Cantus Network

libri ordinarii of the Salzburg metropolitan province

Feedback

(75r) Incipit breviarium per circulum anni.

1. [PROLOGUS]

Secundum sex aetates saeculi disponitur historiarum ordo per circulum anni incipiens a septuagesima. In ipsa enim agitur de primordiis mundi et gestis primae aetatis. Secunda aetas notatur per diluvium et arcam Noe. Tertia per fidelia facta Abrahae et ducatum Moysi. Mox interrumpitur aetatum distinctio propter annuum recursum dominicae passionis et paschalis festi, quo aetas ultima et futurae resurrectionis gloria praesignatur. Finitis sollemnitatibus designatur quarta aetas per David. Quinta per transmigrationem Babylonis. Quae, quia usque ad adventum domini praetenditur, notabilis efficitur patrum prius scriptis, deinde qui tunc leguntur vaticiniis, quae eundem adventum domini designant, licet quaedam etiam secundum eius adventum praefigurent. Ideo et pars eius ultima, id est ebdomada proxima ante adventum domini, a sanctis patribus praeparatio adventus domini vocatur. Quod dispositor lectionarii ostendit et excitat nos ad recolendum domini adventum dicens: [CIT] Ecce dies veniunt. Sexta aetas incipit in adventu domini. Quem nullus ante quintam kalendas decembris, nec post tertiam nonas decembris debet inchoare, sed in his septem diebus secundum auctoritatem Bedae et aliorum patrum, ubicumque dies dominicus evenerit, haec ultra quattuor ebdomadas praetendetur umquam adventus domini minus saepe erit.

2. DOMINICA PRIMA ADVENTUS DOMINI

2.1. Ad vesperas

Ecce dies veniunt. Post [RV] Gloria patri iteratur responsorium, quod quidam contra auctoritatem in priori sabbato anticipant. [HY] Conditor alme. Rorate caeli desuper. Hac nocte et in secunda vespera dicetur tantum una oratio de sancta Maria. ORC Deus qui de beatae Mariae. Tertia de sanctis [ORC] Conscientias nostras, nisi cum antiphona ab Benedictus vel Magnificat fuerit de sancta Maria, tunc enim vitatur eius oratio. Versus ad collectam Egredietur virga. Egredietur dominus de loco sancto. De sancta Maria Ave Maria. De omnibus sanctis Ex Sion species. Antiphona de sancta Maria ad matutinas AC Spiritus sanctus. Ad vesperas Ne timeas Maria. Missus est differatur dum idem evangelium legatur. De sanctis Ecce dominus veniet. Sed ideo ceterae antiphonae hac dominica vitantur, quia nondum sunt cantatae in historiis.

2.2. Ad completorium

HY Veni redemptor. Qui venturus est.

2.3. [Ad matutinum]

Ecce venit rex. [HY] Verbum supernum.

[In prima nocturna] Scientes quia hora. Egredietur virga. Legitur Isaias usque in nativitatem domini, diebus dominicis leguntur tres lectiones de propheta, tres de sermonibus. Aspiciens a longe quod et in hac sola nocte et tres dicimus versus, ut monstremus Christum venturum esse omnium salvatorem et eorum, qui in naturali lege fuerant, quos et terrigenas vocat dicens Quique terrigenae, quia adhuc tales erant, quales eos terra genuerat: nec lege informati, nec fide plena. Unde et nationes dicuntur, qui manent, sicut nati sunt, et gentes sicut geniti sunt. Qui tamen aliqui credebant et optabant adventum domini, ut Moyses, quidem dixit [CIT] Mitte quem missurus es, et eorum, qui erant sub lege: quos significat versus Qui regis. Et eorum iustorum, qui discesserant a saeculo, qui etiam eum expectabant (75v) apud inferos. Quod significat versus Tollite. [RV] Gloria patri gratias agit pro his, qui sub gratia iam sunt. Post [RV] Gloria patri iteratur responsorium.

In secunda nocturna Hora est. Egredietur dominus. Qui sunt in illa nocte duo in lecto.

[In] tertia nocturna Nox praecessit dies. Ex Sion species. EV Cum appropinquaret dominus, quod et in palmis [est]. Nonum Laetentur caeli, quod et post [RV] Gloria patri iterabitur, quia infra adventum non canitur [TD] Te deum laudamus, nec in sollemnitatibus sanctorum, sed ad matutinas sanctae Mariae non canitur.

2.4. Ad laudes

[HY] Vox clara. Vox clamantis in deserto. AB Spiritus sanctus.

2.5. [Ad cursus]

In dominicis diebus ad primam Bethlehem non es. [Ad] tertiam Dicite filiae Sion. [Ad] sextam Tuam domine. [Ad] nonam In tuo adventu. Cum vero supersunt antiphonae ex evangelio, dicantur ad primam et ad reliquos cursus. Sed ubi deerint, dicantur solitae iam praedictae. Responsorium ad primam mutamus secundum reliqua responsoria cursuum.

2.6. Ad cursus

Veni ad liberandum. Timebunt gentes. Ostende nobis. Memento nostri domine. Super te Hierusalem. Domine deus virtutum. Ad cursus dicimus hymnos simplici melodia et

2.7. Ad missam

[KY] Kyrie eleison et [SA] Sanctus, [et] [AG] [A]gnus dei.

2.8. In processione

dicitur [AP] Salvator mundi vel [AP] Sancta Maria. In reditu nonum responsorium et oratio de adventu.

2.9. [Ad missam]

[GL] Gloria in excelsis vitatur et praefatio de sancta trinitate, et dalmaticarum usus, et [IM] Ite missa est. Haec enim omnia reservamus in presentiam eius, cuius adventum expectamus, ut tanto gloriosior appareat. Cottidie dicetur oratio de sancta Maria ad missam [CLC] Deus qui de beatae Mariae usque ad nativitatem quod et nullum impediet festum. [CR] Credo in unum dicitur.

2.10. Ad [secundas] vesperas

Festina. Ne timeas Maria. Una oratio tantum.

3. PRIVATIS DIEBUS [FERIA SECUNDA]

3.1. [Ad matutinum]

Regem venturum. Una nocturna Egredietur virga. Egredietur dominus. Ex Sion species.

Sed

3.2. Ad laudes

non mutatur Vox clamantis in deserto. Ad Benedictus et Magnificat antiphonae de adventu domini. Post orationem dicitur de sancta Maria et de sanctis ut praediximus.

3.3. Ad primam

Veni domine.

3.4. [Ad] tertiam

Veni et libera.

3.5. [Ad] sextam

Tuam domine.

3.6. [Ad] nonam

In tuo adventu. Capitula ad cursus de adventu.

4. [COMMENTARIUS]

Feria sexta non dicitur praefatio de sancta cruce, nec sabbato de sancta Maria, sed nec officia de ipsis.

Si festum aliquod inciderit de quo cantandum sit, tamen in fine dicatur ferialis antiphona et oratio dominicalis ad vesperas et matutinas. Et si plenum officium erit dicantur sollemniter hymni ad cursus et responsoria ad primam secundum reliqua responsoria cursuum.

5. IN FESTO SANCTI NICOLAI

5.1. Ad vesperas

Beatus Nicolaus.

5.2. [Ad matutinum]

[TD] Te deum laudamus et

5.3. [Ad missam]

[GL] Gloria in excelsis dicitur. Officium Statuit ei.

Festive omnia sicut de apostolo ad utramque vesperam et ad matutinas. Post orationem dicitur antiphona ferialis et oratio dominicalis. Postea de sancto Andrea.

6. DOMINICA SECUNDA [ADVENTUS DOMINI]

6.1. Ad vesperas

Rex noster. Leva. Post orationem antiphona et oratio de sancta Maria et de sanctis.

6.2. [Ad matutinum]

Rex noster. Sermo Legimus sanctum Moysen. [EV] Erunt signa.

6.3. [Ad laudes]

Super solium.

7. DE DAMASO PAPA

Antiphona et oratio.

8. DE SANCTA LUCIA

8.1. [Ad vesperas]

Grata facta.

8.2. [Ad matutinum]

[TD] Te deum laudamus et

8.3. [Ad missam]

[GL] Gloria in excelsis et [IM] Ite missa est.

9. [DE ANTIPHONIS MAIORIBUS]

Hac nocte inchoantur post orationem antiphonae O sapientia. Canendae amodo super Magnificat. Et si festum erit, una tantum ex eis canetur post orationem pro feriali (76r) cum oratione. Sed qui omittunt antiphona O Thoma in secunda vespera incipiunt O.

10. DOMINICA TERTIA [ADVENTUS DOMINI]

10.1. Ad vesperas

Ecce radix.

10.2. [Ad matutinum]

Dominum qui venturus.

[In prima nocturna] Ecce apparebit. Vos inquam convenio.

[In tertia nocturna] [EV] Cum audisset Ioannes.

10.3. Laudes

Veniet dominus cum reliquis. Ioannes autem.

10.4. Ad primam

Tu es qui venturus.

10.5. In secunda vespera

Festina. Ite dicite Ioanni, nisi cum AM O canitur ad vesperas, tunc enim ad tertiam dicitur Ite dicite.

11. [COMMENTARIUS]

In hac ebdomada omnibus annis agetur ieiunium decembris. Nam haec fit proxima ante vigiliam nativitatis domini. Per hanc ipsam ebdomadam dicitur ad cursus diurnos hae antiphonae: AN Dicit dominus. Beatam me dicent. Consurge consurge. Elevare. Consolamini consolamini. AN Laetamini. Dies domini. Hoc est testimonium. Dabit illi dominus. Ita tamen ut hae duae dicantur ad EV Missus est Gabriel: Quomodo fiet istud. Ecce ancilla.

12. FERIA SECUNDA

12.1. [Ad matutinum]

INV Ecce venit. Si festum sancti Thomae evenerit in hanc ebdomadam aptius hodie incipies historiam Clama. Si vero non, reservetur in locum suum, id est in feria quarta, et interim cantetur Ecce apparebit.

12.2. Ad laudes

Ecce veniet dominus princeps. PS Miserere mei. Dum venerit. Ecce iam veniet. PS Confitebor. Egredietur dominus. Egredietur virga.

13. FERIA TERTIA

13.1. [Ad matutinum]

INV Ecce venit. Responsorium unde supra.

13.2. Ad laudes

Rorate caeli. Emitte agnum. PS Iudica. Ut cognoscamus. Da mercedem. Lex per Moysen. Tu Bethlehem.

14. FERIA QUARTA

14.1. [Ad matutinum]

INV Surgite vigilemus. EV Missus est Gabriel. Clama.

14.2. Laudes

Prophetae praedicaverunt. Spiritus domini. Ecce veniet. Annuntiate. Propter Sion. Missus est Gabriel. Oratio de ieiunio etiam in die ad cursus, quia singularia capitula habet.

14.3. Ad missam

dicitur [ORI] Flectamus genua et EPP Erit in novissimis diebus.

15. FERIA QUINTA

15.1. [Ad matutinum]

INV Surgite vigilemus.

15.2. Laudes

AN De Sion veniet. Convertere domine. AN De Sion. Ecce deus meus. Dominus legifer. Intuemini. Oratio dominicalis.

16. FERIA SEXTA

16.1. [Ad matutinum]

INV Surgite vigilemus. EV Exurgens Maria.

16.2. Laudes

Constantes estote. Ad te domine. PS Domine exaudi. Veni domine et noli. Deus a Libano. [PS] Domine audivi. Ego autem. Ex quo facta est. Oratio de ieiunio et capitulum.

17. [COMMENTARIUS]

Si vigilia sancti Thomae incidat, officium de ieiunio solo cantetur et oratio una de vigilia.

18. SABBATO

18.1. [Ad matutinum]

INV Surgite vigilemus. EV Anno quinto decimo.

18.2. Laudes

Ponam in Sion. Ponent domino. Consolamini. Expectetur. PS Audite caeli. Laetamini. Omnis vallis.

19. [COMMENTARIUS]

Si festum Thomae inciderit, eisdem noctibus feriales laudes illius noctis dicantur ad cursus diurnos per ebdomadam vel ad laudes alterius noctis. Sed cavendum ne antiphonae de psalmis laudium sumptae tribuantur aliis psalmis, sed apte mutentur alienis antiphonis. Quidam vero anticipant eas in priori ebdomada in nocte eiusdem nominis, ut psalmi conveniant, quod est decens.

20. DOMINICA QUARTA [ADVENTUS DOMINI]

20.1. Ad vesperas

Non auferetur.

20.2. [Ad matutinum]

Vigilate animo. Canite tuba. Nonum Intuemini. Laetitia quanta sit. EV Misererunt Iudaei. (76v)

20.3. Laudes

Canite tuba. Ave Maria.

20.4. Ad primam

Hoc est testimonium.

20.5. Ad tertiam

Qui post me.

20.6. Ad sextam et ad nonam

cottidiana antiphona.

21. [COMMENTARIUS]

Si superfuerint adhuc dies plures, vel integra ebdomada ad nativitatem domini cantetur Regem venturum et differantur aliquod cursales antiphonae prioris ebdomadae ad PS Benedictus et ad cursus alios. Si vero sola feria secunda, vel duae feriae supererunt, differantur laudes et cursales antiphonae feriarum eius nominis de priori ebdomada in istas ferias propter celebritatem imminentis nativitatis domini. Nam propter ebdomadam proximam nativitati factus est hic tam frequens cantus antiphonarum et responsoriorum, sed quia propter vigiliam domini non potest celebrari ieiunium quattuor temporum et ordinatio cleri, placuit anticipari.

22. DE SANCTO THOMA [APOSTOLO]

22.1. Ad vesperas

Fuerunt sine. O Thoma. Post orationem una tantum antiphona et oratio de adventu.

22.2. Ad matutinas

post orationem Nolite timere.

22.3. [Ad missam]

Praefationem de apostolis et omnia festive.

22.4. In secunda vespera

post orationem una tantum O Gabriel et oratio dominicalis.

23. [COMMENTARIUS]

Et si in dominica venerit, tamen de sancto Thoma cantetur. De dominica vero oratio et antiphona. Si in sabbato venerit secunda vespera per totum cantetur de dominica propter adventum. De sancto Thoma antiphona et oratio.

24. IN VIGILIA [NATIVITATIS] DOMINI

24.1. Ad vesperas

De illa occulta. Rorate caeli desuper. O Hierusalem. Preces absque [PS] Miserere et flexione genuum. Oratio de vigilia [OR] Concede quaesumus omnipotens deus ut magnae.

24.2. Ad matutinum

quindecim gradus. Hodie scietis.

24.3. Laudes

Iudaea et Hierusalem. Si sabbatum non est, mutetur Expectetur cum alia quae sit de cantico illius feriae quia est de PS Audite caeli. Crastina die delebitur. Ioseph fili David. Oratio de vigilia. Postea de sanctis antiphona et oratio.

24.4. Ad primam

Scitote. Hodie scietis. [RV] Et mane. Crastina die delebitur.

24.5. Ad sextam

Rex pacificus. Crastina die delebitur. Et regnabit. Expectetur sicut pluvia.

24.6. Ad nonam

Magnificatus est. Expectetur sicut pluvia. Et descendet. Hodie scietis.

24.7. Ad missam

unam tantum CL Deus qui nos redemptionis.

25. [COMMENTARIUS]

In illa vigilia dicimus [ORI] Flectamus genua, nisi cum vigilia Matthaei in ieiunium septembris venerit, vel Thomae in ieiunium decembris, vel Matthiae in ieiunium martii et tunc fit propter ieiunium. Prophetia cum epistula continue. Missa cum [BD] Benedicamus clauditur.

Si vigilia domini in dominica venerit, ad vesperas dicitur De illa occulta. Oratio de vigilia. Hodie scietis. Ad nocturnas solitas antiphonas Scientes. Hora est. Nox praecessit. Duos versus solitos, sed in tertia nocturna Hodie scietis. Responsoria sex de historia Canite tuba. Reliqua tria, et laudes, et cetera omnia et cursus, et officium de vigilia.

Ad vesperam priorem et ad matutinas [laudes] antiphonae et orationes dominicales. Et ad missam et propter dominicam dicimus [GL] Gloria in excelsis et ALV Veni domine et [CR] Credo in unum.

26. IN SANCTA NOCTE

26.1. Ad vesperas

Iudaea et. PS Laudate. Orietur. Dum ortus. Gaude et laetare. Bethlehem. RP Iudaea et. [HY] Veni redemptor gentium. Tamquam sponsus. Cum esset. [OR] Deus qui nos redemptionis.

26.2. Ad completorium

[HY] Veni redemptor. CP Populus gentium. (77r) Paratus esto. Preces usque Fiat per has tres noctes. OR Deus qui nos.

Hac sola nocte

26.3. Ad matutinum

nullum hymnum. Speciosus forma. Notum fecit dominus. Ipse invocavit. Tres lectiones de Isaia: [LE] Primo tempore. [LE] Consolamini. [LE] Consurge. Tres de sermonibus. Primum responsorium et secundum et tertium cum [RV] Gloria patri. Cetera solite. Tria evangelia [EV] Exiit edictum. [EV] Pastores. [EV] In principio.

26.4. [Ad primam missam]

Post nonum responsorium agitur prior missa ad sanctam Mariam cum [GL] Gloria in excelsis propter concentum angelorum hac nocte primo a pastoribus auditum et dicimus hanc melodiam: [KY] Kyrie eleison. [GL] Gloria in excelsis. Prophetia et epistula continue. [CR] Credo in unum. Praefatio de nativitate et cottidie usque in ephiphaniam. Statim post communionem ante complenda sequitur evangelium. Clauditur cum [BD] Benedicamus, quia nondum dimittendus est populus. Sequitur EV Liber generationis. Et statim [TD] Te deum laudamus. [GL] Gloria in excelsis, nec [PN] Pater noster dicimus, nec presbyter versum dicit, sed statim [ORI] Dominus vobiscum et OR Deus qui hanc. [BD] Benedicamus domino. Sequuntur antiphonae de sancta Maria O mundi domina. Completi. Post partum virgo inviolata. ORC Deus qui per beatae Mariae.

26.5. Secunda missa

sollemnius agitur et in crepusculo ob recordationem novae lucis, quia Christus exortus est lumen in tenebris. Dicimus paschale [KY] Kyrie eleison et duas orationes continue, id est cum uno Per dominum. Secunda est de sancta Anastasia. Finitur cum [IM] Ite missa est. Indecens enim esset populum continuare diem cum nocte, expectando tertiam missam. Et ordo dici debet.

26.6. [Ad primam]

HY A solis totum. Lux orta est. CP Regi saeculorum sicut per totum annum. Preces usque Fiat misericordia. Hac sola die, quia ceteris diebus canitur de sanctis. OR Concede quaesumus omnipotens.

26.7. [Ad tertiam]

HY A solis usque [HV] Clausae. Prima? Virgo hodie. Speciosus. Notum fecit dominus. Presbyter utitur versibus his: Speciosus forma. Notum fecit. Benedictus qui venit.

26.8. [Ad processionem]

si dominica est, levantes crucem cum Sancta et immaculata. Ante ecclesiam dicitur PS De profundis et cetera solite. In ingressu RPP Verbum caro.

26.9. Ad [tertiam] missam

unam tantum orationem. Prophetiam et epistulam coniunctim.

26.10. Ad sextam

[HV] Clausae usque [HV] Faeno. Gaudeamus omnes. Notum fecit dominus. Speciosus forma.

26.11. Ad nonam

[HV] Faeno iacere. Hodie intacta. Benedictus qui venit. Ipse invocavit me. HY A solis dicimus sic ad cursus usque post circumcisionem. Sed finimus hos per [HV] Gloria tibi usque post octavas epiphaniae.

26.12. In secunda vespera

Tecum principium. PS Dixit dominus. RP Verbum. HY A solis. Tecum principium. Haec deinceps Hodie Christus. OR Concede quaesumus. [VAR] Dominus vobiscum. [BD] Benedicamus domino. Sequitur statim vesper de sancto Stephano. Et itur cum candelabris absque cruce ad sanctum Stephanum cum Patefactae sunt absque [RV] Gloria patri. Intuens. MA Magnificat sine [PN] Pater noster. Presbyter versum dicit Gloria et honore. OR Da nobis quaesumus domine. Et statim sine [VAR] Dominus vobiscum et sine [BD] Benedicamus reditur cum Sancta et immaculata. Post partum. [ORC] Deus qui [per] beatae Mariae [virginis] partum.

.1. Ad completorium

HY Corde natus. Glorificamus te dicimus usque in epiphaniam. HY Corde natus usque post octavam epiphaniam.

27. [DE SANCTO STEPHANO PROTOMARTYRE]

27.1. Ad matutinum

HY Stephano primo martyri.

27.2. Ad laudes

HY Sancte dei. Patefactae. Post orationem antiphona de sancta Maria (77v) Virgo verbo. ORC Deus qui per beatae.

27.3. Ad cursus

laudes et totum HY A solis.

27.4. Ad missam

duas orationes: unam de sancto Stephano, secundam de nativitate.

27.5. Ad vesperas

Iucundus. PS Beatus. [HY] Sancte dei pretiose. Sepelierunt. Post orationem itur ad sanctum Ioannem cum In medio absque [RV] Gloria patri. Valde honorandus. Post Magnificat OR Ecclesiam tuam. Reditur cum Continet. Oratio ut supra.

28. [DE SANCTO IOANNE EVANGELISTA]

28.1. Ad matutinum

Adoremus regem. HY De patre verbum.

28.2. Ad laudes

HY Sollemnis dies. Iste est Ioannes. Dicitur antiphona de sancta Maria Virgo dei genetrix.

28.3. [Ad missam]

Praefatio de nativitate.

28.4. In secundas vesperas

Iuravit dominus. HY De patre. In medio. Post orationem [BD] Benedicamus domino. Itur ad sanctam crucem cum Centum absque [RV] Gloria patri. AM Iustorum est. Post Magnificat et orationem reditur cum Nesciens mater.

29. [DE INNOCENTIBUS]

29.1. Ad matutinum

invitatorium sine [PV] Gloria patri. HY Sanctorum.

29.2. Ad laudes

HY Rex gloriose. Hi sunt qui cum. Post orationem antiphona et oratio de sancta Maria, et de sancto Stephano, et de sancto Ioanne usque in octavam.

In nocte et ad cursus non dicitur [RV] Gloria patri ad responsorium, nec [TD] Te deum laudamus, nec ad introitum [PV] Gloria patri, nec [GL] Gloria in excelsis.

29.3. [Ad missam]

[KY] Kyrie eleison tamen ad missam et [SA] Sanctus et [AG] Agnus dei quam festive volueris. Finitur cum [BD] Benedicamus domino. Pro [AL] Alleuia ad missam Laus tibi Christe.

Officii enim compositor vult iungi nos animis devotarum feminarum quae in morte Innocentum doluerunt, vel quia Innocentes passi sunt ante resurrectionem domini. Si dominica est omnia sollemniter fiunt.

29.4. [Ad processionem]

De cruce in reditu RPP Verbum caro.

29.5. Ad primam

Ambulabunt.

29.6. Ad tertiam

Laverunt stolas.

29.7. Ad sextam

Angeli eorum.

29.8. Ad nonam

Sinite parvulos.

29.9. In secunda vespera

Virgam. HY Rex gloriose. Hi sunt qui.

30. [INFRA OCTAVAM DOMINI]

Minores cursus de sancta Maria infra octavam domini non dicimus, nisi in festo sancti Silvestri, quia tunc de nativitate non per totum canimus. Sed completorium de sancta Maria omittimus.

30.1. [Ad matutinum]

Usque post epiphaniam et cum dominica non est dicimus minus Christus natus est. Infra octavam HY Christe redemptor.

Ad nocturnum singulis noctibus dicitur una antiphona de sancta nocte, quae sit de psalmis illius nocturni, et quando non invenitur, cantetur Verbum caro [factum] est. Feria tertia Suscepimus. Feria quinta Orietur. Feria sexta Veritas de terra. Sabbato Notum fecit. Una nocturna Speciosus forma. Alia Notum fecit. Tertia Ipse invocavit. Sed ad laudes non mutatur Benedictus qui venit. Leguntur sermones de nativitate. Ecce agnus cum reliquis.

30.2. Ad laudes

singulis noctibus antiphona una de Quem vidistis, nisi dominica fuerit, tunc omnes dicuntur. PS Dominus regnavit. HY Agnoscat. Ecce advenit. Et deinceps ad Magnificat et Benedictus cantetur una ex his quae in antiphonario ordinatim positae sunt. Pastores dicite. Pastores loquebantur. Sancta et immaculata. Continet in gremio. Beatus venter. O regem caeli. Nesciens mater. Nato domino. Virgo dei. OR Concede.

30.3. [Ad cursus]

Tres psalmi pro defunctis in fine cursuum dicimus.

30.4. Ad primam

In principio et ante.

30.5. Ad tertiam

[AN] Natus est.

30.6. [Ad missam]

Ut in sancto die officium [IN] Lux fulgebit. CL Concede et de sancto Stephano, et de sancto Ioanne, et de Innocentibus. Quintamque quale volueris. Missa cum [IM] Ite missa clauditur.

30.7. Ad sextam

Natus est nobis deus.

30.8. Ad nonam

Verbum caro.

30.9. Ad vesperas

Tecum principium. HY A solis. Tecum principium.

31. [COMMENTARIUS]

Si dominica venerit infra octavam domini (78r) differatur EV Erant pater et mater et Dum medium et officium [IN] Dum medium. Sed hoc observandum est ut infra epiphaniam canatur officium [IN] Dum medium usque in illam [dominicam]. Si vero non, tamen non omittatur, sed infra cantatur et legatur quod dixi.

32. [DOMINICA INFRA OCTAVAM NATIVITATIS DOMINI]

Eadem dominica

32.1. Ad priorem vesperam

Confirmatum est vel RP Verbum caro. Antiphona quale vis de nativitate. OR Omnipotens sempiterne deus. Et de nativitate ORC Concede vel de sancta Maria [ORC] Deus qui per beatae.

32.2. Ad matutinum

invitatorium et antiphonae sicut in sancto die. HY Christe redemptor. Ecce agnus.

32.3. Laudes

totas Quem vidistis. HY Agnoscat. Dum medium.

32.4. Ad cursus

antiphonae et responsoria ut praedixi.

32.5. [Ad processionem]

Ad crucem in reditu RPP Verbum caro.

32.6. Ad missam

oratio dominicalis et de nativitate [CLC] Concede et de sancto Stephano, et sancto Ioanne, et Innocentibus. EP Quanto tempore. Dominus regnavit.

33. IN FESTO SANCTI SILVESTRI

Novem [lectiones] et tamen non negligantur antiphona et oratio de nativitate.

34. IN OCTAVA DOMINI

34.1. Ad vesperas

Tecum principium. [PS] Dixit. RP In principio vel RP Verbum. HY A solis. Tecum principium. Magnum. Una tantum oratio [OR] Deus qui salutis.

34.2. Ad completorium

preces usque Fiat misericordia. OR Deus qui salutis. Similiter ad primam.

34.3. Ad matutinum

Christus natus. HY Christe redemptor.

[In prima nocturna] In sole posuit. PS Caeli enarrant. Elevamini. PS Domini est terra. Speciosus. PS Eructavit. Tamquam sponsus. Descendit de caelis. O magnum. Sancta et.

[In secunda nocturna] Rex omnis. PS Omnes gentes. Suscepimus deus. PS Magnus dominus. Homo natus. PS Fundamenta. Notum fecit dominus. Beata et venerabilis. Confirmatum est. RP In principio.

[In tertia nocturna] Exultabunt. PS Cantate i. AN Natus est nobis. PS Dominus regnavit. Notum fecit. PS Cantate ii. Ipse invocavit me. Nesciens mater. Continet in gremio. Verbum. Puer qui natus.

34.4. Laudes

O admirabile. HY Agnoscat. Benedictus qui venit. Mirabile mysterium. Unam tantum orationem.

34.5. Ad cursus

et ad vesperam laudes.

34.6. Ad missam

ALV Adducentur.

34.7. In secunda vespera

RP Verbum [vel] RP In principio. HY A solis. Qui de terra. Post orationem dicitur de sancto Stephano Intuens in caelum et oratio. De sancto Ioanne et Innocentibus nihil.

35. [OCTAVA SANCTI STEPHANI]

35.1. Ad matutinum

Regem protomartyris. HY Deus tuorum. AN Beatus Stephanus cum reliquis. Videbant omnes. Nonum Sancte dei pretiose. Cetera ut in festo. Deinceps usque in purificationem dicimus antiphona de sancta Maria ad matutinas et vesperas unam ex his: Rubum quem. Germinavit. Ecce Maria. Post partum virgo et ORC Deus qui salutis. Hanc [orationem] et ad missas.

35.2. Ad cursus

redimus et ad cottidianos hymnos cum [HV] Gloria tibi.

35.3. Officium

sicut in festo, nisi offertorium [OF] In virtute.

35.4. Secunda vespera

de sancto Stephano, sed de sancto Ioanne antiphona et oratio. Deinde de sancta Maria. Deinde de Innocentibus.

36. [OCTAVA SANCTI IOANNIS]

36.1. Ad matutinum

Adoremus regem. HY Exultet caelum. Ioannes apostolus cum reliquis.

36.2. Ad laudes

HY De patre. Cetera ut in festo praeter [CR] Credo in unum.

36.3. Secundam vesperam

de ipso. HY De patre. Iste est Ioannes. De Innocentibus. Unam antiphonam et orationem de sancta Maria.

37. [OCTAVA INNOCENTUM]

37.1. [Ad matutinum]

INV Regem martyrum. Cetera ut in festo, nisi quod [VV] Gloria patri et [GL] Gloria in excelsis, et [AL] Alleluia dicitur et [IM] Ite missa est.

38. IN VIGILIA EPIPHANIAE

38.1. [Ad matutinum]

Christus natus. HY Christe redemptor. EV Defuncto Herode. Responsoria de historia [RP] Ecce agnus dei quaelibet tria.

38.2. Ad laudes

unam antiphonam Quem vidistis pastores. (78v) HY Agnoscat. OR Omnipotens sempiterne deus dirige.

38.3. Ad cursus

In principio cum reliquis ut supra.

38.4. Missam

post tertiam horam agimus. Officium [IN] Lux fulgebit per totum cum [AL] Alleluia. CL Corda nostra, et de sancta Maria [CLC] Deus qui salutis. EP Scimus quoniam quaecumque lex. [IM] Ite missa est dicitur.

39. [COMMENTARIUS]

Si vigilia in dominicam evenerit, dicitur ad vesperas Tecum principium. RP Verbum. HY A solis. Antiphona quaelibet de nativitate. Ad matutinum sicut in circumcisione domini. Laudes Quem vidistis cum reliquis. Ad cursus In principio cum reliquis. Officium [IN] Lux fulgebit.

40. [IN EPIPHANIA DOMINI]

40.1. [Ad vesperas]

O admirabile cum reliquis. PS Laudate pueri. Illuminare. HV Hostis. Reges Tharsis et insulae. Magi videntes. OR Deus qui unigeniti, vel quamlibet de epiphania et unam tantum. Presbyter utitur his versibus Reges Tharsis. Omnes gentes quascumque. Venient ad te. Omnes de Saba venient. Omnis terra adoret.

40.2. Ad completorium

HY Corde natus. Salutis nostrae. Sic usque post octavam, sed in hac nocte et secunda preces usque Fiat misericordia. Oratio de epiphania.

40.3. Ad matutinum

invitatorium non dicimus, ad disiungendam nostram invitationem, ab invitatione Herodis, sed canitur pro sexto psalmo, quia vacatio gentium facta est in sexta aetate. PS Deus noster refugium, qui ceteris noctibus est secundus hac nocte differtur, quia hic etiam plus agit de vocatione gentium, et in septima aetate, cum plenitudo gentium introierit, tunc omnis Israel salvus erit. Hymnus non canitur, quia invitatorium non praecessit. Reges Tharsis. Omnes gentes. Venient ad te. Leguntur lectiones tres de Isaia. Prima [LE] Omnes sitientes. Secunda [LE] Surge illuminare. Tertia [LE] Gaudens gaudebo. Tres de sermonibus. EV Cum natus esset.

40.4. Ad laudes

HY A patre. Omnes de Saba venient. Hodie caelesti sponso. Unam tantum orationem [OR] Deus qui hodierna.

40.5. Ad cursus

dicimus cottidianos hymnos cum [HV] Gloria tibi usque post octavam.

40.6. Ad primam

Lux de luce.

40.7. Ad tertiam

Magi videntes. Reges Tharsis et insulae. Omnes gentes quascumque.

40.8. Ad sextam

Videntes stellam. Omnes gentes. Venient ad te.

40.9. [Ad nonam]

In sancto die ad nonam Tria sunt munera. Ceteris diebus Stella ista. Venient ad te. Omnes de Saba venient.

40.10. [Ad missam]

ALV Adducentur. Praefatio de epiphania dicitur usque post octavam.

40.11. Ad [secundas] vesperas

canitur Tecum principium cum reliquis. HV Hostis usque post octavam. Tribus miraculis. Una tantum oratio.

41. VALENTINI EPISCOPI

Novem lectiones et vacatur.

42. [COMMENTARIUS]

Si festum alicuius [sancti] infra octavam venerit, dicetur antiphona et oratio de epiphania. Similiter de sancta Maria.

43. INFRA OCTAVAM [EPIPHANIAE]

43.1. [Ad matutinum]

Christus apparuit. HY Hostis Herodes.

Ad nocturnam sumantur de eisdem psalmis antiphonae sanctae noctis. Feria secunda Afferte. Feria tertia Fluminis. Feria quarta Omnis terra vel [AN] Adorate dominum. Feria quinta Reges Tharsis. Feria sexta Omnes gentes. Sabbato Notum fecit. Versus una nocte Reges Tharsis. Alia Omnes gentes. Tertia Venient ad te.

43.2. Ad laudes

singulis noctibus una antiphona de laudibus epiphaniae in PS Dominus regnavit. HY A patre. Omnes de Saba venient. Hunc singulis noctibus. Ad Benedictus et Magnificat dicimus has antiphonas: Ab oriente. Vidimus stellam. (79r) Venient ad te. Vox de caelis. Caeli aperti sunt. AE Ad flumen Iordanis. Super ripam Iordanis. Baptizatur Christus. Baptizat. Et dominica Fili. Puer Iesus. Responsoria de epiphania sumantur et repetantur primo responsorio praetermisso. Dies sanctificatus et Hic est dies praeclarus. Genua non flectamus, preces non dicimus, nisi ad primam et ad completorium. Orationes duas tantum ad vesperas et ad matutinas scilicet de epiphania vel dominica cum placet, et de sancta Maria, nisi cum evangelium et antiphona de dominica dicitur. Nam nunc post dominicalem orationem dicitur oratio et antiphona de epiphania.

43.3. Completorium

de sancta Maria dicimus.

43.4. Ad cursus

antiphonae et responsoria ut praedictum est. Quindecim gradus et vigilias et psalmos pro defunctis in fine cursuum dicimus.

43.5. [Ad missam]

Praefatio de epiphania cottidie et [IM] Ite missa est usque post octavam. Qua die placet legetur infra octavam ad matutinum et ad missam singulare evangelium [EV] Vidit Iesum Ioannes.

44. [DOMINICA INFRA OCTAVAM EPIPHANIAE]

Si dominica infra [octavam] venerit dicetur

44.1. Ad vesperas

In columbae.

44.2. [Ad matutinum]

Christus apparuit. HV Hostis.

[In primo nocturno] Afferte. [Psalmum] ipsum. Fluminis. PS Deus noster refugium. Psallite. PS Omnes gentes. Reges Tharsis et insulae. Leguntur sermones. Omnes de Saba.

In secunda nocturna Omnis terra. PS Iubilate. Reges terrae. PS Deus iuditium. Omnes gentes. PS Inclina. Omnis terra adoret.

In tertia nocturna AN Adorate. PS Cantate i. AN Adorate deum. PS Dominus regnavit exultet. Notum fecit dominus. PS Cantate ii. Venient ad te. EV Cum esset Iesus annorum.

44.3. Laudes

et cetera ut in sancta nocte. Fili quid. OR Vota quaesumus.

44.4. In secunda vespera

Puer Iesus.

44.5. Officium

[IN] In excelso.

Si dominica infra [octavam] evenerit in eam differatur et usque in fine illius ebdomadae cantetur, si sic opus fuerit eo anno. Sin autem disponatur ut tunc opus erit. Si vero dominica non evenerit infra et simul cantetur [IN] Ecce advenit quando volueris.

45. IN OCTAVA [EPIPHANIAE]

45.1. Ad vesperas

In columbae. Fontes aquarum. OR Deus cuius unigenitus.

45.2. [Ad matutinum]

Cetera ut in dominica praescriptum est, nisi quod primum Hodie in Iordane canitur, quod infra octavam fuit omissum. EV Venit Iesus a.

45.3. Laudes

Veterem hominem. Praecursor.

45.4. Ad primam

Aqua comburit.

45.5. Ad tertiam

Pater de caelis.

45.6. Ad sextam

Te qui in spiritu.

45.7. Ad nonam

Caput draconis.

45.8. Officium

[IN] Ecce advenit. [EVI] Dixit Isaias. EP Domine deus meus.

In octava epiphaniae celebratur res pro qua baptizatus est Christus, id est lavacrum nostrum quo nostra abluuntur peccata, quod sonat prima Veterem hominem.

45.9. In secunda vespera

Tecum principium. Christo datus est.

45.10. Ad completorium

HY Corde natus. Salutis nostrae.

46. [COMMENTARIUS]

Deinceps redimus ad cottidianum cantum et qualem habuimus ante adventum, scilicet versuum et hymnorum, nisi quos ad matutinas et ad vesperas post orationem dicimus primam antiphonam de sancta Maria Rubum quem. Germinavit, et Ecce Maria. Et ORC Deus qui salutis. Et deinde alias quas per totum annum usque in purificationem sanctae Mariae. Nulla vero de sancta cruce usque post octavam pentecostes. Post purificationem vero primam antiphonam dicimus de sancta Maria, quam et per totum annum cum ceteris solitis.

47. FELICIS IN PINCIS PRESBYTERI ET CONFESSORIS

Tres lectiones.

48. DE SANCTO MARCELLO PAPA ET MARTYRE

Novem lectiones. Canimus de sacerdotio.

49. PRISCAE VIRGINIS

Tres lectiones. (79v)

50. [POST OCTAVAM EPIPHANIAE]

Leguntur epistulae Pauli usque in septuagesimam.

50.1. [Ad vesperas]

[I]n dominicis diebus ad vesperas Deus qui sedes.

50.2. [Ad matutinum]

INV Praeoccupemus. Domine ne in ira. Laudes de sancta trinitate. Oratio de sancta trinitate.

50.3. Ad missam

et praefationes non dicentur ante octavam pentecostes. Per ebdomadam vero in singulis feriis sua responsoria. Si opus fuerit officium [IN] In excelso throno cantetur per duas ebdomadas cum ALV Iubilate. Ceteris vero ebdomadis cantentur officia [IN] Omnis terra cum ALV Dominus regnavit et [IN] Adorate deum cum ALV Laudate deum quotquot fiant ebdomadae ante septuagesimam. Sed in feria sexta non canimus de sancta cruce nec in sabbatis officium de sancta Maria, nec praefationes in die dicimus.

51. DE SANCTO SEBASTIANO

51.1. Ad vesperas

Egregie. Hymnus et versus de sanctis, quia et Sebastianus martyr erat. Ad utramque vesperam et ad matutinas et missam orationes continue dicuntur: prior de Fabiano, sequens de Sebastiano.

51.2. Ad cursus

vero sola de Sebastiano.

51.3. In secunda vespera

in fine de sancta Agnete Christi virgo et oratio. Et infra octavam eius antiphona et oratio.

52. VINCENTII MARTYRIS ET DIACONI

Tres lectiones.

53. IN OCTAVA AGNETIS

Tres lectiones.

54. IN CONVERSIONE SANCTI PAULI

54.1. [Ad matutinum]

canimus propriam historiam absque versibus antiphonarum.

Et

54.2. Officium

EP Saulus adhuc spirans. EV Ecce nos reliquimus.

54.3. Ad priorem vesperam

Magnus. HV Doctor egregie, et ad secundam vesperam. Eodem die de sancto Proiecto antiphona et oratio.

55. IN PURIFICATIONE SANCTAE MARIAE

55.1. Ad vesperas

O admirabile. PS Laudate pueri. Videte miraculum. HY Quod chorus vatum. Post partum virgo.

55.2. Ad matutinum

HY Ave maris stella. Alter [HY] Fit porta.

55.3. Ad primam

Adorna thalamum.

55.4. Ad tertiam

Obtulerunt pro eo. Specie tua et alia sicut de virginibus.

55.5. Ad sextam

Nunc dimittis.

55.6. Ad nonam

Lumen ad revelationem.

55.7. Ad cursus

solitos hymnos dicimus [HY] Iam lucis. [HY] Nunc sancte nobis et reliqua.

55.8. [Ad processionem]

Et cum levantur cruces stante adhuc clero in choro dicit presbyter [ORI] Oremus. [OR] Erudi quaesumus domine. Tunc praecedunt cum Postquam impleti sunt. OR Famulorum tuorum. Sequitur benedictio cereorum. Qua finita dicuntur AP Hodie. Adorna. Interim dantur cerei, sed nondum accenduntur. Sequitur oratio. Deinde Lumen ad revelationem. Et accenduntur cerei. Item OR Illumina. Tunc exeunt euntes et redeuntes cum antiphonis AP Ave. Adorna. Responsum. Ante ingressum templi dicitur oratio et intrant cum Cum inducerent, quae et tota canitur. PS Benedictus absque [PV] Gloria patri, et iterum Cum inducerent. Sequitur OR Domine Iesu Christe. Candelae teneantur usque offerantur. ALV Post partum. Praefatio de nativitate domini dicitur, sed in ceteris festis sanctae Mariae de ipsa. Quia ergo gentiles eo mense sacrificantes februario, id est plutoni, qui deus lustrationum putabatur cum faculis ardentibus civitatem lustrare solebant, christiani modo in melius versa vice in honore veri luminis et agni, quem mater in templo praesentavit, cereos ardentes solent portare, quod dicitur hyppapanti, id est obviaviatio, eo quod populus quasi praesentato domino ad templum occurrat.

55.9. Ad [secundas] vesperas

Tecum principium. RP Verbum caro. HY A solis. Tecum principium. Hodie beata. Post orationem (80r) Ecce completa. ORC Deus qui per beatae. Sequitur antiphona et oratio de sancto Blasio et novem lectiones.

55.10. Ad completorium

HY Corde natus. Glorificamus te. [ND] Nunc dimittis.

56. [COMMENTARIUS]

Si purificatio sanctae Mariae in dominica septuagesimae evenerit omnia de festo agantur et post orationem Hymnum cantate. Et [BD] Benedicamus cum Alleluia. [TD] Te deum laudamus dicitur et [GL] Gloria in excelsis, et [CR] Credo in unum, et [IM] Ite missa est. Secunda [vespera] et completorium ut praedixi.

57. DE SANCTA AGATHA

57.1. [Ad vesperas]

Beata Agatha.

57.2. [Ad matutinum]

EV Simile est regnum caelorum thesauro. Et vacatur.

58. VALENTINI MARTYRIS

Tres lectiones.

59. IN CATHEDRA SANCTI PETRI

59.1. [Ad vesperas]

Petre amas. HV Iam bone. [HV] Sit trinitati. Quodcumque.

59.2. Ad matutinum

HY Exultet. Historia propria. EV [R]espiciens Iesus in discipulos. Quaere in feria tertia ebdomadae tertiae quadragesimae.

59.3. Ad laudes

HV Iam bone. Tu es pastor ovium.

Quidam cantant [TD] Te deum laudamus et [GL] Gloria in excelsis sequentes usum romanum. Quidam vero renuunt, quia nec solet vacari.

59.4. [Ad missam]

[CR] Credo in unum dicitur.

59.5. In secunda vespera

Iuravit. HV Iam bone. Non dico.

60. DE SANCTO MATTHIA

Omnia de apostolis.

Ad tertiam nocturnam secunda Non vos me. EV [M]isit Iesus duodecim discipulos suos.

61. [COMMENTARIUS]

In festo sancti Matthiae et annuntiationis sanctae Mariae et in dedicatione etiam infra quadragesimam dicitur [TD] Te deum laudamus, et [GL] Gloria in excelsis, et [CR] Credo in unum, et praefatio, et [IM] Ite missa est, et omnia cetera sollemniter praeter alleluia et sequentias. A capite ieiunii et infra quadragesimam cum festum erit et plenum officium, praeter festum Matthiae et sanctae Mariae, minores preces dicuntur ad pulpitum absque PS Miserere. Ad priorem vesperam et secundam et ad matutinas post orationem dicitur ferialis antiphona et oratio et super populum. Deinde psalmi tres pro defunctis, qui et ad cursus post mensam. Vespera de sancta Maria sine Placebo. Ad completorium non dicitur AN Miserere mei. Mane post primam campanam primae dicitur prima de sancta Maria. Deinde publica. Deinde septem psalmos [paenitentales] dicimus. Tunc letania prostrati. Hymnos ad cursus festive. Preces dicimus. Officium de festo inter tertiam et sextam agimus. Secundam orationem de quadragesima si placet. [KY] Kyrie eleison et [SA] Sanctus, et [AG] Agnus, et [IM] Ite missa est quam festive volueris. [TD] Te deum laudamus et [GL] Gloria in excelsis, et [CR] Credo in unum, nonnisi in festo sanctae Mariae et annuntiatione sanctae Mariae et in dedicatione dicimus, et nisi patronus sit inibi. Praefatio de quadragesima, nonnisi ad secundam missam, quae et de quadragesima fit, ad quam etiam [ORI] Flectamus genua dicimus, et secunda oratio de festo si placet. Et prosternimur in canone. Si quis vero celebrat missam de festo absque choro potest, si placet, praefationem dicere de festo. Post mensam prosternimur inter Placebo, quia ad haec solemus prosterni, quae ad festum non pertinent. Si vero sabbatum est ad vesperas tam psalmi quam cetera de dominica dicuntur. Et in fine antiphona et oratio de festo. Dedicationem agimus sicut extra quadragesimam praeter alluia et sequentias. TR Qui seminant.

62. DE SANCTO GREGORIO

62.1. [Ad matutinum]

EV Sint lumbi.

Laudatees ad cursus et ad secundas vesperas.

63. DE SANCTO BENEDICTO

Novem lectiones.

63.1. Ad vesperas

Iustum deduxit. HY [I]ste confessor. Similabo eum.

63.2. Ad matutinum

Regem confessorum. AN Beatus vir cum reliquis. Euge serve. Iustus germinavit. Desiderium. Iste cognovit. Iste est qui. Amavit eum. Iste homo ab. Iste homo perfecit. Iustum. (80v) Cave ne quid de sacerdotio canas. EV Dixit Simon Petrus ad Iesum.

63.3. Laudes

Qui me confessus. HY Confessor dei. Serve bone.

63.4. Ad cursus

laudes Qui me.

63.5. Officium

[IN] Os iusti. GR Beatus. OF Iustus ut palma. CO Amen dico vobis.

63.6. Ad secundas vesperas

Qui me confessus cum reliquis. Hoc de uno martyre. Iste cognovit. RP Iste homo. Iustum deduxit.

64. IN ANNUNTIATIONE SANCTAE MARIAE

64.1. [Ad vesperas]

[AN] Missus est. PS Laudate pueri. CP Ecce virgo. Christi virgo. HY Ave maris.

64.2. [Ad matutinum]

Benedicta tu. Sicut myrra. Ante thorum cum solitis psalmis. Specie tua. Lectio prima [LE] Egredietur virga. Haec dicit dominus pro Tu autem domine. Ingressus cum reliquis. Secunda [LE] Locutus est dominus ad Achaz. Tertia [LE] Erit in novissimis diebus.

[In secunda] nocturna Specie tua. Adiuvabit eam. Sicut laetantium.

[In tertia nocturna] Legitur expositio in evangelium [EV] Missus est Gabriel. [TD] Te deum laudamus.

64.3. Ad laudes

AN Missus est. Ave Maria. AN Spiritus sanctus. Ne timeas. Ecce ancilla domini. HY Fit porta. Quomodo fiet.

64.4. [Ad vesperas]

Qui propria non utitur historia, dicat hoc responsorium ad vesperas Egredietur virga. Orietur sicut sol. PS Magnificat.

64.5. Ad matutinum

Missus est Gabriel. Ecce virgo. Virgo Israel. RP Ave Maria. Suscipe verbum. Egredietur. Annuntiatum. RP Beata es. Gaude Maria. Antiphonas et hymnos ut praedixi. Septem psalmos et letaniam omittimus, et psalmos pro defunctis post cursus.

64.6. Ad tertiam

[AN] Spiritus sanctus.

64.7. Ad sextam

Ne timeas.

64.8. Ad nonam

Ecce ancilla.

64.9. Missa

cum summa veneratione celebretur. Rorate. Tollite portas. TR Audi filia. OF Ave Maria. Ecce virgo. [GL] Gloria in excelsis et [CR] Credo in unum dicitur. Et praefatio propria [PF] Et te in annuntiatione sanctae Mariae.

64.10. Ad secundas vesperas

laudes. PS Dixit dominus. PS Laudate pueri. PS Laetatus sum. PS Nisi dominus. PS Lauda Hierusalem. Si festum sanctae Mariae in die palmarum evenerit sabbato anticipetur, quid non est opus fieri in dominica passionis.

65. IN SEPTUAGESIMA

Eptaticum incipimus. Ideo Alexander papa secundus eandem historiam in sequenti dominica repeti statuit.

Et

65.1. [ad vesperas]

[AN] Alleluia secundum antiphonam in PS Benedictus et in reliquos. Cottidie capitulum dicitur [CP] Benedictus deus et pater. Alleluia. Iudica. HY Cantemus. Hymnum cantate. Finitur cum [BD] Benedicamus domino. Alleluia.

65.2. Ad completorium

[AN] Miserere.

65.3. [Ad matutinum]

Adoremus. Lectiones tres de historia, tres de sermonibus omni dominica die usque in pascha. Legitur Pentateucum Moysi usque in dominicam passionis. Nonum responsorium post [RV] Gloria patri iteratur, quia [TD] Te deum laudamus non dicitur, sed nec ad matutinas sanctae Mariae usque in pascha.

65.4. Ad laudes

PS Miserere et [PS] Confitemini. Et ideo ad primam PS Dominus regnavit decorem.

65.5. Ad cursus

amodo in dominicis antiphonae de evangelio. Versus ut supra. Inclina cor meum cum reliquis, et per ebdomadam Sana animam usque in quadragesimam.

65.6. Ad processionem

[AP] Salvator mundi vel [AP] Sancta Maria. In reditu Ubi est Abel. RPP Ostende. Oratio dominicalis.

65.7. [Ad missam]

Quia primi hominis lapsus et populi captivitas seu cuiuslibet hominis post baptismum lapsi, sed paenitentiam agentis typus in septuagesima agitur, ideo usus dalmaticarum et subtilium et reliqui ornatus et [GL] Gloria in excelsis, et alleluia et sequentia et [IM] Ite missa est omittuntur. Et simplici melodia hymni ad cursus et ad missam. [KY] Kyrie eleison et [SA] Sanctus et [AG] Agnus dei dicuntur. [CR] Credo in (81r) unum dicitur. Si infra septuagesimam festum sit unde novem lectiones fiant, hymnos ad cursus festive dicimus, et ad missam [KY] Kyrie eleison et [SA] Sanctus, et [AG] Agnus dei, et [IM] Ite missa est. Sed [TD] Te deum laudamus et [GL] Gloria in excelsis et [CR] Credo in unum non dicuntur, nisi in praedictis festis. A quinquagesima usque in pascha Telesphorus papa constituit clericos a carne abstinere.

66. IN SEXAGESIMA

66.1. Ad vesperas

CP Benedictus deus. Immisit dominus. Multi enim. Historia quam et supra.

67. IN QUINQUAGESIMA

67.1. Ad vesperas

Tentavit deus.

67.2. [Ad matutinum]

Quoniam deus.

In die

67.3. Ad processionem

in reditu Caecus sedebat.

68. FERIA QUARTA IN CAPITE IEIUNII

Quaedam variantur.

68.1. Matutinum

incipimus cum flexione genuum, et omnes cursus. EV Cum ieiunatis. Capitula dicuntur de ieiunio ad omnes cursus. Antiphona de evangelio in psalmis Benedictus et Magnificat. Maiores preces dicuntur ad matutinas et ad vesperas. Et tres psalmi, qui et ad omnes cursus privatis noctibus diebusque post preces. Primus [PS] Miserere. Tertius [PS] Deus in adiutorium. Medius variatur sic: ad matutinas PS Deus in nomine. Ad primam PS Miserere i. Ad tertiam PS Miserere ii. Ad sextam PS Deus misereatur. Ad nonam PS Inclina. Ad vesperas PS Ad te levavi oculos. Ad completorium PS Domine quid multiplicati. Ad matutinas duae orationes dicuntur: una ferialis, altera super populum. Quis scit si convertatur, et VS Domine non secundum peccata. Similiter ad vesperas Vivo ego non canitur his tribus diebus, est enim de sequenti historia Ecce nunc. Cetera manent his quattuor diebus ut ante, scilicet invitatorium, hymni, antiphonae, responsoria ad cursus. Mane post primam sanctae Mariae continue vigilia canitur absque Placebo. Postea vela suspendantur. Sequitur publica missa. Post hanc septem psalmi cum letania. Deinde PS Beati quorum. Nam [PS] Deus misereatur non canitur modo, quia oratio pro afflictis iam dicta est post letaniam inter ceteras orationes.

Post tertiam missa pro defunctis.

Deinde statim sexta.

Post nonam cruces cottidie levantur amodo, nisi in dominica cum AP Exaudi nos. Presbyter dicit [ORI] Oremus. Diaconus [ORI] Flectamus genua. Sequitur oratio quaelibet pro peccatis vel pro afflictione. Sed hac die dicitur ORC Concede nobis domine.

68.2. [Ad processionem]

Deinde consecratur cinis et datur cum Immutemur multotiens repetita et presbyter imponens cineres primum sibi, deinde ceteris, remissius dicat [VAR] Memento homo quia pulvis es et in pulverem reverteris. Sequitur OR Omnipotens sempiterne deus qui Ninivitis. Tunc procedunt cum Iuxta vestibulum. Deinde Afflicti pro peccatis. Sequitur letania ineundo et redeundo. Qua finita fit sermo ad populum, quem sequitur missa. Proceditur autem per hos quattuor dies cum Afflicti pro peccatis. Et amodo cottidie cum trina letania usque in cenam domini nisi in dominica.

68.3. [Ad missam]

Et statim fit missa in qua et dicitur [ORI] Flectamus genua. Domine non secundum. Hodie inchoatur et amodo feria secunda, et quarta, et sexta canitur usque in dominicam quartam. Iuxta morem ecclesiae praefatio hodie incipit [PF] Qui corporali ieiunio. Et cottidie usque in diem palmarum dicitur. Post ultimum Per dominum nostrum (81v) dicitur [ORI] Oremus. [VAR] Inclinate capita vestra deo et oratio super populum cottidie usque in cenam domini, nisi in dominica die. Orationes ideo dicuntur super populum in quadragesima, quia dum maiorem conflictum ieiuniis et orationibus contra spiritales nequitias sumimus, necesse est nos et populum instantius deo commendare. Nam oratio post communionem pro solis communicantibus solet orare, et ideo in dominicis diebus omnes communicare debent.

68.4. Vesperas

post missam presbyter ad aram incipit. Alioquin finis benedictionis eius sentiri non potest propter velum, ideo in sabbatis et cum plenum officium est quispiam, alter incipit. Finita vespera dicitur [PS] Deus misereatur et [PS] De profundis cum reliquis. Post mensam dicimus vesperas de sancta Maria stando et Placebo sedendo, in cuius et precibus prosternimur. Isti dies quattuor post tempus Gregorii papae a successoribus suis pro sex diebus dominicis sunt assumpti ad explendendam quadragesimam cum parasceve et sancto sabbato paschae. Amodo capitulum dominicale.

69. DOMINICA [PRIMA QUADRAGESIMAE]

69.1. Ad vesperas

Angelis suis. HY Ex more docti. Angelis suis deus. Sacerdos amodo utitur his versibus ad orationem et ad laudes: Dicet domino, Ipse liberavit me, Angelis suis deus usque in dominicam passionis. Oratio dominicalis, et una tantum. Pro defunctis solus PS De profundis. Post mensam vespera de sancta Maria sine Placebo.

69.2. Ad completorium

[AN] Miserere. HY Christe qui lux. Media vita.

69.3. Ad matutinum

Non sit vobis. HY Audi benigne.

Ad primum nocturnum Advenerunt nobis. Dicet domino. Tres lectiones de Genesi.

In secundo nocturno Commendemus nos. Ipse liberavit me. Legitur sermo quilibet de quadragesima.

[In] tertio nocturno Per arma iustitiae. Scapulis suis deus. EV Ductus est Iesus in deserto. Nonum responsorium post [RV] Gloria patri iteratur, quia [TD] Te deum laudamus non canitur, sed neque ad matutinum sanctae Mariae, etiam cum festum sanctorum est.

69.4. Ad laudes

HY Clarum decus. Domine refugium. In mane non dicimus septem psalmos, sed sicut ante quadragesimam.

69.5. Ad cursus

antiphonae de evangelio dicantur, sed quando hae non sufficiunt cantentur ad sextam Commendemus nos. Ad nonam Per arma.

Hodie

69.6. Ad primam

Iesus autem cum ieiunasset.

69.7. [Ad tertiam]

AN Non solo in pane.

69.8. [Ad sextam]

Vade Satanas.

69.9. [Ad nonam]

Dominum deum.

69.10. [Ad processionem]

Ad crucem AP Salvator mundi, vel [AP] Sancta Maria. In reditu Ductus est Iesus.

69.11. [Ad tertiam]

Participem me. Dicet domino. Post [RV] Glori patri iteratur.

69.12. [Ad sextam]

Ab omni via. Ipse liberavit me.

69.13. [Ad nonam]

Septies in die. Scapulis suis.

69.14. Ad vesperas

Sede a dextris. PS Dixit dominus domino. Spes mea. Reliquit. Post vesperas dicimus vesperas sanctae Mariae et Placebo et tres psalmos pro defunctis sicut ante quadragesimam.

69.15. Ad completorium

usque in passione Vigila super. Interdum Pacem tuam, nisi in sabbatis ad vesperas cum dicitur Media vita.

70. [COMMENTARIUS]

Amodo usque in mediam quadragesimam dicitur in feriis Non sit vobis. Post nocturnam prima nocte Dicet domino, secunda Ipse liberavit me, tertia Scapulis suis. Sic mutentur per omnes ferias. Ad laudes vero omni nocte Domine refugium. Ad orationem super populum Vivo ego. Hanc et ad primam. Sed ad vesperas super populum Quis scit usque in passionem. Ad tertiam Advenerunt nobis. Ad sextam Commendemus nos. Ad nonam Per arma iustitiae. Ad matutinas in psalmum Benedictus et ad vesperas in psalmum Magnificat dicitur antiphona de evangelio, et si qua supererit (82r) dicetur ad cursus. Ad primam primum. Ab hinc usque in dominicam quartam canuntur ad processionem quaelibet responsoria de historia Ecce nunc praeter primum et octavum Angelis suis et Ductus est Iesus.

71. [COMMENTARIUS]

Vernale ieiunium in prima ebdomada celebrandum esse Leo Magnus, Gelasius, Gregorius primus et secundus et septimus constituisse leguntur. Ubi et sanctus Gregorius officia inscripsit.

72. IN QUARTA FERIA [QUATTUOR TEMPORUM]

72.1. Ad matutinum

EV Accesserunt ad Iesum scribae.

72.2. Ad missam

oratio prior sine salutatione cum [ORI] Flectamus genua et prophetia. Semel dicimus [ORI] Flectamus genua hodie, sed sabbato quinquies. Duae lectiones leguntur in ieiunio quattuor temporum, ut consecrandi habeant notitiam evangelii.

73. [FERIA SEXTA QUATTUOR TEMPORUM]

73.1. Ad matutinum

EV Erat dies festus.

74. [COMMENTARIUS]

Quintam feriam, quae ex decreto Melciadis papae sine ieiunio et pene ut dominica festiva erat, beatus Gregorius in dispositione officiorum per totam fere quadragesimam vacantem dimisit. Quae quia postmodum coepit applicari ieiuniis iunior Gregorius eandem celebrem fecit esse, officiis undique collectis et maxime aestivalibus dominicis. Unde et adhuc in antiquis evangeliorum libris et in antiphonariis reperiuntur evangelia de quibusdam aptata dominicis.

75. SABBATO [QUATTUOR TEMPORUM]

75.1. Ad matutinum

EV Assumpsit Iesus Petrum.

75.2. Ad missam

sacerdos non salutat populum, nisi in ultima oratione, in qua non flectuntur genua separantes nos ab his qui statuam adoraverunt. Lectiones duodecim titulantur propter diversitatem populi. Ab antiquis enim romanis sex lectiones bis, id est graece et latine, legebantur. [HY] Benedictus sicut ordo iubet a tribus pueris, ubi fieri potest, cantetur. Et interim nemo in ecclesia sedeat, quia pueri in camino ambulantes cantabant. In libris sacramentorum in hoc officio oratio super populum non habetur, quia hoc officium in nocte, ut praecepit ordo peragitur. Unde et antiphonas paenitentiales in sabbato ad vesperas ut in dominica solemus differre. Iuxta statutum Pelagii papae, non minus in dominicis quam in earum feriis usque in dominicam palmarum dicitur PF Qui corporali.

76. DOMINICA SECUNDA [QUADRAGESIMAE]

76.1. Ad vesperas

capitulum ex epistula dominicali. Vidi dominum. Hoc et in die ad processionem in reditu. Visionem quam vidisti in PS Magnificat.

76.2. [Ad matutinum]

Adoremus deum. Post secundum nocturnum legitur sermo Ioannis episcopi Portabat Rebecca geminos.

76.3. [Ad missam]

Dominica vacat, quod ideo dicitur, quia nec stationem nec proprium habet officium. Inofficiatur autem ex feria quarta. IN Reminiscere. EP Rogamus. EV Egressus Iesus secessit.

77. DOMINICA TERTIA [QUADRAGESIMAE]

77.1. Ad vesperas

Salus nostra. Ipsum in die ad processionem. HY Iesu quadragenarie. Fili tu semper.

77.2. [Ad matutinum]

Deus magnus.

In die ad cursus:

77.3. [Ad tertiam]

Bonum.

77.4. Ad sextam

Servus.

77.5. Ad sextam

Declara. Versiculi ut supra.

77.6. In secunda vespera

Esto nobis.

78. DOMINICA QUARTA [QUADRAGESIMAE]

78.1. Ad vesperas

Audi Israel. Idem in die ad processionem in reditu. Nemo te condemnavit.

78.2. [Ad matutinum]

Populus domini. Sermo Ioannis Stabat Moyses. EV Abiit Iesus trans mare.

78.3. [Ad missam]

In hac dominica dispositor officii tristitia et labore ieiunorum afflictos caelestis Hierusalem delicias memorando, ne deficerent, solatur iubilando. Laetare.

78.4. Ad secundas vesperas

Educ de carcere.

79. [IN EBDOMADA QUARTA QUADRAGESIMAE]

79.1. [Ad matutinum]

Invitatorium feriale Promisit enim usque in dominica palmarum.

79.2. Ad processionem

Cantemus. In mari. Ecce mitto. (82v) Qui persequebatur. Attendite.

79.3. [Ad missam]

TR Domine non non dicetur amplius, quia productiora sunt deinceps officia. Feria quarta lectiones duae leguntur ad missam. [ORI] Flectamus genua dicimus. Merito autem ebdomada quarta et in feria quarta cathecumeni ad christianum nomen procedunt, quia quattuor mundi aetate per regnum David regnum Christi designatur.

80. DOMINICA IN PASSIONE

80.1. Ad vesperas

Circumdederunt me. Pro [RV] Gloria patri iteratur responsorium quia [VV] Gloria patri vitatur per omnia infra passionem, nisi ad pascha, et nisi cum plenum officium est de sanctis, tunc enim per omnia dicitur [VV] Gloria patri. HY Vexilla regis. Ego sum lux.

80.2. Ad completorium

AD Sanctifica.

80.3. Ad matutinum

Hodie si vocem. Ad responsoria, et [ad] introitum et ad [PS] Venite ad quod etiam repetitio invitatorii solet mutari id est ut ad primum versum a medio, ad secundum autem a principio repetatur, et sic usque ad finem alternatur. Hymnus una nocte [HY] Pange lingua. Altera [HV] Lustra sex.

Ad primum nocturnum Animae impiorum. Erue a framea.

In secundo nocturno Tibi revelavi. De ore leonis.

In tertio nocturno Invocabo. Ne perdas cum impiis deus. Legitur Ieremias usque in pascha, sed hac nocte tres lectiones de Ieremia, tres de sermone Ioannis Magnum Ieremiae sanctissimi. EV Quis ex vobis. Nonum In te iactatus pro [RV] Gloria patri iteratur.

80.4. Ad laudes

HY Rex Christe. Eripe de inimicis.

Dicuntur in die ad cursus antiphonae de evangelio.

80.5. Ad primam

Ego daemonium.

80.6. Ad tertiam

Ego gloriam meam. Erue absque [RV] Gloria patri, sed iteratur responsorium. De ore leonis.

80.7. [Ad processionem]

Ad crucem In te iactatus.

80.8. [Ad missam]

Ad introitum [PV] Gloria patri non dicitur. Praefatio de quadragesima ut supra.

80.9. Ad sextam

Abraham pater. De ore leonis. Ne perdas cum impiis.

80.10. Ad nonam

Tulerunt lapides. Principes persecuti. Erue a framea deus.

80.11. In secundas vesperas

Usquequo.

81. FERIA SECUNDA ET DEINCEPS

Ad matutinas et ad vesperas ad orationem super populum Libera me. Presbyter dicit De ore leonis.

81.1. Ad primam

Animae impiorum.

81.2. Ad tertiam

Tibi revelavi.

81.3. [Ad processionem]

Hac ebdomada ad cruces canitur quodlibet responsorium ex sua historia praeter primum.

81.4. Ad sextam

Invocabo.

81.5. Ad nonam

Sicut exaltatus, vel Vulpes foveas.

82. FERIA QUARTA

82.1. [Ad missam]

prophetia non legitur. Et ideo semel dicimus [ORI] Flectamus genua ad missam.

83. DOMINICA IN PALMIS

83.1. [Ad vesperas]

Ingressus Pilatus. Pater iuste.

83.2. [Ad matutinum]

Ipsi vero. HY Pange lingua.

Ad primum nocturnum Missus sum. Versus ut in superiori dominica. Lectiones tres de Ieremia.

In secundo nocturno Quid molesti estis. Lectiones tres de sermone Maximi Psalmi vicesimi primi.

Ad tertium nocturnum Mittens haec. EV Cum appropinquasset.

83.3. [Ad laudes]

Turba multa.

83.4. Ad primam

Coeperunt omnes.

83.5. Ad tertiam

Pueri Hebraeorum tollentes.

83.6. [Ordo in die palmarum]

Benedicitur solito more sal et aqua, et post aspersionem populi dicet sacerdos orationem unam tantum de passione. Et incipiet cantor Salvum me. Et sic procedunt de choro, ibique palmas stratas invenient. Finito responsorio sacerdos dicet unam orationem vel duas. Et statim sequitur EPP Venerunt filii Israel. Mox incipient duo cantores [RPP] Collegerunt, et ipsi cantent versum Unus autem. Sequitur EV Cum appropinquaret. Deinde benedictio palmarum et olivarum. Cum autem dantur dicitur Fulgentibus, et tamdiu iteratur quousque rami distribuuntur. Et tunc sacerdos dicet orationem. (83r) Mox cantor imponit Cum appropinquaret. Ante sex. Et cum his procedunt ad stationem. Et si hae non suffecerint dicantur reliquia responsoria de ipsa historia. Cum ventum fuerit ad stationem incipit cantor Occurrunt turbae. Tunc praecedant pueri, indutis cappis, et incipiant AP Pueri Hebraeorum. Et proiciant ramos et sese prosternant. Deinde imponentes Pueri Hebraeorum vestimenta sternant cappas et semet desuper. Tunc accedat, qui denudet crucem exaltatam, et incipit sacerdos [HV] O crux ave prosternente se clero et populo. Iterum sacerdos [HV] Te summa. Et rursus prosternantur. Item sacerdos Scriptum est enim. Et ipse solus prostratus, tamdiu iaceat dum finiat chorus antiphonam. Postea dicat orationem et alloquatur populum. His actis dicat orationem super populum, ut solet fieri super omnes sermones. Et mox incipit cantor Cum audisset populus. Et si haec non suffecerint ad reditum, dicantur responsoria aliqua usque ad atrium templi. Ibi imponuntur versus [HY] Gloria laus usque ad ostium templi. Hic incipit cantor Ingrediente domino. Ibi sacerdos dicat orationem unam. Tunc agatur missa.

83.7. [Ad missam]

Ministri deponunt dalmaticam et subtile, quibus induti erant ad processionem, et assumunt casulas. [KY] Kyrie eleison et [SA] Sanctus et [AG] Agnus dei simplici melodia dicetur absque [GL] Gloria in excelsis sicut per totam quadragesimam. [EVI] Dominus vobiscum et [EVI] Passio domini nostri Iesu Christi dicimus ad omnes passiones, nisi in parasceve. Missa cum [BD] Benedicamus domino clauditur sicut per totam quadragesimam.

83.8. In secundis vesperis

Usquequo. Scriptum est enim.

84. FERIA SECUNDA

84.1. [Ad matutinum]

Ubi tentaverunt me. Salvum me. Noli esse. Conclusit.

84.2. Laudes

Faciem meam. Non haberes.

84.3. Ad primam

Recordare mei.

84.4. Ad tertiam

Potestatem habeo.

84.5. Ad processionem

Attende domine.

84.6. Ad sextam

Infirmata est.

84.7. Ad nonam

Sicut exaltatus est.

84.8. Ad vesperas

Usquequo. AM Tanto tempore.

85. FERIA TERTIA

85.1. [Ad matutinum]

Quadraginta annis. Deus Israel. Dixerunt impii. Viri impii.

85.2. Laudes

Vide domine. Nemo.

85.3. Ad processionem

Noli esse.

85.4. [Ad missam]

legitur passio sancti Marci [EV] Erat pascha.

85.5. [Ad vesperas]

Non sis.

86. FERIA QUARTA

86.1. [Ad matutinum]

Quibus iuravi. Synagoga. Insurrexerunt. Contumelias.

86.2. Laudes

Libera me.

86.3. [Ad processionem]

In die ad crucem Dominus mecum vel Opprobrium.

86.4. Ad missam

bis dicitur [ORI] Flectamus genua propter scrutinium. Prophetia legitur. Passio domini secundam Lucam [EV] Appropinquabat.

86.5. Ad vesperas

Ingressus Pilatus. Ad preces prosternimur sicut et ad completorium.

87. [FERIA QUINTA IN CENA DOMINI]

In cena domini finis quadragesimae. Initium paschalis observantiae. Veteris legis conclusio. Novi testamenti inchoatio. Hac nocte nec [VAR] Domine labia mea, nec [VAR] Deus in adiutorium dicitur, nec aliqua quae ad officium pertinent sacerdotis, fiunt. Quia pastor noster Christus recessit, et arietes gregis, id est apostoli, dispersi sunt. De quibus psalmista [CIT] Afferte domino filios arietum. Minores quorumdam discipulorum vel mulierum officium suum agant. Sacerdotis officium reticetur. Nec [PS] Venite dicitur propter malum conventum Iudaeorum in nece domini. Nec ad psalmos, nec ad responsoria [VV] Gloria patri dicitur. Nec in antiphonis, nec in versibus finalis trahitur.

In prima nocturna Homo pacis meae in quo sperabam. Lectiones tres leguntur (83v) de lamentationibus. Tres de tractatu sancti Augustini in psalmum quadragesimum tertium Exaudi deus orationem. Tres de apostolo [LE] Convenientibus. Lector non petit benedictionem, nec dicat Tu autem.

In secunda nocturna Deus meus eripe me de manu.

In tertia nocturna Zelus domus.

Novem psalmi et lectiones et responsoria insinuant quod dominus ad inferna descendens rapuit inde tria genera hominum et tranvexit ad societatem novem ordinum angelorum. Accenduntur autem lumina.XXIIII. per tres noctes, quae fiunt.LXXII., et extinguuntur per singulos psalmos et lectiones propter veri solis occubitum et praedicatorum suorum defectum.

87.1. [Ad laudes]

Postea versus dicitur VS Christus factus est pro nobis. Traditor autem. Post ultimum [LT] Kyrie et versus dicitur tacite [PN] Pater noster et [PS] Miserere mei deus et [VS] Christus factus est pro nobis. Cum quo versu et reliqui cursus clauduntur.

87.2. Ad cursus

nec [VAR] Deus in adiutorium, nec [VV] Gloria patri, nec preces, sed tantum psalmi et [PN] Pater noster et PS Miserere. Et tacite dicuntur, sed aliquanto altius quam in parasceve. Altaria et parietes et pavimenta et vasa deo sacrata purificentur.

87.3. [Ad missam]

Ad introitum [PV] Gloria patri dicitur. [KY] Kyrie eleison ut de apostolis. Una tantum oratio. Cum [GL] Gloria in excelsis canitur signa ecclesiae festive consonant, quae in sabbato usque dum eadem laus repetitur, differuntur. Graduale dicitur sine tractu. [CR] Credo in unum non dicitur. [SA] Sanctus et [AG] Agnus dicuntur festive, sed absque osculo propter detestabilem salutationem Iudae. Et ideo vitatur in parasceve et in sabbato. Festive [AG] Agnus dei et communio continuatim dicuntur, ut diaconus sumpturus sanguinem levato calice imponat

87.4. [Ad vesperas]

Calicem salutaris. PS Credidi absque [PV] Gloria patri et reliqui. Finitis psalmis statim cantor subiungit Cenantibus autem. PS Magnificat. Et ita cum una oratione et [BD] Benedicamus missa vesperaque clauduntur. Nam hodie et sabbato sancto propter vespera [BD] Benedicamus domino dicitur cum cetera sollemniter fiant. De corpore domini reservatur tantum quantum sufficere potest in parasceve. Sanguis vero penitus consumitur. Ab hinc nuda sint altaria usque in sabbatum. Altaria in ecclesia significant eminentiores in plebe fidelium sicut erant apostoli. Nudatio quoque illorum significat fugam apostolorum.

88. IN PARASCEVE

88.1. Ad matutinum

Diviserunt sibi vestimenta. Insurrexerunt in me. Locuti sunt adversum me. Tres lectiones de lamentationibus. Tres de sermone Augustini Nostis qui conventus erat. Tres de apostolo [LE] Festinemus ingredi, vel apud quosdam expositio passionis.

88.2. Ad laudes

VS Christus factus. Mulieres. Cetera ut supra.

88.3. [Ordo in parasceve]

In die cum accesserit sacerdos ad altare primum legitur EPP In tribulatione absque pronuntiatione tituli et nulla oratione praecedente. Sequitur Domine audivi. Deinde [ORI] Oremus et [ORI] Flectamus genua. Levate. OR Deus qui peccati. Sequitur EPP Dixit dominus ad Moysen. Non autem legatur ut epistula, sed ut prophetia, et sine pronuntiatione [tituli]. Sequitur Eripe me. Sequitur passio sancti Ioannis sine salutatione et titulo, sed sic [EV] Egressus est Iesus.

Post hanc orationes, et ad singulas [ORI] Flectamus genua dicitur, nisi pro Iudaeis, quia illudendo flexerunt Christo genua. Sed tamdiu clerus et populus iaceat dum oratio finiatur et tunc dicatur [ORI] Levate ante Per dominum. Deinde fiat baiulatio crucis cum versibus [IP] Popule meus. Quibus singulis responditur a pueris (84r) [IP] Agyos. Et a choro [IP] Sanctus deus. Cum autem pervenerit ad locum suum crux denudatur cum Ecce lignum. PS Beati immaculati. Dum fabricator. O admirabile. Interim crux adoratur. HV Crux fidelis. Peracta salutatione crucis deferatur patena cum corpore domini et calix cum vino non consecrato. Et accedens ad altare sacerdos dicat submissa voce ita ut ministri audiant [PNI] Oremus. Praeceptis salutaribus. [PN] Pater noster usque Per omnia saecula. Tunc sumet de corpore domini et ponat in calicem nihil dicens. Sanctificatur autem vinum non consecratum per panem consecratum. Et ita communicetur. Hac die apostolica repraesentatur consecratio, quia tantum dominicam orationem super corpus et sanguinem dicebant. Sequitur vespera cuius solummodo psalmi privatim dicant[ur].

88.4. [Processio ad sepulchrum]

Tunc conveniant ad aptandam sepulturam cum incenso et dicatur Ecce quomodo. Recessit. PS Voce mea ii. VS Christus factus est. Post sepulturam Sepulto domino.

89. SABBATO SANCTO

89.1. Ad matutinum

In pace in idipsum. Tu autem domine miserere. In pace factus est locus. Tertia [EVI] Oratio Ieremiae prophetae. LE Recordare domine. Lectiones tres de homilia Augustini [LS] Quidam evangelista dicit. Lectiones tres de apostolo [LE] Christus assistens.

89.2. Ad laudes

VS Christus factus est pro nobis. Posuerunt.

89.3. [Ordo in sabbato sancto]

In die hora sexta ornetur ecclesia, vestiantur altaria, praeparato autem sacerdote et ministris festive exeant ecclesiam cum crucibus in locum aptum ad ignem excussum de silice cantando septem psalmi paenitentiales sine letania. Benedicto igne et accenso inde lumine redeant cum versibus [HY] Inventor. Post haec diaconus benedicat cereum stantibus hinc inde cum simplici voce ceteris [EX] Exultet. Zosimus papa cereum magnum benedici constituit. Postea lector accedens legere non pronuntiat propter cathecumenos lectiones libri, sed incipit [EPP] In principio. Quam non sequitur canticum victoriae [TR] Cantemus propter inoboedentiam Adae, sed sequitur oratio. Lectio secunda [EPP] Factum est in vigilia. TR Cantemus domino. Lectio tertia [EPP] Apprehendent. TR Vinea facta, et oratio. Lectio quarta [EPP] Haec est hereditas. TR Attende. Et oratio. Post hanc orationem [TR] Sicut cervus. Deinde cum septena letania, exeuntes veniunt ad fontem, quam et canta usque post Christe audi nos. Sacerdos autem et ministri cum crucibus circueunt fontem septies sicut Iosue muros Iericho, reliquo clero hic inde stante. Finito baptismo redeunt in chorum cum trina letania, et hanc finient usque in [KY] Kyrie eleison, per quod et sollemniter missam inchoant.

89.4. [Ad missam]

[KY] Kyrie eleison. [GL] Gloria in excelsis cum sonantibus signis dicitur. Cantores dum finierint [AL] Alleluia, repetunt primam, sed non finitur a schola, quia statim subiungitur [ALV] Laudate dominum. [CR] Credo in unum non dicitur. Praefatio de resurrectione dicitur et amodo cottidie usque in vigiliam ascensionis, nisi in inventione sanctae crucis. [SA] Sanctus canitur, sed nec offertorium, nec [AG] Agnus dei, nec communio. Osculum non datur. Postquam communicaverint diaconus calicem levans et sanguinem sumpturus incipiat ad vesperas.

89.5. [Ad vesperas]

AN Alleluia. PS Laudate pueri solum sine [PV] Gloria patri. Et statim cantor Vespere. [MA] Magnificat. Sic missa et vespera una oratione et [BD] Benedicamus clauduntur. Nam hodie et in cena domini propter vesperas (84v) [BD] Benedicamus dicitur cum cetera sollemniter fiunt. Non est ergo opus in vigilia pentecostes dici [BD] Benedicamus, quia non praecedit vespera.

89.6. Ad completorium

non dicitur [VAR] Converte nos, nec [VAR] Deus in adiutorium, sed tantum psalmi et statim Alleluia. Quem quaeris. [ND] Nunc dimittis. [PN] Pater noster. [CD] Credo. Preces usque Fiat misericordia. In resurrectione tua. [OR] Deus qui hanc.

90. [DOMINICA RESURRECTIONIS]

In ipsa nocte sancta ante matutinum clam surgitur, crux de sepulchro tollitur cum incenso et PS Domine probasti.

90.1. Ad matutinum

[VAR] Domine labia mea, et [VAR] Deus in adiutorium. INV Alleluia. Tres antiphonae et PS Beatus vir. PS Quare fremuerunt. PS Domine quid, et tria responsoria usque in octavam propter neophitos. His tribus recolimus per dies baptismales trinam submersionem, qua consepelimur Christo, et sepulturam domini triduanam, praecipue in nuper baptizatis. Hoc fit per septem dies propter sacramentum praesentis vitae et septimum diem quem animae sanctorum recipiunt in praesenti, et propter septiformem spiritum sanctum, qui per unum quemque diem alit suos diverso cibo. Versus una nocte Quem quaeris mulier. Altera Noli flere Maria. Tertia Tulerunt dominum meum. Tertium responsorium repetitur post [RV] Gloria patri propter processionem. Et procedunt cum candelabris absque cruce. Deinde visitatur sic sepulchrum. Duo presbyteri portantes turibula et euntes ad sepulchrum apud se cantant hanc Et dicebant ad invicem. Angelus [VIS] Quem quaeritis. [VIS] Iesum Nazarenum. [VIS] Non est hic. Surrexit enim. Presbyteri accepto sudario redeunt in chorum cantantes remisse Et recordatae. Tunc alte ad populum VIS Surrexit dominus. Tunc clerus [TD] Te deum laudamus. Populus [VIS] Christ ist. His inceptis redeunt in chorum. Deinde dicuntur laudes.

90.2. [Ad laudes]

[VAR] Deus in adiutorium. Angelus. Ad laudes nec capitulum, nec versum dicimus, sed statim post antiphonam et psalmos sequitur Et valde mane. PS Benedictus. Et statim [ORI] Dominus vobiscum, et oratio sine [PN] Pater noster et versu.

Haec dominica finis est quinquagesimae, initium nostri iubilei, quo priori domino primus rediit servus inferni carcere liberatus, et fraude diaboli erepta, homini restituta est hereditas paradisi.

90.3. Ad omnes cursus

dicitur Angelus autem infra albas, nisi ad vesperas et completorium usque in octavam. Ad nullum cursum hymnum, aut capitulum, aut versum dicimus, sed graduale sine versu et alleluia cuiusque diei sine versu. Et nisi ad primam statim dicitur [ORI] Dominus vobiscum, et oratio absque versu. Infra albas nec ad laudes, nec ad cursus dicitur [PN] Pater noster, nisi ad primam et completorium, tunc enim dicitur [PN] Pater noster et [CD] Credo in deum et preces usque Fiat misericordia, et tunc versiculus de resurrectione.

90.4. [Ad processionem]

Ante missam consecrato fonte canitur Vidi aquam. Et interim aspergitur populus. Sequitur In die resurrectionis hac sola nocte cum qua et de choro procedunt. Deinde Cum rex gloriae cum qua de ecclesia procedunt. Post hanc HY Salve festa. In introitu ecclesiae Sedit angelus cum versibus Crucifixum. Recordamini.

90.5. [Ad missam]

Amalarius, quia una die resurrexit dominus sic currit officia per istos septem dies quasi adhuc sit dominica. Ideo cottidie dicitur Haec dies, et [CR] Credo in unum, et in praefatione [PF] In hoc potissimum die, (85r) et in canone [VAR] Diem sacratissimum. [GL] Gloria in excelsis, et [CR] Credo in unum cottidie dicimus infra albas.

90.6. Vespera

incipimus sic [KY] Kyrie eleison. [AN] Alleluia. PS Dixit. PS Confitebor. PS Beatus. Statim Haec dies cum versu sine repetitione. [AL] Alleluia primae et statim Et respicientes. Nec [LT] Kyrie eleison, nec [PN] Pater noster, sed sine versiculo. [ORI] Dominus vobiscum et oratio. Post orationem cantor sequentis diei incipit Vidi aquam. Cum qua itur ad fontem. Presbyter stabit ad occidentem iuxta fontem. Subdiaconus praeparatus et plenarium tenens ad orientem. Ceroferarii duo: unus ad austrum, alter ad aquilonem. Finita praedicta antiphona cantor incipit Cito euntes. PS Laudate. PS In exitu. Tunc presbyter Domine apud te est fons, et oratio. Sequitur Christus resurgens. Et redeunt in chorum. Ibi dicto versu In resurrectione tua Christe, et oratio una de resurrectione cum [BD] Benedicamus clauditur vesper. Sic fiet singulis diebus infra albas.

90.7. Completorium

incipimus sicut per totum annum. Hymnum nullum dicimus, sed statim Alleluia. Resurrexit. Sic et hanc et preces usque Fiat misericordia, et orationem paschalem.

91. FERIA SECUNDA

Per totam ebdomadam

91.1. Ad matutinum

Surrexit dominus et sola Pax vobis. Psalmi hac nocte PS Cum invocarem. PS Verba. PS Domine ne in furore. Noli flere. EV Duo ex discipulis ibant.

91.2. Ad laudes

per hanc ebdomadam haec sola Angelus, et ad cursus. Iesus iunxit.

91.3. [Ad missam]

Cetera ut pridie ad missam ut una oratio infra albas, nisi festum sanctorum sit. SE Pangamus.

91.4. In secunda vespera

Qui sunt.

92. FERIA TERTIA

92.1. [Ad matutinum]

PS Domine deus. PS Domine dominus. PS In domino confido. EV Stetit Iesus.

92.2. Ad missam

[AL] Alleluia. [ALV] Surgens Iesus. SE Agni paschalis.

92.3. In secunda vespera

Videte.

93. FERIA QUARTA

93.1. Ad matutinum

PS Salvum. PS Usquequo. PS Dixit insipiens. EV Manifestavit.

93.2. [Ad laudes]

Mittite in dexteram.

93.3. [Ad missam]

Hac die finitur quadragesima, in qua pro bonorum perfectione operum ipso cantu invitamur ad praemium Venite benedicti. SE Grates salvatori.

93.4. In secunda vespera

Dixit Iesus.

94. FERIA QUINTA

94.1. Ad matutinum

PS Domine quis habitabit. PS Conserva. PS Exaudi. EV Maria stabat.

94.2. [Ad laudes]

Maria stabat.

94.3. Ad missam

iubet ordo mutari versum gradualis priorem in psalmo posteriori quia GV Lapidem aptior ad sextam feriam propter passionem. SE Laudes deo concinat.

94.4. In secunda vespera

Dixit Iesus mulier.

95. FERIA SEXTA

95.1. Ad matutinum

PS Caeli enarrant. PS Exaudi. PS Domine in virtute.

95.2. [Ad laudes]

Undecim discipuli.

95.3. Ad missam

SE Carmen suo.

95.4. In secunda vespera

Euntes docete.

96. SABBATO

96.1. Ad matutinum

PS Dominus regit me. PS Domini est terra. PS Iudica. EV Una sabbati.

96.2. [Ad laudes]

Currebant duo.

96.3. Ad cursus

[AL] Alleluia cum versu Haec dies et aliud [AL] Alleluia sine versu.

Hoc sabbatum ultima dies septuagesimae significans plenariam beatorum requiem. In quo sabbato finiuntur octo officia neophitorum, quorum primum habet alleluia, et tertium et sex sequentes graduale et alleluia, quae significant requiem et laborem in opere et laudem dei per activam et contemplativam vitam conversantium. Ultimum [officium] duo habens alleluia significat requiem aeternam sanctorum sine tristitia et labore, id est perfecta requie deum perpetuo laudantium.

96.4. [Ad missam]

Ideo ad missam dicimus (85v) duo alleluia Haec dies. ALV Laudate. Non repetimus primam prioris sed sequentis. SE Is qui prius.

97. [COMMENTARIUS]

Quaecumque festa inciderit in hac ebdomada non potest sollemnius agi quam per unam antiphonam et orationem. Et non vacetur si vacandum sit.

98. [DOMINICA PRIMA POST ALBAS]

98.1. Ad vesperas

in dominica prima post albas [PS] Benedictus cum reliquis cum una AN Alleluia secundum melodiam Benedictus. CP Omne quod natum est. Surrexit pastor. HY Vita sanctorum. Gavisi sunt discipuli. Cum esset sero. [LT] Kyrie eleison. [PN] Pater noster. Quem quaeris mulier, vel Noli flere Maria, [vel] Gavisi sunt discipuli. Oratio dominicalis. Tunc de resurrectione Surrexit dominus, vel Surrexit Christus. In resurrectione tua Christe. Surrexit dominus vere. Surrexit dominus de sepulchro. Oratio de resurrectione. Sequitur de sanctis Vox laetitiae. In caelestibus regnis. AC Fulgebunt iusti. In tabernaculis. Exultent iusti. Exultabunt sancti. ORC Omnipotens sempiterne deus deduc.

In quamcumque ex istis evenerit festum sancti Georgii, vel aliud quod vacandum est, de ipso cantetur. De dominica vero antiphona et oratio. Pascha enim non habet octavam ut pentecostes, quia octava significat resurrectionem, quae in octava aetate nobis dabitur. Cum ergo celebratur significatum, siletur significans. Praesente re, figura quiescat.

98.2. Ad completorium

[HY] Ad cenam usque in ascensionem. Per hanc totam ebdomadam dicimus Alleluia. Quem quaeris. Secundam [AD] Noli flere. Tertiam Resurrexit. Quartam Quem quaeris mulier. Quintam [AD] Noli flere. PS Nunc dimittis.

98.3. [Ad matutinum]

Hac nocte et in ceteris INV Alleluia alleluia. HV Sermone. Nocturnam dicimus cum novem lectiones. Hoc et Gregorius septimus iubet in epistulam hac: Gregorius servus servorum dei omnibus episcopis. A die resurrectionis usque in sabbatum eiusdem ebdomadae tres psalmi, tres lectiones antiquo more cantamus et legimus. Omnis aliis diebus per totum annum, si festivitas est, novem psalmi et novem lectiones dicimus. Aliis diebus duodecim psalmi et tres lectiones celebramus. Illi qui cottidianis diebus tres psalmi et tres tantum lectiones videntur agere, non ex regula sanctorum patrum, sed ex fastidio et negligentia comprobantur agere. Romani autem diverso more agere coeperunt, maxime a tempore quo Teutonicis concessum est regimen nostrae ecclesiae. Nos autem et ordinem investigantes et antiquum morem nostrae ecclesiae statuimus fieri sicut praenotavimus antiquos patres imitantes.

Ad primum nocturnum Pax vobis.

Ad secundum nocturnum Gavisi sunt discipuli.

Ad tertium nocturnum Cognoverunt dominum. Quem quaeris mulier. Noli flere Maria. Tulerunt dominum meum. Legitur Apocalipsis cum historia Dignus es per tres ebdomadas. EV Post dies octo.

98.4. Ad laudes

sola AN Alleluia secundum antiphonam Redemptor noster. HY Aurora. Surrexit dominus de sepulchro. Post dies octo. Sic fiet omni dominica usque in ascensionem excepto quod historia et antiphona in evangelio et capitulum et oratio variantur. Cottidie vero usque in ascensionem, nisi grande festum sit, dicuntur orationes tres ad vesperas et ad matutinas, quas praedixi, cum suis versibus, qui et finiuntur cum Alleluia, sicut ceteri versus.

98.5. Ad cursus

dicuntur hymni cum [HV] Gloria tibi domine.

98.6. Ad primam

Surgens Iesus. RB Christe fili dei vivi miserere nobis alleluia alleluia. RV Qui resurrexisti. (86r) Exurge domine.

98.7. Ad tertiam

Iesum qui crucifixus. Quem quaeris mulier. Noli flere Maria.

98.8. Ad sextam

Nonne cor nostrum. Noli flere Maria. Tulerunt dominum meum.

98.9. Ad nonam

Mane nobiscum. Tulerunt dominum meum. Surrexit dominus de sepulchro. Sic et cottidie fit usque in ascensionem.

98.10. [Ad processionem]

Post consecrationem fontis in dominica canitur Vidi aquam. Et non sequitur oratio, sed statim sequitur Cum rex gloriae. [HY] Salve. In reditu Sedit angelus cum uno versu. Sic omni dominica usque in ascensionem. Nam tunc dicetur responsorium.

98.11. [Ad missam]

In dominica vel cum de sanctis plenum officium est, canimus duo alleluia. Et non repetimus primam prioris. In privatis diebus unum tantum feriale scilicet, vel de sanctis. De sanctis vero cum plenum officium est et cum de ipsis canitur, primum alleluia erit de ipsis, de resurrectione secundum. In dominica cum nullius festum est primum est alleluia feriale, in secundo sequimur ordinem dierum in albis, vel quodlibet de resurrectione. Hac ebdomada feriale In resurrectione. SE Haec est sancta. Istius quinquagesimae dies usque in pentecosten perennis iubilaei in alia vita laetitiam figurant. Haec est illa quinquagesima omni spiritali laetitia caelebranda. [IM] Ite missa est dicimus usque post pentecosten, nisi in diebus rogationum.

98.12. Ad secundas vesperas

in psalmos una tantum [antiphona] [AN] Alleluia quam et infra albas. Capitulum dominicale. AM Thomas qui. Oratio.

99. [INFRA EBDOMADAM RESURRECTIONIS]

99.1. [Ad matutinum]

[feria] secunda et deinceps per [alias] ferias Surrexit dominus vere. HV Sermone.

Ad nocturnum una nocte Pax vobis. Altera [nocte] Gavisi sunt discipuli. Tertia [nocte] AN Cognoverunt discipuli. Item de versibus. Quem quaeris. Noli flere. Tulerunt dominum.

99.2. Ad laudes

cottidie in feriis sola In Galilaea. PS Dominus regnavit cum reliquis. HY Aurora. Surrexit dominus de sepulchro. In evangelio antiphona quae super Benedictus. Et quae superfuerunt infra albas. Usque post octavas pentecosten non flectimur genua et preces non dicimus, nisi ad primam et completorium, nec PS Domine miserere, nec ad completorium [AN] Miserere mihi. Quindecim gradus dicimus et vigilias et Placebo, et psalmi pro defunctis post cursus.

99.3. Ad vesperas

super psalmos una tantum AN Alleluia secundum primam antiphonam illius vesperae. In evangelio dominicalis antiphona.

Omni feria sexta usque in ascensionem dicitur ad missam ALV Crucifixus.

100. DOMINICA SECUNDA [POST ALBAS]

100.1. [Ad vesperas]

Decantabat ad priorem vesperam ut praedixi.

100.2. Ad missam

feriale Surrexit pastor. Secundum quodlibet de resurrectione. EV Ego sum pastor. SE Haec est sancta sollemnitas.

101. DOMINICA TERTIA [POST ALBAS]

101.1. [Ad missam]

Feriale ALV Surrexit altissimus. Secundum [ALV] Surgens Iesus. EV Modicum et iam.

102. DOMINICA QUARTA [POST ALBAS]

102.1. Ad vesperas

Alleluia. Audivimus.

102.2. [Ad matutinum]

Leguntur canonicae epistulae usque in ascensionem. Historia Si oblitus.

102.3. Ad missam

feriale ALV Surrexit dominus. Secundum [ALV] Christus resurgens. EV Vado ad eum.

103. DOMINICA QUINTA [POST ALBAS]

103.1. [Ad missam]

Feriale ALV Benedictus es. Secundum [ALV] In resurrectione. EV Amen dico vobis.

104. [DE LETANIA MAIORE]

Hac ebdomada erunt rogationes: feria secunda, et feria tertia, et feria quarta. Sed in letania, id est in rogatione maiori, post horam tertiam prior missa de sancto Marco celebratur festive, sed non vacatur. Post aliquod intervallum canitur sexta.

104.1. [Ad processionem]

Et statim levantur cruces cum Exurge domine. PS Salvum fac. [PV] Gloria patri. Sacerdos absque flexione genuum et versu dicet [ORI] Oremus, et orationem quamlibet pro peccatis. Exitur cum AP Surgite sancti subdiacono portante reliquias. (86v) Sequitur De Hierusalem. Cum iucunditate vel quaelibet secundum tempus et sicut opus erit. Sed cum pervenitur ad stationem canitur Lux perpetua vel AP Filiae Hierusalem. Presbyter Exultabunt sancti in gloria. OR Omnipotens sempiterne deus deduc. PS Miserere. [PS] Deus misereatur. [PS] Deus in adiutorium. [PN] Pater noster. Preces. Orationes duas quaslibet, vel tres. Deinde officium.

104.2. [Ad missam]

Exaudivit de templo. Confitemini tantum. EV Quis vestrum. Praefatio de resurrectione. Clauditur cum [BD] Benedicamus domino. Si vero missa ibi non agitur, dicuntur septem psalmi paenitentiales in locum trium praedictorum psalmorum.

104.3. [In reditu]

Tunc levantur cruces et cantores letaniam dicunt [LT] Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Idem schola. Deinde idem populus. Tunc cantores [LT] Aufer a nobis. Idem schola, sed populus [LT] Kyrie eleison. Cantores [LT] Miserere. Idem chorus. Populus [LT] Kyrie eleison. Cantores [LT] Exaudi exaudi. Chorus [LT] Aufer a nobis. Amodo cantores dicunt tantum [LT] Exaudi exaudi et sanctos, sed chorus alternando mutat [LT] Miserere nobis et [LT] Aufer. Populus dicit tantum [LT] Kyrie eleison. Reditur in chorum cum Lux perpetua vel cum versu [HV] Quaesumus auctor. Presbyter versum dicit et orationem, qui huic cantui congruant.

105. FERIA TERTIA [ROGATIONUM]

105.1. [Ad missam]

Officium [IN] Exaudivit. Clauditur cum [BD] Benedicamus.

105.2. [Ad processionem]

Letania [LT] Kyrie eleison. Christe eleison. Christe audi nos. [LT] Sancta Maria ora pro nobis ad dominum. Christe audi nos. Cetera ut supra.

106. FERIA QUARTA IN VIGILIA ASCENSIONIS

106.1. [Ad missam]

IN Omnes gentes. Oratio et reliqua de ascensione. Nihil de resurrectione. ALV Omnes gentes. Quaere in aestivis. EV Sublevatis Iesus oculis. Nulla praefatio. Nam pascha finitum est, ascensio nondum est. Aliud est enim vigilia, aliud ipsa sollemnitas. Sed in vigilia paschae ideo praefatio de resurrectione dicitur quia scriptum est [CIT] Quarta decima die ad vesperas pascha domini est. In vigilia pentecostes ideo praefatio dicitur de pentecoste propter aequalitatem officii paschalis sabbati, quia haec duo officia consimilia sunt. Missa cum [BD] Benedicamus clauditur.

106.2. [Ad processionem]

Letania [LT] Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Idem chorus. Postea populus. Cantores [LT] Alleluia alleluia alleluia. Idem chorus. Populus [LT] Kyrie eleison. Cantores [LT] Sancta Maria ora. Idem chorus. Sed populus tantum iterat [LT] Kyrie eleison. In chorum [HV] Oramus domine cum versu et oratione de vigilia ascensionis.

107. [IN FESTIVITATIBUS SANCTORUM INFRA PASCHA ET PENTECOSTEN]

In sanctorum festivitatibus variatur hoc tempore inter apostolos et martyres propter penuriam cantus a pascha usque [ad] pentecosten, nec de confessore, vel de uno martyre canimus, sed de sanctis tantum tam psalmi quam versus et hymnos et cetera, nisi primum responsorium. In universali enim resurrectione cuius typus hoc tempore agitur communis est laetitia et festivitas iustorum. De sanctis cum plenum officium est:

107.1. [Ad vesperas]

dicitur Filiae Hierusalem. HY Vita sanctorum. Laetamini in domino. Filiae Hierusalem. Post orationem de festo dicitur antiphona et oratio de resurrectione.

107.2. [Ad matutinum]

de sanctis Alleluia. Regem martyrum. HY Vita sanctorum.

In primo nocturno Ego sum vitis. PS Beatus vir. PS Quare fremuerunt. PS Cum invocarem. Laetamini in domino.

In secundo nocturno Ecce ego vobiscum. PS Verba mea. PS Domine deus noster. PS Domine quis habitabit.

Ad tertium nocturnum Tristitia vestra. (87r) PS Conserva me. PS Domini est terra. PS Beati quorum. EV Ego sum vitis.

107.3. Ad laudes

HY Rex gloriose. Iustorum animae.

Laudes ad cursus.

107.4. Ad missam

EP Stabunt iusti. Primum ALV Pretiosa vel [ALV] Gaudete tam de apostolis quam de sanctis. Sed [si] de sanctis canitur officium, praecedit de sanctis alleluia, et tunc de resurrectione.

107.5. Ad secundas vesperas

laudes. PS Dixit. PS Beatus vir. PS In convertendo. PS Eripe me. PS Lauda Hierusalem. HY Vita sanctorum. Stabunt iusti.

108. [COMMENTARIUS]

Sed cum tres lectiones fiunt ad nocturnum dicitur HY Sermone. Ad laudes HY Rex gloriose. Cetera ut supra. Ad missam unum tantum alleluia de sanctis scilicet.

109. DE TIBURTIO ET VALERIANO

Tres lectiones.

109.1. [Ad matutinum]

Primum Pretiosa in conspectu.

110. DE SANCTO GEORGIO

110.1. [Ad matutinum]

Primum Beatus vir.

110.2. Ad missam

EP Stabunt iusti. SE Agni paschalis. EV Ego sum vitis vera. Cetera ut supra de sanctis.

Secunda vespera de sancto Georgio.

111. DE SANCTO MARCO

111.1. [Ad vesperas]

Filiae Hierusalem et oratio et non vacatur.

111.2. [Ad matutinum]

Regem apostolorum. HY Vita sanctorum.

In primo nocturno Pax vobis.

In secundo nocturno Gavisi sunt discipuli.

In tertio nocturno Ego sum. Psalmi et versus de apostolis. Primum Beatus vir. Sextum Vidi portam. Vitatur Filiae Hierusalem.

111.3. Ad laudes

HY Ortu Phoebi.

111.4. [Ad missam]

Officium [IN] Protexisti. EP Stabunt iusti. EV Ego sum vitis. Nec sequentia, nec [CR] Credo in unum. Praefatio de resurrectione.

111.5. Ad secundas vesperas

AN Sancti tui cum reliquis. PS Dixit dominus. PS Laudate pueri. PS Credidi propter. PS In convertendo. PS Domine probasti. HY Vita sanctorum. Gavisi sunt discipuli.

112. VITALIS MARTYRIS

Tres lectiones.

113. IN VIGILIA PHILIPPI ET IACOBI

113.1. Missa

agitur post horam tertiam. Officium dominicale per totum. Secunda tantum oratio de vigilia dicitur. Communis epistula et evangelium dominicale. Praefatio de resurrectione. [IM] Ite missa est dicitur.

114. [IN DIE APOSTOLORUM PHILIPPI ET IACOBI]

114.1. Ad vesperas

Virtute magna. HY Vita sanctorum. Gavisi sunt discipuli. Non turbetur. Orationes duae tantum: una de apostolis, altera de resurrectione.

114.2. [Ad matutinum]

Regem apostolorum. HY Vita sanctorum.

In primo nocturno Pax vobis. Psalmi et versus de apostolis. Primum Beatus vir. Pretiosa. Tristitia vestra. Lux perpetua.

[In secundo nocturno] Gavisi sunt discipuli. In diademate. Candidi facti. Vidi portam.

[In tertio nocturno] Ego sum vitis. EV Non turbetur. Isti sunt agni. Vidi Hierusalem. In servis suis.

Laudes ad cursus.

114.3. [Ad missam]

SE Agni paschalis. Praefatio de resurrectione.

114.4. Ad secundas vesperas

laudes. Psalmi de apostolis. HY Vita sanctorum. Gavisi sunt discipuli.

115. DE SANCTA CRUCE

115.1. Ad vesperas

[AN] O crux. HY Salve crux. Hoc signum crucis. Helena desiderio plena. Post orationem dicitur Beatus Alexander et oratio de eo. Postea de resurrectione et de sanctis.

115.2. [Ad matutinum]

Laetamini in domino. Pretiosa et alia quinque de sanctis. AN Ecce ego.

Ad tertium [nocturnum] Ecce crucem. PS Cantate i. PS Dominus regnavit. PS Cantate ii. Adoramus te Christe. EV Erat homo. Dulce lignum.

115.3. Ad laudes

HY Salve crux. Per signum crucis.

115.4. Ad primam

Lignum vitae.

115.5. Ad tertiam

Tuam crucem. RB Hoc signum crucis. Adoramus te Christe.

115.6. Ad missam

primum ALV Crucifixus. Secundum de sanctis. SE Carmen (87v) suo. [CR] Credo in unum. Praefatio de sancta cruce.

115.7. Ad sextam

Adoremus crucis. Adoramus te Christe. Mihi autem absit.

115.8. Ad nonam

AN Salvator mundi. Mihi autem absit. Hoc signum crucis.

115.9. Ad secundas vesperas

laudes. PS Dilexi. PS Credidi. PS Laudate dominum omnes. PS Ad dominum. PS Levavi. Post inventionem sanctae crucis amodo non dicitur solita antiphona de resurrectione ad vesperas et ad matutinas post orationem, nec orationes illae quae de resurrectione hactenus, sed Crucem sanctam subiit et ORC Repelle. Dicite in nationibus. Sed ad primam orationem quilibet versus ut supra. De sancto Floriano ORC Propitiare quaesumus domine. Tunc de sancta cruce antiphona et oratio. Et de sancto Alexandro Pretiosus Christi et oratio. Postea de resurrectione.

116. [DE SANCTO FLORIANO MARTYRE]

116.1. Ad matutinum

Beatus cum reliquis. EV Ego sum vitis. Cetera ut supra de sanctis.

116.2. Ad laudes

HY Rex gloriose. Post orationem antiphona de resurrectione.

116.3. [Ad missam]

Officium [IN] Protexisti. EP Stabunt iusti. Primum ALV Gaudete. Secundum ALV Surrexit.

117. IOANNIS ANTE PORTAM LATINAM

Quod est dedicatio.

117.1. Ad vesperas et ad matutinas

post primam orationem dicitur tantum In ferventis et oratio.

118. GORDIANI ET EPIMACHI

Tres lectiones.

119. PANCRATII, NEREI ET ACHILLEI

Novem lectiones.

119.1. Ad matutinum

primum Pretiosa.

120. [DE DEDICATIONE ECCLESIAE INFRA PASCHA ET PENTECOSTEN]

Si dedicatio ecclesiae infra pascha et pentecosten contigat, ordo sic habet quamvis non habeat usus:

120.1. Ad vesperas

In tabernaculis. PS Laudate pueri cum reliquis. Haec est Hierusalem. HY Vita sanctorum. Domus mea. Vox laetitiae.

120.2. [Ad matutinum]

INV Alleluia sicut in dominica. HY Vita sanctorum.

Ad primum nocturnum Benedicta gloria. PS Domini est. PS Deus noster. PS Magnus dominus. Beati qui habitant. Locutus est. Vidi portam. Ostendit mihi.

[In secundo nocturno] Vox laetitiae. PS Quam dilecta. PS Fundamenta. PS Domine deus salutis. Domine dilexi. Vidi Hierusalem. Plateae. In ecclesiis.

[In tertio nocturno] In tabernaculis. PS Qui habitat. PS Cantate i. PS Cantate ii. Domum tuam domine. Vidi. Narrabo. Alleluia. Audivimus.

120.3. Ad laudes

una In caelestibus. HY Christe cunctorum. In civitate.

120.4. [Ad primam]

In caelestibus regnis.

120.5. [Ad tertiam]

In velamento. Haec est domus. Domum tuam domine.

120.6. [Ad sextam]

antiphona Vox laetitiae. Domum tuam domine. Domus mea domus.

120.7. [Ad nonam]

In tabernaculis. Domus mea domus. Beati qui habitant.

120.8. In secunda vespera

AN Fulgebunt. PS Credidi. PS Laetatus sum. PS Nisi dominus. PS Confitebor. PS Lauda Hierusalem. HY Vita sanctorum. Haec est domus domini. Iustorum animae.

121. [COMMENTARIUS]

De vigilia ascensionis quaere supra in rogationibus.

122. [IN ASCENSIONE DOMINI]

122.1. Ad vesperas

Ascendo. PS Laudate pueri cum reliquis. Ite in orbem. HY Festum nunc. Dominus in Sina. Pater manifestavi. Una tantum OR Praesta quaesumus omnipotens deus.

122.2. Ad matutinum

[HY] Festum nunc usque [HV] Oramus domine. Versus primus Ascendit deus. Secundus Ascendens Christus in altum. Tertius Ascendo ad patrem. Actus apostolorum leguntur usque in vigilia pentecostes. EV Recumbentibus.

122.3. Ad laudes

[HV] Oramus domine. Domine in caelo. Ascendo. OR Concede quaesumus omnipotens deus.

122.4. Ad primam

Dominus quidem. Preces usque Fiat misericordia. OR Concede.

122.5. Ad tertiam

Nisi ego. Ascendit deus in iubilatione. Ascendens Christus in altum.

122.6. In aspersione fontis

Vidi aquam.

122.7. Ad processionem

Cum rex gloriae. HY Salve festa. (88r) In reditu Ite in orbem.

122.8. [Ad missam]

Oratio de ascensione, similiter et in sequenti dominica. Praefatio de ascensione, et [IM] Ite missa est dicuntur cottidie usque in vigilia pentecostes.

122.9. Ad seXTam

Rogabo patrem. Ascendens Christus in altum. Ascendo ad patrem.

122.10. Ad nonam

Sic veniet. Ascendo ad patrem. Dominus in caelo.

122.11. Ad vesperas

laudes. PS Dixit. PS Confitebor. PS Beatus. PS Laudate pueri. PS In exitu. O rex gloriae.

123. FERIA SEXTA

123.1. [Ad matutinum]

Invitatorium et hymnus ut heri usque in pentecostes. Nimis exaltatus. PS Exultate cum reliquis. Post passionem.

123.2. Ad laudes

Viri Galilaei. PS Dominus regnavit cum reliquis. Post orationem sequitur una tantum oratio de sanctis quaelibet ut supra cum antiphona.

123.3. Ad cursus

antiphonae et responsoria sicut hesterna die.

123.4. Ad vesperas

[AN] Alleluia. PS Confitebor ii. Antiphonae et psalmi sicut infra pascha.

124. [COMMENTARIUS]

Quae de ascensione diximus durabunt usque in pentecosten.

125. SABBATO

125.1. [Ad matutinum]

Ad nocturnum Dominus in Sina. [PS] Cantate cum reliquis.

125.2. Ad laudes

Cumque.

125.3. Ad vesperas

AN Alleluia. PS Benedictus. Capitulum de ascensione. Ite in orbem. Si diligeritis. Oratio de ascensione et de sanctis ut supra.

126. [DOMINICA POST ASCENSIONEM]

126.1. Ad matutinum

sicut in ascensione. EV Cum venerit paraclitus.

126.2. [Ad laudes]

Capitulum dominicale. Cum venerit. Oratio de dominica. Postea de ascensione et de sanctis.

127. [COMMENTARIUS]

Si infra ascensionem festum aliquod erit, ad utramque vesperam dicetur [HY] Festum nunc. Prior hymnus ad matutinas erit [HY] Festum nunc totus. Secundus [HY] Rex gloriose cum [HV] Gloria tibi domine qui scandis, et ad omnes cursuum hymnos. Cetera ut infra pascha.

128. FERIA SECUNDA

128.1. [Ad matutinum]

Ad nocturnum Exaltabo te. [PS] Dominus illuminatio.

128.2. Ad laudes

singulis noctibus una antiphona de laudibus Viri Galilaei. PS Dominus regnavit. Praeter Exaltate. Sive de ascensione, sive dominica velis etiam ad cursus.

128.3. Officium

per ebdomadam quando placet dominica, quando placet IN Viri Galilaei. Et quando dominica canitur secunda oratio dicitur de ascensione. ALV Ascendit deus in iubilatione cottidie.

129. FERIA TERTIA

129.1. [Ad matutinum]

Ad nocturnum Ascendit deus. [PS] Dixi custodiam.

130. FERIA QUARTA

130.1. [Ad matutinum]

Ad nocturnum Ascendens Christus.

131. FERIA QUINTA

131.1. [Ad matutinum]

Non turbetur.

132. FERIA SEXTA

132.1. [Ad matutinum]

Nimis exaltatus.

133. SABBATO [PENTECOSTES]

133.1. [Ad matutinum]

Ad nocturnum Dominus in caelo. EV Si diligeritis.

133.2. Laudes

de ascensione. Si diligeritis. Oratio de ascensione.

133.3. [Ordo in sabbato pentecostes]

Hora tertia ornetur ecclesia, ut in pascha, et infantes catechizentur.

Finitis de ascensione cursibus, scilicet tertia, sexta et nona, conveniant ad missarum sollemnia, quia in nona hora fieri debet baptisma. Nullus autem ante baptismum celebret. Nam orationes non possunt tunc congruere ad missam. Primum leguntur lectiones quattuor. In pascha legitur [EPP] In principio sine cantico victoriae [TR] Cantemus propter mentionem carnalis patris nostri, qui victus peccavit propter inoboedentiam. Hic vero legitur [EPP] Tentavit deus cum cantico victoriae [TR] Cantemus propter virtutem spiritalis patris Abrahae, qui in immolatione filii vitium occidit inoboedentiae. Lectio secunda [EPP] Scripsit Moyses. [TR] Attende. Lectio tertia [EPP] Apprehendent. [TR] Vinea. Lectio quarta [EPP] Audi Israel. [TR] Sicut cervus. OR Concede quaesumus omnipotens.

133.4. [Ad processionem]

Tunc proceditur ad fontem cum versibus [HY] Rex sanctorum. Cetera aguntur ut in pascha. Post baptismum reditur cum trina letania. Et cum dixerint [LT] Christe audi nos (88v) incipiunt sollemniter ad missam.

133.5. [Ad missam]

[KY] Kyrie eleison. Sequitur [GL] Gloria in excelsis propter apostolos, qui priusquam acciperent spiritum sanctum orabant in templo laudantes deum. Interim compulsantur campanae, sicut in vigilia paschae. Post epistulam statim canitur Confitemini. Cantores repetunt primam, sed non finitur a schola, quia statim dicitur Laudate. Praefatio de pentecoste usque post octavam pentecostes. Missa cum [BD] Benedicamus finitur, ut quidam volunt, sicut in vigilia paschae. Sicut tunc fit propter vesperas, et [etiam] in cena domini. Plus ergo convenit [IM] Ite missa est cum [GL] Gloria in excelsis et [AL] Alleluia.

134. [IN DIE SANCTO PENTECOSTES]

134.1. Ad vesperas

Veni sancte spiritus. [PS] Laudate cum reliquis. Apparuerunt. HY Veni creator. Loquebantur variis linguis apostoli. Non vos relinquam. Oratio eadem quae et de vigilia.

134.2. Ad completorium

HY Beata nobis gaudia. Alleluia. Spiritus paraclitus. Oratio quam et supra.

134.3. Ad matutinum

HY Beata nobis. Spiritus domini. EV Si quis diligit me.

134.4. Ad laudes

HY Veni creator. Repleti sunt omnes. Quem et per totam ebdomadam ad laudes. OR Deus qui hodierna.

134.5. [Ad cursus]

HY Veni totum. Ad tertiam usque [HV] Tu septiformis. Ad sextam [HV] Tu septiformis usque [HV] Hostem. Ad nonam [HV] Hostem. Per totam ebdomadam illam ad omnes cursus dicimus Veni sancte spiritus. Responsoria eadem melodia qua ante pentecosten.

Haec dies a die resurrectionis est quinquagesima. Quinquagesimo quoque die post immolationem paschalis agni Moyses in tabulis accepit legem in monte Sinai. Hodie post pascha veri et immaculati agni Iesu Christi acceperunt apostoli praeconia novi testamenti per gratiam spiritus sancti. Et haec est quinquagesima omni spiritali laetitia celebranda. Quiquaginta dies hoc est totum tempus pentecostes significat laetitiam futuram. Dies septem qui sequuntur recolunt spiritus sancti adventum.

134.6. Ad tertiam

Spiritus domini. Confirma hoc deus.

134.7. In aspersione fontis

Vidi aquam.

134.8. Ad processionem

Cum rex. HY Salve festa. In reditu Apparuerunt.

134.9. [Ad missam]

Oratio de pentecoste. Simili modo in octava canimus primum [AL] Alleluia. Emitte spiritum sine repetitione primae usque in octavam. Secundum vero hodie Veni. Idem cras. Feria tertia Spiritus. Feria quarta [ALV] Paraclitus. Feria quinta idem officium per omnia quod in sancto die. Feria sexta secundum ALV Dum complerentur.

134.10. Ad tertiam

Confirma hoc.

134.11. Ad sextam

Emitte spiritum tuum.

134.12. Ad nonam

Emitte spiritum. Verbo domini.

134.13. Ad vesperas

Veni sancte. [PS] Dixit dominus cum reliquis. [VS] Apparuerunt. Hodie completi. Ad fontem non itur.

134.14. Ad completorium

ut pridie. Preces usque Fiat misericordia. OR Deus qui hodierna. Sicut et ad primam et per tres dies.

135. [IN EBDOMADA POST PENTECOSTES]

Per quattuor vero sequentes dies preces et oratio cottidiana.

135.1. [Ad matutinum]

Invitatorium idem, et idem hymnus, et eadem antiphona et psalmi nocturnales. [Lectiones] tres dicuntur per septem dies neophitorum, propter tria vitia originalia per gratiam sancti spiritus ab eis expellenda, id est suggestionem, delectionem, consensum. Et propter victoriam fidei, spei, caritatis. Tres quoque versus dicimus per ebdomadam ad matutinum: Spiritus domini. Confirma. Emitte. Responsoria duo variantur. Propter ordinem tertium singulis noctibus manet scilicet Apparuerunt. Legitur omni nocte evangelium.

136. FERIA SECUNDA

136.1. [Ad matutinum]

[EV] Sic deus dilexit.

136.2. Ad laudes

canimus (89r) antiphonam unam de laudibus Dum complerentur singulis noctibis singulas ex ordine in PS Dominus regnavit, praeter Fontes et omnia. Sic deus.

136.3. [Ad primam]

Singulis diebus ad primam dicetur CP Regi saeculorum. Et

136.4. Ad vesperas

Veni sancte spiritus in PS Dixit cum reliquis usque post octavam. In secunda vespera Si quis diligit.

137. FERIA TERTIA

137.1. [Ad matutinum]

EV Amen amen dico vobis.

137.2. [Ad laudes]

Ego sum ostium.

137.3. Ad vesperas

Audistis quia.

138. FERIA QUARTA

138.1. [Ad matutinum]

EV Nemo potest.

138.2. [Ad laudes]

Si diligitis.

138.3. Ad vesperas

Si quis diligit ut supra.

139. FERIA QUINTA

139.1. [Ad matutinum]

EV Convocatis Iesus.

139.2. [Ad laudes]

Dum complerentur. OR Deus qui corda.

139.3. [Ad missam]

Idem officium quod in sancto die.

139.4. Ad vesperas

Apparuerunt.

140. [COMMENTARIUS]

Unam tantum orationem per totam ebdomadam ad matutinas et ad vesperas et ad missam, nisi sit festum alicuius et nisi in feria quarta et sabbato ad missam propter ieiunium.

141. FERIA SEXTA

141.1. [Ad matutinum]

EV Factum est in.

141.2. [Ad laudes]

Hi qui linguis.

141.3. Ad vesperas

Spiritus qui a patre.

142. [DE IEIUNIO IN TEMPORE PENTECOSTES]

Feria quarta, et feria sexta, et sabbato missam celebramus ad horam tertiam. Et feria quarta legimus duas lectiones: primam ut prophetiam, quamvis nos sit. Qui ad tertiam celebrant missam [GL] Gloria in excelsis dicunt et non sequitur [ORI] Dominus vobiscum, nec [ORI] Flectamus genua. Qui vero post meridiem vitant, quia non legitur [GL] Gloria in excelsis post meridiem cantandum, nisi in cena domini et sabbato sancto. Sed et [CR] Credo in unum et [IM] Ite missa dicuntur per totam hanc ebdomadam. [KY] Kyrie eleison et [AG] Agnus dei, et [SA] Sanctus, et [IM] Ite missa est aliquantulum festive dicuntur sicut per totum annum cum plenum officium est.

143. SABBATO

143.1. [Ad matutinum]

EV Intravit Iesus in domum.

143.2. [Ad laudes]

Accipite.

143.3. Ad missam

primum ALV Emitte absque iteratione primae, nec aliquod alleluia iteratur, nisi ultimum. Nec [ORI] Dominus vobiscum dicitur, nisi post quintum alleluia, nec [ORI] Flectamus genua dicitur. Secundum ALV Spiritus. Tertius [ALV] Paraclitus. Quartus [ALV] Dum complerentur. Post lectionem Danielis dicitur quintum ALV Benedictus. Quaere in officio de sancta trinitate. Sequitur [ORI] Dominus vobiscum. Et una tantum CL Deus qui tribus pueris. Post epistulam dicitur ALV Laudate et iteratur prima.

144. [DOMINICA IN OCTAVA PENTECOSTES]

144.1. Ad vesperas

Veni sancte spiritus. [PS] Dixit dominus ut supra. Iam non multa. OR Deus qui corda una tantum. Cetera in nocte et in die sicut in sancto die pentecostes praeter capitulum et epistulam.

144.2. [Ad missam]

[EP] Vidi ostium. Et EV Erat homo.

144.3. [Ad laudes]

Nisi quis.

144.4. [Ad vesperas]

Veni sancte spiritus. [PS] Dixit. Ultimo. Post orationem canitur de sancta trinitate Te deum. Et ORC Omnipotens sempiterne.

145. [COMMENTARIUS]

Quodcumque festum inciderit infra [octavam] pentecostes, non poterit sollemnius agi quam per antiphonam et orationem unam, et tamen vacetur si vacandum est. Et eaedem antiphonae cantentur quae et ante pentecosten.

146. [INFRA EBDOMADAM DE TRINITATE]

Per hanc ebdomadam canimus de sancta trinitate.

146.1. [Ad matutinum]

et singulis noctibus tres lectiones inde legimus. Et Deum verum, nisi sit festum. Hymni feriales. Nocturnam cum suis antiphonis et versibus.

146.2. Ad laudes

singulis noctibus una antiphona de Gloria tibi in PS Dominus regnavit cum reliquis. Et de eisdem quamlibet in PS Benedictus et [PS] Magnificat. In fine dicimus deinceps antiphona et oratio de sancta cruce et de sancta Maria cum reliquis sequentibus usque in adventum domini, nisi impediat festum. Capitulum et oratio (89v) de sancta trinitate etiam ad cursus et ad vesperas, sed hymnos feriales per omnia, et antiphonae ad cursus et responsoria. Sacerdos utitur his versibus: Benedicamus patrem et filium, VS Benedictus es domine, Magnus dominus noster. Et

146.3. [Ad missam]

ad introitum non dicitur [PV] Gloria patri quia hoc psalmum concludit. Per ebdomadam legitur ad missam EV Cum venerit paraclitus. Quod et dominica post ascensionem, quia facit mentionem de tribus personis: patris scilicet, et filii et spiritus sancti. Et epistula [EP] O altitudo divitiarum. Praefatio de sancta trinitate cottidie dicitur hac ebdomada, nisi feria sexta et sabbato, si de sancta Maria officium canitur.

147. [COMMENTARIUS]

Si festum inciderit de quo tres lectiones, vel novem sint, inde legatur et cantetur, sed de sancta trinitate una antiphona et oratio, et ad missam una oratio inde et praefatio. Feria sexta officium de sancta cruce et sabbato de sancta Maria cum suis praefationibus. Et quia plenum officium de sancta trinitate non facimus, ideo amodo dominicis diebus canimus ad cursus nocturnales antiphonae de sancta trinitate suo ordine.

148. DE SANCTO URBANO

Tres lectiones et canitur de sacerdotio.

149. NICOMEDIS MARTYRIS

Antiphona et oratio.

150. MARCELLINI ET PETRI

Tres lectiones.

151. PRIMI ET FELICIANI

Tres lectiones.

152. BARNABAE APOSTOLI

Novem lectiones.

153. BASILIDI, CIRINI, NABORIS ET NAZARII

Tres lectiones.

154. VITI, MODESTI ET CRESCENTIAE

Novem lectiones de sanctis et vacatur.

155. MARCI ET MARCELLIANI

Tres lectiones.

156. GERVASII ET PROTASII

Tres lectiones.

157. IN VIGILIA SANCTI IOANNIS BAPTISTAE

157.1. Ad matutinum

EV Fuit in diebus. Et ad missam.

Festum sancti Ioannis tria officia habet secundum veteres: in vigilia, in crepuscolo id est in exordio diei, in die, quia tribus erat insignis: praecursoris officio, baptismi ministerio, et Nazaraeus permansit in utero.

158. [IN DIE SANCTI IOANNIS BAPTISTAE]

158.1. Ad vesperas

sola Descendit angelus in PS Laudate pueri cum reliquis. Inter natos mulierum. HY Ut queant laxis. Gloria et honore. Una antiphona tantum dicitur. OR Praesta quaesumus vel [OR] Concede quaesumus.

158.2. Ad matutinum

HY Ut queant usque [HV] O nimis felix. Psalmi ut de uno martyre praeter nonum [PS] Benedicam domino. Et versus de uno martyre. EV Elisabeth. [TD] Te deum.

158.3. Ad laudes

HV O nimis felix. OR Deus qui praesentem.

158.4. Ad missam

[KY] Kyrie eleison, [GL] Gloria in excelsis et [AG] Agnus dei sicut de apostolo. ALV Iustus ut palma. [CR] Credo in unum non dicitur.

158.5. Ad secundas vesperas

laudes. PS Beatus. [PS] Credidi. [PS] Ad dominum. [PS] Ad te levavi. [PS] De profundis. HY Ut queant. Puer qui natus, vel Nazaraeus.

159. [COMMENTARIUS]

Infra octavam flectimus genua, quia tantum octava unam antiphonam et orationem de ipso dicimus et ad missam orationem. Notandum de quo infra octavam unam antiphonam dicimus, de hoc in ipsa octava tres lectiones. Et cum infra octavam tres lectiones fiunt, in ipsa octava dicimus novem [lectionem], et infra hanc genua non flectimus, nec preces, nisi ad primam et completorium dicimus. Quod fit in octava domini et apostolorum Petri et Pauli et assumptionis sanctae Mariae.

160. IN FESTO IOANNIS ET PAULI

Novem lectiones. Et vacatur.

160.1. Ad vesperas

Beati martyres. Haec est vera fraternitas.

160.2. [Ad matutinum]

EV Attendite a fermento.

161. LEONIS PAPAE

Antiphona et oratio.

162. IN VIGILIA APOSTOLORUM PETRI ET PAULI

162.1. Ad matutinum et ad missam

EV Dixit Iesus Simoni Petro.

162.2. [Ad missam]

praefatio. Quod in nulla alia apostolorum vigilia fit, nisi etiam Andreae, in qua singulare evangelium dicitur, sed praefatio nulla.

163. [IN DIE APOSTOLORUM PETRI ET PAULI]

163.1. Ad vesperas

In plateis cum reliquis. PS (90r) Laudate pueri. Petre amas. HY Aurea. Beatus Petrus. OR Praesta quaesumus omnipotens. Et una antiphona de sancto Ioanne et oratio.

163.2. Ad matutinum

HY Aurea luce usque [HV] Iam bone pastor. EV Venit Iesus in partes.

163.3. Ad laudes

HV Iam bone pastor. Quodcumque. Post orationem de sancto Ioanne dicitur antiphona. Et antiphona et oratio.

163.4. Ad missam

ALV Tu es Petrus.

163.5. In secundas vesperas

in psalmos Iuravit dominus. HY Aurea luce. Petrus apostolus, vel Gloriosi. De sancto Ioanne antiphona et oratio. De sancto Paulo singulariter nihil.

164. [IN DIE SANCTI PAULI APOSTOLI]

164.1. Ad matutinum

de sancto Paulo Regem apostolorum. HY Exultet caelum. [EVI] Dixit Simon Petrus. EV Ecce nos reliquimus.

164.2. Ad laudes

HV Doctor egregie. Vos qui reliquistis. De sancto Ioanne antiphona et oratio. Et de sancto Petro similiter, quia historia Pauli singulariter de sancto Paulo est.

164.3. Ad missam

SE Clare sanctorum. [CR] Credo in unum.

164.4. In secunda vespera

Iuravit dominus. HV Doctor egregie. Ter virgis. Versus antiphonarum ad matutinum dicuntur tantum. Post orationem dicitur de sancto Ioanne Et factum. Oratio. Deinde de sancto Petro.

165. [IN OCTAVA SANCTI IOANNIS BAPTISTAE]

165.1. Ad matutinum

Regem praecursoris. HY Ut queant laxis usque [HV] O nimis felix. Fuit homo. Elisabeth. Inter natos.

165.2. Ad laudes

Elisabeth. HV O nimis. Apertum est.

In die

165.3. Ad cursus

laudes.

165.4. Officium

IN De ventre. EV Dixit Zacharias, vel [EV] Elisabeth.

166. PROCESSI ET MARTINIANI

Tres lectiones. Sermones legimus de ipsis, si placet, et canimus de communi historia et officium. Praefatio quoque cum de ipsis canimus et non de sanctis.

167. [INFRA OCTAVAM APOSTOLORUM PETRI ET PAULI]

167.1. [Ad matutinum]

Ad nocturnum HY Exultet.

167.2. Ad laudes

Hoc est praeceptum. Unam antiphonam singulis noctibus in PS Dominus regnavit cum reliquis. HY Ortu Phoebi. Petrus apostolus. Gloriosi. Non vos me. [AE] Isti sunt viri in PS Benedictus et [PS] Magnificat. Oratio.

In die

167.3. Ad cursus

laudes Hoc est praeceptum.

167.4. Ad vesperas

antiphonae et psalmi feriales. HY Exultet. Non flectamus genua. Preces omittimus, nisi ad primam et ad completorium, nec PS Deus misereatur dicimus, sed tres psalmi pro defunctis.

168. UDALRICI EPISCOPI

Novem lectiones. Et vacatur.

169. IN OCTAVA APOSTOLORUM

Dicimus novem lectiones.

169.1. Ad vesperas

antiphonae et psalmi feriales. Fuerunt sine. HV Iam bone. Petrus apostolus.

169.2. Ad missam

nec sequentia nec [CR] Credo in unum.

169.3. In secunda vespera

Iuravit. HV Iam bone. Gloriosi.

170. [COMMENTARIUS]

Si octava in dominicam venerit, de dominica cantetur per omnia. De octava vero antiphona et oratio, etiam in secunda vespera. Ad missam oratio.

171. KILIANI ET SOCIORUM EIUS

Novem lectiones et vacatur.

172. DE SEPTEM FRATRIBUS

Tres lectiones. Haec est vera ad vesperas dicetur, et ad matutinas in PS Benedictus. Hi fratres filii erant sanctae Felicitatis: Felix, Philippus, Vitalis, Martialis, Alexander, Silanus, Ianuarius. Passi Romae sub praefecto urbis Publio tempore Antonii principis.

173. DE SANCTA MARGARITA

173.1. [Ad matutinum]

EV Simile est regnum caelorum decem.

173.2. Officium

IN Loquebar. Vacatur.

174. PRAXEDIS VIRGINIS

Tres lectiones.

175. DE SANCTA MARIA MAGDALENA

In diebus illis ad vesperas et ad matutinas.

176. APOLLINARIS MARTYRIS

Tres lectiones. Qui Romae ordinatus ab apostolo Petro, Ravennam episcopus missus est. Et ideo canitur de sacerdotio, sicut et gradualia habent, quod non fit de ceteris episcopis et martyribus.

177. IN FESTO SANCTI IACOBI [APOSTOLI]

177.1. [Ad matutinum]

EV Accessit ad Iesum. Iste est maior Iacobus, de quo Lucas dicit [CIT] Misit (90v) Herodes rex manus ut adfligeret quosdam de ecclesia. Occidit autem Iacob fater Iog. His a Christo novum nomen imponitur ut Petro Boanerges, id est filii tonitrui, eo quod vocem patris super Christum in monte clarificatum cum Petro audirent et plura aliis discipulis mysteriorum secreta agnoscerent. Eodem die Christophori martyris antiphona et oratio.

178. PANTALEONIS MARTYRIS

Novem lectiones et non vacatur.

179. FELICIS PAPAE

Tres lectiones.

180. SIMPLICII, FAUSTINI ET BEATRICIS

Oratio et antiphona.

181. ABDON ET SENNEN

Tres lectiones.

182. AD VINCULA SANCTI PETRI

Novem lectiones et non vacatur.

182.1. Ad vesperas

antiphonae et psalmi feriales. Petre amas. HV Iam bone. Angelus domini.

De septem Machabaeis una antiphona et Haec est vera. Hanc et ad matutinas. Qui nunc sunt in Antiochia, sed passi in Arabia civitate Philadelphia. Alii etiam erant septem fratres, qui praesente matre passi sunt sub rege Antiocho et duce eius Philippo Hierosolymis. Quod est in libro Machabaeorum.

182.2. [Ad matutinum]

Regem regum. HY Exultet. Propriam historiam. EV Venit Iesus.

182.3. Ad laudes

HV Iam bone. Quodcumque.

182.4. Officium

[IN] Nunc scio per totum cum praefatione, nec sequentia, nec [CR] Credo in unum.

182.5. Ad secundas vesperas

Iuravit dominus. HV Iam bone. Quodcumque vel apud quosdam Solve iubente. Catenas Petri imperatix Eudaxia Romam a Hierosolymis asportavit a Iudaeis sibi pro munere datas. Sed ut ritum gentilis ludi, quem Augustus sibi in kalendas augusti fieri statuerat, festum hoc de vinculis sancti Petri statuit in ipsam diem, et arte pia spectaculum populo non abstulit, sed causam mutavit, et ab gentium principe in christianorum principem tranvertit. Ad cuius rei conformationem ipsa cum papa templum fecit, quod ille dedicavit, et in eo vincula reposuit.

183. DE SANCTO STEPHANO PAPA ET MARTYRE

Novem lectiones. Et historia de confessoribus.

183.1. [Ad matutinum]

EV Homo quidam nobilis.

184. IN INVENTIONE SANCTI STEPHANI

184.1. Ad vesperas

tantum una Sancti per fidem in PS Laudate pueri cum reliquis, nisi sit dominica, quia tunc dicitur PS Benedictus cum suis antiphonis. Cum scirem. HY Sancte dei pretiose. Gloria et honore. Quamvis enim plures sint inventi, non tamen erant martyres.

184.2. Ad matutinum

HY Deus tuorum. Psalmi de uno martyre. EVI Dicebat Iesus turbis.

184.3. Ad laudes

HY Sancte dei pretiose. Ex odoris.

184.4. Ad cursus

laudes. Et in secunda vespera.

184.5. [Ad secundas vesperas]

Psalmi de uno martyre [PS] Beatus vir cum reliquis. HY Sancte dei pretiose. Hodie sanctus Ioannes. Post orationem antiphona et oratio de sancto Valentino episcopo, cuius translatio celebratur.

185. [DE TRANSLATIONE SANCTI VALENTINI EPISCOPI]

Et per omnia de confessoribus. Et novem lectiones.

186. SIXTI PAPAE

Novem lectiones de confessore. Et de Felicissimo et Agapito antiphona et oratio de martyribus.

187. IN NATALE SANCTI DONATI EPISCOPI

Antiphona una de martyribus et oratio.

188. AFRAE MARTYRIS

Novem lectiones cum propria historia.

189. DE SANCTO CYRIACO ET SOCIIS EIUS

Tres [lectiones] de sanctis.

190. IN VIGILIA SANCTI LAURENTII

Non legitur evangelium ad matutinum.

191. [IN DIE SANCTI LAURENTII]

191.1. Ad vesperas

una Confitebor. Psalmi feriales. Beatus vir Laurentius. HY Martyris Christi. Levita Laurentius.

191.2. Ad matutinum

HY Deus tuorum. EV Nisi granum.

191.3. Ad laudes

HY Martyris Christi. Versus antiphonarum ad matutinas tantum dicuntur, qui in festo sancti Pauli et Laurentii apponuntur propter usitatam romanorum (91r) antiphonariorum repetitionem.

Infra octavam sancti Laurentii dicitur antiphona et oratio.

191.4. [Ad missam]

ALV Beatus vir qui suffert.

192. DE SANCTO TIBURTIO MARTYRE

Tres lectiones.

193. DE SANCTO HIPPOLYTO ET SOCIIS EIUS

Omnia de sanctis et proprias laudes.

194. DE SANCTO EUSEBIO CONFESSORE

Tres lectiones.

194.1. [Ad vesperas]

Similabo eum.

194.2. [Ad matutinum]

Euge serve. Iustus germinavit. Desiderium.

194.3. Laudes

Qui me confessus. Serve bone.

194.4. Officium

de sancto Eusebio agitur, et una tantum oratio de vigilia assumptionis sanctae Mariae. Missa post tertiam agitur. Alleluia de uno confessore. Praefatio nulla.

195. [IN ASSUMPTIONE SANCTAE MARIAE VIRGINIS]

195.1. Ad vesperas

Ecce tu. PS Laudate pueri. Sicut lilium. PS Laudate dominum. Descendi. PS Lauda anima. Anima mea. PS Laudate dominum quoniam. AN Tota pulchra es. PS Lauda Hierusalem. Super salutem. HY Quem terra. Specie tua.

195.2. Ad matutinum

HY Quem terra usque [HV] O gloriosa.

Laudes ad cursus et ad secundas vesperas.

195.3. [Ad secundas vesperas]

PS Dixit. PS Laudate pueri. PS Laetatus. PS Nisi dominus. PS Lauda Hierusalem. HY Quem terra.

196. INFRA OCTAVAM [ASSUMPTIONIS]

Dicimus tres lectiones. De sancta Maria canimus per omnia, nisi antiphonae ad vesperas et nocturnales cum psalmis. Et ideo omittimus minores eius cursus. Etiam completorium.

196.1. [Ad matutinum]

In honore. HY Quem terra. Leguntur cantica per ebdomadam, nisi cum de sanctis canitur.

196.2. Ad laudes

una antiphona de assumptione in PS Dominus regnavit. HV O gloriosa. Genua non flectimus, nisi ad primam et completorium.

Laudes ad cursus. OR Famulorum tuorum, vel quaelibet. Ad cursus psalmus non dicitur scilicet [PS] Deus misereatur.

196.3. Officium

de sancta Maria [IN] Vultum tuum. Et cottidie praefatio, nisi cum dominica canitur. In ipsa dominica tunc enim secunda oratio de sancta Maria dicitur, et praefatio de sancta trinitate. Nam si dominica intercidat, ipsa canitur, nisi adhuc servandae sint ebdomadae hoc anno. Si festum inciderit de quo tres lectiones fiant, inde cantentur, sed una demum antiphona et oratio de assumptione, et ad missam secunda oratio, et minores cursus de ipsa. Praefatio de sancta Maria non dicitur, nisi cum officium de ea canimus, sicut et fit per sabbatum. [IM] Ite missa est cottidie dicitur. Et si dominica cantata est in dominica, potes eam, si placet, iterum canere in ebdomadis quinque, ut tamen nihil aliud de sancta Maria mutetur.

196.4. Ad vesperas

ferialis antiphona cum suis psalmis. HY Quem terra. Antiphonae in psalmis Magnificat et Benedictus de his, quae in festo supererant, cantentur.

197. IN OCTAVA [ASSUMPTIONIS]

Sicut in festo praeter sequentiam et [CR] Credo in unum.

198. IN OCTAVA SANCTI LAURENTII

Tres lectiones. Capitulum quod in festum.

198.1. Ad vesperas

HY Deus tuorum. Levita Laurentius.

198.2. [Ad matutinum]

INV Regem martyrum. Hymnus ferialis. Levita Laurentius.

198.3. Laudes

proprias. HY Martyris.

Laudes ad cursus.

199. DE SANCTO AGAPITO MARTYRE

Tres lectiones.

200. DE SANCTIS TIMOTHEO ET SIMPHORIANO

Antiphona et oratio.

201. DE SANCTO BARTHOLOMAEO

201.1. [Ad matutinum]

EV Facta est contentio.

202. RUFI MARTYRIS

Antiphona et oratio.

203. AUGUSTINI CONFESSORIS

Novem lectiones.

203.1. Ad vesperas

Sint lumbi.

203.2. [Ad matutinum]

EV Sint lumbi.

204. DE SANCTO HERMETE

Antiphona et oratio.

205. IN DECOLLATIONE SANCTI IOANNIS BAPTISTAE

Novem lectiones. Et sicut de uno martyre, praeter tria responsoria et laudes. De sancta Sabina antiphona et oratio.

205.1. Ad matutinum

[EV] Audivit Herodes. Nonum responsorium iteratur post [RV] Gloria patri, quia nec [TD] Te deum laudamus, nec [GL] Gloria in excelsis dicitur, nisi sit dominica. Passio eius quia ante dominicam resurrectionis contigit absque his festivis laudibus et minus festive colitur. Nam ipsa eius passio misit eum ad inferos, quo (91v) et omnes sancti ante Christum descenderunt, quia nondum plene contigerat salus in Israel. Nativitas quia ab angelo eius praenuntiata et quia ipsam domini navitatem praenuntians tantum gaudium praedixit mundo exultans in utero, et quia a tempore eius regnum caelorum vim patitur, ideo sollemnius celebratur.

205.2. Officium

de sancta Sabina. Prima oratio de sancto Ioanne. Epistula et alleluia de uno martyre. EV Misit Herodes. [CR] Credo in unum et [IM] Ite missa est non dicitur, nisi sit dominica. Nam tunc omnia sollemniter fiunt.

Laudes ad cursus.

205.3. In secunda vespera

Iucundus. [PS] Beatus vir cum reliquis. In medio.

206. FELICIS ET AUDACTI

Tres lectiones.

207. IN NATIVITATE SANCTAE MARIAE

207.1. [Ad vesperas]

Ecce tu pulchra sicut in assumptione. Felix namque. HY Gaude visceribus. Adest namque. De sancto Adriano antiphona et oratio. De sancto Corbiniano antiphona et oratio.

207.2. [Ad matutinum]

Ave Maria. HY Ave maris stella. De canticis tres lectiones. De sermonibus tres [lectiones]. EV Liber generationis.

207.3. Ad laudes

HY O sancta mundi, vel [HY] Fit porta. Nativitatem hodiernam.

Laudes ad cursus et ad secundas vesperas.

207.4. [Ad secundas vesperas]

Psalmi de virginibus. HY Gaude visceribus. Quando nata.

208. GORGONII MARTYRIS

Tres lectiones.

209. PROTI ET IACINCTI

Tres lectiones.

210. IN EXALTATIONE SANCTAE CRUCIS

210.1. [Ad vesperas]

O crux. HY Salve crux. Hoc signum crucis. O crux splendidior. Post orationem dicitur antiphona et oratio de sancto Cornelio. Non vacatur. Hac die visum est Heraclio signum sanctae crucis exaltatum in caelo. Hac die in palatio Lateranensi salutant crucem domini a Sergio papa in sacrario sancti Petri inventam et scandalia eius.

210.2. [Ad matutinum]

Invitatorium et hymnus et sex responsoria de sanctis, quia et eodem die [est festum] Cornelii et Cypriani.

In tertia nocturna Ecce crucem. PS Cantate i. Per signum crucis. EV Erat homo ex Pharisaeis. Dulce lignum cum reliquis.

210.3. Laudes

O magnum. Salva nos. O crux admirabilis. Nos autem. Crux benedicta. HY Salve crux. Adoramus te Christe. Super omnia.

210.4. Ad cursus

eadem responsoria quae in inventione. Laudes ad cursus.

210.5. In secunda vespera

PS Dilexi. PS Credidi. PS Laudate. PS Ad dominum. PS Levavi. HY Salve crux. Lignum vitae.

211. NICOMEDIS MARTYRIS

Tres lectiones.

212. EUPHEMIAE VIRGINIS

Tres lectiones. Eodem die Luciae et Geminiani martyrum antiphona et oratio.

213. DE IEIUNIO [QUATTUOR TEMPORUM SEPTEMBRIS]

In ieiunio septembris hoc de ieiuniis observandum est, ut semper ebdomada septembris circa festum sancti Lamberti agatur et ante conceptum vel inceptum sancti Ioannis Baptistae, quae est septima kalendas octobris peragatur. Si conceptio sancti Ioannis in sabbato evenerit, in ipso sabbato finietur ieiunium, ultra non descendet. Et si in eo festa aliqua evenerint, tamen in loco suo celebretur ieiunium.

214. FERIA QUARTA [QUATTUOR TEMPORUM]

214.1. [Ad matutinum]

EV Respondens unus.

214.2. Ad missam

semel dicimus [ORI] Flectamus genua. Et prophetia dicitur.

215. FERIA SEXTA [QUATTUOR TEMPORUM]

215.1. Ad matutinum et ad missam

EV Rogabat quidam Pharisaeus.

215.2. Ad missam

prophetia non legitur, nec in ceteris ieiunorum temporibus feria sexta.

216. SABBATO [QUATTUOR TEMPORIBUS]

216.1. Ad matutinum et ad missam

[EVI] Dicebat Iesus turbis similitudinem hanc. EV Arborem fici.

216.2. Ad missam

quinquies dicitur [ORI] Flectamus genua, et quinque lectiones. Quinta est Danielis [EPP] Angelus domini. Deinde HY Benedictus es. Tunc primum presbyter salutat populum (92r) et dicet orationem quotquot placuerit. Sequitur epistula. Deinde Laudate dominum. Similiter fit in ieiunio decembris et martii.

217. IN FESTO SANCTI MATTHAEI

217.1. [Ad vesperas]

Ecce ego Ioannes in PS Magnificat.

217.2. Ad matutinum

EV Cum transiret Iesus.

218. DE SANCTO MAURITIO ET SOCIIS EIUS

Novem lectiones de sanctis cum propriis laudibus, quae etiam ad cursus. Post orationem dicitur antiphona et oratio de sancto Emmeramo episcopo. Vacatur.

219. COSMAE ET DAMIANI

Tres lectiones de sanctis et

219.1. [Ad vesperas]

Cosmas et Damianus.

220. DE SANCTO MICHAELE

220.1. Ad vesperas

in psalmos Omnes fideles. PS Laudate pueri cum reliquis. HY Tibi Christe. Stetit angelus.

220.2. Ad matutinum

HY Christe sanctorum.

Ad primum nocturnum PS Verba mea. PS Domine dominus. PS In domino confido. Stetit angelus.

In secundo nocturno PS Domine quis habitabit. PS Caeli enarrant. PS Domini est terra. Ascendit fumus.

Ad tertium nocturnum PS Domine refugium. PS Dominus regnavit exultet. PS Benedic i. In conspectu angelorum. EV Accesserunt discipuli ad Iesum.

220.3. Ad laudes

HY Tibi Christe. VS Adorate deum. Factum est silentium.

220.4. Ad primam

Concussum est.

220.5. Ad tertiam

Michael Gabriel cherubim. Stetit angelus. Ascendit fumus.

220.6. [Ad missam]

[CR] Credo in unum dicitur quia dedicatio est.

220.7. Ad sextam

Michael Gabriel Raphael. Ascendit fumus. In conspectu angelorum.

220.8. Ad nonam

Data sunt ei. In conspectu angelorum. VS Adorate dominum.

220.9. In secunda vespera

Dum proeliaretur. PS Credidi. Psalmus. Dum committeret. PS Laetatus. Archangele Michael. PS Nisi dominus. Angelus archangelus. PS Confitebor. Data est potestas. PS Lauda Hierusalem. Ideo hi psalmi dicuntur, quia dedicatio est. HY Tibi Christe. Archangele Christi.

221. DE SANCTO HIERONYMO PRESBYTERO

Novem lectiones de confessore.

222. DE SANCTO REMIGIO

Tres lectiones sicut de uno tantum sacerdote, quamvis ipsa die sit etiam Germani et Vedasti a [et] Niceti antistitum. Nam officium in graduali de uno est.

223. DE SANCTO LEODEGARIO

Antiphona et oratio.

224. MARCI PAPAE

Tres lectiones.

225. DIONYSII ET SOCIORUM EIUS

Novem lectiones de sanctis cum propriis laudibus. Et vacatur.

226. GEREONIS ET SOCIORUM EIUS

Antiphona et oratio.

227. CALLISTI PAPAE

Tres lectiones.

228. DE SANCTO GALLO

228.1. Ad vesperas

[RP] Beatus Gallus.

228.2. [Ad matutinum]

EV Ecce nos reliquimus.

Laudes ad cursus et ad secundas vesperas.

228.3. [Ad secundas vesperas]

PS Dixit dominus. PS Confitebor. PS Beatus. PS De profundis. PS Memento domine.

229. DE SANCTO LUCA

Novem lectiones.

229.1. [Ad vesperas]

Ecce ego in PS Magnificat.

229.2. [Ad matutinum]

EV Designavit Iesus.

230. CRISPINI ET CRISPINIANI

Antiphona et oratio.

231. SIMONIS ET IUDAE

231.1. [Ad matutinum]

EV Haec mando.

232. IN VIGILIA OMNIUM SANCTORUM

232.1. Ad matutinum et ad missam

EV Descendens Iesus de monte.

233. [IN DIE OMNIUM SANCTORUM]

233.1. Ad vesperas

Sancti per fidem. PS Laudate pueri. AN Fulgebunt iusti. AN Omnipotens deus. Sanctum est verum. Gaudent. Beati estis. HY Omnes superni. Laetamini in domino. Caesarii martyris antiphona et oratio.

233.2. [Ad matutinum]

Regem regum. HY Iesus salvator.

[In primo nocturno] Novit dominus cum reliquis. PS Beatus vir. PS Quare fremuerunt. PS Domine dominus. Lectiones variantur. Lectio prima [LS] Nunc fratres carissimi. Summae trinitati. Lectio secunda [LS] Beata dei genitrix. Felix namque. Tertia Novem esse angelorum ordines. Te sanctum.

[In secundo nocturno] PS Domine quis habitabit. PS Domini est. PS Beati quorum. Lectio quarta Merito Ioannes praecursor domini. Fuerunt sine. Lectio quinta His subiectum est [triumphale] martyrum nomen. Isti sunt sancti. Lectio sexta [LS] Episcopis sacerdotibus et doctoribus. Sint lumbi.

[In tertio nocturno] PS Benedicam. (92v) PS Exaudi. PS Te decet. EV Videns Iesus turbas. Beati estis. Beati qui. Beati pauperes.

233.3. Ad laudes

HY Christe redemptor.

Laudes ad cursus.

233.4. Ad missam

[CR] Credo in unum dicitur.

233.5. In secunda vespera

Virgam virtutis. HY Omnes superni. Laudem dicite.

234. QUATTUOR CORONATORUM

Tres lectiones.

235. THEODORI MARTYRIS

Tres lectiones.

236. MARTINI EPISCOPI

236.1. Ad vesperas

Domine deus. Psalmi feriales. Martinus Abrahae. HY Martine confessor. O beatum virum. Post orationem antiphona et oratio de sancto Menna martyre.

236.2. Ad matutinum

HY Iste confessor. EV Sint lumbi.

236.3. Ad laudes

HY Martine.

Laudes ad cursus et in secunda vespera.

236.4. [In secunda vespera]

Psalmi de confessore.

237. BRICTII [CONFESSORIS]

Novem lectiones.

237.1. [Ad matutinum]

EV Homo quidam.

238. DE SANCTA CAECILIA

238.1. [Ad vesperas]

Dum aurora. Non vacatur.

238.2. [Ad matutinum]

EV Simile est regnum caelorum decem.

Laudes ad cursus et in secundis vesperis.

239. DE SANCTO CLEMENTE PAPA

239.1. [Ad vesperas]

Oremus omnes et oratio.

239.2. [Ad matutinum]

Novem lectiones de confessoribus. EV Homo quidam peregre.

240. CHRYSOGONI MARTYRIS

Tres lectiones.

241. IN VIGILIA SANCTI ANDREAE

De sanctis Saturnino, Chrysanthi, Mauri et Dariae antiphona et oratio.

241.1. [Ad missam]

EV Stabat Ioannes. Praefatio nulla.

242. [IN DIE SANCTI ANDREAE APOSTOLI]

242.1. Ad vesperas

sola Unus ex duobus in psalmos feriales. Homo dei. EV Ambulans Iesus.

242.2. Ad primam

Videns Andreas.

242.3. Ad tertiam

Salve crux.

242.4. Ad sextam

Dilexit Andream.

242.5. Ad nonam

[AN] Concede nobis.

242.6. Ad vesperas

Iuravit dominus. Cum pervenisset.

243. INFRA OCTAVAM [SANCTI ANDREAE]

Antiphona et oratio de ipso.

244. IN OCTAVA [SANCTI ANDREAE]

Tres lectiones.

244.1. [Ad matutinum]

Regem apostolorum. HY Verbum supernum. Propria responsoria et laudes. Et idem officium quod in festo.

245. [COMMENTARIUS]

Si idem festum in dominica adventus domini venerit, de adventu domini cantetur. De sancto Andrea vero antiphona et oratio etiam in secunda vespera.

246. DE COMMUNI APOSTOLORUM. IN VIGILIA APOSTOLORUM

Non legitur evangelium ad matutinum, nisi de quibus singulariter habetur scilicet in vigilia Petri et Pauli, et Andreae. Nec praefatio apostolica dicitur, nisi in vigilia Petri et Pauli, et missa agitur post sextam horam, scilicet in meridie. Post missam statim nona dicitur. Nec ad matutinas, nec ad cursus mentionem de vigilia facimus, sed ad missam.

247. [IN DIE APOSTOLORUM]

247.1. Ad vesperas

dicimus feriales psalmos cum suis antiphonis. Ecce ego. De evangelistis Ecce ego Ioannes. Unam tantum orationem, nisi siti etiam aliud festum, de qua antiphona et oratio dicatur. Sic et in secunda vespera.

247.2. Ad matutinum

HY Exultet caelum.

247.3. Ad laudes

HY Ortu Phoebi. Tradent enim. Non vos. Dum steteritis.

247.4. In secunda vespera

Iuravit dominus cum reliquis. PS Dixit. HY Exultet. Beati eritis. AM Isti sunt viri.

248. [COMMUNE PLURIMORUM MARTYRUM]

De sanctis cum plenum officium est.

248.1. Ad vesperas

capitulum de sanctis. Isti sunt sancti. HY Sanctorum meritis. Absterget deus.

248.2. Ad laudes

HY Rex gloriose. De sanctis duas laudes Iustorum autem. Omnes sancti. Una ad matutinas, altera ad cursus, sed ad nonam dicitur sola Exultabunt. Tradiderunt corpora.

248.3. In secunda vespera

Virgam virtutis cum reliquis. PS Dixit. PS Beatus vir. PS In convertendo. PS Eripe. PS Lauda Hierusalem. HY Rex gloriose. Sanctum est. Isti sunt sancti. AM Fulgebunt.

249. DE UNO MARTYRE

249.1. [Ad vesperas]

Capitulum de festo. Gloria et honore. HY Deus tuorum. Gloria et honore. AM Beatus vir. Iste cognovit.

249.2. Ad matutinum

HY Deus tuorum.

249.3. Ad laudes

HY Martyr dei. Iustus ut (93r) palma florebit. Hic vir despiciens. AB Iustum deduxit. Hic est vere.

249.4. In secunda vespera

Iucundus. PS Beatus. Quid retribuam. PS Credidi. Domine libera. PS Ad dominum. AN Miserere. PS Ad te levavi. Sustinuit. PS De profundis. HY Deus tuorum. In evangelio antiphonae quas praediximus.

250. DE UNO CONFESSORE

250.1. Ad vesperas

Sint lumbi. HY Iste confessor. Gloria et honore. Sacerdos et pontifex. Iste homo. Similabo eum. Discernendum est an confessor sit sacerdos, an etiam pontifex, an confessor tantum.

250.2. Ad matutinum

HY Iste confessor.

250.3. Ad laudes

HY Confessor dei, vel si praesul est HY Iesu redemptor. Euge serve. Serve bone. AB Amavit eum.

250.4. Ad secundas vesperas

laudes. PS Dixit. PS Confitebor. PS Beatus. PS De profundis. PS Memento domine. HY Iste confessor. In evangelio antiphona ut supra.

251. DE VIRGINIBUS

251.1. Ad vesperas

Regnum mundi. HY Iesu corona. Simile est. Veni sponsa.

251.2. Ad matutinum

HY Iesu corona.

251.3. Ad laudes

HY Virginis proles. Quinque prudentes.

251.4. In secunda vespera

laudes. PS Dixit. PS Laudate pueri. PS Laetatus sum. PS Nisi dominus. PS Lauda Hierusalem. HY Iesu corona. Simile est enim, vel quamlibet de superioribus.

252. [COMMENTARIUS]

Cum autem tres lectiones de quolibet agimus, priorem vesperam ex toto inde canimus praeter feriales psalmos cum suis antiphonis et absque responsorio. Ad matutinum minus invitatorium de festo, hymnus ferialis et nocturnalia responsoria. Et laudes per totum de festo, et cursus ad nonam finit. De quo autem dicitur una sola antiphona et oratio tantum ad priorem vesperam et ad matutinas dicitur et ad missam oratio secunda. Quae si non habet secretum [et] complenda, sumitur quaelibet communis oratio habens utrumque. Notandum quod non agetur secunda vespera, nisi unde plenum officium est. Et si habet singulares laudes, hae canentur ad psalmos in secunda vespera de confessoribus, scilicet et virginibus, quia non habent singulariter secunda vespera. Sed de apostolis et sanctis et uno martyre canitur sua vespera, ut praedictum est: Iuravit dominus. Virgam. Iucundus homo. Si festum sanctorum, quod vacandum est, in dominica venerit, de festo cantetur per omnia, sed de dominica una antiphona et oratio etiam in secunda vespera. Si vero non est vacandum, et si non habet propriam historiam, cantetur de dominica, sed de festo una antiphona et oratio etiam in secunda vespera, nisi opus fuerit differre ebdomadas. Inter pentecosten et adventum domini tunc enim de festo cantabitur. Et si propriam habet historiam, ipsa cantetur etiam si non sit vacandum.

Si duo festa cum pleno officio sibi per duos dies continuata fuerint, antecedens secunda vespera obtinebit, et de sequenti dicetur tantum antiphona et oratio, sive vacandum sit, sive non, nisi fuerit sequens grande festum. Hoc enim obtinebit mediam vesperam. Sed certe omnia haec agentur secundum arbitrium sollemnizare volentium aut nolentium iuste tamen. Si festum in sabbato evenerit, quod vacetur, tamen secunda vespera de dominica dicetur et una antiphona et oratio de festo, nisi fuerit celebre ut apostolorum, vel maius. Nam tunc obti (93v) nebit secunda vespera, et in fine dicitur antiphona et oratio dominicalis. Si tale festum in feria secunda venerit, de quo tantummodo plenum officium sit, prior vesper dicetur de dominica et antiphona et oratio de festo. Si vero vacatur, psalmi dominicales et antiphona dicuntur, sed capitulum de festo et hymnus et cetera absque responsorio. Post orationem vero antiphona et oratio de dominica.

De quibus sanctis officium est in gradualibus, de his agimus novem lectionibus vel tres. De quibus tantum missa in missalibus est, de his tantum antiphona et oratio dicitur.

Qui papa et martyr est et officium habet inde novem lectiones dicuntur. Si papa et martyr est praecedit sacerdotium. Si episcopus est et martyr praecedit martyrium. Praecedere dico, unde canitur, et sic dignius computatur. De quo in priori vespera sollemniter una tantum oratio dicitur, de hoc etiam in secunda [vespera] idem fit, nisi aliud festum incidat, vel dominica, unde antiphona et oratio dicenda sit.

253. [DE OCTAVIS SANCTORUM]

De octavis ita sentimus. Sex diebus operatus est deus, in septimo requievit ab omni opere quod petrarat. Sexta quoque die Christus passus est, et sexta hora, septima die requievit in sepulchro. Quae septima dies significat requiem animarum post mortem nunc et post aerumnas huius laboris, qui per sex dies accipitur. Unde et eidem diei non addicitur vesper in Genesi, quia haec requies carebit fine. Sed duplicatur in resurrectione duplici stola, animae scilicet et corporis. Quam resurrectionem significamus per diem dominicum, quae est octavum. Per natalicia apostolorum vel aliorum sanctorum celebramus requiem animarum eorum, qui tunc nati sunt ad veram vitam. Per octavam vero futuram duplicem stolam, quae in octava aetate, id est in resurrectione, dabitur. Dicit Beda in homilia evangelii [EV] Vespere autem sabbati. Sexta feria crucifixus est Christus, sabbato quievit in sepulchro, dominica surrexit significans electis [suis] per sex huius saeculi aetates inter pericula persecutionum bonis operibus insudandum. In alia autem vita quasi in sabbato requiem animarum perpetuo sperandum, sed in die iudicii quasi die dominico corporum immortalium receptionem esse celebrandam.

254. DE DEDICATIONE. IN DEDICATIONE ECCLESIAE

254.1. Ad vesperas

in psalmos Sanctificavit. PS Laudate pueri. Terribilis. HY Urbs beata. Haec est domus domini. O quam.

254.2. Ad matutinum

INV Fidei sanctae. HY Christe caelorum.

In primo nocturno Tollite. PS Domini est terra. Erit mihi. PS Deus noster. Aedificavit Moyses. PS Magnus dominus. Beati qui habitant. In dedicatione. Fundata est. Benedic domine.

[In secundo nocturno] Non est. PS Quam dilecta. Vidit Iacob. PS Fundamenta. Erexit Iacob. PS Domine deus. Domine dilexi. Adduxisti. Sanctificavit. Terribilis.

[In tertio nocturno] Qui habitant. PS Qui habitat. Templum. PS Cantate i. Benedicta. PS Cantate ii. Domum tuam domine. Mane surgens. Visita. Vidi civitatem.

254.3. Ad laudes

Domum tuam cum reliquis. HY Christe cunctorum. Haec est domus domini. Mane surgens. Laudes ad cursus.

254.4. [Ad processionem]

In die post aspersionem fontis dicitur ad processionem Benedic. Si necesse erit addatur aliud responsorium quodlibet. Ante ecclesiam mora fit, ut fiat oratio pro defunctis. In ingressu templi canitur Terribilis (94r) absque versu. Tunc presbyter versum dicet Beati qui habitant. Oratio.

254.5. Ad tertiam

Haec est domus. Domum tuam.

254.6. Ad sextam

Domum tuam domine. Beati qui habitant.

254.7. In secunda vespera

Vota mea. PS Credidi. In domum. PS Laetatus. Nisi tu domine. PS Nisi dominus. In conspectu. PS Confitebor. Quoniam. PS Lauda Hierusalem. HY Christe caelorum. Zachaee festinans.

255. [QUANDO ET QUO TEMPORE LIBRI VETERIS TESTAMENTI LEGENDI SUNT]

De dominica post Pentecosten legitur liber Regum et Paralipomenon quod est Dabreamin. [Historia] Deus omnium usque in kalendas augusti. Ad priorem vesperam dominicae Audi domine. In psalmum Magnificat historiales antiphonae dicuntur, et si placet, per ebdomadam quandoque. Sed in prima dominica Deus caritas. Ad matutinas in psalmum Benedictus antiphona de evangelio. Ad missam dicimus orationem de sancta trinitate et praefationem omni dominica ab octava pentecostes usque in adventum domini, nisi cum talis sit festivitas, quae propriam habet praefationem. Ad vesperas dicitur antiphona et oratio de cruce usque ad adventum. In kalendas augusti ponitur parabolas Salomonis. Historia In principio deus usque in kalendas septembris. Ad vesperas Ne derelinquas. In kalendas septembris Iob. Historia Si bona. Ad vesperas Memento per duas ebdomadas. Deinde Tobiam per unam. Iudith et Esther una ebdomada. Sed quia de Tobia non sufficiuntur responsoria, supplentur de Iudith. In sola dominica cum Tobiam incipiunt quae tamen prima erunt, cum Iudith legitur. De Tobia ad vesperas Benedicite. De Iudith Benedixit. In kalendas octobris ponitur librum Machabaeorum et historia Adaperiat usque in kalendas novembris. Ad vesperas In hymnis. In kalendas novembris Ezechielem et Danielem et minores prophetas. Historia Vidi dominum usque in adventum domini. Ad vesperas Sustinuimus. Et quo anno ebdomadae superabundant officiis, non differatur suppletio earum in ultimam ebdomadam quae adventu agit, sed prius suppleantur dilatione vel iteratione officiorum. Et evangelia quae superfuerunt, legantur in penultima ebdomada vel ante, cum volueris. Ultima enim ebdomada, id est proxima ante adventum domini, a sanctis patribus praeparatio adventus domini nuncupatur. Ideoque legitur CP Ecce dies.

256. [DE ASPERSIONE AQUAE BENEDICTAE]

Alexander papa constituit in omni die dominico sal et aquam benedici, qua aspergatur populus et habitacula fidelium.

257. [DE GLORIA IN EXCELSIS]

[GL] Gloria in excelsis licet prius a solis episcopis in summis festivitatibus et a presbyteris in pascha tantum et nativitate domini cantaretur, tamen cum missae officium plenius ordinaretur, Symmachus papa quinquagesimus tertius statuit, ut in omni dominica et in festis diebus, nisi a septuagesima usque in pascha et ab adventu domini usque in nativitatem eius cantaretur. Solet etiam omitti in nativitate Innocentum et in decollatione sancti Ioannis Baptistae, nisi sit dominica. Et nusquam legitur, cantandum post meridiem, nisi in cena domini et in sabbato sancto paschae et pentecostes.

258. [DE CREDO IN UNUM DEUM]

[CR] Credo in unum omni dominica cantabitur, in nativitate domini ad illas tres missas, et in octava domini, et in omnibus sollemnitatibus domini per totam ebdomadam paschae et pentecostes, in festis sanctae Mariae et nataliciis apostolorum, in dedicatione ecclesiae, et in festo sancti Michaelis, quia dedicatio est, in festo omnium sanctorum, in inventione (94v) sanctae crucis et exaltatione, sed in conversione sancti Pauli, in cathedra sancti Petri et ad vincula eius non canimus.

259. [DE PRAEFATIONIBUS]

In nataliciis apostolorum Petri et Pauli, Philippi et Iacobi, Simonis et Iudae, Ioannis evangelistae, in conversione sancti Pauli, in cathedra sancti Petri et ad vincula eius PF Tu domine suppliciter. Sed in nativitate sancti Andreae, Iacobi, Bartholomaei, Matthaei, Thomae, Matthiae dicitur PF Qui ecclesiam tuam.

260. [DE SANCTA CRUCE IN FERIA SEXTA ET DE SANCTA MARIA IN SABBATO]

Tantum ab octava pentecostes usque in adventum domini canitur feria sexta de sancta cruce officium cum placet, et sabbato de sancta Maria. Et sive de sancta Maria et sive de sancta cruce officium cantetur, sive non, tamen oratio una et praefatio de ipsa dicetur usque in adventum, nisi tale sit festum, quod propriam habet praefationem. Sed de sancta Maria non dicetur sabbato praefatio, nisi et de ipsa officium cantetur. Agitur enim festum domini de sancta cruce et ideo merito praecellit.

261. [COMMENTARIUS]

Obsecro te quicumque haec legeris vel transcripseris memento in bonum Mengoti peccatoris, et hoc ei in praemium sui laboris. Nec enim meae laudi, sed communi utilitati deservivi. Et ne fastidium confunderet utilitatem, non omnia legenda vel canenda ponere studui, sed quae dubia vel necessaria fore aestimavi. Quidam autem transcribentes mutaverunt et pro suo arbitrio alia inseruerunt, ab his depravatis exemplaribus cavendum moneo.