.Par literarum illustrissimi domini Muhammed Passe supremi consiliarii potentissi[mi] [imperatoris]
.Musulmanorum scriptarum ad serenissimum principem dominum Maximilianum imperatorem etc.
.Gloria magnanimorum dominorum Jesum sequencium. Electusque magnatorum personarum in plebe Christiana
.fidelium. Correctorque negociorum omnium populorum Christicolorum fons et rivus fluiorum splendoris et
5 honestatis. Heres signorum glorie et felicitatis. Serenissime imperator, domine mihi honorande,
.postquam oracionem et laudem maiestati imperatoris vestri dignam proferentes perfecissemus, notum sit maiestati vestre
.ut secundum mandatum altum cesarie altitudinis in mutua pacis et condordie causa exhibitum, ut omnes
.domini sangyaki et ceteri milites famuli sue altitudinis in confiniis existentes singuli eorum in suomet
.quilibet statu pacifice utantur. Quatenus vero a parte alia in diciones sue altitudinis excursionem mi-
10 litum maiestatis vestre non audierint nullum motum ipsi facientes in custodia pacis summam adhibeant di-
.ligenciam, ipsi autem in hoc summa autem diligencia existentes.
Capitaneus Cassoviensis
literas misit ad passam Bu-
.densem
, in quibus petivit precium quorundam personarum ianicherorum, quos fecerat capi in tempore
.huius pacis contra pacta pacis. Item capitaneus Agriensis
etiam literas misit ad Pestienses incolas,
.quibus, variis inepcialibus et irreverenciis modis censum petivit. Cum igitur illas literas vidissemus valde
15 sumus admirati quas literas ad manus nostras allatas per eandem substanciam. Secundum zelum et existimacio-
.nem veri fidei nostri velle nolle coacti ad presenciam cesarie altitudinis cum afferre voluissemus. Solummodo
.depopulacionem colonorum non decitum esse estimantes, literas ad manus pervenientes prefatorum capitaneorum
.quatenus maiestatis vestre aspectus non penderit, abstinuimus. Eam ob rem ad maiestatem vestram eedem littere misse
.sunt. Namque enim si ante oculos sue altitudinis allate fuissent, ista firma pax et vota et pacta concordie ubinam
20 elaberetur omnibus notum et clarum est. Eiusmodi autem literas scribentibus, secundum zelum et existi-
.macionem fidei Musulmanici et amiciciam magnorum cesarum destruentibus malificis absque ulla dilacione
.pena turpissima ingerri est debitum manifestum.
Item de contumeliis exercituum vestrorum finitimorum con-
.quirentes et literas querelosas ad suam altitudinem prestantes multi veniunt, tamen nos ipsos variis bene-
.volis consiliis et reconciliacionibus sedamus. Solummodo subditi duorum principum, cum sint prestanciores
25 ceterarum omnium creaturarum, ne propter minimam occasionem sub pedibus calculati depopulentur,
.neque divagentur omnes eiusmodi querelosos in curia sue cesarie altitudinis. In falsum convertimus,
.cum vix eos defenderemus. Interim huiusmodi littere inepciales capitaneorum finitimorum vestrorum ad manus eveni-
.endi ut in conspectum afferendi nullus modus erat. Cum equidem potentissimus et invictissimus imperator
.noster huiusmodi ineptia pati nullatenus possit, ut si eas literas vidisset, zelum et vindictam veri fidei absque
30 ulla mora procul dubio collocaturus esset. Omnes namque tam terrestres quam maritimi hactenus amiciciam
.et obedienciam cum sua invictissima cesarea prestantes, quamvis nonnulli aliquantulum temporis inimici facti
.sint, tamen rursum cum viderint amiciciam et pacem et concordiam quali modo felicitatem ipsam fecisse, rursum
.obedienciam anherentes postulaverunt. Hoc coram omnes principes et reges clarum et recognitum est.
Namque
.enim de immensa clemencia Dei Altissimi, et sanctitate intercessionis alti et pii prophete nostri Portam
35 istam excelsiam tam amicabiliter quam hostiliter advenientibus apertam fore omnibus palam constat.
.Item quatenus ista pax et amicicia acquista sit hic amicus vester mediator essendo quales labores passus sim
.maiestati vestri enim non est ignotum. Ut si rursum secunda vice quicquam contra hanc pacem operis ab
.illa parte oriatur, mihi vestro sincero, e medio exeundi nec amplius me imponendi decretum est. Quicunque igitur
.causa destruccionis pacis miseros colonos depopulari et divagari operator fuerit, huius detrimenti suplicium
40 illi ferant qui causa facti sunt. Nos vivo nullam culpam nec questionem ullam sum passurus Deo Optimo Maximo
.volente. Itaque ergo si maiestas vestra istam amiciciam et pacem et concordiam superstitem esse desideraverit illos
.prefatos ianicheros famulos sue altitudinis dimitti curentur. Item eiusmodi capitanei qui contra hanc pacem
.operantur omnino debet ut puniantur.
Item sacri muneris honorarii quod mutuo voto et conclusione condicionum
.promissum est, administrandi prolongacio maiestati vestre nullo modo decitum esse videatur. Ut utrarunque parcium
45 subditi in statu quieto permaneant, ut propter perpetuitatem eius imperatorie dominii semper Deum adorantes per-
.durent nec unquam desineant. Ceterum valeat maiestas vestra.
.Ex commissione sue magnificenciae.