Cantus Network

libri ordinarii of the Salzburg metropolitan province (Beta-Version)

Feedback

Incipit breviarium per circulum anni.

[PROLOGUS]

Secundum sex aetates saeculi disponitur historiarum ordo per circulum anni incipiens a septuagesima. In ipsa enim agitur de primordiis mundi et gestis primae aetatis. Secunda aetas notatur per diluvium et arcam Noe. Tertia per fidelia facta Abrahae et ducatum Moysi. Mox interrumpitur aetatum distinctio propter annuum *recursum dominicae passionis et paschalis festi, quo aetas ultima et futurae resurrectionis gloria praesignatur. Finitis sollemnitatibus designatur quarta aetas per David, quinta per transmigrationem Babylonis. Quae, quia usque ad adventum domini praetenditur, notabilis efficitur patrum prius scriptis, deinde qui tunc leguntur vaticiniis, quae eundem adventum domini designant, licet quaedam etiam secundum eius adventum praefigurent. Ideo et pars eius ultima, id est ebdomada proxima ante adventum domini, a sanctis patribus praeparatio adventus domini vocatur. Quod dispositor lectionarii ostendit et excitat nos ad recolendum domini adventum dicens: Ecce dies veniunt. Sexta aetas incipit in adventu domini. Quem nullus ante quintam kalendas decembris nec post tertiam nonas decembris debet inchoare, sed in his septem diebus secundum auctoritatem Bedae et aliorum patrum, ubicumque dominicus dies evenerit. Haec ultra quattuor ebdomadas praetendetur umquam adventus domini minus saepe erit.

DOMINICA PRIMA IN ADVENTUS DOMINI

Ad vesperas RP Ecce dies venient. Post Gloria patri iteratur responsorium, quod quidam contra auctoritatem in priori sabbato anticipant. Conditor alme. VS Rorate caeli desuper. Hac nocte et in secunda vespera dicetur tantum una oratio de sancta Maria. ORC Deus qui de beatae Mariae. Tertia de sanctis Conscientias nostras, nisi cum antiphona ab Benedictus vel Magnificat fuerit de sancta Maria, tunc enim vitatur eius oratio. Versus ad collectam VS Egredietur virga. VS Egredietur dominus de loco sancto. De sancta Maria VS Ave Maria. De omnibus sanctis VS Ex Sion species. Antiphona de sancta Maria ad matutinas AC Spiritus sanctus. Ad vesperas AC Ne timeas Maria. AN Missus est differatur dum idem evangelium legatur. De sanctis AC Ecce dominus veniet. Sed ideo ceterae antiphonae hac dominica vitantur, quia nondum sunt cantatae in historiis.

Ad completorium HY Veni redemptor. AD Qui venturus est.

[Ad matutinum] INV Ecce venit rex. Verbum supernum. [In prima nocturna] AN Scientes quia hora. VS Egredietur virga. Legitur Isaias usque in nativitatem domini, diebus dominicis leguntur tres lectiones de propheta, tres de sermonibus. RP Aspiciens a longe quod et in hac sola nocte et tres dicimus versus, ut monstremus Christum venturum esse omnium salvatorem et eorum, qui in naturali lege fuerant, quos et terrigenas vocat dicens Quique terrigenae, quia adhuc tales erant, quales eos terra genuerat: nec lege informati, nec fide plena. Unde et nationes dicuntur, qui manent, sicut nati sunt, et gentes sicut geniti sunt. Qui tamen aliqui credebant et optabant adventum domini, ut Moyses, quidem dixit Mitte quem missurus es, et eorum, qui erant sub lege: quos significat versus RV Qui regis. Et eorum iustorum, qui discesserant a saeculo, qui etiam eum expectabant apud inferos. Quod significat RV Tollite. Gloria patri. Gratias agit pro his, qui sub gratia iam sunt. Post Gloria patri iteratur responsorium. In secunda nocturna AN Hora est. VS Egredietur dominus. LS Qui sunt in illa nocte duo in lecto. [In] tertia nocturna AN Nox praecessit dies. VS Ex Sion species. EV Cum appropinquaret dominus quod et in palmis [est]. Nonum RP Laetentur caeli, quod et post Gloria patri iterabitur, quia infra adventum non canitur Te deum laudamus, nec in sollemnitatibus sanctorum, sed ad matutinas sanctae Mariae non canitur.

Ad laudes Vox clara. VS Vox clamantis in deserto. AB Spiritus sanctus.

[Ad cursus] In dominicis diebus ad primam AN Bethlehem non es. [Ad] tertiam AN Dicite filiae Sion. [Ad] sextam AN Tuam domine. [Ad] nonam AN In tuo adventu. Cum vero supersunt antiphonae ex evangelio, dicantur ad primam et ad reliquos cursus. Sed ubi deerint dicantur solitae iam praedictae. Responsorium ad primam mutamus secundum reliqua responsoria cursuum.

Ad cursus RB Veni ad liberandum. VS Timebunt gentes. RB Ostende nobis. VS Memento nostri domine. RB Super te Hierusalem. VS Domine deus virtutum. Ad cursus dicimus hymnos simplici melodia et

Ad missam Kyrieleison et Sanctus, [A]gnus dei.

In processione dicitur Salvator mundi vel Sancta Maria. In reditu nonum responsorium et oratio de adventu.

[Ad missam] Gloria in excelsis vitatur et praefatio de sancta trinitate, et dalmaticarum usus, et Ite missa est. Haec enim omnia reservamus in presentiam eius cuius adventum expectamus, ut tanto gloriosior appareat. Cottidie dicetur oratio de sancta Maria ad missam Deus qui de beatae Mariae usque ad nativitatem quod et nullum impediet festum. Credo in unum dicitur.

Ad [secundas] vesperas RP Festina. AM Ne timeas Maria. Una oratio tantum.

PRIVATIS DIEBUS [FERIA SECUNDA]

[Ad matutinum] INV Regem venturum. Una nocturna VS Egredietur virga. VS Egredietur dominus. VS Ex Sion species. Sed

ad laudes non mutatur VS Vox clamantis in deserto. Ad Benedictus et Magnificat antiphonae de adventu domini. Post orationem dicitur de sancta Maria et de sanctis ut praediximus.

Ad primam AN Veni domine.

Ad tertiam AN Veni et libera.

Ad sextam AN Tuam domine.

Ad nonam AN In tuo adventu. Capitula ad cursus de adventu.

FERIA SEXTA

non dicitur praefatio de sancta cruce, nec sabbato de sancta Maria, sed nec officia de ipsis. Si festum aliquod inciderit de quo cantandum sit, tamen in fine dicatur ferialis antiphona et oratio dominicalis ad vesperas et matutinas. Et si plenum officium erit dicantur sollemniter hymni ad cursus et responsoria ad primam secundum reliqua responsoria cursuum.

IN FESTO SANCTI NICOLAI

Ad vesperas Beatus Nicolaus.

[Ad matutinum] Te deum laudamus et

[Ad missam] Gloria in excelsis dicitur. Officium Statuit ei. Festive omnia sicut de apostolo ad utramque vesperam et ad matutinas. Post orationem dicitur antiphona ferialis et oratio dominicalis. Postea de sancto Andrea.

DOMINICA SECUNDA [ADVENTUS DOMINI]

Ad vesperas RP Rex noster. AM Leva. Post orationem antiphona et oratio de sancta Maria et de sanctis.

[Ad matutinum] INV Rex noster. Sermo Legimus sanctum Moysen. Erunt signa.

[Ad laudes] Super solium. De Damaso papa antiphona et oratio.

DE SANCTA LUCIA

[Ad vesperas] RP Grata facta.

[Ad matutinum] Te deum laudamus et

[Ad missam] Gloria in excelsis et Ite missa est.

[DE ANTIPHONIS MAIORIBUS]

Hac nocte inchoantur post orationem antiphonae AM O sapientia. Canendae amodo super Magnificat. Et si festum erit, una tantum ex eis canetur post orationem pro feriali cum oratione. Sed qui omittunt antiphona AN O Thoma in secunda vespera incipiunt O.

DOMINICA TERTIA [ADVENTUS DOMINI]

Ad vesperas RP Ecce radix.

[Ad matutinum] INV Dominum qui venturus. [In prima nocturna] RP Ecce apparebit. LS Vos inquam convenio. [In tertia nocturna] Cum audisset Ioannes.

Laudes AN Veniet dominus cum reliquis. AB Ioannes autem.

Ad primam AN Tu es qui venturus.

In secunda vespera RP Festina. AM Ite dicite Ioanni, nisi cum AN O canitur ad vesperas, tunc enim ad tertiam dicitur AN Ite dicite.

In hac ebdomadam omnibus annis agetur ieiunium decembris. Nam haec fit proxima ante vigiliam nativitatis domini. Post hanc ipsam ebdomadam dicitur ad cursus hae antiphonae: AN Dicit dominus. AN Beatam me dicent. AN Consurge consurge. AN Elevare. AN Consolamini consolamini. AN Laetamini. AN Dies domini. AN Hoc est testimonium. AN Dabit illi dominus. Ita tamen ut hae duae dicantur ad EV Missus est Gabriel. AE Quomodo fiet istud. Ecce ancilla.

FERIA SECUNDA

[Ad matutinum] INV Ecce venit. Si festum sancti Thomae evenerit in hanc ebdomadam aptius hodie incipies historiam Clama. Si vero non, reservetur in locum suum, id est in feria quarta, et interim cantetur RP Ecce apparebit.

Ad laudes AN Ecce veniet dominus protector. PS Miserere mei. AN Dum venerit. AN Ecce iam venit. PS Confitebor. AN Egredietur dominus. AB Egredietur virga.

FERIA TERTIA

[Ad matutinum] INV Ecce venit. Responsorium unde supra.

Ad laudes AN Rorate caeli. AN Emitte agnum. PS Iudica. AN Ut cognoscamus. AN Da mercedem. AN Lex per Moysen. AB Tu Bethlehem.

FERIA QUARTA

[Ad matutinum] INV Surgite vigilemus. EV Missus est Gabriel. RP Clama.

Laudes AN Prophetae praedicaverunt. AN Spiritus domini. AN Ecce veniet. AN Annuntiate. AN Propter Sion. AB Missus est Gabriel. Oratio de *ieiunio etiam in die ad cursus, quia singularia capitula habet.

Ad missam dicitur Flectamus genua et EPP Erit in novissimis diebus.

FERIA QUINTA

[Ad matutinum] INV Surgite vigilemus.

Laudes AN De Sion veniet. AN Convertere domine. AN De Sion. AN Ecce deus meus. AN Dominus legifer. AB Intuemini. Oratio dominicalis.

FERIA SEXTA

[Ad matutinum] INV Surgite vigilemus. EV Exurgens Maria.

Laudes AN Constantes estote. AN Ad te domine. PS Domine exaudi. AN Veni domine et noli. AN Deus a Libano. Domine audivi. AN Ego autem. AB Ex quo facta est. Oratio de ieiunio et capitulum.

Si vigilia sancti Thomae incidat, officium de ieiunio solo cantetur et oratio una de vigilia.

SABBATO

[Ad matutinum] INV Surgite vigilemus. EV Anno quinto decimo.

Laudes AN Ponam in Sion. AN Ponent domino. AN Consolamini. AN Expectetur. PS Audite caeli. AN Laetamini. AB Omnis vallis.

Si festum Thomae inciderit, eisdem noctibus feriales laudes illius noctis dicantur ad cursus diurnos per ebdomadam vel ad laudes alterius noctis. Sed cavendum ne antiphonae de psalmis laudium sumptae tribuantur aliis psalmis, sed apte mutentur alienis antiphonis. Quidam vero anticipant eas in priori ebdomada in nocte eisdem nominis, ut psalmi conveniant, quod est decens.

DOMINICA QUARTA [ADVENTUS DOMINI]

Ad vesperas RP Non auferetur.

[Ad matutinum] INV Vigilate animo. RP Canite tuba. Nonum RP Intuemini. LS Laetitia quanta sit. EV Misererunt Iudaei.

Laudes AN Canite tuba. AB Ave Maria.

Ad primam AN Hoc est testimonium.

Ad tertiam AN Qui post me.

Ad sextam et ad nonam cottidiana antiphona.

Si superfuerint adhuc dies plures, vel integra ebdomada ad nativitatem domini cantetur INV Regem venturum et differantur aliquod cursales antiphonae prioris ebdomadae ad PS Benedictus et ad cursus alios. Si vero sola feria secunda vel duae feriae supererunt differantur laudes et cursales antiphonae feriarum eius nominis de priori ebdomada in istas ferias propter celebritatem imminentis nativitatis domini. Nam propter ebdomadam proximam nativitati factus est hic tam frequens cantus antiphonarum et responsoriorum, sed quia propter vigiliam domini non potest celebrari ieiunium quattuor temporum et ordinatio cleri, placuit anticipari.

DE SANCTO THOMA [APOSTOLO]

Ad vesperas RP Fuerunt sine. AM O Thoma. Post orationem unam tantum antiphonam et orationem de adventu.

Ad matutinas post orationem AC Nolite timere.

[Ad missam] Praefationem de apostolis et omnia festive.

In secunda vespera post orationem unam tantum AC O Gabriel et oratio dominicalis.

Et si in dominica venerit tamen de sancto Thoma canitur de dominica vero oratio et antiphona. Si in sabbato venerit secunda vespera per totum cantetur de dominica propter adventum. De sancto Thoma antiphona et oratio.

IN VIGILIA [NATIVITATIS] DOMINI

Ad vesperas RP De illa occulta. VS Rorate caeli desuper. AM O Hierusalem. Preces absque Miserere et flexione genuum. Oratio de vigilia Concede quaesumus omnipotens deus ut magnae.

Ad matutinas quindecim gradus. INV Hodie scietis.

Laudes AN Iudaea et Hierusalem. Si sabbato non est, mutetur AN Expectetur cum alia quae sit de cantico illius feriae quia est de PS Audite caeli. VS Crastina die delebitur. AB Ioseph fili David. Oratio de vigilia. Postea de sanctis antiphona et oratio.

Ad primam AN Scitote. RB Hodie scietis. Et mane. VS Crastina die delebitur.

Ad sextam Rex pacificus. RB Crastina die delebitur. RV Et regnabit. Expectetur sicut pluvia.

Ad nonam AN Magnificatus est. RB Expectetur sicut pluvia. Et descendet. VS Hodie scietis.

Ad missam unam tantum CL Deus qui nos redemptionis.

In illa vigilia dicimus Flectamus genua, nisi cum vigilia Matthaei in ieiunium septembris venerit, vel Thomae in ieiunium decembris, vel Matthiae in ieiunium martii et tunc fit propter ieiunium. *Prophetia cum epistula continue. Missa cum Benedicamus clauditur. Si vigilia domini in dominica venerit, ad vesperas dicitur RB De illla occulta, oratio de vigilia. INV Hodie scietis. Ad nocturnas solitas antiphonas AN Scientes. AN Hora est. AN Nox praecessit. Duos versus solitos, sed in tertia nocturna VS Hodie scietis. Responsoria sex de historia Canite tuba. Reliqua tria, et laudes, et cetera omnia et cursus, et officium de vigilia. Ad vesperam priorem et ad matutinas [laudes] antiphonae et orationes dominicales, et ad missam. Et propter dominicam dicimus Gloria in excelsis et Veni domine et Credo in unum.

IN *SANCTA NOCTE

Ad vesperas AN Iudaea et. PS Laudate. AN Orietur. AN Dum ortus. AN Gaude et laetare. AN Bethlehem. RB Iudaea et. Veni redemptor gentium. VS Tamquam sponsus. AM Cum esset. Deus qui nos redemptionis.

Ad completorium Veni redemptor. CP Populus gentium. AN Paratus esto. Preces usque Fiat per has tres noctes. OR Deus qui nos. Hac sola nocte

Ad matutinum nullum hymnum. VS Speciosus forma. VS Notum fecit dominus. VS Ipse invocavit. Tres lectiones de Isaia: Primo tempore. Consolamini. Consurge. Tres de sermonibus. Primum responsorium et secundum et tertium cum Gloria patri. Cetera solite. Tria evangelia Exiit edictum. Pastores. In principio.

[Ad primam missam] Post nonum responsorium agitur prior missa ad sanctam Mariam cum Gloria in excelsis propter concentum angelorum hac nocte primo a pastoribus auditum et dicimus hanc melodiam. Kyrieleison. Gloria in excelsis. Prophetia et epistula continue. Credo in unum. Praefatio de nativitate et cottidie usque in ephiphaniam. Statim post communio ante complenda sequitur evangelium. Clauditur cum Benedicamus, quia nondum dimittendus est populus. Sequitur EV Liber generationis. Et statim Te deum laudamus. Gloria in excelsis, nec Pater noster dicimus, nec presbyter versum dicit, sed statim Dominus vobiscum et OR Deus qui hanc. Benedicamus domino. Sequuntur antiphonae de sancta Maria AC O mundi domina. AC Completi. Post partum virgo inviolata. ORC Deus qui per beatae Mariae.

Secunda missa sollemnius agitur et in crepusculo ob recordationem novae lucis, quia Christus exortus est lumen in tenebris. Dicimus paschale Kyrieleison et duas orationes continue, id est cum uno Per dominum. Secunda est de sancta Anastasia. Finitur cum Ite missa est. Indecens enim esset populum continuare diem cum nocte, expectando tertiam missam. Et ordo dici debet.

[Ad primam] HY A solis totum. AN Lux orta est. CP Regi saeculorum sicut per totum annum. Preces usque Fiat misericordia. Hac sola die, quia ceteris diebus canitur de sanctis. OR Concede quaesumus omnipotens.

[Ad tertiam] HY A solis usque *Clausae. Prima? AN Virgo hodie. RB Speciosus. VS Notum fecit dominus. Presbyter utitur versibus his: VS Speciosus forma. VS Notum fecit. VS Benedictus qui venit.

[Ad processionem] si dominica est, levantes crucem cum RPP Sancta et immaculata. Ante ecclesiam dicitur PS De profundis et cetera solite. In ingressu RPP Verbum caro.

Ad [tertiam] missam unam tantum orationem. Prophetiam et epistulam coniunctim.

Ad sextam *Clausae usque Feno. AN Gaudeamus omnes. RB Notum fecit dominus. VS Speciosus forma.

Ad nonam Feno iacere. AN Hodie intacta. RB Benedictus qui venit. VS Ipse invocavit me. HY A solis dicimus sic ad cursus usque post circumcisionem. Sed finimus hos per Gloria tibi usque post octavas epiphaniae.

In secunda vespera AN Tecum principium. PS Dixit dominus. RP Verbum. HY A solis. VS Tecum principium. Haec? deinceps. AM Hodie Christus. OR Concede quaesumus. Dominus vobiscum. Benedicamus domino. Sequitur statim vesper de sancto Stephano.

[Ad processionem] Et itur cum *candelabris absque cruce ad sanctum Stephanum cum RPP Patefactae sunt absque Gloria patri. AP Intuens. MA Magnificat sine Pater noster. Presbyter versum dicit Gloria et honore. OR Da nobis quaesumus domine. Et statim sine Dominus vobiscum et sine Benedicamus domino reditur cum AP Sancta et immaculata. VS Post partum. Deus qui [per] beatae Mariae [virginis] partum.

[DE SANCTO STEPHANO PROTOMARTYRE]

Ad completorium HY Corde natus. AD Glorificamus te dicimus usque in epiphaniam. HY Corde natus usque post octavam epiphaniam.

Ad matutinas HY Stephano primo martyri.

Ad laudes HY Sancte dei. AB Patefactae. Post orationem antiphona de sancta Maria AC Virgo verbo. ORC Deus qui per beatae.

Ad cursus laudes et totum HY A solis.

Ad missam duas orationes unam de sancto Stephano, secundam de nativitate.

Ad vesperas AN Iucundus. PS Beatus. Sancte dei pretiose. AM Sepelierunt.

[Ad processionem] Post orationem itur ad sanctum Ioannem cum RPP In medio absque Gloria patri. AM Valde honorandus. Post Magnificat OR Ecclesiam tuam. Reditur cum AP Continet. Oratio ut supra.

[DE SANCTO IOANNE EVANGELISTA]

Ad matutinas INV Adoremus regem. HY De patre verbum.

Ad laudes HY Sollemnis dies. AB Iste est Ioannes. Dicitur antiphona de sancta Maria Virgo dei genetrix.

[Ad missam] Praefatio de nativitate.

In secundas vesperas AN Iuravit dominus. HY De patre. AM In medio. Post orationem Benedicamus domino.

[Ad processionem] itur ad sanctam crucem cum RPP Centum absque Gloria patri. AM Iustorum est. Post Magnificat et orationem reditur cum AP Nesciens mater.

[DE INNOCENTIBUS]

Ad matutinum invitatorium sine Gloria patri. HY Sanctorum.

Ad laudes HY Rex gloriose. AB Hi sunt qui cum. Post orationem antiphona et oratio de sancta Maria, et de sancto Stephano, et de sancto Ioanne usque in octavam. In nocte et ad cursus non dicitur Gloria patri ad responsorium, nec *Te deum laudamus, nec ad introitum Gloria patri, nec Gloria in excelsis.

Ad missam Kyrieleison tantum ad missam et Sanctus et Agnus dei quam festive volueris. Finitur cum Benedicamus domino. Pro Alleuia ad missam Laus tibi Christe. Officii enim compositor vult iungi nos animis devotarum feminarum quae in morte Innocentum doluerunt, vel quia Innocentes passi sunt ante resurrectionem domini. Si dominica est omnia sollemniter fiunt.

[Ad processionem] De cruce in reditu RPP Verbum caro.

Ad primam Ambulabunt.

Ad tertiam AN Laverunt stolas.

Ad sextam Angeli eorum.

Ad nonam Sinite parvulos.

In secunda vespera AN Virgam. HY Rex gloriose. AM Hi sunt qui.

[INFRA OCTAVAM DOMINI]

Minores cursus de sancta Maria infra octavam domini non dicimus, nisi in festo sancti Silvestri, quia tunc de nativitate non per totum canimus. Sed completorium de sancta Maria omittimus.

[Ad matutinum] Usque post epiphaniam et cum dominica non est dicimus minus INV Christus natus est. Infra octavam HY Christe redemptor. Ad nocturnum singulis noctibus dicitur una antiphona de sancta nocte, quae sit de psalmis illius nocturni, et quando non invenitur, cantetur AN Verbum caro [factum] est. Feria tertia AN Suscepimus. Feria quinta AN Orietur. Feria sexta AN Veritas de terra. Sabbato AN Notum fecit. Una nocturna VS Speciosus forma. Alia VS Notum fecit. Tertia VS Ipse invocavit. Sed ad laudes non mutatur Benedictus qui venit. Leguntur sermones de nativitate. RP Ecce agnus cum reliquis.

Ad laudes singulis noctibus antiphona una de AN Quem vidistis, nisi dominica fuerit, tunc omnes dicuntur. PS Dominus regnavit. HY Agnoscat. AB Ecce advenit. Et deinceps ad Magnificat et Benedictus cantetur una ex his quae in antiphonario ordinatim positae sunt. AE Pastores dicite. AE Pastores loquebantur. AE Sancta et immaculata. AE Continet in gremio. AE Beatus venter. AE O regem caeli. AE Nesciens mater. AE Nato domino. AE Virgo dei. OR Concede.

[Ad cursus] Tres psalmi pro defunctis in fine cursuum dicimus.

Ad primam AN In principio et ante.

Ad tertiam Natus est.

[Ad missam] Ut in sancto die officium Lux fulgebit. CL Concede et de sancto Stephano, et de sancto Ioanne, et de Innocentibus. Quintamque quale volueris. Missa cum Ite missa clauditur.

Ad sextam AN Natus est nobis deus.

Ad nonam Verbum caro.

Ad vesperas Tecum principium. HY A solis. VS Tecum principium.

Si dominica venerit infra octavam domini differatur EV Erant pa*ter et mater et AN Dum medium et officium Dum medium. Sed hoc observandum est ut infra epiphaniam canatur officium Dum medium usque in illam [dominicam]. Si vero non, tamen non omittatur, sed infra canitur et legatur quod dixi.

[DOMINICA INFRA OCTAVAM NATIVITATIS DOMINI]

Eadem dominica ad

priorem vesperam RP Confirmatum est vel RP Verbum caro. Antiphona quale vis de nativitate. ORC Omnipotens sempiterne deus, et de nativitate ORC Concede vel de sancta Maria Deus qui per beatae.

Ad matutinum invitatorium et antiphonae sicut in sancto die. HY Christe redemptor. RP Ecce agnus.

Laudes totas Quem vidistis. HY Agnoscat. AB Dum medium.

Ad cursus antiphonae et responsoria ut praedixi.

[Ad processionem] ad crucem in reditu RPP Verbum caro.

Ad missam oratio dominicalis et de nativitate Concede et de sancto Stephano, et sancto Ioanne, et Innocentibus. EP Quanto tempore. ALV Dominus regnavit.

IN FESTO SANCTI SILVESTRI

Novem [lectiones] et tamen non negligantur antiphonaa et oratio de nativitate.

IN OCTAVA DOMINI

Ad vesperas AN Tecum principium. Dixit. RP In principio vel RP Verbum. HY A solis. VS Tecum principium. AM Magnum. Una tantum oratio Deus qui salutis.

Ad completorium preces usque Fiat misericordia. Oratio Deus qui salutis. Similiter ad primam.

Ad matutinas INV Christus natus. HY Christe redemptor. [In prima nocturna] AN In sole posuit. PS Caeli enarrant. AN Elevamini. PS Domini est terra. AN Speciosus. PS Eructavit. VS Tamquam sponsus. RP Descendit de caelis. RP O magnum. RP Sancta et. [In secunda nocturna] AN Rex omnis. PS Omnes gentes. AN Suscepimus deus. PS Magnus dominus. AN Homo natus. PS Fundamenta. VS Notum fecit dominus. RP Beata et venerabilis. RP Confirmatum est. RP In principio. [In tertia nocturna] AN Exultabunt. PS Cantate primum. AN Natus est nobis. PS Dominus regnavit. AN Notum fecit. PS Cantate secundum. VS Ipse invocavit me. RP Nesciens mater. RP Continet in gremio. RP Verbum. RV Puer qui natus.

Laudes AN O admirabile. HY Agnoscat. VS Benedictus qui venit. AB Mirabile mysterium. Unam tantum orationem.

Ad cursus et ad vesperam laudes.

Ad missam ALV Adducentur.

In secunda vespera RP Verbum [vel] RP In principio. HY A solis. AM Qui de terra. Post orationem dicitur de sancto Stephano AC Intuens in caelum et oratio. De sancto Ioanne et Innocentibus nihil.

[OCTAVA SANCTI STEPHANI]

Ad matutinas INV Regem protomartyris. HY Deus tuorum. AN Beatus Stephanus cum reliquis. RP Videbant omnes. Nonum Sancte dei pretiose. Cetera ut in festo. Deinceps usque in purificationem dicimus antiphona de sancta Maria ad matutinas et vesperas unam ex his: AC Rubum quem. AC Germinavit. AC Ecce Maria. VS Post partum virgo et ORC Deus qui salutis. Hanc [orationem] et ad missas.

Ad cursus redimus et ad cottidianos hymnos cum Gloria tibi.

Officium sicut in festo, nisi *offertorium In virtute.

Secunda vespera de sancto Stephano, sed de sancto Ioanne antiphona et oratio. Deinde de sancta Maria. Deinde de Innocentibus.

[OCTAVA SANCTI IOANNIS]

Ad matutinas INV Adoremus regem. HY Exultet caelum. AN Ioannes apostolus cum reliquis.

Ad laudes HY De patre. Cetera ut in festo praeter Credo in unum.

Secundam vesperam de ipso HY De patre. AM Iste est Ioannes. De Innocentibus. Unam antiphonam et orationem de sancta Maria.

[OCTAVA INNOCENTUM]

[Ad matutinum] INV Regem martyrum. Cetera ut in festo, nisi quod Gloria patri et Gloria in excelsis, et Alleluia dicitur et Ite missa est.

IN VIGILIA EPIPHANIAE

[Ad matutinum] INV Christus natus. HY Christe redemptor. EV Defuncto Herode. Responsoria de historia Ecce agnus dei quaelibet tria.

Ad laudes unam antiphonam AN Quem vidistis pastores. HY Agnoscat. OR Omnipotens sempiterne deus dirige.

Ad cursus AN In principio cum reliquis ut supra.

Missam post tertiam horam agimus. Officium Lux fulgebit per totum cum Alleluia. CL Corda nostra, et de sancta Maria Deus qui salutis. EP Scimus quoniam quaecumque lex. Ite missa est dicitur.

Si vigilia in dominicam evenerit, dicitur ad vesperas AN Tecum principium. RP Verbum. HY A solis. Antiphona quaelibet de nativitate. Ad matutinas sicut in circumcisione domini. Laudes AN Quem vidistis cum reliquis. Ad cursus AN In principio cum reliquis. Officium Lux fulgebit.

[IN EPIPHANIA DOMINI]

[Ad vesperas] AN O admirabile cum reliquis. PS Laudate pueri. RP Illuminare. HY Hostis. VS Reges Tharsis et insulae. AM Magi videntes. OR Deus qui unigeniti, vel quamlibet de epiphania et unam tantum. Presbyter utitur his versibus VS Reges Tharsis. VS Omnes gentes quascumque. VS Venient ad te. VS Omnes de Saba venient. VS Omnis terra adoret.

Ad completorium HY Corde natus. AD Salutis nostrae. Sic usque post octavam, sed in hac nocte et secunda preces usque Fiat misericordia. Oratio de epiphania.

Ad matutinum invitatorium non dicimus, ad disiungendam nostram invitationem, ab invitatione Herodis, sed canitur pro sexto psalmo, quia vacatio gentium facta est in sexta aetate. PS Deus noster refugium, qui ceteris noctibus est secundus hac nocte differtur, quia hic etiam post agit de vocatione gentium, et in septima aetate, cum plenitudo gentium introierit, tunc omnis Israel salvus erit. Hymnus non canitur, quia invitatorium non praecessit. VS Reges Tharsis. VS Omnes gentes. VS Venient ad te. Leguntur lectiones tres de Isaia. Prima Omnes sitientes. Secunda Surge illuminare. Tertia Gaudens gaudebo. Tres de sermonibus. EV Cum natus esset.

Ad laudes HY A patre. VS Omnes de Saba venient. AB Hodie caelesti sponso. Unam tantum orationem Deus qui hodierna.

Ad cursus dicimus cottidianos hymnos cum Gloria tibi usque post octavam.

Ad primam AN Lux de luce.

Ad tertiam Magi videntes. RP Reges Tharsis et insulae. VS Omnes gentes quascumque.

Ad sextam Videntes stellam. RP Omnes gentes. VS Venient ad te.

[Ad nonam] In sancto die ad nonam Tria sunt munera. Ceteris diebus AN Stella ista. RB Venient ad te. VS Omnes de Saba venient.

[Ad missam] Adducentur. Praefatio de epiphania dicitur usque post octavam.

Ad [secundas] vesperas canitur AN Tecum principium cum reliquis. HY Hostis usque post octavam. AM Tribus miraculis. Una tantum oratio.

[DE SANCTO VALENTINO EPISCOPO]

Valentini episcopi novem lectiones et vacatur.

Si festum alicuius infra octavam venerit, dicetur antiphona et oratio de epiphania. Similiter de sancta Maria.

INFRA OCTAVAM [EPIPHANIAE]

[Ad matutinum] INV Christus apparuit. HY Hostis Herodes. Ad nocturnam sumantur de eisdem psalmis antiphonae sanctae noctis. Feria secunda AN Afferte. Feria tertia AN Fluminis. Feria quarta AN Omnis terra vel Adorate dominum. Feria quinta AN Reges Tharsis. Feria sexta AN Omnes gentes. Sabbato AN Notum fecit. Versus una nocte VS Reges Tharsis. Alia Omnes gentes. Tertia Venient ad te.

Ad laudes singulis noctibus una antiphona de laudibus epiphaniae in PS Dominus regnavit. HY A patre. VS Omnes de Saba venient. Hunc singulis noctibus. Ad Benedictus et Magnificat dicimus has antiphonas: AE Ab oriente. AE Vidimus stellam. AE Venient ad te. AE Caeli aperti sunt. AE Ad flumen Iordanis. AE Super ripam Iordanis. AE Baptizatur Christus. Et dominica AB Fili. AM Puer Iesus. *Responsoria de epiphania sumantur et repetantur primo responsorio praetermisso. RP Dies sanctificatus et Hic est dies praeclarus. Genua non flectamus, preces non dicimus, nisi ad primam et ad completorium. Orationes duas ad vesperas et ad matutinas scilicet de epiphania vel dominica cum placet, et de sancta Maria, nisi cum evangelium et antiphona de dominica dicitur. Nam nunc post dominicalem orationem dicitur oratio et antiphona de epiphania.

Completorium de sancta Maria dicimus.

Ad cursus antiphonae et responsoria ut praedictum est. Quindecim gradus et vigilias et psalmos pro defunctis in fine cursuum dicimus.

[Ad missam] Praefatio de epiphania cottidie et Ite missa est usque post octavam. Qua die placet legetur infra octavam ad matutinum et ad missam singulare evangelium Vidit Iesum Ioannes.

[DOMINICA INFRA OCTAVAM EPIPHANIAE]

Si dominica infra [octavam] venerit dicetur

[Ad vesperas] RP In columbae.

[Ad matutinum] INV Christus apparuit. HY Hostis. [In primo nocturno] AN Afferte. [Psalmum] ipsum. AN Fluminis. PS Deus noster refugium. AN Psallite. PS Omnes gentes. VS Reges Tharsis et insulae. Leguntur sermones. RP Omnes de Saba. In secunda nocturna AN Omnis terra. PS Iubilate. AN Reges terrae. PS Deus iuditium. AN Omnes gentes. PS Inclina. VS Omnis terra adoret. In tertio nocturno AN Adorate. PS Cantate primum. AN Adorate deum. PS Dominus regnavit exultet. AN Notum fecit dominus. PS Cantate secundum. VS Venient ad te. EV Cum esset Iesus annorum.

Laudes et cetera ut in sancta nocte. AB Fili quid. OR Vota quaesumus.

In secunda vespera AN Puer Iesus.

Officium In excelso. Si dominica infra evenerit in eam differatur et usque in fine illius ebdomadae cantetur, si sic opus fuerit eo anno. Sin autem disponatur ut tunc opus erit. Si vero dominica non evenerit infra et simul cantetur Ecce advenit quando volueris.

IN OCTAVA [EPIPHANIAE]

Ad vesperas RP In columbae. AM Fontes aquarum. OR Deus cuius unigenitus.

[Ad matutinum] Cetera ut in dominica praescriptum est, nisi quod primum RP Hodie in Iordane canitur, quod infra octavam fuit omissum. EV Venit Iesus a.

Laudes AN Veterem hominem. AB Praecursor.

Ad primam AN Aqua comburit.

Ad tertiam AN Pater de caelis.

Ad sextam AN Te qui in spiritu.

Ad nonam AN Caput draconis.

Officium Ecce advenit. Dixit Isaias. EP Domine deus meus. In octava epiphaniae celebratur res pro qua baptizatus est Christus, id est lavacrum nostrum quo nostra abluuntur peccata, quod sonat prima AN Veterem hominem.

In secunda vespera AN Tecum principium. AM Christo datus est.

Ad completorium HY Corde natus. AD Salutis nostrae.

Deinceps redimus ad cottidianum cantum et quale habuimus ante adventum, scilicet versuum et hymnorum, nisi quos ad matutinas et ad vesperas post orationem dicimus primam antiphonam de sancta Maria AC Rubum quem. AC Germinavit, et Ecce Maria. Et ORC Deus qui salutis. Et deinde alias quas per totum annum usque in purificatione sanctae Mariae. Nulla vero de sancta cruce usque post octavam pentecostes. Post purificationem vero primam antiphonam dicimus de sancta Maria, quam et per totum annum cum ceteris solitis.

FELICIS IN PINCIS PRESBYTERI ET CONFESSORIS

Tres lectiones.

DE SANCTO MARCELLO PAPA ET MARTYRE

Novem lectiones. Canimus de sacerdotio.

PRISCAE VIRGINIS

Tres lectiones.

Leguntur epistulae Pauli usque in septuagesimam. [I]n dominicis diebus ad vesperas RP Deus qui sedes. [Ad matutinum] INV Praeoccupemus. RP Domine ne in ira. Laudes de sancta trinitate. Oratio de sancta trinitate. Ad missam et praefactiones non dicentur ante octavam pentecostes. Per ebdomadam vero in singulis feriis sua responsoria. Si opus fuerit officium In excelso throno cantetur per duas ebdomadas cum ALV Iubilate. Ceteris vero ebdomadis cantentur officia Omnis terra cum ALV Dominus regnavit et Adorate deum cum ALV Laudate deum quotquot fiant ebdomadae ante septuagesimam. Sed in feria sexta non canimus de sancta cruce nec in sabbatis officium de sancta Maria, nec praefationes in die dicimus.

DE SANCTO SEBASTIANO

Ad vesperas RP Egregie. Hymnus et versus de sanctis, quia Sebastianus martyr erat. Ad utramque vesperam et ad matutinas et missam orationes continue dicuntur: prior de Fabiano, sequens de Sebastiano.

Ad cursus vero sola de Sebastiano.

In secunda vespera in fine de sancta *Agnete AM Christi virgo et oratio. Et infra octavam eius antiphona et oratio.

VINCENTII MARTYRIS ET DIACONI

Tres lectiones.

IN OCTAVA AGNETIS

Tres lectiones.

IN CONVERSIONE SANCTI PAULI

[Ad matutinum] canimus propriam historiam absque versibus antiphonarum. Et

officium EP Saulus adhuc spirans. EV Ecce nos reliquimus.

Ad priorem vesperam RP Magnus. HV Doctor egregie, et ad secundam vesperam. Eodem die de sancto Proiecto antiphona et oratio.

IN PURIFICATIONE SANCTAE MARIAE

Ad vesperas AN O admirabile. PS Laudate pueri. RP Videte miraculum. HY Quod chorus vatum. VS Post partum.

Ad matutinum HY Ave maris stella. Alter Fit porta.

Ad primam AN Adorna thalamum.

Ad tertiam AN Obtulerunt pro eo. RB Specie tua et alia sicut de virginibus.

Ad sextam AN Nunc dimittis.

Ad nonam AN Lumen ad revelationem.

Ad cursus solitos hymnos dicimus Iam lucis. Nunc sancte nobis et reliqua.

[Ad processionem] Et cum levantur cruce stante adhuc clero in choro dicit presbyter Oremus. Erudi quaesumus domine. Tunc praecedunt cum RPP Postquam impleti sunt. OR Famulorum tuorum. Sequitur benedictio cereorum. Qua finita dicuntur AP Hodie. AP Adorna. Interim dantur cerei, sed nondum accenduntur. Sequitur oratio. Deinde AP Lumen ad revelationem. Et accenduntur cerei. Item OR Illumina. Tunc exeunt euntes et redeuntes cum antiphonis Ave. AP Adorna. AP Responsum. Ante ingressum templi dicitur oratio et intrant cum AP Cum inducerent, quae et tota canitur. Post Benedictus absque Gloria patri, et iterum Cum inducerent. Sequitur OR Domine Iesu Christe. *Candelae teneantur usque offerantur. ALV *Post partum. *Praefatio de nativitate domini dicitur, sed in ceteris festis sanctae Mariae de ipsa. Quia ergo gentiles eo mense sacrificantes februario, id est plutoni, qui deus lustrationum putabatur cum faculis ardentibus civitatem lustrare solebant, christiani modo in melius vers vice in honore veri luminis et agni, quem mater in templo praesentavit, cereos ardentes solent portare, quod dicitur hyppapanti, id est obviaviatio, eo quod populus quasi praesentato domino ad templum occurrat.

Ad vesperas Tecum principium. RB Verbum caro. HY A solis. VS Tecum principium. AM Hodie beata. Post orationem AC Ecce completa. ORC Deus qui per beatae. Sequitur antiphona et oratio de sancto Blasio et novem lectiones. Ad completorium HY Corde natus. AD Glorificamus te. Nunc dimittis.

Si purificatio sanctae Mariae in dominica septuagesimae evenerit omnia de festo agantur et post orationem Hymnum cantate. Et Benedicamus cum Alleluia. Te deum laudamus dicitur et Gloria in excelsis, et Credo in unum, et Ite missa est. Secunda et completorium ut praedixi.

DE SANCTA AGATHA

[Ad vesperas] RP Beata Agatha.

[Ad matutinum] EV Simile est regnum caelorum thesauro. Et vacatur.

VALENTI*NI MARTYRIS

Tres lectiones.

IN CATHEDRA SANCTI PETRI

[Ad vesperas] RP Petre amas. HV Iam bone. Sit trinitati. AM Quodcumque.

Ad matutinum Exultet. Historia propria. EV [R]espiciens Iesus in discipulos. Quaere in feria tertia ebdomadae tertiae quadragesimae.

Ad laudes HV Iam bone. AB Tu es pastor ovium. Quidam canuntur Te deum laudamus et Gloria in excelsis sequentes usum romanum, quidam vero renuunt, quia nec solet vacari.

[Ad missam] Credo in unum dicitur.

In secunda vespera AN Iuravit. HV Iam bone. AM Non dico.

DE SANCTO MATTHIA

Omnia de apostolis. Ad tertiam nocturnam secunda AN Non vos me. EV [M]isit Iesus duodecim discipulos suos.

In festo sancti Matthiae et annuntiationis sanctae Mariae et in dedicatione etiam infra quadragesimam dicitur Te deum laudamus, et Gloria in excelsis, et Credo in unum, et praefatio, et Ite missa est, et omnia cetera sollemniter praeter alleluia et sequentias. A capite ieiunii et infra quadragesimam cum festum erit et plenum officium, praeter festum Matthiae et sanctae Mariae. Minores preces dicuntur ad *pulpitum absque PS Miserere. Ad priorem vesperam et secundam et ad matutinas post orationem dicitur ferialis antiphona et oratio et super populum. Deinde psalmi tres pro defunctis, qui et ad cursus post mensam. Vespera de sancta Maria sine Placebo. Ad completorium non dicitur AN Miserere mei. Mane post primam campanam primae dicitur prima de sancta Maria. Deinde publica. Deinde septem psalmos [paenitentales] dicimus. Tunc letania prostrati. Hymnos ad cursus festine. Preces dicimus. Officium de festo inter tertiam et sextam agimus. Secunda oratio de quadragesima si placet. Kyrie eleison et Sanctus, et Agnus, et Ite missa est quam festive volueris. Te deum laudamus et Gloria in excelsis, et Credo in unum, nonnisi in festo sanctae Mariae et annuntiatione sanctae Mariae et in dedicatione dicimus, et nisi patronus sit inibi. Praefatio de quadragesima, nonnisi ad secundam missam, quae et de quadragesima fit, ad quam etiam Flectamus genua dicimus, et secunda oratio de festo si placet. Et prosternimur in canone. Si quis vero celebrat missam de festo absque choro potest, si placet, praefationem dicere de festo. Post mensam prosternimur inter Placebo, quia ad haec solemus prosterni, quae ad festum non pertinet. Si vero sabbato est ad vesperas tam psalmi quam cetera de dominica dicuntur. Et in fine antiphona et oratio de festo. Dedicationem agimus sicut extra quadragesimam praeter alluia et sequentias. TR Qui seminant.

DE SANCTO GREGORIO

[Ad matutinum] EV Sint lumbi. Laudate*es ad cursus et ad secundas vesperas.

DE SANCTO BENEDICTO

Novem lectiones.

Ad vesperas Iustum deduxit. HY [I]ste confessor. AM Similabo eum.

Ad matutinum INV Regem confessorum. AN Beatus vir cum reliquis. RP Euge serve. RP Iustus germinavit. RP Desiderium. RP Iste cognovit. RP Iste est qui. RP Amavit eum. RP Iste homo ab. RP Iste homo perfecit. RP Iustum. Cave ne quid de sacerdotio canas. EV Dixit Simon Petrus ad Iesum.

Laudes AN Qui me confessus. HY Confessor dei. AB Serve bone.

Ad cursus laudes Qui me.

Officium Os iusti. GR Beatus. OF Iustus ut palma. CO Amen dico vobis.

Ad secundas vesperas AN Qui me confessus cum reliquis. Hoc de uno martyre. AM Iste cognovit. RP Iste homo. RP Iustum deduxit.

IN ANNUNTIATIONE SANCTAE MARIAE

[Ad vesperas] Missus est. PS Laudate pueri. CP Ecce virgo. RP Christi virgo. HY Ave maris.

[Ad matutinum] AN Benedicta tu. AN Sicut myrra. AN Ante thorum cum solis psalmis. VS Specie tua. Lectio prima Egredietur virga. Haec dicit dominus *pro Tu autem domine. RP Ingressus cum reliquis. Secunda Locutus est dominus ad Achaz. Tertia Erit in novissimis diebus. [In secunda] nocturna AN Specie tua. AN Adiuvabit eam. AN Sicut laetantium. [In tertia nocturna] Legitur expositio in evagelium Missus est Gabriel. Te deum laudamus.

Ad laudes AN Missus est. AN Ave Maria. AN Spiritus sanctus. AN Ne timeas. AN Ecce ancilla domini. HY Fit porta. AM Quomodo fiet. Qui propria non utitur historia dicat haec responsoria ad vesperas RP Egredietur virga. RP Orietur sicut sol. MA Magnificat.

Ad matutinum RP Missus est Gabriel. RP Ecce virgo. RP Virgo Israel. RP Ave Maria. RP Suscipe verbum. RP Egredietur. RP Annuntiatum. RP Beata es. RP Gaude Maria. Antiphonae et hymnus ut praedixi. Septem psalmos et letaniam omittimus, et psalmos pro defunctis post cursus.

Ad tertiam Spiritus sanctus.

Ad sextam Ne timeas.

Ad nonam Ecce ancilla.

Missa cum summa veneratione celebretur. Rorate caeli. GR Tollite *portas. TR Audi filia. OF Ave Maria. CO Ecce virgo. Gloria in excelsis et Credo in unum dicitur. Et praefatio propria Et te in annuntiatione sanctae Mariae.

Ad secundas vesperas laudes. PS Dixit dominus. PS Laudate pueri. PS Laetatus sum. PS Nisi dominus. PS Lauda Hierusalem. Si festum sanctae Mariae in die palmarum evenerit sabbato anticipetur, quid non est opus fieri in dominica passionis.

IN SEPTUAGESIMA

Eptaticum incipimus. Ideo Alexander papa secundus eandem historiam in sequenti dominica repeti statuit. Et

[Ad vesperas] Alleluia secundum antiphonam in PS Benedictus et in reliquos. Cottidie capitulum dicitur. Benedictus deus et pater. RP Alleluia. Iudica. HY Cantemus. AM Hymnum cantate. Finitur cum Benedicamus domino. Alleluia.

Ad completorium Miserere.

[Ad matutinum] INV Adoremus. Lectiones tres de historia, tres de sermonibus omni dominica die usque in pascha. Legitur Pentateucum Moysi usque in dominicam passionis. Nonum responsorium post Gloria patri iteratur, quia Te deum laudamus non dicitur. Sed nec ad matutinas sanctae Mariae usque in pascha.

Ad laudes PS Miserere et Confitemini. Et ideo ad primam PS Dominus regnavit decorem.

Ad cursus amodo in dominicis antiphonae de evangelio. Versus ut supra. RB Inclina cor meum cum reliquis, et per ebdomadam RB Sana animam usque in quadragesimam.

Ad processionem Salvator mundi vel Sancta Maria. In reditu RPP Ubi est Abel. RPP Ostende. Oratio dominicalis.

[Ad missam] Quia primi hominis lapsus et populi captivitas seu cuiuslibet hominis post baptismum lapsi, sed paenitentiam agentis typus in septuagesima agitur. Ideo usus dalmaticarum et subtilium et reliqui ornatus et Gloria in excelsis, et alleluia et sequentia et Ite missa est omittuntur. Et simplici melodia hymni ad cursus et ad missam. Kyrie eleison et Sanctus et Agnus dei dicuntur. Credo in unum dicitur. Si infra septuagesimam festum sit unde novem lectiones fiant, hymnos ad cursus festive dicimus, et ad missam Kyrie eleison et Sanctus, et Agnus dei, et Ite missa est. Sed Te deum laudamus et Gloria in excelsis et Credo in unum non dicuntur, nisi in praedictis festis. A quinquagesima usque in pascha Telesphorus papa constituit clericos a carne abstinere.

IN SEXAGESIMA

Ad vesperas CP Benedictus deus. RP Immisit dominus. AM Multi enim. Historia quam et supra.

IN QUINQUAGESIMA

Ad vesperas CP RPTemptavit deus.

[Ad matutinum] INV Quoniam deus. In die

ad processionem in reditu RPP Caecus sedebat.

FERIA QUARTA IN CAPITE IEIUNII

Quaedam variantur.

Matutinum incipimus cum flexione genuum, et omnes cursus. EV Cum ieiunatis. Capitula dicuntur de ieiunio ad omnes cursus. Antiphona de evangelio in psalmis Benedictus et Magnificat. Maiores preces dicuntur ad matutinas et ad vesperas. Et tres psalmi qui et ad omnes cursus privatis noctibus diebusque post preces. Primus Miserere. Tertius Deus in adiutorium. Medius variatur sic: ad matutinas PS Deus in nomine. Ad primam PS Miserere primum. Ad tertiam PS Miserere secundum. Ad sextam PS Deus misereatur. Ad nonam PS Inclina. Ad vesperas PS Ad levavi oculos. Ad completorium PS Domine quid multiplicati. Ad matutinas duae orationes dicuntur, una ferialis, altera super populum AC Quis scit si convertatur, et VS Domine non secundum peccata. Similiter ad vesperas AC Vivo ego. Non canitur his tribus, est enim de sequenti historia RP Ecce nunc. Cetera manent his quattuor diebus ut ante, scilicet invitatorium, hymni, antiphonae, responsoria ad cursus. Mane post prima sanctae Mariae continue vigilia canitur absque Placebo. Postea vela suspendantur. Sequitur publica missa. Post hanc septem psalmi cum letania. Deinde PS Beati quorum. Nam Deus misereatur non canitur modo, quia oratio pro afflictis iam dicta est post letaniam inter ceteras orationes. Post tertiam missa pro defunctis. Deinde statim sexta. Post nonam cruces cottidie levantur amodo, nisi in dominica cum AP Exaudi nos. Presbyter dicit Oremus. Diaconus Flectamus genua. Sequitur oratio quaelibet pro peccatis vel pro afflictione. Sed hac die dicitur ORC Concede nobis domine.

[Ad processionem] Deinde consecratur cinis et datur cum AP Immutemur multotiens repetita et presbyter imponens cineres primum sibi, deinde ceteris, remissius dicat Memento homo quia pulvis es et in pulverem reverteris. Sequitur OR Omnipotens sempiterne deus qui Ninivitis. Tunc procedunt cum AP Iuxta vestibulum. Deinde RPP Afflicti pro peccatis. Sequitur letania ineundo et redeundo. Qua finita fit sermo ad populum, quem sequitur. Missa proceditur autem per hos quattuor dies cum RPP Afflicti pro peccatis. Et amodo cottidie cum trina letania usque in cenam domini nisi in dominica.

[Ad missam] Et statim fit missa in qua et dicitur Flectamus genua. TR Domine non secundum. Hodie inchoatur et amodo feria secunda, et quarta, et sexta canitur usque in dominicam quartam. Iuxta morem ecclesiae praefatio hodie incipit Qui corporali ieiunio. Et cottidie usque in diem palmarum dicitur. Post ultimum Per dominum nostrum dicitur Oremus. Inclinate capita vestra deo et oratio super populum cottidie usque in cenam domini, nisi in dominica die. Orationes ideo dicuntur super populum in quadragesima, quia dum maiorem conflictum ieiuniis et orationibus contra spiritales nequitias sumimus, necesse est nos et populus instantius deo commendare. Nam oratio post communionem pro solis communicantibus solet orare, et ideo in dominicis diebus omnes communicare debent.

Vesperas post missam presbyter ad aram incipit. Alioquin finis benedictionis eius sentiri non potest propter velum, ideo in sabbatis et cum plenu officium est quispiam alter incipit. Finita vespera dicitur Deus misereatur et De profundis cum reliquis. Post mensam dicimus vesperas de sancta Maria stando et Placebo sedendo, in cuius et precibus prosternimur. Isti dies quattuor post tempus Gregorii papae a successoribus suis pro sex diebus dominicis sunt assumpti ad explendendam quadragesimam cum parasceve et sabbato sancto paschae. Amodo capitulum dominicale.

DOMINICA [PRIMA QUADRAGESIMAE]

Ad vesperas RP Angelis suis. HY Ex more docti. VS Angelis suis deus. Sacerdos amodo utitur his versibus ad orationem et ad laudes: VS Dicet domino. VS Ipse liberavit me. VS Angelis suis deus usque in dominicam passionis. Oratio dominicalis, et *una tantum. Pro defunctis solus PS De profundis. Post mensam vespera de sancta Maria sine Placebo.

Ad completorium Miserere. HY Christe qui lux. AD Media vita.

Ad matutinum INV Non sit vobis. HY Audi benigne. Ad primum nocturnam AN Advenerunt nobis. VS Dicet domino. Tres lectiones de Genesi. In secundo nocturno AN Commendemus nos. VS Ipse liberavit me. Legitur sermo quilibet de quadragesima. [In] tertio nocturno AN Per arma iustitiae. VS Scapulis suis deus. EV Ductus est Iesus in deserto. Nonum responsorium post Gloria patri iteratur, quia Te deum laudamus non canitur, neque ad matutinum sanctae Mariae, etiam cum festum sanctorum est.

Ad laudes HY Clarum decus. VS Domine refugium. In mane non dicamus septem psalmos, sed sicut ante quadragesimam.

Ad cursus antiphonae de evangelio dicantur, sed quando hae non sufficiunt cantentur ad sextam AN Commendemus nos. Ad nonam AN Per arma. Hodie

ad primam AN Iesus autem cum ieiunasset.

[Ad tertiam] AN Non solo in pane.

[Ad sextam] AN Vade Satanas.

[Ad nonam] AN Dominum deum.

[Ad processionem] ad crucem AP Salvator mundi, vel Sancta Maria. In reditu RPP Ductus est Iesus.

[Ad tertiam] RB Participem me. VS Dicet domino. Post Glori patria iteratur.

[Ad sextam] RB Ab omni via. VS Ipse liberavit me.

[Ad nonam] RB Septies in die. VS Scapulis suis.

Ad vesperas AN Sede a dextris. PS Dixit dominus domino. RP Spes mea. AM Reliquit. Post vesperas dicimus vesperas sanctae Mariae et Placebo et tres psalmos pro defunctis sicut ante quadragesimam.

Ad completorium usque in passione AD Vigila super. Interdum AD Pacem tuam, nisi in sabbatis ad vesperas cum dicitur Media vita.

A modo usque in mediam quadragesimam dicitur in feriis INV Non sit vobis. Post nocturnam prima nocte VS Dicet domino. Secunda VS Ipse liberavit me. Tertia VS Scapulis suis. Sic mutentur per omnes ferias. Ad laudes vero omni nocte VS Domine refugium. Ad orationem super populum AC Vivo ego. Hanc et ad primam. Sed ad vesperas super populum AC Quis scit usque in passionem. Ad tertiam Advenerunt nobis. Ad sextam Commendemus nos. Ad nonam Per arma iustitiae. Ad matutinas in psalmum Benedictus et ad vesperas in psalmum Magnificat dicitur antiphona de evangelio, et si qua supererit dicetur ad cursus. Ad primam primum. Ab hinc usque in dominica quarta canuntur ad processionem quaelibet responsoria de historia RP Ecce nunc praeter primum et octavum Angelis suis et RP Ductus est Iesus.

Vernale ieiunium in prima ebdomada celebrandum esse Leo magnus, Gelasius, Gregorius primus et secundus et septimus constituisse leguntur ubi et sanctus Gregorius officia inscripsit.

IN QUARTA FERIA [QUATTUOR TEMPORUM]

Ad matutinum EV Accesserunt ad Iesum scribae.

Ad missam oratio prior sine salutatione cum Flectamus genua et prophetia. Semel dicimus Flectamus genua hodie, sed sabbao quinquies. Duae lectiones leguntur in ieiunio quattuor temporum, ut consecrandi habeant notitiam evangelii.

FERIA SEXTA [QUATTUOR TEMPORUM]

Ad matutinum EV Erat dies festus.

Quintam feriam, quae ex decreto Melciadis papae sine ieiunio et pene ut dominica festiva erat, beatus Gregorius in disposi*tione officiorum per totam fere quadragesimam vacantem dimisit. Quae quia postmodum coepit applicari ieiuniis iunior Gregorius eandem celebrem fecit esse, officiis undique collectis et maxime aestivalibus dominicis. Unde et adhuc in antiquis evangeliorum libri et in *antiphonariis reperiuntur evangelia de quibusdam aptata dominicis.

SABBATO [QUATTUOR TEMPORUM]

Ad matutinum EV Assumpsit Iesus Petrum.

Ad missam sacerdos non salutat populum, nisi in ultima oratione, in qua non flectuntur genua separantes nos ab his qui statuam adoraverunt. Lectiones duodecim titulantur propter diversitatem populi. Ab antiquis enim romanis sex lectiones bis, id est graece et latine, legebantur. Benedictus sicut ordo iubet a tribus pueris, ubi fieri potest, cantetur. Et interim nemo in ecclesia sedeat, quia pueri in camino ambulantes cantabant. In libris sacramentorum in hoc officio oratio super populum non habetur, quia hoc officium in nocte, ut praecepit ordo peragitur. Unde et antiphonas paenitentiales in sabbato ad vesperas ut in dominica solemus differre. Iuxta statutum Pelagii papae, non minus in dominicis quam in earum feriis usque in dominicam palmarum dicitur PF Qui corporali.

DOMINICA SECUNDA [QUADRAGESIMAE]

Ad vesperas capitulum ex epistula dominicali. RP Vidi dominum. Hoc et in die ad processionem in reditu. AM Visionem quam vidisti in MA Magnficat.

[Ad matutinum] INV Adoremus deum. Post secundum nocturnum legitur sermo Ioannis episcopi Portabat Rebecca geminos.

[Ad missam] Dominica vacat, quod ideo dicitur, quia nec stationem nec proprium habet officium. Inofficitur autem ex feria quarta. IN Reminiscere. EP Rogamus. EV Egressus Iesus secessit.

DOMINICA TERTIA [QUADRAGESIMAE]

Ad vesperas RP Salus nostra. Ipsum in die ad processionem. HY Iesu quadragenarie. AM Fili tu semper.

[Ad matutinum] INV Deus magnus. In die ad cursus:

[Ad tertiam] RB Bonum.

Ad sextam RB Servus.

Ad sextam RB Declara. *Versiculi ut supra.

In secunda vespera RP Esto nobis.

DOMINICA QUARTA [QUADRAGESIMAE]

Ad vesperas RP Audi Israel. Idem in die ad processionem in reditu. AM Nemo te condemnavit.

[Ad matutinum] INV Populus domini. Sermo Ioannis Stabat Moyses. EV Abiit Iesus trans mare.

[Ad missam] In hac dominica dispositor officii tristitia et labore ieiunorum afflictos caelestis Hierusalem delicias memorando, ne deficerent solatur iubilando. IN Laetare.

Ad secundas vesperas RP Educ de carcere.

[IN EBDOMADA QUARTA QUADRAGESIMAE]

[Ad matutinum] Invitatorium feriale INV Promisit enim usque in dominica palmarum.

Ad processionem RPP Cantemus. RPP In mari. RPP Ecce mitto. RPP Qui persequebatur. RPP Adtendite.

[Ad missam] TR Domine non non dicetur amplius, quia productiora sunt deinceps officia. Feria quarta lectiones duae leguntur ad missam. Flectamus genua dicimus. Merito autem ebdomada quarta et in feria quarta catecumini ad christianum nomen procedunt, quia quattuor mundi aetate per regnum David regnum Christi designatur.

DOMINICA IN PASSIONE

Ad vesperas Circumdederunt me. Pro Gloria patri iteratur responsorium quia Gloria patri vitatur per omnia infra passionem, nisi ad pascha, et nisi cum plenum officium est de sanctis, tunc enim per omnia dicitur Gloria patri. HY Vexilla regis. AM Ego sum lux.

Ad completorium AD Sanctifica.

Ad matutinum INV Hodie si vocem. Ad responsoria, et [ad] introitum et ad Venite ad quod etiam repetitio invitatorii solet mutari id est ut *ad primum versum a medio, ad secundum autem a principio repetatur, et sic usque ad finem alternatur. Hymnus una nocte Pange lingua. Altera Lustra sex. Ad primum nocturnum AN Animae impiorum. VS Erue a framea. In secundo nocturno AN Tibi revelavi. VS De ore leonis. In tertio nocturno AN Invocabo. VS Ne perdas cum impiis deus. Legitur Ieremias usque in pascha, sed hac nocte tres lectiones de Ieremia, tres de sermone Ioannis Magnum Ieremiae sanctissimi. EV Quis ex vobis. Nonum RP In te iactatus. Pro Gloria patri iteratur.

Ad laudes HY Rex Christe. VS Eripe de inimicis. Dicuntur in die ad cursus antiphonae de evangelio.

Ad primam Ego daemonium.

Ad tertiam Ego gloriam meam. RB Erue absque Gloria patri, sed iteratur responsorium. VS De ore leonis.

[Ad processionem] Ad crucem RPP In te iactatus.

[Ad missam] Ad introitum Gloria patri non dicitur. Praefatio de quadragesima ut supra.

Ad sextam AN Abraham pater. RB De ore leonis. VS Ne perdas cum impiis.

Ad nonam AN Tulerunt lapides. RB Principes persecuti. VS Erue a framea deus.

In secundas vesperas RP Usquequo.

FERIA SECUNDA

et deinceps ad matutinas et ad vesperas ad orationem super populum AC Libera me. Presbyter dicit De ore leonis.

Ad primam Animae impiorum.

Ad tertiam Tibi revelavi.

[Ad processionem] Hac ebdomada ad cruces canitur quodlibet responsorium ex sua historia praeter primum.

Ad sextam Invocabo.

Ad nonam Sicut exaltatus, vel Vulpes foveas.

FERIA QUARTA

[Ad missam] prophetia non legitur. Et ideo semel dicimus Flectamus genua ad missam.

DOMINICA IN PALMIS

[Ad vesperas] RP Ingressus Pilatus. AM Pater iuste.

[Ad matutinum] INV Ipsi vero. HY Pange lingua. Ad primum nocturnum AN Missus sum. Versus ut in superiori dominica. Lectiones tres de Ieremia. In secundo nocturno AN Quid molesti estis. Lectiones tres de sermone Maximi Psalmi vicesimi primi. Ad tertium nocturnum AN Mittens haec. EV Cum appropinquasset.

[Ad laudes] AB Turba multa.

Ad primam Coeperunt omnes.

Ad tertiam Pueri Hebraeorum tollentes.

[Ad processionem] Benedicitur solito more sal et aqua, et post aspersionem populi dicet sacerdos orationem unam tantum de passione. Et incipiet cantor Salvum me. Et sic procedunt de choro, ibique palmas stratas invenient. Finito responsorio sacerdos dicet unam orationem vel duas. Et statim sequitur EPP Venerunt filii Israel. Mox incipient duo cantores Collegerunt, et ipsi cantent versum RV Unus autem. Sequitur EV Cum appropinquaret. Deinde benedictio palmarum et olivarum. Cum autem dantur dicitur AP Fulgentibus, et tamdiu iteratur quousque rami distribuuntur. Et tunc sacerdos dicet orationem. Mox cantor imponit Cum appropinquaret. Ante sex. Et cum his procedunt ad stationem. Et si haec non suffecerint dicantur reliquia responsoria de ista historia. Cum ventum fuerit ad stationem incipit cantor AP Occurrunt turbae. Tunc praecedant pueri, indutis cappis, et incipiant AP Pueri Hebraeorum. Et proiciant ramos et sese prosternant. Deinde imponentes AP Pueri Hebraeorum vestimenta sternant cappas et semet desuper. Tunc accedat qui denudet crucem, exaltatam, et incipit O crux ave prosternente se clero et populo. Iterum sacerdos Te summa. Et rursus prosternantur. Item sacerdos AP Scriptum est enim. Et ipse solus prostratus, tamdiu iaceat dum finiat chorus antiphonam. Postea dicat orationem et alloquatur populum. His actis dicat orationem super populum, ut solet fieri super omnes sermones. Et mox incipit cantor Cum audisset populus. Et si haec non sufficerint ad reditum, dicantur responsoria aliqua usque ad atrium templi. Ibi imponuntur versus Gloria laus usque ad ostium templi. Hic incipit cantor RPP Ingrediente domino. Ibi sacerdos dicat orationem unam. Tunc agatur missa.

[Ad missam] Ministri deponunt dalmaticam et subtile, quibus induti erant ad processionem, et assumunt casulas. Kyrie eleison et Sanctus et Agnus dei simplici melodia dicetur absque Gloria in excelsis sicut per totam quadragesimam. Dominus vobiscum et Passio domini nostri Iesu Christi dicimus ad omnes passiones, nisi in parasceve. Missa cum Benedicamus domino clauditur sicut per totam quadragesimam.

In secundis vesperis RP Usquequo. AM Scriptum est enim.

FERIA SECUNDA

[Ad matutinum] INV Ubi tentaverunt me. RP Salvum me. RP Noli esse. RP Conclusit.

Laudes AN Faciem meam. AB Non haberes.

Ad primam Recordare mei.

Ad tertiam Potestatem habeo.

Ad processionem RPP Attende domine.

Ad sextam Infirmata est.

Ad nonam Sicut exaltatus est.

Ad vesperas RP Usquequo. AM Tanto tempore.

FERIA TERTIA

[Ad matutinum] INV Quadraginta annis. RP Deus Israel. RP Dixerunt impii. RP Viri impii.

Laudes AN Vide domine. AB Nemo.

Ad processionem RPP Noli esse.

[Ad missam] legitur passio sancti Marci Erat pascha.

[Ad vesperas] AM Non sis.

FERIA QUARTA

[Ad matutinum] INV Quibus iuravi. RP Synagoga. RP Insurrexerunt. RP Contumelias.

[Ad laudes] AN Libera me.

[Ad processionem] In die ad crucem RPP Dominus mecum vel Opprobrium.

Ad missam bis dicitur Flectamus genua propter scrutinium. Prophetia legitur. Passio domini secundam Lucam Appropinquabat.

Ad vesperas RP Ingressus Pilatus. Ad preces prosternimur sicut et ad completorium.

[FERIA QUINTA IN CENA DOMINI]

In cena domini finis quadragesimae. Initium paschalis observantiae, veteris legis conclusio, novi testamenti inchoatio. Hac nocte nec Domine labia mea, nec Deus in adiutorium dicitur, nec aliqua quae ad officium pertinent sacerdotis fiunt. Quia pastor noster Christus recessit, et arietes gregis id est apostoli dispersi sunt. De quibus psalmista Afferte domino filios arietum. Minores quorumdam discipulorum vel mulierum officium suum agant, sacerdotis officium reticetur. Nec Venite dicitur propter malum conventum Iudaeorum in nece domini. Nec ad psalmos, nec ad responsoria Gloria patri dicitur. Nec in antiphonis, nec in versibus finalis trahitur. In prima nocturna VS Homo pacis mei in quo sperabam. Lectiones tres leguntur de lamentationibus. Tres de tractatu sancti Augustini in psalmum quadragesimum tertium Exaudi deus orationem. Tres de apostolo Convenientibus. Lector non petit benedictionem nec dicat Tu autem. In secunda nocturna VS Deus meus eripe me de manu. In tertia nocturna VS Zelus domus. Novem psalmi et lectiones et responsoria insinuant quod dominus ad inferna descendens rapuit inde tria genera hominum et tranvexit ad societatem novem ordinum angelorum. Acceduntur autem lumina viginti quattuor per tres noctes, quae fiunt septuaginta duo, et extinguuntur per singulos psalmos et lectiones propter veri solis occubitum et praedicatorum suorum defectum.

[Ad laudes] Postea *versus dicitur VS Christus factus est pro nobis. AB Traditor autem. Post ultimum Kyrie et versus dicitur tacite Pater noster et Miserere mei deus et Christus factus est pro nobis. Cum quo versu et reliqui cursus clauduntur.

Ad cursus nec Deus in adiutorium, nec Gloria patri, nec preces, sed tantum psalmi et Pater noster et PS Miserere. Et tacite dicuntur, sed aliquanto altius quam in parasceve. Altaria et parietes et pavimenta et vasa deo sacrata purificentur.

[Ad missam] Ad introitum Gloria patri dicitur. Kyrie eleison ut de apostolis. Una tantum oratio. Cum Gloria in excelsis canitur signa ecclesiae festive consonant, quae in sabbato usque dum eadem laus repetitur, differuntur. Graduale dicitur sine tractu. Credo in unum non dicitur. Sanctus et Agnus dicuntur festive, sed abque osculo propter detestabilem salutationem Iudae. Et ideo vitatur in parasceve et in sabbato. Festive Agnus dei et communio continuatim dicuntur, ut diaconus sumpturus sanguinem levato calice imponat

[Ad vesperas] AN Calicem salutaris. PS Credidi asbque Gloria patri et reliqui. Finitis psalmis statim cantor subiungit AM Cenantibus autem. MA Magnificat. Et ita cum una oratione et Benedicamus domino missa *vesperaque clauduntur. Nam hodie et sabbato sancto propter vespera Benedicamus domino dicitur cum cetera sollemniter fiant. De corpore domini reservatur tantum quantum sufficere potest in parasceve. Sanguis vero penitus consumitur. Ab hinc nuda sint altaria usque in sabbato. Altaria in ecclesia significant eminentiores in plebe fidelium sicut erant apostoli. Nudatio quoque illorum significat fugam apostolorum.

IN PARASCEVE

[Ad matutinum] VS Diviserunt sibi vestimenta. VS Insurrexerunt in me. VS Locuti sunt adversum me. Tres lectiones de lamentationibus. Tres de sermone Augustini Nostis qui conventus erat. Tres de apostolo Festinemus ingredi, vel apud quosdam expositio passionis.

Ad laudes VS Christus factus. AB Mulieres. Cetera ut supra.

[Ad missam] In die cum accesserit sacerdos ad altare primum legitur EPP In tribulatione absque pronuntiatione tituli et nulla oratione praecedente. Sequitur TR Domine audivi. Deinde Oremus et Flectamus genua. Levate. CL Deus qui peccati. Sequitur EPP Dixit dominus ad Moysen. Non autem legatur ut epistula, sed ut prophetia, et sine pronuntiatione [tituli]. Sequitur TR Eripe me. Sequitur passio sancti Ioannis sine salutatione et titulo, sed sic Egressu est Iesus. Post hanc orationes, et ad singulas Flectamus genua dicitur, nisi pro Iudaeis, quia illudendo flexerunt Christo genua. Sed tamdiu clerus et populus iaceat dum oratio finiatur et tunc dicatur Levate ante Per dominum. Deinde fiat baiulatio crucis cum versibus Popule meus. Quibus singulis *responditur a pueris Agyos. Et a choro Sanctus deus. Cum autem pervenerit ad locum suum crux denudatur cum AN Ecce lignum. PS Beati immaculati. Dum fabricator. O admirabile. Interim crux adoratur versus Crux fidelis. Peracta salutatio crucis deferatur patena cum corpore domini et calix cum vino non consecrato. Et accedens ad altare sacerdos dicat submissa voce ita ut ministri audiant Oremus. Praeceptis salutaribus. Pater noster usque Per omnia saecula. Tunc sumet de corpore domini et ponat in calicem nihil dicens. Sacrificatur autem vinum non consecratum per panem consecratum. Et ita communicetur. Hac die apostolica repraesentatur consecratio, *quia tantum dominicam orationem super corpus et sanguinem dicebant. Sequitur vespera cuius solummodo psalmi privatim dicant.

[Ad processionem] Tunc conveniant ad aptandam sepulturam cum incenso et dicatur RPP Ecce quomodo. RPP Recessit. PS Voce mea secundum. VS Christus factus est. Post sepulturam RPP Sepulto domino.

SABBATO SANCTO

Ad matutinum In pace in idipsum. VS Tu autem domine miserere. VS In pace factus est locus. Tertia Oratio Ieremiae prophetae. Recordare domine. Vel tres de homilia Augustini Quidam evangelista dicit. Vel tres de apostolo Christus assistens.

Ad laudes VS Christus factus est pro nobis. AB Posuerunt. In die hora sexta ornetur ecclesia, vestiantur altaria, praeparato autem sacerdote et ministris festive exeant ecclesiam cum crucibus in locum aptum ad ignem excussum de silice cantando septem psalmi paenitentiales sine letania. Benedicto igne et incenso inde lumine redeant cum versibus Inventor. Post haec diaconus benedicat cereum stantibus hinc inde cum simplici voce ceteris Exultet. Zosimus papa cereum magnum benedici constituit. Postea lector accedens legere non *pronuntiat propter catecuminos lectiones libri, sed incipit In principio. Quam non sequitur canticum victoriae Cantemus propter inoboedentiam Adae, sed sequitur oratio. Lectio secunda Factum est in vigilia. TR Cantemus domino. Lectio tertia Apprehendent. TR Vinea facta, et oratio. Lectio quarta Haec est hereditas. TR Attende. Et oratio. Post hanc orationem Sicut cervus. Deinde cum septena letania, exeuntes veniunt ad fontem, quam et canta usque post Christe audi nos. Sacerdos autem et ministri cum crucibus circueunt fontem septies sicut Iosue muros Hierico, reliquo clero hic inde stante. Finito baptismo redeunt in chorum cum trina letania, et hanc finient usque in Kyrie eleison, per quod et sollemniter missam inchoant.

[Ad missam] Kyrie eleison. Gloria in excelsis cum sonantibus signis dicitur. Cantores dum finierint Alleluia, repetunt primam, sed non finitur a schola, quia statim subiungitur Laudate dominum. Credo in unum deum non dicitur. Praefatio de resurrectione dicitur et amodo cottidie usque in vigilia ascensionis, nisi in inventione sanctae crucis. Sanctus canitur, sed nec offertorium, nec Agnus dei, nec communio. Osculum non datur. Postquam communicaverint diaconus calicem levans et sanguinem sumpturus incipiat ad vesperas

[Ad vesperas] AN Alleluia. PS Laudate pueri solum sine Gloria patri. Et statim cantor AM Vespere. Magnificat. Sic missa et vespera una oratione et Benedicamus clauduntur. Nam hodie et in cena domini propter vesperas Benedicamus dicitur cum cetera sollemniter fiunt. Non est ergo opus in vigilia pentecostes dici Benedicamus, quia non praecedit vespera.

Ad completorium non dicitur Converte nos, nec Deus in adiutorium, sed tantum psalmi et statim Alleluia. Quem quaeris. Nunc dimittis. Pater noster. Credo. Preces usque Fiat misericordia. In resurrectione tua. Deus qui hanc.

[DOMINICA RESURRECTIONIS]

In ipsa nocte sancta ante matutinum clam surgitur, crux de sepulchro tollitur cum incenso et PS Domine probasti.

Ad matutinum Domine labia mea, et Deus in adiutorium. INV Alleluia. Tres antiphonae et PS Beatus vir. PS Quare fremuerunt. PS Domine quid usque in octavam propter neophitos. His tribus recolimus per dies baptismales, trinam submersionem qua consepelimur Christo et sepulturam domini triduanam, praecipue in nuper baptizatis. Hoc fit per septem dies propter sacramentum praesentis vitae et septimum diem quem animae sanctorum recipiunt in praesenti, et propter septiformem spiritum sanctum, qui per unum quemque diem alit suos diverso cibo. Versus una nocte VS Quem quaeris mulier. Altera VS Noli flere Maria. Tertia VS Tulerunt dominum meum. Tertium responsorium repetitur post Gloria patri propter processionem. Et procedunt cum candelabris absque cruce. Deinde visitatur sic sepulchrum. Duo presbyteri portantes turibula et euntes ad sepulchrum apud se cantant hanc VIS Et dicebant ad invicem. Angelus Quem quaeris. Quem quaeris. Iesum Nazarenum. Non est hic. VIS Surrexit enim. Presbyteri accepto sudario redeunt in chorum cantantes remisse VIS Et recordatae. Tunc alte ad populum VIS Surrexit dominus. Tunc clerus Te deum laudamus. Populus Christ ist. His inceptis redeunt in chorum. Deinde dicuntur laudes.

[Ad laudes] Deus in adiutorium. AN Angelus. Ad laudes nec capitulum, nec versum dicimus, sed statim post antiphonam et psalmos sequitur AB Et valde mane. BE Benedictus. Et statim Dominus vobiscum, et oratio sine Pater noster et versu. Haec dominica finis est quinquagesimae, initium nostri iubilei, quo priori domino primus rediit servus inferni carcere liberatus, et fraude diaboli erepta, homini restituta est hereditas paradisi.

Ad omnes cursus dicitur AN Angelus autem infra albas, nisi ad vesperas et completorium usque in octavam. Ad nullum cursum hymnum, aut capitulum, aut versum dicimus, sed graduale sine versu et alleluia cuiusque diei sine versu. Et nisi ad primam statim dicitur Dominus vobiscum, et oratio sine versu. Infra albas nec ad laudes, nec ad cursus dicitur Pater noster, nisi ad primam et completorium, tunc enim dicitur Pater noster et Credo in deum et preces usque Fiat misericordia, et tunc versiculus de resurrectione.

[Ad processionem] Ante missam consecrato fonte canitur Vidi aquam. Et interim aspergitur populus. Sequitur In die resurrectionis hac sola nocte cum qua et de choro procedunt. Deinde Cum rex gloriae cum qua de ecclesia procedunt post hanc. HY Salve festa. In introitu ecclesiae Sedit angelus cum versibus AV Crucifixum. AV Recordamini.

[Ad missam] *Amalarius quia una die resurrexit dominus sic currit officia per istos septem dies quasi adhuc sit dominica. Ideo cottidie dicitur Haec dies, et Credo in unum, et in praefatione In hoc potissimum die, et in canone Diem sacratissimum. Gloria in excelsis, et Credo in unum cottidie dicimus infra albas.

Vespera incipimus sic Kyrie eleison. Alleluia. PS Dixit dominus. PS Confitebor. PS Beatus. Statim GR Haec dies cum versu sine repetitione. Alleluia primae et statim in eum AM Et respicientes. Nec Kyrie eleison, nec Pater noster, sed sine versiculo. Dominus vobiscum et oratio.

[Ad processionem] Post orationem cantor sequentis diei incipit Vidi aquam. Cum qua itur ad fontem. Presbyter stabit ad occidentem iuxta fontem. Subdiaconus praeparatis et plenarium tenens ad orientem. Ceroferarii duo unus ad austrum, alter ad aquilonem. Finita praedicta antiphona cantor incipit AN Cito euntes. PS Laudate. PS In exitu. Tunc presbyter Domine apud te est fons, et oratio. Sequitur AN Christus resurgens. Et redeunt in chorum. Ibi dicto versu In resurrectione tua Christe, et oratio una de resurrectione cum Benedicamus clauditur vesper. Sic fiet singulis diebus infra albas.

Completorium incipimus sicut per totum annum. Hymnum nullum dicimus, sed statim AD Alleluia. Resurrexit. Sic et hanc et preces usque Fiat misericordia. Et oratio paschale.

FERIA SECUNDA

Per totam ebdomadam

ad matutinum INV Surrexit dominus et sola AN Pax vobis. Psalmi hac nocte PS Cum invocarem. PS Verba. PS Domine ne in furore. VS Noli flere. EV Duo ex discipulis ibant.

Ad laudes per hanc ebdomadam haec sola AN Angelus, et ad cursus. AB Iesus iunxit.

[Ad missam] Cetera ut pridie ad missam ut una oratio infra albas, nisi festum sancotrum sit. SE Pangamus.

In secunda vespera AM Qui sunt.

FERIA TERTIA

[Ad matutinum] PS Domine deus. PS Domine dominus. PS In domino confido. EV Stetit Iesus.

Ad missam Alleluia. Surgit Iesus. SE Agni paschalis.

In secunda vespera AM Videte.

FERIA QUARTA

Ad matutinum PS Salvum. PS Usquequo. PS Dixit insipiens. EV Manifestavit. AB Mittite in dexteram.

[Ad missam] Hac die finitur quadragesima, in qua pro bonorum perfectione operum ipso cantu invitamur ad praemium Venite benedicti. SE Grates salvatori.

In secunda vespera AM Dixit Iesus.

FERIA QUINTA

Ad matutinum PS Domine quis habitabit. PS Conserva. PS Exaudi. EV Maria stabat.

[Ad laudes] AB Maria stabat.

Ad missam iubet ordo mutari versum gradualis priorem in psalmo posteriori quia GV Lapidem aptior ad sextam feriam propter passionem. SE Laudes deo concinat.

In secundis vesperis AM Dixit Iesus mulieri.

FERIA SEXTA

Ad matutinum PS Caeli enarrant. PS Exaudi. PS Domine in virtutem.

[Ad laudes] AB Undecim discipuli.

Ad missam SE Carmen suo.

In secunda vespera AM Euntes docete.

SABBATO

Ad matutinum PS Dominus regit me. PS Domini est terra. PS Iudica. EV Una sabbati.

[Ad laudes] AB Currebant duo.

Ad cursus Alleluia cum versu Haec dies et aliud Alleluia sine versu. Hoc sabbatum ultima dies septuagesimae significans plenariam beatorum requiem, in quo sabbato finiuntur octo officia neophitorum, quorum primum habet alleluia, et tertium et sextum sequentiae, graduale et alleluia, quae significant requiem et laborem in opere et laudem dei per activam et contemplativam vitam conversantium. Ultimum [officium] duo habens alleluia significat requiem aeternam sanctorum sine tristitia et labore, id est perfecta requie deum perpetuo laudantium.

[Ad missam] *Ideo ad missam dicimus duo alleluia Haec dies. ALV Laudate. Non repetimus primam prioris sed sequentis. SE Is qui prius.

Quaecumque festa inciderit in hac ebdomada non potest sollemnius agi quam per unam antiphonam et orationem. Et non vacetur si vacandum sit.

[DOMINICA PRIMA POST ALBAS]

Ad vesperas in dominica prima post albas Benedictus cum reliquis. Una AN Alleluia secundum melodiam Benedictus. CP Omne quod natum est. RP Surrexit pastor. HY Vita sanctorum. VS Gavisi sunt discipuli. AM Cum esset sero. Kyrie eleison. Pater noster. VS Quem quaeris mulier, vel VS Noli flere Maria, [vel] VS Gavisi sunt discipuli. Oratio dominicalis. Tunc de resurrectione AC Surrexit dominus, vel Surrexit Christus. VS In resurrectione tua Christe. VS Surrexit dominus vere. VS Surrexit dominus de sepulchro. Oratio de resurrectione. Sequitur de sanctis AC Vox laetitiae. AC In caelestibus regnis. AC Fulgebunt iusti. AC In tabernaculis. VS Exultent iusti. VS Exultabunt sancti. ORC Omnipotens sempiterne deus deduc. In quacumque ex istis evenerit festum sancti *Georgii vel aliud quod vacandum est de ipso cantetur. De dominica vero antiphona et oratione. Pascha enim non habet octavam ut pentecostes, quia octava significat resurrectionem, quae in octava aetate nobis dabitur. Cum ergo celebratur significatum, siletur significans. Praesente re, figura quiescat.

Ad completorium Ad cenam usque in ascensionem. Per hanc totam ebdomadam dicimus AD Alleluia. Quem quaeris. Secundam Noli flere. Tertia Resurrexit. Quarta Quem quaeris mulier. Quinta Noli flere. ND Nuc dimittis.

[Ad matutinum] Hac nocte et in ceteris INV Alleluia alleluia. HV Sermone. Nocturnam dicimus cum novem lectiones. Hic et Gregorius septimus iubet in epistulam hac: Gregorius servus servorum dei omnibus episcopis. A die resurrectionis usque in sabbato eiusdem ebdomadae tres psalmi, tres lectiones antiquo more cantamus et legimus. Omnis aliis diebus per totum annum si festivitas est novem psalmi et novem lectiones celebramus. Illi qui cottidianis diebus tres psalmi et tres tantum lectiones videntur agere, non ex regula sanctorum patrum, sed ex fastidio et negligentia comprobantur agere. Romani autem diverso more agere coeperunt, maxime a tempore quo teutonicis concessum est regimen nostrae ecclesiae. Nos autem et ordinem investigantes et antiquum morem nostrae ecclesiae statuimus fieri sicut praenotavimus antiquos patres imitantes. Ad primum nocturnum AN Pax vobis. Ad secundum nocturnum AN Gavisi sunt discipuli. Ad tertium nocturnum AN Cognoverunt dominum. VS Quem quaeris mulier. VS Noli flere Maria. VS Tulerunt dominum meum. Legitur Apocalipsis cum historia Dignus es per tres ebdomadas. EV Post dies octo.

Ad laudes sola AN Alleluia secundum antiphonam Redemptor noster. HY Aurora. VS Surrexit dominus de sepulchro. AB Post dies octo. Sic fiet omni dominica usque in ascensionem excepto quod historia et antiphona in evangelio et capitulum et oratio variantur. Cottidie vero usque in ascensionem nisi grande festum sit dicuntur orationes tres ad vesperas et ad matutinas, quas praedixi, cum suis versibus, qui et finiuntur cum Alleluia, sicut ceteri versus.

Ad cursus dicuntur hymni cum Gloria tibi domine.

Ad primam AN Surgens Iesus. RB Christe fili dei vivi miserere nobis alleluia alleluia. RV Qui resurrexisti. VS Exurge domine.

Ad tertiam AN Iesum qui crucifixus. RB Quem quaeris mulier. VS Noli flere Maria.

Ad sextam AN Nonne cor nostrum. RB Noli flere Maria. VS Tulerunt dominum meum.

Ad nonam AN Mane nobiscum. RB Tulerunt dominum meum. VS Surrexit dominus de sepulchro. Sic et cottidie fit usque in ascensionem.

[Ad processionem] Post consecrationem fontis in dominica canitur Vidi aquam. Et non sequitur oratio, sed statim sequitur Cum rex gloriae. Salve. In reditu Sedit angelus cum uno versu. Sic omni dominica usque in ascensionem. Nam tunc dicetur responsorium.

[Ad missam] In dominica vel cum de sanctis plenum officium est, canimus duo alleluia. Et non repetimus primam prioris. In privatis diebus unum tantum feriale scilicet vel de sanctis. De sanctis vero cum plenum officium est et cum de ipsis canitur, primum alleluia erit de ipsis, de resurrectione secundum. In dominica cum nullius festum est primum est alleluia feriale, in secundo sequimur ordinem dierum in albis, vel quodlibet de resurrectione. Hac ebdomada feriale ALV In resurrectione. SE Haec est sancta. Isti*us quinquagesimae dies usque in pentecosten perhennis iubilaei, in alia vita laetitiam figurant. Haec est illa quinquagesima omni spiritali laetitia caelebranda. Ite missa est dicimus usque post pentecosten, nisi in diebus rogationum.

Ad secundas vesperas in psalmos una tantum Alleluia quam et infra albas. Capitulum dominicale. AM Thomas qui. Oratio.

[DE DOMINICIS POST ALBAS]

[Ad matutinum] secunda [dominica] et deinceps per ferias INV Surrexit dominus vere. HV Sermone. Ad nocturnum una nocte AN Pax vobis. [In secundo nocturno] Altera [nocte] AN Gavisi sunt discipuli. [In tertio nocturno] Tertia [nocte] AN Cognoverunt discipuli. Item de versibus. VS Quem quaeris. VS Noli flere. VS Tulerunt dominum.

Ad laudes cottidie in feriis sola AN In Gal*ilaea. PS Dominus regnavit cum reliquis. HY Aurora. VS Surrexit dominus de sepulchro. In evangelio antiphona quae super Benedictus et quae superfuerit infra albas. Usque post octavas pentecosten non flectimur genua et preces non dicimus, nisi ad primam et completorium, nec PS Domine miserere, nec ad completorium Miserere mihi. Quindecim gradus dicimus et vigilias et Placebo, et psalmi pro defunctis post cursus.

Ad vesperas super psalmos una tantum AN Alleluia secundum primam antiphonam illius vesperae. In evangelio dominicalis antiphona. Omni feria sexta usque in ascensionem dicitur ad missam ALV Crucifixus.

DOMINICA SECUNDA [POST ALBAS]

[Ad vesperas] RP Decantabat ad priorem vesperam ut praedixi.

Ad missam feriale ALV Surrexit pastor. Secundum quodlibet de resurrectione. EV Ego sum pastor. SE Haec est sancta sollemnitas.

DOMINICA TERTIA [POST ALBAS]

[Ad missam] Feriale ALV Surrexit altissimus. Secundum Surgens Iesus. EV Modicum et iam.

DOMINICA QUARTA [POST ALBAS]

Ad vesperas AN Alleluia. Audivimus.

[Ad matutinum] Leguntur canonicae epistulae usque in ascensionem. Historia Si oblitus.

Ad missam feriale ALV Surrexit dominus. Secundum Christus resurgens. EV Vado ad eum.

DOMINICA QUINTA [POST ALBAS]

[Ad missam] Feriale ALV Benedictus est. Secundum In resurrectione. EV Amen dico vobis.

[DE LETANIA MAIORE]

Haec ebdomada erunt rogationes: feria secunda, et feria tertia, et feria quarta. Sed in letania, id est in rogatione maiori, post horam tertiam

prior missa de sancto Marco celebratur festive, sed non vacatur. Post aliquod intervallum canitur

sexta.

[Ad processionem] Et statim levantur cruces cum AP Exurge domine. PS Salvum fac. Gloria patri. Sacerdos absque flexione genuum et versu dicet Oremus, et orationem quamlibet pro peccatis. Exitur cum AP Surgite sancti subdiacono portante reliquias. Sequitur AP De Hierusalem. AP Cum iucunditate vel quaelibet secundum tempus et sicut opus erit. Sed cum pervenitur ad stationem canitur AP Lux perpetua vel AP Filiae Hierusalem. Presbyter Exultabunt sancti in gloria. OR Omnipotens sempiterne deus deduc. PS Miserere. Deus misereatur. Deus in adiutorium. Pater noster. Preces. Orationes duas quaslibet, vel tres. Deinde officium.

[Ad missam] Exaudivit de templo. ALV Confitemini tantum. EV Quis vestrum. Praefatio de resurrectione. Clauditur cum Benedicamus domino. Si vero missa ibi non agitur, dicuntur septem psalmi paenitentiales in locum trium praedictorum psalmorum.

[Ad processionem] Tunc levantur cruces et cantores letaniam dicunt Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Idem schola. Deinde idem populus. Tunc cantores Aufer a nobis. Idem schola, sed populus Kyrie eleison. Cantores Miserere. Idem chorus. Populus Kyrie eleison. Cantores Exaudi exaudi. Chorus Aufer a nobis. Amodo cantores dicunt tantum Exaudi exaudi et sanctos, sed chorus alternando mutat Miserere nobis et Aufer. Populus dicit tantum Kyrie eleison. Reditur in choro cum AP Lux perpetua vel versu Quaesumus auctor. Presbyter versum dicit et orationem, qui huic cantui congruant.

FERIA TERTIA [ROGATIONUM]

[Ad missam] Officium Exaudivit. Clauditur cum Benedicamus.

[Ad processionem] Letania Kyrie eleison. Christe eleison. Christe audi nos. Sancta Maria ora pro nobis ad dominum. Christe audi nos. Cetera ut supra.

FERIA QUARTA IN VIGILIA ASCENSIONIS

[Ad missam] IN Omnes gentes. Oratio et reliqua de ascensione. Nihil de resurrectione. ALV Omnes gentes. Quaere in aestivis. EV Sublevatis Iesus oculis. Nulla praefatio. Nam pascha finitum est, ascensio nondum est. Aliud est enim vigilia, aliud ipsa sollemnitas. Sed in vigilia paschae ideo praefatio de resurrectione dicitur quia scriptum est Quarta decima die ad vesperas pascha domini est. In vigilia pentecostes ideo praefatio dicitur de pentecoste propter aequalitatem officii paschalis sabbati, quia heac duo officia consimilia sunt. Missa cum Benedicamus domino clauditur.

[Ad processionem] Letania Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Idem chorus. Postea populus. Cantores Alleluia alleluia alleluia. Idem chorus. Populus Kyrie eleison. Cantores Sancta Maria ora. Idem chorus. Sed populus tantum iterat Kyrie eleison. In chorum Oramus domine cum versu et *oratione de vigilia ascensionis.

[IN FESTIVITATIBUS SANCTORUM INFRA PASCHA ET PENTECOSTEN]

In sanctorum festivitatibus variatur hoc tempore inter apostolos et martyres propter penuriam cantus a pasqua usque ad pentecosten, nec de confessoribus, vel de uno martyre canimus, sed de sanctis tantum tam psalmi quam versus et hymnos et cetera, nisi primum responsorium. In universali enim resurrectione cuius typus hoc tempore agitur communis est laetitia et festivitas iustorum. De sanctis cum plenum officium est ad vesperas dicitur

[Ad vesperas] AN Filiae Hierusalem. HY Vita sanctorum. VS Laetamini in domino. AM Filiae Hierusalem. Post orationem de festo dicitur antiphona et oratio de resurrectione.

[Ad matutinum] de sanctis INV Alleluia. Regem martyrum. HY Vita sanctorum. In primo nocturno AN Ego sum vitis. PS Beatus vir. PS Quare fremuerunt. PS Cum invocarem. VS Laetamini in domino. In secundo nocturno AN Ecce ego vobis. PS Verba mea. PS Domine deus noster. PS Domine quis habitabit. Ad tertium nocturnum AN Tristitia vestra. PS Conserva me. PS Domini est terra. PS Beati quorum. EV Ego sum vitis.

Ad laudes HY Rex gloriose. AB Iustorum animae. Laudes ad cursus.

Ad missam EP Stabunt iusti. Primum ALV Pretiosa vel Gaudete tam de apostolis quam de sanctis, sed [si] de sanctis canitur officium praecedit de sanctis Alleluia, et tunc de *resurrectione.

Ad secundas vesperas laudes. PS Dixit. PS Beatus vir. PS In convertendo. PS Eripe m e. PS Lauda Hierusalem. HY Vita sanctorum. AM Stabunt iusti.

Sed cum tres lectiones fiunt ad nocturnum dicitur HY Sermone. Ad laudes HY Rex gloriose. Cetera ut supra. Ad missam unum tantum alleluia de sanctis. Scilicet:

DE TIBURTIO ET VALERIANO

Tres lectiones.

[Ad matutinum] Primum RP Pretiosa in conspectu.

DE SANCTO *GEORGIO

[Ad matutinum] Primum RP Beatus vir.

Ad missam EP Stabunt iusti. SE Agni paschali. EV Ego sum vitis vera. Cetera ut supra de sanctis. Secunda vespera de sancto *Georgio.

DE SANCTO MARCO

[Ad vesperas] AM Filiae Hierusalem et oratio et non vacatur.

[Ad matutinum] INV Regem apostolorum. HY Vita sanctorum. In primo nocturno AN Pax vobis. In secundo nocturno AN Gavisi sunt discipuli. In tertio noctuno AN Ego sum. Psalmi et versus de apostolis. Primum RP Beatus vir. Sextum RP Vidi portam. Vitatur RP Filiae Hierusalem.

Ad laudes HY Ortu Phoebi.

[Ad missam] Officium Protexisti. EP Stabunt iusti. EV Ego sum vitis. Nec sequentia, nec Credo in unum. Praefatio de resurrectione.

Ad secundas vesperas AN Sancti tui cum reliquis. PS Dixit dominus. PS Laudate pueri. PS Credidi propter. PS In convertendo. PS Domine probasti. HY Vita sanctorum. Gavisi sunt discipuli.

VITALIS MARTYRIS

Tres lectiones.

IN VIGILIA PHILIPPI ET IACOBI

Missa agitur post horam tertiam. Officium dominicale per totum. Secunda tantum oratio de vigilia dicitur. Communis epistula et evangelium dominicale. Praefatio de resurrectione. Ite missa est dicitur.

[IN DIE APOSTOLORUM PHILIPPI ET IACOBI]

Ad vesperas RP Virtute magna. HY Vita sanctorum. VS Gavisi sunt. AM Non turbetur. Orationes duae tantum una de apostolis, altera de resurrectione.

[Ad matutinum] INV Regem apostolorum. HY Vita sanctorum. In primo nocturno AN Pax vobis. Psalmi et versus de apostolis. Primum RP Beatus vir. RP Pretiosa. RP Tristitia vestra. RP Lux perpetua. [In secundo nocturno] AN Gavisi sunt discipuli. RP In diademate. RP Candidi facti. RP Vidi portam. [In tertio nocturno] AN Ego sum vitis. EV Non turbetur. RP Isti sunt agni. RP Vidi Hierusalem. RP In servis suis. Laudes ad cursus.

[Ad missam] SE Agni paschalis. Praefatio de resurrectione.

Ad secundas vesperas laudes. Psalmi de apostolis. HY Vita sanctorum. VS Gavisi sunt discipuli.

DE SANCTA CRUCE

Ad vesperas O crux. HY Salve crux sancta. VS Hoc signum crucis. AM Helena desiderio plena. Post orationem dicitur AC Beatus Alexander et oratio de eo. Postea de resurrectione et de sanctis.

[Ad matutinum] VS Laetamini in domino. RP Pretiosa et alia quinque de sanctis. AN Ecce ego. Ad tertium [nocturnum] AN Ecce crucem. PS Cantate primum. PS Dominus regnavit. PS Cantate secundum. VS Adoramus te Christe. EV Erat homo. RP Dulce lignum.

Ad laudes HY Salve crux. VS Per signum crucis.

Ad primam AN Lignum vitae.

Ad tertiam AN Tuam crucem. RB Hoc signum crucis. VS Adoramus te Christe.

Ad missam primum ALV Crucifixus. Secundum de sanctis. SE Carmen suo. Credo in unum. Praefatio de sancta cruce.

Ad sextam AN Adoremus crucis. RB Adoramus te Christe. VS Mihi autem absit.

Ad nonam AN Salvator mundi. RB Mihi autem absit. VS Hoc signum crucis.

Ad secundas vesperas laudes. PS Dilexi. PS Credidi. PS Laudate dominum omnes. PS Ad dominum. PS Levavi. Post inventionem sanctae crucis amodo non dicitur solita antiphona de resurrectione ad vesperas et ad matutinas post orationem, nec orationes illae quae de resurrectione hactenus, sed AC Crucem sanctam subiit et ORC Repelle. VS Dicite in nationibus. Sed ad primam orationem quilibet versus ut supra. De sancto Floriano ORC Propitiare quaesumus domine. Tunc de sancta cruce antiphona et oratio. Et de sancto Alexandro AC Pretiosus Christi et oratio. Postea de resurrectione.

[DE SANCTO FLORIANO MARTYRE]

Ad matutinum RP Beatus cum reliquis. EV Ego sum vitis. Cetera ut supra de sanctis.

Ad laudes HY Rex gloriose. Post orationem antiphona de resurrectione.

[Ad missam] Officium Protexisti. EP Stabunt iusti. Primum ALV Gaudete. Secundum ALV Surrexit.

IOANNIS ANTE PORTAM LATINAM

quod est dedicatio.

Ad vesperas et ad matutinas post primam orationem dicitur tantum AC In ferventis et oratio.

GORDIANI ET EPIMACHI

Tres lectiones.

PANCRATII, NEREI ET ACHILLEI

Novem lectiones.

Ad matutinum primum RP Pretiosa.

[DE DEDICATIONE ECCLESIAE INFRA PASCHA ET PENTECOSTEN]

Si dedicatio ecclesiae infra pascha et pentecosten contigat, ordo sic habet quamvis non habeat usus:

Ad vesperas AN In tabernaculis. PS Laudate pueri cum reliquis. RP Haec est Hierusalem. HY Vita sanctorum. VS Domus mea. AM Vox laetitiae.

[Ad matutinum] INV Alleluia sicut in dominica. HY Vita sanctorum. Ad primum nocturnum AN Benedicta gloria. PS Domini est. PS Deus noster. PS Magnus dominus. VS Beati qui habitant. RP Locutus est. RP Vidi portam. RP Ostendit mihi. [In secundo nocturno] AN Vox laetitiae. PS Quam dilecta. PS Fundamenta. PS Domine deus salutis. VS Domine dilexi. RP Vidi Hierusalem. RP Plateae. RP In ecclesiis. [In tertio nocturno] AN In tabernaculis. PS Qui habitat. PS Cantate primum. PS Cantate secundum. VS Domum tuam domine. RP Vidi. RP Narrabo. RP Alleluia. Audivimus.

Ad laudes una AN In caelestibus. HY Christe cunctorum. AB In civitate.

[Ad primam] AN In caelestibus regnis.

[Ad tertiam] AN In velamento. VS Haec est domus. RB Domum tuam domine.

[Ad sextam] *antiphona Vox laetitiae. VS Domum tuam domine. RB Domus mea domine.

[Ad nonam] AN In tabernaculis. VS Domus mea domine. RB Beati qui habitant.

In secunda vespera AN Fulgebunt. PS Credidi. PS Laetatus sum. PS Nisi dominus. PS Confitebor. PS Lauda Hierusalem. HY Vita sanctorum. RP Haec est domus domini. VS Iustorum animae.

De vigilia ascensionis quaere supra in rogationibus.

[IN ASCENSIONE DOMINI]

Ad vesperas AN Ascendo. PS Laudate pueri cum reliquis. RP Ite in orbem. HY Festum nunc. VS Dominus in Sina. AM Pater manifestavi. Una tantum OR Praesta quaesumus omnipotens deus.

Ad matutinum Festum nunc usque Oramus domine. Versus primus Ascendit deus. Secundus Ascedens Christus in altum. Tertius Ascendo ad patrem. Actus apostolorum leguntur usque in vigilia pentecostes. EV Recumbentibus.

Ad laudes Oramus domine. VS Domine in caelo. AN Ascendo. OR Concede quaesumus omnipotens deus.

Ad primam AN Dominus quidem. Preces usque Fiat misericordia. OR Concede.

Ad tertiam AN Nisi ego. RB Ascendit deus iubilatione. VS Ascendens Christus in altum. In aspersione fontis AP Vidi aquam.

Ad processionem Cum rex gloriae. HY Salve festa. In reditu RPP Ite in orbem.

[Ad missam] Oratio de ascensione, similiter et in sequenti dominica. Praefatio de ascensione, et Ite missa est dicuntur cottidie usque in vigilia pentecostes,

Ad se*xtam AN Rogabo patrem. RB Ascendens Christus in altum. VS Ascendo ad patrem.

Ad nonam AN Sic veniet. RB Ascendo ad patrem. VS Dominus in caelo.

Ad vesperas laudes. PS Dixit. PS Confitebor. PS Beatus. PS Laudate pueri. PS In exitu. AM O rex gloriae.

FERIA SEXTA

[Ad matutinum] Invitatorium et hymnus ut heri usque in pentecostes.

[Ad nocturnum] AN Nimis exaltatus. PS Exultate cum reliquis. RP Post passionem.

Ad laudes AN Viri Galilaei. PS Dominus regnavit cum reliquis. Post orationem sequitur una tantum oratio de sanctis quaelibet ut supra cum antiphona.

Ad cursus antiphona et responsoria sicut hesterna die.

Ad vesperas Alleluia. PS Confitebor secundum. Antiphona et psalmi sicut infra pascha.

Quae de ascensione diximus durabunt usque in pentecosten.

SABBATO

Ad nocturnum AN Dominus in Sina. Cantate cum reliquis.

Ad laudes AB Cumque.

Ad vesperas AN Alleluia. PS Benedictus. Capitulum de ascensione. RP Ite in orbem. AM Si diligeritis. Oratio de ascensione et de sanctis ut supra.

[DOMINICA POST ASCENSIONEM]

Ad matutinum sicut in ascensione. EV Cum venerit paracletus.

[Ad laudes] Capitulum dominicale. AB Cum venerit. Oratio de dominica. Postea de ascensione et de sanctis.

Si infra ascensionem festum aliquod erit, ad utramque vesperam dicetur Festum nunc. Prior hymnus ad matutinas erit Festum nunc totus. Secundus Rex gloriose cum Gloria tibi domine qui scandis, et ad omnes cursuum hymnos. Cetera ut infra pascha.

FERIA SECUNDA

[Ad matutinum] Ad nocturnum AN Exaltabo te. Dominus illuminatio.

Ad laudes singulis noctibus una antiphona de laudibus AN Viri Galilaei. PS Dominus regnavit. Praeter AN Exaltate. Sive de ascensione, sive dominica velis etiam ad cursus.

Officium per ebdomadam quando placet dominica, quando placet IN Viri Galilaei. Et quando dominica canitur secunda oratio canitur de ascensione. ALV Ascendit deus in iubilatione cottidie.

FERIA TERTIA

Ad nocturnum AN Ascendit deus. Dixi custodiam.

FERIA QUARTA

Ad nocturnum AN Ascendens Christus.

FERIA QUINTA

[Ad matutinum] AN Non turbetur.

FERIA SEXTA

[Ad matutinum] AN Nimis exaltatus.

SABBATO [PENTECOSTES]

Ad nocturnum AN Dominus in caelo. EV Si diligeritis.

Laudes de ascensione. AB Si diligeritis. Oratio de ascensione. Hora tertia ornetur ecclesia, ut in pascha, et infantes catechizentur. Finitis de ascensione cursibus, scilicet tertia, sexta et nona, conveniant ad missarum sollemnia, quia in nona hora fieri debet baptisma. Nullus autem ante baptismam celebret, nam orationes non possunt tunc congruere ad missam. Primum leguntur lectiones quattuor. In pascha legitur In principio sine cantico victoriae Cantemus propter mentionem carnalis patris nostri, qui victus peccavit propter inoboedentiam. Hic vero legitur Tentavit deus cum cantico victoriae Cantemus propter virtutem spiritalis patris Abrahae, qui in immolatione filii vitium occidit inoboedentiae. Lectio secunda Scripsit Moyses. Attende. Lectio tertia Apprehendent. Vinea. Lectio quarta Audi Israel. Sicut cervus. CL Concede quaesumus omnipotens.

[Ad processionem] Tunc proceditur ad fontem cum versibus Rex sanctorum. Cetera aguntur ut in pascha. Post baptismum reditur cum trina letania. Et cum dixerint Christe audi nos incipiunt sollemniter ad missam.

[Ad missam] Kyrie eleison. Sequitur Gloria in excelsis propter apostolos, qui priusquam acciperent spiritum sanctum orabant in templo laudantes deum. Interim compulsantur campanae, sicut in vigilia paschae. Post epistulam statim canitur ALV Confitemini. Cantores repetunt primam, sed non finitur a schola, quia statim dicitur Laudate. Praefatio de pentecoste usque post octavam pentecostes. Missa cum Benedicamus finitur, ut quidam volunt, sicut in vigilia paschae. Sicut tunc fit propter vesperas, et [etiam] in cena domini. Plus ergo convenit Ite missa est cum Gloria in excelsis et Alleluia.

[IN DIE SANCTO PENTECOSTES]

Ad vesperas AN Veni sancte spiritus. Laudate cum reliquis. RP Apparuerunt. HY Veni creator. VS Loquebantur variis linguis apostoli. AM Non vos relinquam. Oratio eadem quae et de vigilia.

Ad completorium HY Beata nobis gaudia. Alleluia. Spiritus paracletus. Oratio quam et supra.

Ad matutinum HY Beata nobis. VS Spiritus domini. EV Si quis diligit me.

Ad laudes HY Veni creator. VS Repleti sunt omnes. Quem et per totam ebdomadam ad laudes. OR Deus qui hodierna.

[Ad cursus] HY Veni totum ad tertiam usque Tu septiformis. Ad sextam Tu septiformis usque Hostem. Ad nonam Hostem. Per totam ebdomadam illam ad omnes cursus dicimus AN Veni sancte spiritus. Responsoria eadem melodia qua ante pentecosten. Haec dies a die resurrectionis est quinquagesima. Quinquagesimo quoque die post immolationem paschalis agni Moyses in tabulis accepit legem in monte Sinai. Hodie post pascha veri et immaculati agni Iesu Christi acceperunt apostoli praeconia novi testamenti per gratiam spiritus sancti. Et haec est quinquagesima omni spiritali laetitia celebranda. Quiquaginta dies hoc est totum tempus pentecostes significat laetitiam futuram. Dies septem qui sequuntur recolunt spiritus sancti adventum.

Ad tertiam RB Spiritus domini. VS Confirma hoc deus. In aspersione fontis Vidi aquam.

Ad processionem Cum rex. HY Salve festa. In reditu RPP Apparuerunt.

[Ad missam] Oratio de pentecoste. Simili modo in octava canimus primum Alleluia. Emitte spiritum sine repetitione primae usque in octavam. Secundum vero hodie Veni. Idem cras. Feria tertia Spiritus. Feria quarta Paracletus. Feria quinta idem officium per omnia quod in sancto die. Feria sexta secundum ALV Dum complerentur.

Ad tertiam Confirma hoc.

Ad sextam Emitte spiritum tuum.

Ad nonam Emitte spiritum. VS Verbo domini.

Ad vesperas AN Veni sancte. Dixit dominus cum reliquis. Apparuerunt. AM Hodie completi. Ad fontem non itur.

Ad completorium ut pridie. Preces usque Fiat misericordia. OR Deus qui hodierna. Sicut et ad primam et per tres dies.

[IN EBDOMADA POST PENTECOSTES]

Per quattuor vero sequentes dies preces et oratio cottidiana.

[Ad matutinum] Invitatorium idem, et idem hymnus, et eadem antiphona et psalmi nocturnales. Lectiones tres dicuntur per septem dies neophitorum, propter tria vitia originalia per gratiam sancti spiritus ab eis expellenda, id est suggestionem, delectionem, consensum. Et propter victoriam fidei, spei, caritatis. Tres quoque versus dicimus per ebdomadam ad matutinum: VS Spiritus domini. VS Confirma. VS Emitte. Responsoria duo variantur. Propter ordinem tertium singulis noctibus manet scilicet Apparuerunt. Legitur omni nocte evangelium.

FERIA SECUNDA

[Ad matutinum] Sic deus dilexit.

Ad laudes canimus antiphonam unam de laudibus Dum complerentur singulis noctibis singulas ex ordine in PS Dominus regnavit, praeter AN Fontes et omnia. AB Sic deus.

[Ad primam] Singulis diebus ad primam dicetur CP Regi saeculorum. Et

Ad vesperas AN Veni sancte spiritus in PS Dixit cum reliquis usque post octavam.

In secunda vespera AM Si quis diligit.

FERIA TERTIA

[Ad matutinum] EV Amen amen dico vobis.

[Ad laudes] AB Ego sum ostium.

In secunda vespera AM Audistis quia.

FERIA QUARTA

[Ad matutinum] EV Nemo potest.

[Ad laudes] AB Si diligitis.

In secunda vespera AM Si quis diligit ut supra.

FERIA QUINTA

[Ad matutinum] EV Convocatis Iesus.

[Ad laudes] AB Dum complerentur. OR Deus qui corda.

[Ad missam] Idem officium quod in sancto die.

In secunda vespera AM Apparuerunt.

Una tantum oratio per totam ebdomadam ad matutinas et ad vesperas et ad missam, nisi sit festum alicuius et nisi in feria quarta et sabbato ad missam propter ieiunium.

FERIA SEXTA

[Ad matutinum] EV Factum est in.

[Ad laudes] AB Hi qui linguis.

In secunda vespera AM Spiritus qui a patre.

[DE IEIUNIO IN TEMPORE PENTECOSTES]

Feria quarta, et feria sexta, et sabbato missam celebramus ad horam tertiam. Et feria quarta legimus duas lectiones: primam ut prophetiam quamvis nos sit. Qui ad tertiam calebrant missam Gloria in excelsis dicunt et non sequitur Dominus vobiscum, nec Flectamus genua. Qui vero post meridiem vitant, quia non legitur Gloria in excelsis post meridiem cantandum, nisi in cena domini et sabbato sancto. Sed et Credo in unum et Ite missa dicuntur per totam hanc ebdomadam. Kyrie eleison et Agnus dei, et Sanctus, et Ite missa est aliquantulum festive dicuntur sicut per totum annum cum plenum officium est.

SABBATO

[Ad matutinum] EV Intravit Iesus in domum.

[Ad laudes] AB Accipite.

Ad missam primum ALV Emitte absque iteratione primae, nec aliquid alleluia iteratur, nisi ultimum nec Dominus vobiscum dicitur, nisi post versum alleluia, nec Flectamus genua dicitur. Secundum ALV Spiritus. Tertius Paracletus. Quartus Dum complerentur. Post lectionem Danielis dicitur ALV Benedictus. Quaere in officio de sancta trinitate. Sequitur Dominus vobiscum. Et una tantum CL Deus qui tribus pueris. Post epistulam dicitur ALV Laudate et iteratur prima.

[DOMINICA IN OCTAVA PENTECOSTES]

Ad vesperas AN Veni sancte spiritus. Dixit dominus ut supra. AM Iam non multa. OR Deus qui corda una tantum. Cetera in nocte et in die sicut in sancto die pentecostes praeter capitulum et epistulam.

[Ad missam] Vidi ostium. Et EV Erat homo.

[Ad laudes] AB Nisi quis.

[Ad vesperas] Veni sancte spiritus. Dixit. AM Ultimo. Post orationem canitur de sancta trinitate AC Te deum. Et ORC Omnipotens sempiterne.

Quodcumque festum inciderit infra octavam pentecostes, non poterit sollemnius agi quam per antiphonam et orationem unam, et tamen vacetur si vacandum est. Et *eaedem antiphonae cantentur quae et ante pentecosten.

[INFRA EBDOMADAM DE TRINITATE]

Per hanc ebdomadam canimus de sancta trinitate.

[Ad matutinum] et singulis noctibus tres lectiones inde legimus. Et INV Deum verum, nisi sit festum. Hymni feriales. Nocturnam cum suis antiphonis et versibus.

Ad laudes singulis noctibus una antiphona de Gloria tibi in PS Dominus regnavit cum reliquis. Et de eisdem quamlibet in BE Benedictus et Magnificat. In fine dicimus deinceps antiphona et oratio de sancta cruce et de sancta Maria cum reliquis sequentibus usque in adventum domini, nisi impediat festum. Capitulum et oratio de sancta trinitate etiam ad cursus et ad vesperas, sed hymnos feriales per omnia, et antiphona ad cursus et responsoria. Sacerdos utitur his versibus VS Benedicamus patrem et filium. VS Benedictus es domine. VS Magnus dominus noster. Et

[Ad missam] ad introitum non dicitur Gloria patri quia hoc psalmum concludit. Per ebdomadam legitur ad missam EV Cum venerit paracletus. Quod et dominica post ascensionem, quia facit mentionem de tribus personis: patris scilicet, et filii et spiritus sancti. Et epistula O altitudo divitiarum. Praefatio de sancta trinitate cottidie dicitur hac ebdomada, nisi feria sexta et sabbato, si de sancta Maria officium canitur.

Si festum inciderit de quo tres lectiones, vel novem sint, inde legatur et cantetur, sed de sancta trinitate una antiphona et oratio, et ad missam una oratio inde et praefatio. Feria sexta officium de sancta cruce et sabbato de sancta Maria cum suis praefationibus. Et quia plenum officium de sancta trinitate non facimus, ideo amodo dominicis diebus canimus ad cursus nocturnales antiphonae de sancta *trinitate suo ordine.

DE SANCTO URBANO

*Tres et canitur de sacerdotio.

NICOMEDIS MARTYRIS

Antiphona et oratio.

MARCELLINI ET PETRI

Tres lectiones.

PRIMI ET FELICIANI

Tres lectiones.

BARNABAE APOSTOLI

Novem lectiones.

BASILIDI, CIRINI, NABORIS ET NAZARII

Tres lectiones.

VITI, MODESTI ET CRESCENTIAE

Novem lectiones de sanctis et vacatur.

MARCI ET MARCELLIANI

Tres lectiones.

GERVASII ET PROTASII

Tres lectiones.

IN VIGILIA SANCTI IOANNIS

Ad matutinum EV Fuit in diebus. Et ad missam. Festum sancti Ioannis tria officia habet secundum veteres: in vigilia, in crepuscolo id est in exordio diei, in die, quia tribus erat insignis. Praecursoris officio, baptismi ministerio, et Nazareus permansit in utero.

[IN DIE SANCTI IOANNIS BAPTISTAE]

Ad vesperas sola AN Descendit angelus in PS Laudate pueri cum reliquis. RP Inter natos mulierum. HY Ut queant laxis. VS Gloria et honore. Una antiphona tantum dicitur. OR Praesta quaesumus vel Concede quaesumus.

Ad matutinum HY Ut queant usque O nimis felix. Psalmi ut de uno martyre praeter nonum Benedicam domino. Et versus de uno martyre. EV Elizabeth. Te deum.

Ad laudes HV O nimis felix. OR Deus qui praesentem.

Ad missam Kyrie eleison, Gloria in excelsis et Agnus dei sicut de apostolo. ALV Iustus ut palma. Credo in unum non dicitur.

Ad secundas vesperas laudes. PS Beatus. Credidi. Ad dominum. Ad te levavi. De profundis. HY Ut queant. AM Puer qui natus, vel Nazareus.

Infra octavam flectimus genua, quia tantum octava unam antiphonam et orationem de ipso dicimus et ad missam orationem. Notandum de quo infra octavam unam antiphonam dicimus, de hoc in ipsa octava tres lectiones. Et cum infra octavam tres lectiones fiunt, in ipsa octava dicimus novem [lectionem], et infra hanc genua non flectimus, nec preces, nisi ad primam et completorium dicimus. Quod fit in octava domini et apostolorum Petri et Pauli et assumptione sanctae Mariae.

IN FESTO IOANNIS ET PAULI

Novem lectiones. Et vacantur.

Ad vesperas Beati martyres. AM Haec est vera fraternitas.

[Ad matutinum] EV Attendite a fermento.

LEONIS PAPAE

Antiphona et oratio.

IN VIGILIA APOSTOLORUM PETRI ET PAULI

Ad matutinum et ad missam EV Dixit Iesus Simoni Petro.

[Ad missam] praefatio. Quod et in alia apostolorum vigilia fit, nisi etiam Andreae, in qua singulare evangelium dicitur, sed praefatio nulla.

[IN DIE APOSTOLORUM PETRI ET PAULI]

Ad vesperas AN In plateis cum reliquis. PS Laudate pueri. RP Petre amas. HY Aurea. AM Beatus Petrus. OR Praesta quaesumus omnipotens deus. Et una antiphona de sancto Ioanne et oratio.

Ad matutinum HY Aurea luce usque Iam bone pastor. EV Venit Iesus in partes.

Ad laudes HV Iam bone pastor. AB Quodcumque. Post orationem de sancto Ioanne dicitur antiphona. Et antiphona et oratio.

Ad missam ALV Tu es Petrus.

In secundas vesperas in psalmos AN Iuravit dominus. HY Aurea luce. AM Petrus apostolus, vel Gloriosi. De sancto Ioanne antiphona et oratio. De sancto Paulo singulariter nihil.

[IN DIE SANCTI PAULI APOSTOLI]

Ad matutinum de sancto Paulo INV Regem apostolorum. HY Exultet caelum. Dixit Simon Petrus. EV Ecce nos reliquimus.

Ad laudes HV Doctor egregie. Vos qui reliquistis. De sancto Ioanne antiphona et oratio. Et de sancto Petro similiter, quia historia Pauli singulariter de sancto Paulo est.

Ad missam SE Clare sanctorum. Credo in unum.

In secunda vespera AN Iuravit dominus. HV Doctor egregie. AM Ter virgis. Versus antiphonarum ad matutinum dicuntur tantum. Post orationem dicitur de sancto Ioanne AC Et factum. Oratio. Deinde de sancto Petro.

[IN OCTAVA SANCTI IOANNIS BAPTISTAE]

Ad matutinum INV Regem praecursoris. HY Ut queant laxis usque O nimis felix. RP Fuit homo. RP Elizabeth. RP Inter natos.

Ad laudes AN Elizabeth. HV O nimis. AB Apertum est. In die

ad cursus laudes.

Officium IN De ventre. EV Dixit Zacharias, vel Elizabeth.

PROCESSI ET MARTINIANI

Tres lectiones.

[Ad matutinum] Sermones legimus de ipsis, si placet, et canimus de communi historia.

[Ad missam] Et officium praefatio quoque cum de ipsis canimus et non de sanctis.

[INFRA OCTAVAM APOSTOLORUM PETRI ET PAULI]

[Ad matutinum] In nocturno HY Exultet.

Ad laudes AN Hoc est praeceptum. Una antiphona singulis noctibus in PS Dominus regnavit cum reliquis. HY Ortu Phoebi. AE Petrus apostolus. AE Gloriosi. AE Non vos me. Isti sunt viri in BE Benedictus et Magnificat. Oratio. In die

ad cursus laudes AN Hoc est praeceptum.

Ad vesperas antiphona et psalmi feriales. HY Exultet. Non flectamus genua. Preces omittimus, nisi ad primam et ad completorium, nec PS Deus misereatur dicimus, sed tres psalmi pro defunctis.

UDALRICI EPISCOPI

Novem lectiones. Et vacatur.

IN OCTAVA APOSTOLORUM

Dicimus novem lectiones.

Ad vesperas antiphona et psalmi feriales. RP Fuerunt sine. HV Iam bone. AM Petrus apostolus.

Ad missam nec sequentia nec Credo in unum.

In secunda vespera AN Iuravit. HV Iam bone. AM Gloriosi.

Si octava in dominica venerit de dominica cantetur per omnia. De octava vero antiphona et oratio, etiam in secunda vespera. Ad missam oratio.

KILIANI ET SOCIORUM EIUS

Novem lectiones et vacatur.

DE SEPTEM FRATRIBUS

Tres lectiones. AE Haec est vera ad vesperas dicetur et ad matutinas in BE Benedictus. Hi fratres filii erant sanctae Felicitatis: Felix, Philippus, Vitalis, Martialis, Alexander, Silanus, Ianuarius. Passi Romae sub praefecto urbis Publio tempore Antonii principis.

DE SANCTA MARGARITA

[Ad matutinum] EV Simile est regnum caelorum decem.

Officium IN Loquebar. Vacatur.

PRAXEDIS VIRGINIS

Tres lectiones.

DE SANCTA MARIA MAGDALENA

AE In diebus illis ad vesperas et ad matutinas.

APOLLINARIS MARTYRIS

Tres lectiones. Qui Romae ordinatus ab apostolo Petro, Ravennam episcopus missus est. Et ideo canitur de sacerdotio, sicut et gradualia habent, quod non fit de ceteris episcopis et martyribus.

IN FESTO SANCTI IACOBI [APOSTOLI]

[Ad matutinum] EV Accessit ad Iesum. Iste est maior Iacobus, de quo Lucas dicit Misit Herodes rex manus ut adfligeret quosdam de ecclesia. Occidit autem Iacob fater Iog. His a Christo novum nomen imponitur ut Petro Boanerges, id est filii tonitrui, eo quod vocem patris super Christum in monte clarificatum cum Petro audirent et plura aliis discipulis mysteriorum secreta agnoscerent. Eodem die Christophori martyris antiphona et oratio.

*PANTALEONIS MARTYRIS

Novem lectiones et non vacatur.

FELICIS PAPAE

Tres lectiones.

SIMPLICII, FAUSTINI ET BEATRICIS

Oratio et antiphona.

ABDON ET SENNEN

Tres lectiones.

AD VINCULA SANCTI PETRI

Novem lectiones et non vacatur.

Ad vesperas antiphona et psalmi feriales. RP Petre amas. HV Iam bone. AM Angelus domini. De septem Machabaeis una antiphona et AC Haec est vera. Hanc et ad matutinas. Qui nunc sunt in Antiochia, sed passi in Arabia civitate Philadelphia. Alii etiam erant septem fratres, qui praesente matre passi sunt sub rege Antiochio et duce eius Philippo Hierosolymis. Quod est in libro Machabaeorum.

[Ad matutinum] INV Regem regum. HY Exultet. *Propria historia. EV Venit Iesus.

Ad laudes HV Iam bone. AB Quodcumque.

Officium Nunc scio per totum cum praefatione, nec sequentia, nec Credo in unum.

Ad secundas vesperas AN Iuravit dominus. HV Iam bone. AM Quodcumque vel apud quosdam AM Solve iubente. Catenas Petri imperatix Eudaxia Romam a Hierosolymis asportavit a Iudaeis sibi pro munere datas. Sed ut ritum gentilis ludi quem Augustus sibi in kalendas augusti fieri statuerat festum. Hoc de vinculis sancti Petri statuit in ipsam diem et arte pia spectaculum populo non abstulit, sed causam mutavit, et ab gentium principe in christianorum principem tranvertit. Ad cuius rei conformationem ipsa cum papa templum fecit, quod ille dedicavit, et in eo vincula reposuit.

DE SANCTO STEPHANO PAPA ET MARTYRE

Novem lectiones. Et

[Ad matutinum] historia de confessoribus. EV Homo quidam nobilis.

IN INVENTIONE SANCTI STEPHANI

Ad vesperas tantum una AN Sancti per fidem in PS Laudate pueri cum reliquis, nisi sit dominica, quia tunc dicitur PS Benedictus cum suis antiphonis AN Cum scirem. HY Sancte dei pretiose. VS Gloria et honore. Quamvis enim plures sint inventi, non tamen erant martyres.

Ad matutinum HY Deus tuorum. Psalmi de uno martyre. EVI Dicebat Iesus turbis.

Ad laudes HY Sancte dei pretiose. AB Ex odoris.

Ad cursus laudes. Et in secunda vespera.

[Ad secundas vesperas] Psalmi de uno martyre Beatus vir cum reliquis. HY Sancte dei pretiose. AM Hodie sanctus Ioannes. Post orationem antiphona et oratio de sancto Valentino episcopo, cuius translatio celebratur.

[DE TRANSLATIONE SANCTI VALENTINI EPISCOPI]

Et per omnia de confessoribus. Et novem lectiones.

SIXTI PAPAE

Novem lectiones de confessore. Et de Felicissimo et Agapito antiphona et oratione de martyribus.

IN NATALE SANCTI DONATI EPISCOPI

*Antiphona una de martyribus et oratio.

AFRAE MARTYRIS

Novem lectiones cum propria historia.

DE SANCTO CYRIACO ET SOCIIS EIUS

Tres [lectiones] de sanctis.

IN VIGILIA SANCTI LAURENTII

Non legitur evangelium ad matutinum

[IN DIE SANCTI LAURENTII]

Ad vesperas una AN Confitebor. Psalmi feriales. RP Beatus vir Laurentius. HY Martyris Christi. AM Levita Laurentius.

Ad matutinum HY Deus tuorum. EV Nisi granum.

Ad laudes HY Martyris Christi. Versus antiphonarum ad matutinas tantum dicuntur, qui in festo sancti Pauli et Laurentii apponuntur propter usitatam romanorum antiphonariorum repetitionem. Infra octavam sancti Laurentii dicitur antiphona et oratio.

[Ad missam] ALV Beatus vir qui suffert.

DE SANCTO TIBURTIO MARTYRE

Tres lectiones.

DE SANCTO HIPPOLYTO ET SOCIIS EIUS

Omnia de sanctis et proprias laudes.

DE SANCTO EUSEBIO CONFESSORE

Tres lectiones.

[Ad vesperas] AM Similabo eum.

[Ad matutinum] RP Euge serve. RP Iustus germinavit. RP Desiderium.

Laudes AN Qui me confessus. AB Serve bone.

Officium de sancto Eusebio agitur, et una tantum oratio de vigilia assumptionis sanctae Mariae. Missa post tertiam agitur. Alleluia de uno confessore. Praefatio nulla.

[IN ASSUMPTIONE SANCTAE MARIAE VIRGINIS]

Ad vesperas AN Ecce tu. PS Laudate pueri. AN Sicut lilium. PS Laudate dominum. AN Descendi. PS Lauda anima. AN Anima mea. PS Laudate dominum quoniam. AN Tota pulchra es. PS Lauda Hierusalem. RP Super salutem. HY Quem terra. VS Specie tua.

Ad matutinum HY Quem terra usque O gloriosa. Laudes ad cursus et ad secundas vesperas.

[Ad secundas vesperas] PS Dixit. PS Laudate pueri. PS Laetatus. PS Nisi dominus. PS Lauda Hierusalem. HY Quem terra.

INFRA OCTAVAM [ASSUMPTIONIS]

dicimus tres lectiones. De sancta Maria canimus per omnia, nisi antiphonae ad vesperas et nocturnales cum psalmis. Et ideo omittimus minores eius cursus. Etiam completorium.

[Ad matutinum] INV In honore. HY Quem terra. Leguntur cantica per ebdomadam, nisi cum de sanctis canitur.

Ad laudes una antiphona de assumptione in PS Dominus regavit. HV O gloriosa. Genua non flectimus, nisi ad primam et completorium. Laudes ad cursus. OR Famulorum tuorum, vel quaelibet. Ad cursus psalmus non dicitur scilicet Deus misereatur.

Officium de sancta Maria Vultum tuum. Et cottidie praefatio, nisi cum dominica canitur. In ipsa dominica tunc enim *secunda oratio de sancta Maria dicitur, et praefatio de sancta trinitate. Nam si dominica intercidat, ipsa canitur, nisi adhuc servandae sint ebdomadae hoc anno. Si festum inciderit de quo tres lectiones fiant, inde cantentur, sed una demum antiphona et oratio de assumptione, et ad missam secunda oratio, et minores cursus de ipsa. Praefatio de sancta Maria non canimus, nisi cum officium de ea canimus, sicut et fit per sabbatum. Ite missa est cottidie dicitur. Et si dominica cantata est, in dominica potes eam, si placet, iterum canere in ebdomadis quinque, ut tamen nihil aliud de sancta Maria mutetur.

Ad vesperas ferialis antiphona cum suis psalmis. HY Quem terra. Antiphonae in psalmo Magnificat et Benedictus de his, quae in festo supererant, cantentur.

IN OCTAVA [ASSUMPTIONIS]

Sicut in festo praeter sequentiam et Credo in unum.

IN OCTAVA SANCTI LAURENTII

Tres lectiones. Capitulum *quod in festum.

Ad vesperas HY Deus tuorum. AM Levita Laurentius.

[Ad matutinum] INV Regem martyrum. Hymnus ferialis. RP Levita Laurentius.

Laudes proprias. HY Martyris. Laudes ad cursus.

DE SANCTO AGAPITO MARTYRE

Tres lectiones.

DE SANCTIS TIMOTHEO ET SIMPHORIANO

Antiphona et oratio.

DE SANCTO BARTHOLOMAEO

[Ad matutinum] EV Facta est contentio.

RUFI MARTYRIS

Antiphona et oratio.

AUGUSTINI CONFESSORIS

Novem lectiones.

Ad vesperas RP Sint lumbi.

[Ad matutinum] EV Sint lumbi.

DE SANCTO HERMETE

Antiphona et oratio.

IN DECOLLATIONE SANCTI IOANNIS BAPTISTAE

Novem lectiones. Et sicut de uno martyre, praeter tria responsoria et laudes. De sancta Sabina antiphona et oratio.

Ad matutinum Audivit Herodes. Nonum responsorium iteratur post Gloria patri, quia nec Te deum laudamus, nec Gloria in excelsis dicitur, nisi sit dominica. Passio eius quia ante dominicam resurrectionis contigit absque his festivis laudibus et minus festive colitur. Nam ipsa eius passio misit eum ad inferos quo et omnes sancti ante Christum descenderunt, quia nondum plene contigerat salus in Israel. Nativitas quia ab angelo eius praenuntiata et quia ipsam domini navitatem praenuntians tantum gaudium praedixit mundo exultans in utero, et quia a tempore eius regnum caelorum vim patitur, ideo sollemnius calebratur.

Officium de sancta Sabina. Prima oratio de sancto Ioanne. Epistula et alleluia de uno martyre. EV Misit Herodes. Credo in unum et Ite missa est non dicitur, nisi sit dominica. Nam tunc omnia sollemniter fiunt. Laudes ad cursus.

In secunda vespera AN Iucundus. Beatus vir cum reliquis. AM In medio.

FELICIS ET AUDACTI

Tres lectiones.

IN NATIVITATE SANCTAE MARIAE

[Ad vesperas] AN Ecce tu pulchra sicut in assumptione. RP Felix namque. HY Gaude visceribus. AM Adest namque. De sancto Adriano antiphona et oratio. De sancto Corbiniano antiphona et oratio.

[Ad matutinum] INV Ave Maria. HY Ave maris stella. De canticis tres lectiones. De sermonibus tres [lectionibus]. EV Liber generationis.

Ad laudes HY O sancta mundi, vel Fit porta. AB Nativitatem hodiernam. Laudes ad cursus et ad secundas vesperas.

[Ad secundas vesperas] Psalmi de virginibus. HY Gaude visceribus. AM Quando nata.

GORGONII MARTYRIS

Tres lectiones.

PROTI ET IACINCTI

Tres lectiones.

IN EXALTATIONE SANCTAE CRUCIS

[Ad vesperas] RP O crux. HY Salve crux. VS Hoc signum crucis. AM O crux splendidior. Post orationem dicitur antiphona et oratio de sancto Cornelio. Non vacatur. Hac die visum est Heraclio signum sanctae crucis exaltatum in caelo. Hac die in palatio Lateranensi salutant crucem domini a Sergio papa in sacrario sancti Petri inventam et scandalia eius.

[Ad matutinum] Invitatorium et hymnus et sex responsoria de sanctis, quia et eodem die Cornelii et Cypriani. In tertia nocturna AN Ecce crucem. PS Cantate primum. AN Per signum crucis. EV Erat homo ex Pharisaeis. RP Dulce lignum cum reliquis.

Laudes AN O magnum. AN Salva nos. AN O crux admirabilis. AN Nos autem. AN Crux benedicta. HY Salve crux. VS Adoramus te Christe. AB Super omnia.

Ad cursus eadem responsoria quae in inventione. Laudes ad cursus.

In secunda vespera PS Dilexi. PS Credidi. PS Laudate. PS Ad dominum. PS Levavi. HY Salve crux. AM Lignum vitae.

NICOMEDIS MARTYRIS

Tres lectiones.

EUPHEMIAE VIRGINIS

Tres lectiones. Eodem die *Luciae et Geminiani martyrum antiphona et oratio.

DE IEIUNIO [QUATTUOR TEMPORUM SEPTEMBRIS]

In *ieiunio septembris hoc de ieiuniis observandum est, ut semper ebdomada septembris circa festum sancti Lamberti agatur et ante conceptum vel inceptum sancti Ioannis Baptistae, quae est septimum kalendas octobris peragatur. Si conceptio sancti Ioannis in sabbato evenerit, in ipso sabbato finietur ieiunium, ultra non descendet. Et si in eo festa aliqua evanerint tamen in loco suo celebretur ieiunium.

FERIA QUARTA [QUATTUOR TEMPORUM]

[Ad matutinum] EV Respondens unus.

Ad missam semel dicimus Flectamus genua. Et prophetia dicitur.

FERIA SEXTA [QUATTUOR TEMPORUM]

Ad matutinum et ad missam EV Rogabat quidam Pharisaeus.

Ad missam prophetia non legitur, nec in ceteris ieiunorum temporibus feria sexta.

SABBATO [QUATTUOR TEMPORIBUS]

Ad matutinum et ad missam Dicebat Iesus turbis similitudinem hanc. EV Arborem fici.

Ad missam quinquies dicitur Flectamus genua, et quinque lectiones. Quinta est Danielis Angelus domini. Deinde HY Benedictus es. Tunc primum presbyter salutat populum et dicet orationem quotquot placuerit. Sequitur epistula. Deinde TR Laudate dominum. Similiter fit in ie*iunio decembris et martii.

IN FESTO SANCTI MATTHAEI

[Ad vesperas] AM Ecce ego Ioannes in MA Magnificat.

Ad matutinum EV Cum transiret Iesus.

DE SANCTO MAURITIO ET SOCIIS EIUS

Novem lectiones de sanctis cum propriis laudibus, quae etiam ad cursus. Post orationem dicitur antiphona et oratio de sancto Emmeramo episcopo. Vacatur.

COSMAE ET DAMIANI

Tres lectiones de sanctis et

[Ad vesperas] AM Cosmas et Damianus.

DE SANCTO MICHAELE

Ad vesperas in psalmos AN Omnes fideles. PS Laudate pueri cum reliquis. HY Tibi Christe. VS Stetit angelus.

Ad matutinum HY Christe sanctorum. Ad primum nocturnum PS Verba mea. PS Domine deus. PS In domino confido. VS Stetit angelus. In secundo nocturno PS Domine quis habitabit. PS Caeli enarrant. PS Domini est terra. VS Ascendit fumus. Ad tertium nocturnum PS Domine refugium. PS Dominus regnavit exultet. PS Benedic primum. VS In conspectu angelorum. EV Accesserunt discipuli ad Iesum.

Ad laudes HY Tibi Christe. VS Adorate deum. AB Factum est silentium.

Ad primam AN Concussum est.

Ad tertiam AN Michael Gabriel cherubim. RB Stetit angelus. VS Ascendit fumus.

[Ad missam] Credo in unum dicitur quia dedicatio est.

Ad sextam AN Michael Gabriel Raphael. RB Ascendit fumus. VS In conspectu angelorum.

Ad nonam AN Data sunt ei. RB In conspectu angelorum. VS Adorate dominum.

In secunda vespera AN Dum proeliaretur. PS Credidi. Psalmus. AN Dum commiteret. PS Laetatus. AN Archangele Michael. PS Nisi dominus. AN Angelus archangelus. PS Confitebor. AN Data est potestas. PS Lauda Hierusalem. Laudando hi psalmi dicuntur, quia dedicatio est. HY Tibi Christe. AM Archangele *Christi.

DE SANCTO HIERONYMO PRESBYTERO

Novem lectiones de confessore.

DE SANCTO REMIGIO

Tres lectiones sicut de uno tantum sacerdos, quamvis ipsa die sit etiam Germani et Vedasti a [et] Niceti antistitum. Nam officium in graduali de uno est.

DE SANCTO LEODEGARIO

Antiphona et oratio.

MARCI PAPAE

Tres lectiones.

DIONYSII ET SOCIORUM EIUS

Novem lectiones de sanctis cum propriis laudibus. Et vacatur.

GEREONIS ET SOCIORUM EIUS

Antiphona et oratio.

CALLISTI PAPAE

Tres lectiones.

DE SANCTO GALLO

Ad vesperas Beatus Gallus.

[Ad matutinum] EV Ecce nos reliquimus. Laudes ad cursus et ad secundas vesperas.

[Ad secundas vesperas] PS Dixit dominus. PS Confitebor. PS Beatus. PS De profundis. PS Memento domine.

DE SANCTO LUCA

Novem lectiones.

[Ad vesperas] AM Ecce ego in MA Magnificat.

[Ad matutinum] EV Designavit Iesus.

CRISPINI ET CRISPINIANI

Antiphona et oratio.

SIMONIS ET IUDAE

[Ad matutinum] EV Haec mando.

IN VIGILIA OMNIUM SANCTORUM

Ad matutinum et ad missam EV Descendens Iesus de monte.

[IN DIE OMNIUM SANCTORUM]

Ad vesperas AN Sancti per fidem. PS Laudate pueri. AN Fulgebunt iusti. AN Omnipotens deus. AN Sanctum est verum. AN Gaudent. RP Beati estis. HY Omnes superni. VS Laetamini in domino. Caesarii martyris antiphona et oratio.

[Ad matutinum] INV Regem regum. HY Iesus salvator. [In primo nocturno] AN Novit dominus cum reliquis. PS Beatus vir. PS Quare fremuerunt. PS Domine dominus. Lectiones variantur. Lectio prima Nunc fratres carissimi. RP Summae trinitati. Lectio secunda Beata dei genitrix. RP Felix namque. Tertia Novem esse angelorum ordines. RP Te sanctum. [In secundo nocturno] PS Domine quis habitabit. PS Domini est. PS Beati quorum. Lectio quarta Merito Ioannes praecursor domini. RP Fuerunt sine. Lectio quinta His subiectum est [triumphale] martyrum nomen. RP Isti sunt sancti. Lectio sexta Episcopis sacerdotibus et doctoribus. RP Sint lumbi. [In tertio nocturno] PS Benedicam. PS Exaudi. PS Te decet. EV Videns Iesus turbas. RP Beati estis. RP Beati qui. RP Beati pauperes.

Ad laudes HY Christe redemptor. Laudes ad cursus.

Ad missam Credo in unum dicitur.

In secunda vespera AN Virgam virtutis. HY Omnes superni. AM Laudem dicite.

QUATTUOR CORONATORUM

Tres lectiones.

THEODORI MARTYRIS

Tres lectiones.

MARTINI EPISCOPI

Ad vesperas AN Domine deus. Psalmi feriales. RP Martinus Abrahae. HY Martine confessor. AM O beatum virum. Post orationem antiphona et oratio de sancto Menna martyre.

Ad matutinum HY Iste confessor. EV Sint lumbi.

Ad laudes HY Martine. Laudes ad cursus et in secunda vespera.

[In secunda vespera] Psalmi de confessore.

BRICTII [CONFESSORIS]

Novem lectiones.

[Ad matutinum] EV Homo quidam.

DE SANCTA CAECILIA

[Ad vesperas] AM Dum aurora. Non vacatur.

[Ad matutinum] EV Simile est regnum caelorum decem. Laudes ad cursus et in secundis vesperis.

DE SANCTO CLEMENTE PAPA

[Ad vesperas] AM Oremus omnes et oratio.

[Ad matutinum] Novem lectiones de confessoribus. EV Homo quidam peregre.

CHRYSOGONI MARTYRIS

Tres lectiones.

IN VIGILIA SANCTI ANDREAE

De sancto Saturnino, Chrysanthi, Mauri et Dariae antiphona et oratio.

[Ad missam] EV Stabat Ioannes. Praefatio nulla.

[IN DIE SANCTI ANDREAE APOSTOLI]

Ad vesperas sola AN Unus ex duobus in psalmos feriales. RP Homo dei. EV Ambulans Iesus.

Ad primam Videns Andreas.

Ad tertiam Salve o crux.

Ad sextam Dilexit Andream.

Ad nonam Concede nobis.

Ad vesperas AN Iuravit dominus. AM Cum pervenisset.

INFRA OCTAVAM [SANCTI ANDREAE]

Antiphona et oratio de ipso.

IN OCTAVA [SANCTI ANDREAE]

Tres lectiones.

[Ad matutinum] INV Regem apostolorum. HY Verbum supernum. Propria responsoria. Et laudes et idem officium quod in festo.

Si idem festum in dominica adventus domini venerit, de adventu domini cantetur. De sancto Andrea vero antiphona et oratio etiam in secunda vespera.

DE COMMUNI APOSTOLORUM. IN VIGILIA APOSTOLORUM

Non legitur evangelium ad matutinum, nisi de quibus singulariter habetur scilicet in vigilia Petri et Pauli, et Andreae. Nec praefatio apostolica dicitur, nisi in vigilia Petri et Pauli, et missa agitur post sextam horam, scilicet in meridie. Post missam statim nona dicitur. Nec ad matutinas, nec ad cursus mentionem de vigilia facimus, sed ad missam.

[IN DIE APOSTOLORUM]

Ad vesperas dicimus feriales psalmos cum suis antiphonis. AM Ecce ego. De evangelistis AM Ecce ego Ioannes. Unam tantum orationem, nisi siti etiam aliud festum, de qua antiphona et oratio dicatur. Sic et in secunda vespera.

Ad matutinum HY Exultet caelum.

Ad laudes HY Ortus Phoebi. AB Tradent enim. AB Non vos. AB Dum steteritis.

In secunda vespera AN Iuravit dominus cum reliquis. PS Dixit. HY Exultet. AM Beati eritis. AM Isti sunt viri.

[COMMUNE PLURIMORUM MARTYRUM]

De sanctis cum plenum offucium *est.

Ad vesperas capitulum de sanctis. RP Isti sunt sancti. HY Sanctorum meritis. AM Absterget deus.

Ad laudes HY Rex gloriose. De sanctis duas laudes AN Iustorum autem. AN Omnes sancti. Una ad matutinas, altera ad cursus, sed ad nonam dicitur sola AN Exultabunt. AB Tra*diderunt corpus.

In secunda vespera AN Virgam virtutis cum reliquis. PS Dixit. PS Beatus vir. PS In convertendo. PS Eripe. PS Lauda Hierusalem. HY Rex gloriose. AM Sanctum est. AM Isti sunt sancti. AM Fulgebunt.

DE UNO MARTYRE

[Ad vesperas] Capitulum de festo. RP Gloria et honore. HY Deus tuorum. VS Gloria et honore. AM Beatus vir. AM Iste cognovit.

Ad matutinum HY Deus tuorum.

Ad laudes HY Martyr dei. VS Iustus ut ut palma florebit. AB Hic vir despiciens. AB *Iustum deduxit. AB Hic est vere.

In secunda vespera AN Iucundus. PS Beatus. AN Quid retribuam. PS Credidi. AN Domine libera. PS Ad dominum. AN Miserere. PS Ad te levavi. AN Sustinuit. PS De profundis. HY Deus tuorum. In evangelio antiphonae quas praediximus.

DE UNO CONFESSORE

Ad vesperas RP Sint lumbi. HY Iste confessor. VS Gloria et honore. AM Sacerdos et pontifex. AM Iste homo. AM Similabo eum. Discernendum est an confessor sit sacerdos, an etiam pontifex, an confessor tantum.

Ad matutinum HY Iste confessor.

Ad laudes HY Confessor dei, vel si praesul est HY Iesu redemptor. AB Euge serve. AB Serve bone. AB Amavit eum.

Ad secundas vesperas laudes. PS Dixit. PS Confitebor. PS Beatus. PS De profundis. PS Memento domine. HY Iste confessor. In evangelio antiphona ut supra.

DE VIRGINIBUS

Ad vesperas RP Regnum mundi. HY Iesu corona. AM Simile est. AM Veni sponsa.

Ad matutinum HY Iesu corona.

Ad laudes HY Virginis proles. AB Quinque prudentes.

In secunda vespera laudes. PS Dixit. PS Laudate pueri. PS Laetatus sum. PS Nisi dominus. PS Lauda Hierusalem. HY Iesu corona. AM Simile est enim, vel quamlibet de superioribus.

Cum autem tres lectiones de quolibet agimus, priorem vesperam ex toto inde canimus praeter feriales psalmos cum suis antiphonis et absque responsorio. Ad matutinum minus invitatorium de festo, hymnus ferialis et nocturnalia responsoria. Et laudes per totum de festo, et cursus ad nonam finit. De quo autem dicitur una sola antiphona et oratio tantum ad priorem vesperam et ad matutinas dicitur et ad missam oratio secunda. Quae si non habet secretum [et] complenda, sumitur quaelibet communis oratio habens utrumque. Notandum quod non agetur secunda vespera, nisi unde plenum officium est, etsi habet singulares laudes. Hae canentur ad psalmos in secunda vespera de confessoribus, scilicet et virginibus, quia non habent singulariter secunda vespera. Sed de apostolis et sanctis et uno martyre canitur sua vespera, ut praedictum est: AN Iuravit dominus. AN Virgam. AM Iucundus homo. Si festum sanctorum, quod vacandum est, in dominica venerit, de festo cantetur per omnia, sed de dominica una antiphona et oratio etiam in secunda vespera. Si vero non est vacandum, et si non habet propriam historiam, cantetur de dominica, sed festo una antiphona et oratio etiam in secunda vespera, nisi opus fuerit differre ebdomadas. Inter pentecosten et adventum domini tunc enim de festo cantabitur. Et si propriam habet historiam ipsa cantetur etiam si non sit vacandum. Si duo festa cum pleno officio sibi per duos dies continuata fuerint, antecedens secunda vespera obtinebit, et de sequenti dicetur tantum antiphona et oratio, sive vacandum sit, sive non, nisi fuerit sequens grande festum. Hoc enim obtinebit mediam vesperam. Sed certe omnia haec agentur secundum arbitrium sollemnizare volentium aut nolentium iuste tamen. Si festum in sabbato evenerit, quod vacetur, tantum secunda vespera de dominica dicetur et una antiphona et oratio de festo, nisi fuerit celebre ut apostolorum, vel *maius. Nam tunc obti nebit secunda vespera, et in fine dicitur antiphona et oratio dominicalis. Si tale festum in feria secunda venerit, de quo tantummodo plenum officium sit, prior vesper dicetur de dominica et antiphona et oratio de festo. Si vero vacatur psalmi dominicales et antiphona dicuntur, sed capitulum de festo et hymnus et cetera absque responsorio. Post orationem vero antiphona et oratio de dominica. De quibus sanctis officium est in gradualibus, de his agimus novem lectionibus vel tres. De quibus tantum missa in missalibus est, de his tantum antiphona et oratio dicitur. Qui papa et martyr est et officium habet inde novem lectiones dicuntur. Si papa et martyr est praecedit sacerdotium. Si episcopus est et martyr praecedit martyrium. Praecedere dico unde canitur et sic dignius computatur. De quo in priori vespera sollemniter una tantum oratio dicitur. De hoc etiam in secunda [vespera] idem fit, nisi aliud festum incidat, vel dominica, unde antiphona et oratio dicenda sit. De octavis ita sentimus. Sex diebus operatus est deus, in septimo requievit ab omni opere quod petrarat. Sexta quoque die Christus passus est, et sexta hora, septima die requievit in sepulchro. Quae septima dies significat requiem animarum post mortem nunc? et post aerumnas huius laboris, qui per sex dies accipitur. Unde et eidem diei non addicitur vesper in Genesi, quia haec requies carebit fine. Sed duplicatur in resurrectione duplici stola, animae scilicet et corporis. Quam resurrectionem significamus per diem dominicum, quae est octavum. Per natalicia apostolorum vel aliorum sanctorum celebramus requiem animarum eorum, qui tunc nati sunt ad veram vitam. Per octavam vero futuram duplicem stolam, quae in octava aetate, id est in resurrectione, dabitur. Dicit Beda in homilia evangelii Vespere autem sabbati. Sexta feria crucifixus est Christus, sabbato quievit in sepulchro, dominica surrexit significans electis [suis] per sex huius saeculi aetates inter pericula persecutionum bonis operibus insudandum. In alia autem vita quasi in sabbato requiem animarum perpetuo sperandum, sed in die iudicii quasi die dominico corporum immortalium receptionem esse celebrandam.

DE DEDICATIONE. IN DEDICATIONE ECCLESIAE

Ad vesperas in psalmos AN Sanctificavit. PS Laudate pueri. RP Terribilis. HY Urbs beata. VS Haec est domus domini. AM O quam.

Ad matutinum INV Fidei sanctae. HY Christe caelorum. In primo nocturno AN Tollite. PS Domini est terra. AN Erit mihi. PS Deus noster. AN Aedificavit Moyses. PS Magnus dominus. VS Beati qui habitant. RP In dedicatione. Fundata est. RP Benedic domine. [In secundo nocturno] AN Non est. PS Quam dilecta. AN Vidit Iacob. PS Fundamenta. AN Erexit Iacob. PS Domine deus. VS Domine dilexi. RP Adduxisti. RP Sanctificavit. RP Terribilis. [In tertio nocturno] AN Qui habitant. PS Qui habitant. AN Templum. PS Cantate primum. AN Benedicta. PS Cantate secundum. VS Domum tuam domine. RP Mane surgens. RP Visita. RP Vidi civitatem.

Ad laudes AN Domum tuam cum reliquis. HY Christe cunctorum. VS Haec est domus domini. AB Mane surgens.

Ad cursus laudes.

[Ad processionem] In die post aspersionem fontis dicitur ad processionem RPP Benedic. Si necesse erit addatur aliud responsorium quodlibet. Ante ecclesiam mora fit, ut fiat oratio pro defunctis. In ingressu templi canitur RPP Terribilis absque versu. Tunc presbyter versum dicet Beati qui habitant. Oratio.

Ad tertiam Haec est domus. VS Domum tuam.

Ad sextam Domum tuam. VS Beati qui habitant.

In secunda vespera AN Vota mea. PS Credidi. AN In domum. PS Laetatus. AN Nisi tu domine. PS Nisi dominus. AN In conspectu. PS Confitebor. AN Quoniam. PS Laude Hierusalem. HY Christe caelorum. AN Zachaee festinans.

QUANDO ET QUO TEMPORE LIBRI VETERIS TESTAMENTI LEGENDI SUNT

De dominica post Pentecosten legitur liber regum et *paralipomenon quod est *dabreamin. [Historia] RP Deus omnium usque in kalendas augusti. Ad priorem vesperam dominicae RP Audi domine. In psalmum Magnificat historiales antiphonae dicuntur, et si placet, per ebdomadam quandoque. Sed in prima dominica AM Deus caritas. Ad matutinas in psalmum Benedictus antiphona de evangelio. Ad missam dicimus orationem de sancta trinitate et praefationem omni dominica ab octava pentecostes usque in adventum domini, nisi cum talis sit festivitas, quae propria habet praefationem. Ad vesperas dicitur antiphona et oratio de cruce usque ad adventum. In kalendas augusti ponitur parabolas Salomonis. Historia In principio deus usque in kalendas septembris. Ad vesperas RP Ne derelinquas. In kalendas septembris Iob. Historia Si bona. Ad vesperas RP Memento per duas ebdomadas. Deinde Tobiam per unam. Iudith et Esther una ebdomada. Sed quia de Tobia non sufficiuntur responsoria, supplentur de Iudith. In sola dominica cum Tobiam incipiunt quae tamen prima erunt, cum Iudith legitur. De Tobia ad vesperas RP Benedicite. De Iudith Benedixit. In kalendas octobris ponitur librum Machabaeorum et historia Adaperiat usque in kalendas novembris. Ad vesperas RP In hymnis. In kalendas novembris Ezechiel et Danielem et minores prophetas. Historia RP Vidi dominum usque in adventum domini. Ad vesperas RP Sustinuimus. Et quo anno ebdomadae superabundant officiis, non differatur suppletio earum in ultimam ebdomadam quae adventu agit, sed prius suppleantur dilatione vel iteratione officiorum. Et evangelia quae superfuerunt, legantur in penultima ebdomada vel ante, cum volueris. Ultima enim ebdomada, id est proxima ante adventum domini, a sanctis patribus praeparatio adventus domini nuncupatur. Ideoque legitur CP Ecce dies.

[DE ASPERSIONE AQUAE BENEDICTAE]

Alexander papa constituit in omni die dominico sal et aquam benedici, qua aspergatur populus et habitacula fidelium.

[DE GLORIA IN EXCELSIS]

Gloria in excelsis licet prius a solis episcopis in summis festivitatibus et a presbyteris in pascha tantum et nativitate domini cantaretur, tamen cum missae officium plenius ordinaretur, Symmachus papa quinquagesimus tertius statuit, ut in omni dominica et in festis diebus, nisi a septuagesima usque in pascha et ab adventu domini usque in nativitatem eius cantaretur. Solet etiam omitti in nativitate Innocentum et in decollatione sancti Ioannis Baptistae nisi sit dominica. Et nusquam legitur, cantandum post meridiem, nisi in cena domini et in sabbato sancto paschae et pentecostes.

[DE CREDO IN UNUM DEUM]

Credo in unum omni dominica cantabitur, [et] in nativitate domini ad *illas tres missas, et in octava domini, et in omnibus sollemnitatibus domini per totam ebdomadam paschae et pentecostes, in festis sanctae Mariae et nataliciis apostolorum, in dedicatione ecclesiae, et in festo sancti Michaelis, quia dedicatio est. In festo omnium sanctorum, in inventione sanctae crucis et exaltatione, sed in conversione sancti Pauli, in cathedra sancti Petri et ad vincula eius non canimus.

[DE PRAEFATIONIBUS]

In nataliciis apostolorum Petri et Pauli, Philippi et Iacobi, Simonis et Iudae, Ioannis evangelistae, in conversione sancti Pauli, in cathedra sancti Petri et ad vincula eius PF Tu domine suppliciter. Sed in nativitate sancti Andreae, *Iacobi, Bartholomaei, Matthaei, Thomae, Matthiae dicitur PF Qui ecclesiam tuam.

[DE SANCTA CRUCE IN FERIA SEXTA ET DE SANCTA MARIA IN SABBATO]

Tantum ab octava pentecostes usque in adventum domini canitur feria sexta de sancta cruce officium cum placet, et sabbato de sancta Maria. Et sive de sancta Maria et sive de sancta cruce officium cantetur, sive non, tamen oratio una et praefatio de ipsa dicetur usque in adventum, nisi tale sit festum, quod propriam habet praefationem. Sed de sancta Maria non dicetur sabbato praefatio, nisi et de ipsa officium cantetur. Agitur enim festum domini de sancta cruce et ideo merito praecellit.

Obsecro te quicumque haec legeris vel transcripseris memento in bonum Mengoti peccatoris, et hoc ei in praemium sui laboris. Nec enim meae laudi, sed communi utilitati deservivi. Et ne fastidium confunderet utilitatem, non omnia legenda vel canenda ponere studui, sed quae dubia vel necessaria fore aestimavi. Quidam autem transcribentes mutaverunt et pro suo arbitrio alia inseruerunt, ab his depravatis exemplaribus cavendum moneo.