[1r]


.Inter valde magnos et potentissimos principes religionis Jhesu maior, et de maioribus prin-
.cipibus Christianis serenissimo principi Maximiliano×, regnorum Romanorum et
.Germanorum, et sedis Viennae×, Bohemiae×, Crovatiae× et Sclavoniae× et multorum
.aliorum regnorum imperator et rex etc. Serenitatem vestram et honestissime salutamus,
5 omnemque foelicitatem et prosperitatem, secundum dignitatem serenitatis vestrae
.precamur,

1 et notum facimus, quod in presentando munere honorario oratoribus vestris,
.et in aliis vestris omnibus optatis negotiis, secundum dignitatem constante amicitie,
.prefatis oratoribus vestris amicabiliter et studiose favimus, et cum benigna
.licentia imperatorie maiestatis prefati oratores ad partes vestras dimissi et profecti
10 sunt, et iuxta postulata vestra, post finem prioris pacis octo annorum, deinceps
.denuo ad octennium, cum aliquibus optatis articulis, pax et amicitia nobis est
.concessa, et propter firme nove amicitie prorogationem imperatoria maiestas per
.specialem aulicum mutepharakam, sine baronem interpretem Mahmut
Begi
ad vos misit, per quem nos quoque vobis scripsimus, et omnia copiosissime amanter
15 vobis significavimus. Speramus itaque vos iuxta literas imperiales acturos, et
.istos agas qui infra ista pace innocentes a vestris sunt capti, una cum suis
.sociis libere dimissuros, in hac re vestram summam amicitiam exhibete.

2 Certum
.est serenitatem vestram pacem et amicitiam constanter optare et observare
.velle, attamen in partibus vestris sunt nonnulli qui amicitie et pace multum contra-
20 rium agunt, presertim in palancka Kalo×, vestri milites et capitanei quotidie
.excurrunt, et multa mala faciunt et nunc proxime ex predicto Kalo×, ad palanckam
.imperatorie maiestatis Erdehick incursionem fecerunt, sed ex istis maleficis ultra
.quadraginta capti et ad excelsam curiam adducti sunt. Istos predictos maleficos
.ex palancka Kalo× esse Themesvariensis×, et semziack begus Juliensis× ad
25 curiam imperatorie maiestatis significaverunt et ipsimet malefici, se ex pa-
.lancka Kalo× esse, et inde exivisse ut subditos imperatorie maiestatis depredarentur,
.confessi sunt, eodem tempore oratores vestri ad iter parati fuerunt, ut ad partes vestras
.proficiscerentur. Prefati malefici ad oratores vestros adducti et examinati fuerunt,
.in praesentia eorum iterum confessi sunt se ex Palancka Kalo× esse, et in manibus
30 eorum litere obsignate reperte sunt quas literas vestri oratores perlegerunt, et quidam
.precipuus maleficus inter ipsos sua sponte confessus est quod cum quodam supremo
.prefecto qui in Kalo× est, cum aliis maleficis aliquoties ad palanckam Erdehick
.et in alios locos imperatorie maiestatis irruptionem fecerit. Apud prefatam palanckam
.prefectum equitum Ali Agaim cum quindecim suis equitibus ceperunt, et
35 antea Semzrick Begi, Sinan Begi, Sinan Vayvoda captivaverunt, et preterito
.anno quosdam gengizeros Budenses× in suis negotiis per veram viam ambulantes ab
. Erdvariensibus et Tockaiensibus× captos esse: isti malefici Kaloenses× huc ducti
.nomine Nagferkas Martin et Nag Gergol, et Georgius Latin, et Matthias [1v]
Mazar
et Mihael Horbat, in presentia oratorum vestrorum et reliquorum hominum
.confessi sunt: tali modo amicitiam et pacem petere quid prodest? Hoc nihil aliud
.est quam sub pretextu amicitie Musulmanis nocere, et ignominiam facere velle,
.sed hoc ut fiat est impossibile, nam felicissimi et potentissimi nostri domini et guber-
5 natores et milites omnes iuxta statuta sua in officio detinentur, et donec ex parte
.vestra ut aliquem locum regni sue imperatorie maiestatis devastent, non exibunt
.et damnum non facient prefati nostri milites in partibus vestris impedimentum
.non facient, et si nostri exibunt aegre vix propterea facient ut maleficos ex-
.cludant et capiant.

3 Hec et similia maleficia, et perturbationem bone amicitie
10 et pacis dabit presertim erit occasio palancka Kalo×, sicut vobis per
.literas imperiales et per literas nostras significatum est, quod scilicet palancka Kalo×
.in regno et limitibus imperatoriae maiestatis contra capitulationem est aedificata,
.et quando dictum fuit ut destruatur non nocet imo regno prodest atque subditis, et
.saltem propter defensionem et utilitatem circumiacentium villarum et subditorum
15 palanckam× predictam edificatam esse respondistis, sed dicta palancka× non est
.causa ut regna et provintiae augeantur, imo potius perdantur, et ut ex
.utraque parte subditi se abalienent et auffugiant, iuxta istam sententiam que
.nunc publice dicitur, si dicta palancka non destruetur, cum tamen non est fortior
.quam Segetvar× aut Jula×.

4 Ego qui sum vester amicus, ego inquam imperatoriam
20 maiestatem amplius cohibere non possum, felicissimus imperatorie maiestatis exercitus in-
.victus cum auxilio Dei Omnipotentis hanc destruere potest, et preter istam adhuc
.ultra multis aliis arcibus vestris ut destruantur occasio erit. Nos vester amicus
.propterea quod cupimus ut diuturnior amicitia augeatur, et ut miseri subditi tranquillam
.et quietam pacem colant (propterea inquam) rem veram serenitati vestrae de-
25 claramus, speramus quod in hac re ea que sunt fausta et utilia sitis cogitaturi et
.misericordiam erga subditos habituri, et sine mora palanckam Kalo× destructuri,
.et omnes discordias abiecturi. In occupatione Themeswar× et Solnock× in exercito
.misso presens fui, quia eo tempore fui beglerbegus Grecie, cum Solnock× occupata
.fuit, tum temporis non saltem villa Kalo× ubi nunc istam palanckam aedificastis,
30 verum etiam adhuc ulterius villarum homines et iudices venerunt, et sese
.imperatorie maiestati subdiderunt, et tributum dare contenti fuerunt, ut ab gladio
.essent tuti, hoc pacto ab gladio facti sunt securi et salvi, ultra dictam palanckam nunc
.quoque multe ville in libro imperiale incluse sunt, que ab illo occupationis tempore
.tributarie fuerunt nunc vero propter edificatam palanckam tributum solvere
35 negant, et isti qui sunt in illa palancka, neque per unam horam malefitiis ab-
.stinent. Ergo nunc si istam novam amicitiam confirmatam constanter di-
.utius permanere optatis absque omni tergiversatione dictam palanckam× destruite,
.quia si non destruetur, vera erit occasio ut pax destruatur etc.

5
.Et in finibus propter differentias villarum ut inspiciatur iuxta voluntatem vestram [2r]
.magno consiliario Mustapha Basse× solemnia sunt data mandata, et liber missus est
.etiam ex parte vestra cum constituto commissario unanimiter omnia videantur, et ut in
.libro incluse et ab antiquo tempore tributum solventes, quae sunt ville ut examinentur,
.et ut ad utramque partem significetur commissum est. Ad istud negotium prudentem
5 et eroditum commissarium constituite, ut cum prefato consiliario hoc negotium
.tractet et difiniat etc.

6 Et propter captivos Canisienses de quibus notificastis, de iis
.quoque prefato consiliario, cui Deus suam felicitatem augeat, mandata imperialia
.missa sunt, ut isti qui in literis imperialibus suae maiestatis inscripti sunt, scilicet
. Soleiman Aga et Ibrahim Aga, et ceteri agae socii eorum, et in palancka
10 Kalo× maleficii qui ceperunt Behram Aga et suos octodecim socios, et Synan
Vayvodam
et sub palancka Sarnas intercepti omnes istos Musulmanos postque
.eliberabuntur, tu quoque Canisienses qui sunt capti, et Stephanum Raitz libere
.dimittas, et salvos ad imperatorem Romanorum dimittas commissum est. Nos
.speramus quod ex parte vestra de liberatione istorum nulla sit futura difficultas.

7
15 In literis imperatorie maiestatis et in literis meis amantissimis est significatum ut pre-
.dictos agos et socios eorum omnes querere et liberare faciatis, et in sede Budense×
.habitante consiliario Mustaphe Bassae× remittatis, eo tum et ille iuxta volun-
.tatem serenitatis vestrae Canisienses et alios libere dimittet, et vestre serenitate
.mittet. In summa ea que pertinent ad sinceram amicitiam et bonam pacem quan-
20 tum potuerimus propter nostram misericordiam erga subditos omnem operam et
.summam diligentiam adhibuimus, deinceps fundamentum aedificationis firme et
.diuturne amicitie et pacis in vobis consistit, et donec ex parte vestra, contra pro-
.missam amicitiam et pacem contrarium aliquid non eveniet, supradicti captivi eliberati
.erunt, et prefata palancka Kalo× destruetur.

8 Tum ex parte ista nostra amicitie
25 contrarium contingere impossibile est, et antea laniorum Budensium oves, Como-
.ronienses abduxerunt, et ipsorum pastorum aliquos interfecerunt, et aliquos
.abduxerunt, presertim negotium predictorum ---- antea per literas impera-
.torie maiestatis vobis significatum fuit. Sed quod Comoronienses serenitati vestrae videarunt,
.ipsos pastores sua sponte oves vendidisse, propterea damna ipsorum laniorum
30 non est restitutum, presertim cum negotium etiam amicitie contrarium est.
.Isti Comorienses prefatorum laniorum oves abripuerunt, et pastores aliquos
.interfecerunt et aliquos/ captivos abduxerunt, in illis finibus hoc omnibus homi-
.nibus apertum est, sed vestri praefecti hoc modo suam culpam obtegere volunt,
.cum tali falsitate putant ne se excusatos. Lanioni predicti ad excelsam
35 curiam imperatorie maiestatis conquerentes supplicationes dare non cessant,
.confidimus vos deinde facturos, ut lani absque querela sint, et oves illorum
.vel pretium daturos, et captivos pastores libere dimissuros ex syncera benignitate
.curam habeatis, et fundamentum amicitie de die in diem firmior fiat et utriusque [2v]
.partis subditi secure et tranquille vivant, et pro felicitate imperatorie maiestatis orent.

9
.Et libere dimissum cum oratoribus vestris huc missum Ibrahim Agai homines vestri
.pro aliquibus captivis per vim fideiussiorem esse coegerunt istud quoque non est iustum,
.iuxta vestras imperiales, prefatum agai ab iniusta fideiussione liberate, et in literis impe-
5 rialibus nominati Kurd Aga et Soleiman Aga et socios ipsorum, et apud Subudkam
.interceptum Kurd Vayvode et Schaban Chebaia socii Iskender et Ahmat liberos faciatis,
.et consiliario prefato remittatis, et ipse quoque postulatos captivos libere faciet, et
.vobis remittet, et ita in utriusque partis finibus regiones quiete et pacifice erunt.

10
.Et filius Sirinski × a Musulmanis ut posset vindicare patrem sibi locum Canisiensem×
10 procuravit, subito cum ad illum locum venit, ea que per potentiam imperatorie maiestatis
.sunt subiugata in circuitu Segetwari× partes, et ultra has partes, que in multo tempore
.tributarii fuerunt villarum iudicibus predictis scripsit, venite huc et solvite
.tributum, quoniam ea que pater meus possidebat, eas villas usque ad Danubium×
.rex mihi istas omnes dedit, sentzrack begus Segetwariensis×, meleficos quosdam
15 quos nunc intercepit, apud illos dictas vestras invenit, et dicte litere vobis sunt
.misse. Nobis mittitis literas ut firma et constans amicitia et pax concedatur po-
.stulastis, ex alia vero parte talem malefactorem in fines mittitis. Pater eius ab
.nostris strenuis militibus quid lucratus est, similiter et ille lucrabitur in ultimo
.et caput eius amputabitur, sed talem malefactorem ad fines istos mittere imperatorie
20 dignitate vestre non convenit. Iste de malefitiis suis et de seductione subditorum non
.cessabit, amicitie et paci nocebit, fortassis destructionis amicitiae author erit.

11
.Et si bonam amicitiam et felicem pacem observare optatis, illum ex istis finibus amovete,
.regiones, honorem et dignitatem vestram imperialem observantem et precaventem
.et ab Deo timentem honestum et prudentem virum in locum ipsius substituite.
25 Si autem in hac re intermissione interfiat, et deinde si iterum simili modo impudentiam
.faciet, volente Deo in felicitate imperatorie maiestatis facimile puniretur, postea
.me amanter vobis non significasse ne aegre feratis, ac ista omnia amanter vobis non
.significasse ne dicatis, et quod in finibus nostri milites semper in regiones vestras in-
.cursiones faciunt subditos capiant significastis, nostri milites subditos vestros non
30 capiunt, solummodo subditos imperatorie maiestatis et sipahiorum, qui cum a dominis et
.capitaneis vestris sub alienatione et persuasione tributa et alia censa constituta non dent,
.et non iuxta obligationem obediant, ideo nostri vadeunt, tributum et alia proventa
.optant, illos iudices villarum per aliquot dies captos tenent, et postea cum iuxta con-
.stitutam legem nostram tributa et alia que sunt danda dederint iterum libere dimittunt,
35 non faciunt mancipia, et villas non comburrunt, sed vestri prefecti et homines,
.eas villas que cum potente et felice gladio imperatorie maiestatis sunt acquisite, et
.militibus Turcicis tributum et proventum dant, ad nostras partes cum sunt sub-
.iecte ville comburrunt et homines capiunt, malefictus filius Serinski × apud Seget× -
.warum tributarias duas villas combussit, vestri prefecti et officiales in finibus
40 in libro inclusas villas que ad has partes tributum et censum solvere solent subditos [3r]
.ne abalienant et tributum alia constituta solvere ne impediant, nos nostros milites
.gubernare possumus, ut numquam obedientes subditos vestros impediant, et in finibus
.vestris incursionem facientibus procul dubium puniuntur, Deus Omnipotens omnia
.ad felicem finem concedere dignetur.

Datum Constantinopoli× mille quingentesimo
5 septuagesimo quarto, mense Novembre
.
[3r]