Categories:
Main ingredient: cerealsPreparation: -Type: medicinalOrdeum frigidum est ita que frigidius et debilius est prefatis frugibus Et si comeditur aut in pane aut in farina tam sanos quam infirmos ledit quia tantas vires non habet ut cetera grana frugum [66r] Sed infirmus qui iam toto corpore deficit ordeum in aqua fortiter coquat et aquam illam in doleum fundat ac in ipsam balneum recipiat et hoc sepe faciat dum sanetur Et carnes corporis sui recipiet ac ad sanitatem perveniet Qui eciam tantum infirmatur quod panem comedere non potest Ordeum et auenam equali pondere recipiat et modicum feniculi addat modicum que segiminis et simul in aqua coquat Et postquam coquitur succum illum colat Et ipsum velud vis pro comestione panis bibat Et faciat donec conualescat Item Contra duriciam faciei et quis apperam cutem habet Et cui venti nocent Ordeum in aqua coquat et tunc cum aqua illa perpannum colata et temperate calida in facie se leniter lauet et cutis eius sibi lenis et sanus erit et pulchrum colorem habebit Et si caput hominus frigus est aut infirmum tali iam dicta aqua sepius lauet et sanetur