.Par literarum illustrissimi domini Muhammed Pase supremii consiliarii potentissimi
.
imperatoris Musulmanorum scriptarum ad serenissimum principem imperatorem
.Christianorum dominum Maximilianum etc.
.Deus solus et unus est qui nec unquam genuit neque genitus est primus absque initio ultimus absque fine.
5 Gloria magnanimorum dominorum Jesum sequencium. Electus magnatorum personarum
.in plebe Christiana fidelium. Correctorque negotiorum omnium populorum Christicolorum. Fons
.et rivus fluiorum splendoris et honestatis, heres signorum glorie et felicitatis. Imperator Ro-
.manorum et rex Germanie etc. Cuius finalis status summa felicitate prosperetur.
Postquam salutem
.et preces imperatorie dignitati vestre dignas et congruentes remunerassemus, amicabiliter annuimus
10 orator vestre maiestatis fidelissimus in porta splendida existens, nomine maiestatis vestre literas
.suplices summa diligentia ad portam excelsam exhibuit, quibus significatum est quod ex captivis
.Christianis huc adductis esse duo, quorum alter Gyovan Thomaso Costanzo, alter Hercule Ma-
.latesta nomine, qui fuere capitanei, et quod hii dimitterentur vestra maiestas desideraret.
.Certum sit maiestate vestre quod omnes qui sunt confederati et fideles caesaree altitudinis, tam
15 reges quam imperatores quam ceteri principes, tanto et tam magno honore et in existimacione sunt
.ut capitanei duces et alii magnanimes viri huc adducti, facile in graciam confederatorum et
.amicorum dimittuntur. Nam hoc arbitramur magni principis esse proprium, et magnos parvosque
.in graciam eorum dimitere apud nostrum principem potentissimum facile est, sed antequam ex-
.hibuisset orator predictus literas dictas, ex partibus vestris et Italie, captivis precipuis nostratibus
20 misse sunt litere, quibus significarunt quod neque pecunia neque alio unquam pacto eliberari possunt,
.sed tantum rursus captivis Christianis capitaneis precipuis redimi possunt. Alias nullo modo. Sup-
.licarunt itaque in suis literis ut in huiusmodi captivis capitaneis observandis et custodiendis summa
.adhiberetur diligencia. Itaque fratres et proximi illorum captivorum literas predictas easdem una
.cum supplicibus cesaree altitudini eclesiam exienti exhibuerunt. Perspectis itaque et confuse in-
25 tellectis rem omnem diligenter trutinando animadvertisset, ex innata sua clemencia misertus
.eorum captivorum firmiter mandavit quod Christiani si milites et magnatos Turcos captivos nec pro
.pecunia neque autem alio unquam pacto velint dimittere, immo saltem pro captivis cristianis capitaneis
.mutari et redimi posse.
Itaque ergo deinceps in meo imperio eciam necesse est ut nullum captivum
.pro pecunia neque pro alio pacto eliberent, nisi ut mutentur pro Musulmanis captivis et redimantur,
30 iam hoc mandatum omnibus subdicionibus sue altitudinis palam notum et manifestum est. Cum autem
.semel edictum et mandatum cesareum exierit, illud rursus reformare et remutare est contra
.fidem sacro sanctam Musulmanicam. Qua re ad presenciam cesaream ire vel accedere nullo modo
.ausi sumus.
Interim vestra maiestas in partibus vestris et Hispanie seu Italie seu aliorum regnorum
.diligenter querere examinareque faciat, ut si alicubi quidam persone Turcorum egregie qui loco predic-
35 torum captivorum redimendum digni fuerint reperientur significetis, pollicemur ut volente Deo sic laborabimus
.ut desiderium utriusque partis abundantissime adimpleatur, fortassis si instanter orantes cesarea
.altitudo in hac re graciam suam non recusaret. Tamen non solummodo consanguinei captivorum in chris-
.tianitate detentorum verum eciam totum imperium turcicum me, amicum vestrum, adorirentur, et culparent dicendo ut vos
.Christianos dimitti facitis nostrique milites fratres in fide, in forti catena et carcere detentos pati,
40 omnis onus et gravedo in me iaceretur. Pro ista igitur causa et metu desiderium vestrum in hac re nunc
.dilatum est.
.1573.