Categories:
Main ingredient: seedsPreparation: -Type: medicinalHaniff Calidum extitit et cum aer nec multum calidus nec frigidus est crescit . et ita eciam natura ipsius est et semen eius sanitatem habet et sanabile est [66v] sanis hominibus ad comedendum Et in stomacho eorum lene est et vtile Itaque egritudines stomachu aliquantulum auffert et faciliter digeri potest atuqe malos humores minuit Et humores bonos confortat Sed tamen qui in capite infirmus est Et qui vacuum habet cerebrum Si comederit aliquantulum dolorem senciet in capite Sed qui sanum caput habet et bonum cerebrum non ledit Sed qui infirmatur huic eciam modicum dolerem in stomacho facit Qui autem moderate infirmus est non ledit hunc