Cantus Network

libri ordinarii of the Salzburg metropolitan province (Beta-Version)

Feedback

Incipit breviarium secundum usum ecclesiae sancti Castuli Mosburgensis (2r)

1. BREVIARIUM ECCLESIAE MOSBURGENSIS. [PROLOGUS]

Deum benedictum et gloriosum in saecula cuius laus est in ecclesia sanctorum et qui mandata sua custodire nimis, licet omnes gentes et populi, dicente propheta, etiam in omni tempore benedicere debeant et laudare, praecipue tamen viri ecclesiastici tamquam custodes super muros Hierusalem militantis ecclesiae constituti tota die et tota nocte tacere non debent laudare nomen domini, videlicet diurnis pariterque nocturnis horis secundum ecclesiasticam traditionem divinis officiis insistendo. Sed diversorum ordinum traditiones diversorumque locorum dissimiles ritus et consuetudines ecclesiasticis officiis confusionem inducunt, praesertim cum multi alterius episcopatus consuetudinem confuse sequentes et matricis suae ordinem ignorantes, aut forte, quod deterius est, contemnentes, divinum officium exequantur multiplici sub errore, non attendens quod non decet membra a capite discedere, sed iuxta scripturae testimonium omnia membra caput sequantur. Quidam etiam enutriti in locis saecularium seu regularium personarum consuetudines, quas illic dudum didicerunt iam nolentes dimittere, easdem cum consuetudinibus ecclesiarum ad quas modo transferuntur, quasi arantes in bove et asino, non sine perturbatione divini offici conantur permiscere. Contra quos facit dictum quod sanctus Augustinus sanctum Ambrosium refert sibi respondisse [CIT] Ad quam ecclesiam veneris, eius more serva. Si cuiquam non vis esse scandalum nec quemquam tibi. Contra illos etiam concilium Bracarense sic scribit: [CIT] Placuit omnibus communi consensu ut unius atque idem ordo psallendi in matutinis et vespertinis officiis teneatur. Et non diversae ac privatae neque monasticae consuetudines cum ecclesiastica regula sint permixtae. His itaque persuadentibus causis ego Ioannes de Perchawosen indignus presbyter domini nostri Iesu Christi sola ipius dispensante patientia dictus decanus ecclesiae Mosburgensis considerans eandem meam ecclesiam in ordine divini officii magnum habere defectum propter antiqui sui breviarii insufficentiam et brevitatem ac seniores canonicos qui ex sibi notis dictae ecclesiae consuetudinibus longis temporibus divinum officium laudabiliter rexerunt, modo deficere et cottidie mortalitate praeveniri, ne moderni canonici eisdem senioribus iam substituti, seu in pos (2v) terum substituendi ordinem et consuetudinis tam matris Frisingensis quam filiae Mosburgensis ecclesiarum forsitan ignorantes quantum ad regimen divini officii errore implicentur, coepi in laudem dei omnipotentis et in remedium animae meae pro communi utilitate confratrum meorum novum breviarium colligere. singula quae in antiquo breviario rattionabiliter fuerunt posita cum rationabilibus illius ecclesiae consuetudinibus ad conformitatem tamen Frisingensis ecclesiae scribens ac reservans diligenter. His tamen exceptis ex quibus nulla debet censeri diversitas, seu in quibus ecclesiastica scripta diversitatem non arguunt. Unaquaeque namque fere ecclesia proprias habet observantias et in suo sensu habundat ut inducit auctor libri Rationalis, nec censetur reprehensibile vel absurdum deum et sanctos eius variis concentibus seu modulationibus atque diversis observantiis venerari cum et ipsa ecclesia triumphans secundum prophetam circumdata sit varietate. His etiam omissis quae Freisingensis ecclesia per se non approbat, seu in quibus sibi ipsi quantum ad antiquum breviarium videtur displicere. Talium namque pro suppletione scripta et consuetidines metropolitanae et sibi collateralium ecclesiarum, in quantum scire et experiri potui, plurimumque prospexi, secundum libri Rationalis et aliorum de divinis officiis scribentium informationem procedendo faciens diligenter quod potuis sed insufficenter quod volui. Dicit enim apostolus: [CIT] Velle mihi adiacet, perficere autem bonum non invenio. Cuius quidem scripti fasciculum sic ab indoctis manibus tortuose collectum atque compositum correctioni et approbationi ipsius Frisingensus ecclesiae tamquam matris et magistrae humiliter subicio tam in toto quam in parte.

2. [DOMINICA PRIMA] IN ADVENTU DOMINI

2.1. Ad vesperas

AN Veni et libera. PS Benedictus cum reliquis. Finis in antiphonis semper trahitur exceptis maioribus festivitatibus et suis octavis. Ubi sciendum finalis qui sic trahitur vocatur neuma sive iubilus et significat ineffabile gaudium de rebus aeternis quod nec oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit, et quia perfectorum hominum tantum est iubilus, ideo in maioribus sollemnitatibus quando tam maiores quam minores conveniunt finis omittitur. CP Deus pacis. RP Ecce dies. RV In diebus illis. HY Veni redemptor. Sciendum est quod ille versus [HV] Praesepe iam fulget omittendum est usque in vigiliam (3r) nativitatis domini. VS Rorate caeli desuper. AB Ecce nomen domini. OR Excita domine. Hac nocte tam in vesperis, quam in matutinis et in secunda vespera tantum una oratio dicitur, sed deinceps secunda oratio de sancta Maria scilicet [ORC] Deus qui de beatae Mariae cum AC Spiritus sanctus in te descendet, quae tantum ad matutinas dicetur. Ad vesperas vero ista dicitur AC Ne timea Maria, praemissis tamen istis versibus [VS] Ave Maria gratia, vel [VS] Spiritus sanctus superveniet in te, vel [VS] Egredietur virga de radice. In feriis tertia oratio de sanctis scilicet ista [ORC] Conscentias nostras cum AC Ecce dominus veniet praemisso versu [VS] Ex Sion species decoris. Sed AC Missus est Gabriel differatur dum idem evangelium legatur. Ideo autem hac dominica praedictae antiphonae vitantur, quia nondum sunt cantatae in historia.

2.2. Ad completorium

super psalmos [PS] Cum invocarem cum reliquis AN Alleluia, quae per totum annum non variatur excepta septuagesima et quadragesima. CP Patientes estote, quod non variatur usque ad vigiliam nativitatis domini. HY Iesu redemptor saeculi. VS Custodi nos domine, qui per circulum anni tam de tempore quam de sanctis apud nos ad completorium non variatur. AD Bethlehem non es, quae noctibus sabbatinis non variatur usque ad nativitatem domini. [LT] Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. [PN] Pater noster. Et ne nos. VS In pace in idipsum. [CD] Credo in deum patrem. Carnis resurrectionem. VS Egredietur dominus de loco, vel [VS] Ex Sion species, vel alius consimilis. OR Excita domine, vel [OR] Prope esto domine.

Post completorium AS Salve regina. Sequitur VS Spiritus sanctus superveniet. OR Deus qui de beatae. Et notandum quod ab adventu domini inclusive usque ad octavas pentecostes similiter inclusive post completorium singulis sabbatinis noctibus canitur [AS] Salve regina cum versu et oratione correspondenter, etiam si in vesperis de beata virgine mentio praecessisset.

2.3. Ad matutinum

INV Ecce venit rex. PS Venite exultemus.

In primo nocturno AN Hora est. PS Beatus vir cum reliquis. VS Egredietur virga de radice. Ab adventu domini usque ad eius nativitatem legitur Isaias propheta. Qui in quanto de domino prophetavit urbanius tanto legitur nativitati eius propinquius. Lectiones de ipso per Haec dicit dominus deus claudantur. Dominicis diebus leguntur sermones. RP Aspiciens a longe, quod tres seniores retro in ecclesia a longe videlicet sub basilica incipiunt, et ibidem stantes primum versum decantant semper vicinius et vicinius prosequuntur. Hac nocte sola dicimus tres versus ad unum responsorium, ut monstremus Christum esse (3v) venturum salvatorem omnium et eorum qui in naturali lege fuerant, quos et terrigenas vocat dicens [RV] Quique terrigenae. REP Item obviam ei. Quia adhuc tales erant quales eos terra genuerat, nec in lege informati nec plena fide. Unde et nationes nominantur, qui manent sicut nati sunt, et gentes ut geniti sunt, qui tamen aliquid credebant de Christo et optabant semper adventum domini, ut Moyses qui dixit: [CIT] Mitte quem missurus es. Et eorum qui sui sub lege erant quos significat RV Qui regis. Qui in medio ecclesiae canitur. REP Nuntia nobis. Et eorum iustorum qui discesserant a saeculo qui eum etiam expectabant apud inferos, quos significat iste RV Tollite portas, qui in gradibus chori impulsato ostio habet decantari. REP Qui regnaturus. Qua finita omnes tres simul in medio chori circa pulpitum more solito cantant [RV] Gloria patri. Gratias agant pro eis qui iam sunt sub gratia. Post [RV] Gloria patri iteratur RP Aspiciens a longe. Quia post vitam praesentem omnia opera consumantur, et tunc erit deus omnia in omnibus, id est consummatio et sufficentia omnium. Deinde RP Aspiciebam. RV Ecce dominator. RP Missus est. RV Ave Maria. [RV] Gloria patri.

In secundo nocturno AN Nox praecessit. PS Conserva me cum reliquis. VS Egredietur dominus de loco. RP Ave Maria. RV Tollite portas. RP Salvatorem. RV Praeoccupemus faciem. RP Audite verbum. RV A solis ortu. [RV] Gloria patri.

In tertio nocturno AN Scientes quia. PS Caeli enarrant cum reliquis. VS Ex Sion species decoris. EV Cum appropinquasset cum sua homilia. RP Ecce virgo. RV Tollite portas. RP Obsecro. RV A solis ortu. RP Laetentur caeli. RV Ecce dominator. Post [RV] Gloria patri responsorium ab aliquibus iteraur quando [TD] Te deum laudamus non canitur, quod nos non facimus ad morem ecclesiae Freisingensis. Ab adventu domini usque ad nativitatem ipsius [TD] Te deum laudamus, [GL] Gloria in excelsis, [IM] Ite missa est dimittimus, quia maior est gloria novi testamenti quam veteris, cuius typum infra adventum domini observamus. Aliquando etiam festivius nativitatem domini suscipimus, si huiusmodi glorificationes aliquamdiu suppressas quasi de novo die illa incipimus. In nataliciis apostolorum, sancti Nicolai, conceptionis gloriosae virginis Mariae, dedicationis ecclesiae vel altaris, si occurreret, et in plenis officiis praedictas glorificationes non omittimus. Ab hinc usque post octavas pentecostes solitam mentionem sanctae crucis solemus reticere, similiter (4v) reticemus de patrono. Nam quod quidam in illo spatio quod est infra octavam epiphaniae et septuagesimam mentionem sanctae crucis assumunt, non adeo congruum videtur cum eo tempore potius de infantia Christi quam de eius passione sit cantandum et legendum. Ante laudes praemittatur iste VS Ostende nobis domine, vel ille [VS] Vox clamantis. Nam ut frequenter versiculum de laudibus praemittimus.

2.4. Ad laudes

AN In illa die. AN Iucundare. AN Ecce dominus veniet. AN Omnes sitientes. AN Ecce veniet propheta. PS Dominus regnavit cum reliquis. Quidam hic psalmos [PS] Miserere mei et [PS] Confitemini ut in quadragesima sibi usurpant, sed hoc contra auctorictatem sanctorum patrum, nos autem imitantes sanctos patres canimus PS Dominus regnavit cum reliquis, ut in aliis diebus dominicis. Capitulum de lectione [CP] Scientes quia hora est sicut in officiali continetur. Dicitur enim capitulum ad omnes horas quia a capite epistularum lectionum seu prophetiarum recipitur. VS Vox clamantis in. AB Spiritus sanctus. OR Deus qui de beatae. Circa quod nota. Si antiphona super Benedictus vel Magnificat fuerit de beata virgine, tunc dicatur oratio de beata virgine. Si vero antiphona fuerit de adventu domini sequitur oratio dominicalis de adventu domini. Deinde dicatur antiphona de sancta Maria cum oratione. Et in privatis diebus addatur AC Ecce dominus veniet de omnibus sanctis et ORC Conscientias nostras.

Ad horas hymni sub dominicali melodia.

2.5. Ad primam

HY Iam lucis ortus. AN Veni et libera. PS Deus deus meus respice cum reliquis et PS Confitemini. Semper duos psalmos concludendo cum uno [PV] Gloria patri ut in aliis dominicis. CP Domine miserere nostri, quod non mutatur usque ad nativitatem domini, nisi in festivitatibus sanctorum supradictorum, de quibus sicut in omnibus plenis officiis proprium capitulum dicetur et propria orato secundum antiquum morem Frisingensem. Qui in plenis officiis sanctorum ut frequenter completorium et primam variant. His versiculis [VS] Custodi nos domine et [VS] Exurge domine utrobique sollummodo reservatis. Quod autem hi versiculi non variantur potest esse haec ratio: Nam ut habetur in scholastica historia prima et completorium comparantur iugi sacrificio quod cottidie indeficienter fiebat mane et vespere secundum eundem modum praeter alia sacrificia, quae diversis diebus secundum aliam et aliam sollemnitatem diversimode fiebant. Et secundum hoc quaedam ecclesiae prima et completorium etiam in festivitatibus novem lectionum numquam vel raro et in valde paucis variant. Sed quia Frisingensis ecclesia ex antiqua consuetudine in plenis officiis, forte propter maiorem sollemnitatem officiorum, completorium et prima variavit quemadmodum in summis (4r) festivitatibus fieri solet, forsitan praedictos versiculos reservavit * invariabiles, ut cum aliis ecclesiis mysterium iugis sacrificii repraesentaret. RB Christe fili dei vivi. RV Qui sedes ad dexteram. [RV] Gloria patri. VS Exurge domine. Qui per circulum anni tam de tempore quam de sanctis apud nos ut praedicitur ad primam numquam variatur. Sequuntur [LT] Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. [PN] Pater noster. Et ne nos. VS Vivit anima mea [et] laudabit. VS Erravi sicut oves. [CD] Credo in deum. Carnis resurrectionem. VS Egredietur dominus de loco, vel alius consimilis de adventu. OR Excita domine.

2.6. Post primam

semper diebus dominicis fiat aspersio fontis. AP Asperges me. PS Miserere mei. [PV] Gloria patri. [AP] Asperges m e. VS Domine apud te est fons vitae. [ORI] Dominus vobiscum. OR Praesta quaesumus domine, vel [OR] Sancti spiritus.

2.7. Ad tertiam

HY Nunc sancte. AN Dicite. CP Abicite ergo opera tenebrarum. RB Veni ad liberandum. VS Timebunt gentes. Oratio ut supra.

2.8. Ad missam

presbyter et ministri utantur casulis ab hac die usque ad nativitatem domini, nisi festa apostolorum vel aliorum sanctorum magis celebrium vel dedicatio vel commemoratio patroni interveniat, tunc omnia sollemniter agantur. IN Ad te levavi. PS Vias tuas. [IV] Gloria patri. [KY] Kyrie eleison dominicale. [GL] Gloria in excelsis non canitur. CL Excita domine. [EVI] Fratres. EP Scientes quia hora. GR Universi qui. GV Vias tuas. ALV Ostende nobis. EV Cum appropinquasset. [CR] Credo in unum canitur. OF Ad te domine. Praefatio cottidiana dicitur. Similiter [SA] Sanctus et [AG] Agnus dei. CO Dominus dabit. Missa cum [BD] Benedicamus clauditur.

2.9. Ad sextam

HY Rector potens. AN Tuam domine. CP Nolite ingemiscere. RB Ostende nobis domine. VS Memento nostri domine. Oratio ut supra.

2.10. Ad nonam

HY Rerum deus. AN In tuo adventu. CP Suscitabo super oves. Capitula dominicalia dicantur per totam ebdomadam. RB Super te Hierusalem. VS Domine deus virtutum. Oratio ut supra.

2.11. In secunda vespera

AN Veni et libera. PS Dixit dominus cum reliquis. CP Lauda et laetare, vel quodcumque aliud de epistula diei. HY Veni redemptor. VS Rorate caeli. AM Ne timeas Maria. Oratio de beata virgine.

2.12. Ad completorium

hymnus et capitulum ut supra. AD Qui venturus est. Haec [antiphona] non mutatur in feriis per duas ebdomadas.

3. FERIA SECUNDA

3.1. [Ad matutinum]

INV Regem venturum, quod in singulis feriis non variatur usque ad inceptionem historiae [RP] Clama. Nocturnus ferialis cum antiphonis cottidianis ferialibus. Habeatur VS Egredietur virga. Et legantur hodie et in qualibet feria tres lectiones de Isaia usque ad nativitatem domini. Et incipi (5r) tur ubi praecedenti die fuit dimissum. RP Aspiciebam. RP Missus est. RP Ave Maria. Et sic deinceps cottidie tria responsoria de historia dominicali sunt recipienda. Iste VS Ostende nobis, vel iste [VS] Vox clamantis laudibus praemittatur.

3.2. Laudes

cottidianae et feriales cum antiphonis cottidianis et ferialibus. Capitulum dominicale ut supra. VS Vox clamantis. AB Angelus domini. OR Deus qui de beatae. Quae sicut loco dominicalis orationis ponitur ergo sibi, eam ut aliqui faciunt sub una conclusione non subnectimus, nec in vesperis vel in matutinis, quotiescumque occurrit sibi aliud quam dominicale seu feriale. Capitulum praeponimus omnia enim quae iam recitantur ad tempus adventus domini proprie videntur pertinere. Sequitur AC Ecce dominus veniet et oratio de omnibus sanctis [ORC] Conscentias nostras.

3.3. [Ad horas]

Preces in matutinis, in prima, in vesperis, in completorio cum genuflexione dicantur. In matutinis et in vesperis [PE] Ego dixi domine breviores, in prima autem [PE] Repleatur os meum ut cottidie habentur.

3.4. Ad primam

HY Iam lucis sub melodia feriali. AN Veni et libera. CP Domine miserere nostri. Cottidie preces cottidianae [PE] Repleatur os meum. PS Ad te levavi. VS Egredietur dominus. [VS] Egredietur virga. [VS] Ex Sion, vel [VS] Ostende nobis domine, vel [VS] Domine deus virtutum converte. Quia isti versus ad adventum domini se habent, correspondenter oratio ad primam et ad omnes horas de adventu, et additur oratio de sancta Maria.

Ad tertiam, ad sextam, ad nonam ut supra, nisi quod hymni canuntur sub melodia feriali.

3.5. In secunda vespera

et in alii ferialibus vesperis usque in dominicam tertiam, exceptis noctibus sabbatinis et diebus dominicis cantantur antiphonae cottidianae feriales super psalmos feriales. Capitulum, hymnus ut supra. AM Hierusalem respice.

3.6. Ad completorium

ut supra, nisi quod in feriis modo et per circulum anni post completorium dicuntur psalmi [PS] Deus misereatur cum [PV] Gloria patri. Sequitur VS Adiutorium nostrum in nomine domini. PS Miserere mei deus cum [PV] Gloria patri. Sequitur VS Salvos fac fideles tuos, et VS Mitte eis auxilium. Sequitur VS Requiem aeternam domine, et VS Fidelium omnium animae.

4. KOMMENTAR

Si occurrant festa minus celebria ut Barbarae, Damasi, Luciae et consimilia tunc ad vesperas antiphonae sunt feriales super psalmos feriales. Capitulum, hymnus et versus fiant de sanctis. *Similiter antiphonae super Magnificat et collectae fiant de sanctis. Quibus dictis sequatur antiphona de feria et statim dicantur novem [LT] Kyrie eleyson flexis genibus cum precibus [PE] Ego dixi et PS Miserere. Sequitur versiculus de adventu et oratio correspondens sine salutatione. Horae fiant de sanctis cum suis antiphonis et responsoriis praeter completorium et primam, quae modum et per totum annum tempus respiciunt, (5v) nisi festa magis celebria peragantur.

5. FERIA TERTIA

5.1. [Ad matutinum]

INV Regem venturum. Cetera ut supra.

5.2. [Ad laudes]

AB Antequam convenirent. Oratio de beata virgine.

5.3. In vesperis

AM Quaerite dominum.

6. FERIA QUARTA

6.1. [Ad laudes]

AB De Sion exibit.

6.2. Ad vesperas

AM Veniet fortior.

7. FERIA QUINTA

7.1. [Ad laudes]

AB Benedicta tu.

7.2. Ad vesperas

AM Expectabo dominum.

8. FERIA SEXTA

8.1. [Ad laudes]

AB Ecce veniet.

8.2. [Ad vesperas]

AM Ex Aegypto.

9. SABBATO

9.1. [Ad laudes]

AB Leva Hierusalem.

10. INFRA EBDOMADAM

10.1. [Ad missam]

Feria quarta EP Patientes estote. EV Venit Ioannes Baptista.

10.2. [Ad missam]

Feria sexta epistula ut supra de feria vel de dominica. EV Dicebat Ioannes ad turbas.

11. DOMINICA SECUNDA [DE ADVENTU]

11.1. Sabbato ad vesperas

AN Veni et libera. PS Benedictus cum reliquis. [EVI] Fratres. CP Quaecumque scripta sunt. RP Rex noster. HY Verbum supernum prodiens. VS Rorate caeli desuper. AM Veni domine. OR Excita domine corda nostra. Sequitur antiphona et oratio de sancta Maria.

11.2. Ad completorium

ut supra.

11.3. Ad matutinum

INV Rex noster.

In primo nocturno ut in superiori dominica AN Hora est. VS Egredietur virga. Legatur sarmo Maximi episcopi [LS] Igitur quoniam post tempus spiritalibus epulis. RP Hierusalem cito. RV Israel si. RP Ecce dominus. RV A solis ortu. RP Hierusalem surge. RV Leva in circuitu.

In secundo nocturno AN Nox praecessit. VS Egredietur dominus de loco. RP Civitas Hierusalem. RV Ecce dominator. RP Ecce veniet dominus. RV Ecce dominator. RP Sicut mater. RV Deus a Libano.

In tertio nocturno AN Scientes quia. VS Ex Sion species decoris. EV Erunt signa in sole. RP Hierusalem plantabis. RV Deus a Libano. RP Egredietur dominus de Samaria. RV Deus a Libano. RP Rex noster. RV Ecce agnus. Ante laudes VS Vox clamantis, vel [VS] Ostende nobis.

11.4. Ad laudes

AN Ecce in nubibus. PS Dominus regnavit cum reliquis. AN Urbs fortitudinis. AN Ecce apparebit. AN Montes et colles. AN Ecce dominus noster. [EVI] Fratres. CP Quaecumque scripta sunt, vel quodcumque aliud de epistula. VS Vox clamantis. AB Super solium David. OR Excita domine corda. Sequitur antiphona et oratio de sancta Maria tantum et non de sanctis.

11.5. Ad primam et ad alias horas

antiphonae, responsoria et versus ut in superiori dominica. *Sed capitulum et oratio recipiuntur de praesenti dominica.

11.6. Ad missam

[IN] Populus Sion. PS Qui regis. [KY] Kyrie eleison dominicale sine [GL] Gloria in excelsis. CL Excita domine. [EVI] Fratres. EP Quaecumque scripta. GR Ex Sion species. GV Congregate illic. ALV Laetatus. ALV Stantes erant. Hac die ambo versus cantentur ad alleluia, sed per ebdomadam alternuntur vicissim. EV Erunt signa in sole. [CR] Credo in unum (6r) dicitur. OF Deus tu convertens. Praefatio cottidiana dominicaliter. CO Hierusalem. [BD] Benedicamus domino.

11.7. In secunda vespera

AN Veni et libera. PS Dixit dominus cum reliquis. Capitulum de dominica quodcumque volueris. HY Verbum supernum, qui per totam ebdomadam ad vesperas non mutatur. VS Rorate caeli. AM Beata es Maria. Oratio de beata virgine.

11.8. Ad completorium

ut supra.

12. FERIA SECUNDA

12.1. [Ad laudes]

AB De caelo veniet.

12.2. Ad vesperas

AM Ecce rex veniet. Cetera ut supra.

13. FERIA TERTIA

13.1. [Ad laudes]

AB Super te Hierusalem.

13.2. [Ad vesperas]

AM Vox clamantis.

14. FERIA QUARTA

14.1. [Ad laudes]

AB Ecce mitto.

14.2. Ad vesperas

AM Sion renovaberis.

15. FERIA QUINTA

15.1. [Ad laudes]

AB Tu es qui venturus.

15.2. [Ad vesperas]

AM Qui post me.

16. FERIA SEXTA

16.1. [Ad laudes]

AB Cantate domino.

16.2. Ad vesperas

AM Erumpent montes.

17. SABBATO

17.1. [Ad laudes]

AB Levabit dominus.

18. INFRA EBDOMADAM

18.1. [Ad missam]

Feria quarta EP Ecce ego mitto angelum. EV Amen dico vobis non surrexit.

18.2. [Ad missam]

Feria sexta epistula ut supra de feria vel de dominica. EV Ite ecce ego mitto vos sicut agnos.

19. IN FESTIVITATE SANCTI NICOLAI

si in dominicam venerit antiphona et oratio de eo dicantur. Cetera omnia usque in feriam secundam differantur. Hoc idem teneatur in aliis festivatitubs plenorum officiorum infra adventum domini.

19.1. Ad vesperas

AN Sancte Nicolae. PS Laudate pueri cum reliquis. CP Ecce sacerdos. RP Beatus Nicolaus cum quo itur processionaliter ad altare ipsius. VS Ut apud. HY Plaudat laetitia. VS Gloria et honore. AM O pastor aeterne. OR Deus qui beatum Nicolaum. Qua finita dicatur ferialis antiphona de feria cum oratione *de feria et de sancta Maria. Deinde reditur ad chorum cum antiphona [AP] Beatissimo Castulo.

19.2. Ad completorium

capitulum de confessore et pontifice. HY Rerum summe deus. VS Custodi nos domine. AD Sancte et iuste. [LT] Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. [PN] Pater noster. Et ne nos. [VS] In pace in idipsum. [CD] Credo in deum. Carnis resurrectionem. VS Gloria et honore vel consimilis. Oratio ut supra. Hic modus apud nos hactenus est servatus, quod in plenis officiis tam completorium quam prima de sanctis peraguntur in nataliciis vero sanctorum trium lectionum, etiam si in dominica. Cum novem lectionibus evenerint completorium et prima non de sanctis sed de tempore peraguntur.

19.3. Ad matutinum

INV Confessorum regem.

In primo nocturno AN Nobilissimis siquidem. PS Beatus vir. AN Postquam domi. PS Quare fremuerunt. AN Pudore bono. PS Domine quid. VS Gloria et honore. Legatur vita ipsius ad sex lectiones [LHI] Nicolaus ex illustri. (6v) RP Confessor dei. RV Erat enim. RP Operibus sanctis. RV Voce quippe. RP Quadam die. RV Mox illis. [RV] Gloria patri.

In secundo nocturno AN Auro virginum. PS Cum invocarem. AN Innocenter puerilia. PS Verba mea. AN Gloria mundi. PS Domine dominus noster. VS Posuisti domine. RP Audiens vero. RV Statimque. RP Qui cum audisset. RV Clara quippe. RP Beatus Nicolaus. RV Ut apud. [RV] Gloria patri.

In tertio nocturno AN Pontificis. PS Domine quis habitabit. AN Sanctus quidem. PS Domine in virtute. AN Muneribus. PS Domini est terra. VS Amavit eum dominus. EV Homo quidam peregre cum sua homilia. RP Ex eius tumbae. RV Catervatim. RP Summe dei. RV Qui tres. RP Laudemus dominum. RV Gaudeamus omnes. [RV] Gloria patri. [TD] Te deum laudamus canitur. VS Magna est gloria.

19.4. Ad laudes

AN Beatus Nicolaus. AN Ecclesiae sanctae. AN Infantia teneriori. AN Sancte et iuste. AN Sancte Nicolae. Capitulum de confessore et pontifice. VS Magna est gloria. AB O Christi pietas. Oratio ut supra. Additur antiphona et oratio de feria et de sancta Maria.

19.5. Ad primam

AN Sancte Nicolae. Capitulum de confessore et pontifice. RB Christe fili. VS Exurge domine. [LT] Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. [PN] Pater noster. Et ne nos. VS Vivit anima mea. [VS] Erravi sicut oves. [CD] Credo in deum. Carnis resurrectionem. VS Gloria, vel [VS] Posuisti, vel [VS] Amavit. Et consimilem modum teneas ad primam in aliis plenis officiis suo more, ut videlicet de apostolis, de martyribus, de confessoribus simplicibus, vel pontificibus, seu de virginibus. Capitula, responsoria et versus cum propriis suis orationibus convenienter imponas.

19.6. Ad tertiam

AN Ecclesiae sanctae.

19.7. Ad sextam

AN Infantia teneriori.

19.8. Ad nonam

AN Sancte et iuste. Capitula et responsoria et versus de confessore, oratio propria ut supra et additur oratio de feria et de sancta Maria.

19.9. Ad missam

[IN] Statuit ei. PS Misericordias. Canitur [KY] Kyrie eleison cum [GL] Gloria in excelsis sollemniter ut in plenis officiis. CL Deus qui beatum Nicolaum. EP Ecce sacerdos. GR Iuravit dominus. GV Dixit dominus. ALV Tumba sancti Nicolai. SE Congaudentes. EV Homo quidam peregre. [CR] Credo in unum non dicitur. OF Veritas mea. CO Fidelis servus. [IM] Ite missa est.

19.10. In secunda vespera

laudes [AN] Beatus Nicolaus cum reliquis. Psalmi de confessore [PS] Dixit dominus. PS Confitebor. PS Beatus vir. PS Laudate pueri. PS Credidi. Capitulum ut supra. RP Ex eius tumbae. RV Catervatim. [RV] Gloria patri. Prosa [TP] Sospitati dedit. VS Gloria et honore. AM O per omnia. Oratio ut supra. Additur de octava sancti Andreae AC Ambulans. ORC Protegat nos. Deinde antiphona et oratio de feria et de sancta Maria.

20. [IN OCTAVA SANCTI ANDREAE APOSTOLI]

Hac nocte (7r) ex devota intitutione cuiusdam nostri confratris octava sancti Andreae nobiscum sub pleno officio celebratur, et ideo quidam secundas secundas vesperas sancti Nicolai omittentes, primas vesperas sancti Andreae volunt decantare. Quod antiquarum institutionum regulis non consonat omni parte. Est enim una regula: Si duo festa cum pleno officio sibi per duos dies continuata fuerint antecedens secundam vesperam obtinebit et de sequenti festo dicetur tantum antiphona et collecta. Si vero celebrius est sequens antecedentis festi secundam sibi vesperam usurpabit. Sin autem minime. Celebrius dico ut festum apostolorum, beatae virginis et consimile, aut quod propriam habet historiam. Modo licet festum sancti Andreae sit celebrius festo sancti Nicolai, tamen ipsius octava ex institutione universalis ecclesiae non videtur celebrior, quia festum sancti Nicolai novem lectiones a priori tempore habuit, finalem suis antiphonis more festivitatum omittendo. Octava sancti Andreae a priori tempore tribus lectionibus habuit, finalem in suis antiphonis reservavit. Et intitutio singularis et simplicis personae, secundum quod multi nova plena officia in diversis ecclesiis diversimode instituunt, non debet nec postest institutioni seu ordinationi universalis ecclesiae praeiudicare. Nec de intentione instituentis in aliqua ecclesia plenum officium fuisse creditur antiquitas sanctorum venerationes tollere, sed potius prioribus reservatis devotiones devotionibus cumulare.

20.1. Ad completorium

HY Exorta integraliter dicatur, ex quo in vesperis est omissus. Cetera et ad matutinum ut supra in ipsius festo. OR Protegat nos. Additur de feria et de sancta Maria.

20.2. Ad laudes

sola AN Salve crux.

20.3. Ad primam

AN Dilexit Andream.

20.4. Ad tertiam

AN Biduo vivens.

20.5. Ad sextam

AN Non me permittas.

20.6. Ad nonam

AN Andreas Christi. Cetera omnia ut supra in die sancto.

21. IN CONCEPTIONE SANCTAE MARIAE

si venerit in dominica differatur in secundam feriam.

21.1. Ad vesperas

AN Gaude mater ecclesia. PS Laudate pueri. AN Haec est illa. PS Laudate dominum. AN Haec est botrum. PS Lauda anima mea. AN O Maria clausus. PS Laudate dominum quoniam. AN Adesto iam supplicibus. PS Lauda Hierusalem. CP Dominus posssedit me. Require in nativitate eius. RP Cordis ac vocis. RV Suscipe devote. [RV] Gloria patri. HY Gaude visceribus. VS Ave Maria. Oratio propria [OR] Deus qui beatae Mariae virginis conceptioni, vel illa [OR] Famulis tuis caelestis gratiae (7v) nomen nativitatis mutando in nomen conceptionis. Additur sub una conclusione de sancto Zenone ORC Venerabilem diem. Deinde antiphona et oratio de sancto Andrea. Postea antiphona et oratio de feria.

21.2. Ad completorium

HV Te nunc suppliciter. AD Dignare me. Oratio ut supra.

21.3. Ad matutinum

INV Eia pervigiles.

In primo nocturno AN Gaude fidelis. PS Domine dominus noster. AN Cui Eva. PS Caeli enarrant. AN A prophetis praecinitur. PS Domini est terra. VS Specie tu a. Legitur legenda [LHI] Tempore illo. RP Fulget dies. RV Germine. RP Abrahae stirpe. RV Haec ammiranda. RP Virga Iesse. RV Voce prophetiae. [RV] Gloria patri.

In secundo nocturno AN Namque rubus. PS Eructavit. AN Virga Aaron. PS Deus noster. AN Isaias ille. PS Fundamenta. VS Adiuvabit eam. RP Sicut rosa. RV Cuius cunctorum. RP Verbum patris. RV Solem iustitiae. RP Celebris dies. RV Ista fuit digna. [RV] Gloria patri.

In tertio nocturno AN Abrahae fit promissio. PS Cantate i. AN Hoc promissum. PS Dominus regnavit exultet. AN Vinea quondam. PS Cantate ii. VS Diffusa est. EV Liber generationis cum sua homilia. RP Ecce novum. RV Sanctus obumbrabit. RP Patriarcharum semine. RV Nobilis et clara. RP O Maria clausa. RV Perfudit totam. [RV] Gloria patri. [TD] Te deum laudamus.

21.4. Laudes

AN Conceptus hodiernus. PS Dominus regnavit cum reliquis. AN Gloriosa semper. AN Maria plena. AN O quam larga. AN Dignare me. CP Dominus possedit me cum reliquis ut in nativitate ipius. VS Audi filia. AB Benedicta es. Oratio ut supra de sancto Zenone sub una conclusione. Addditur antiphona et oratio de feria.

21.5. Ad primam

AN Conceptus.

21.6. Ad tertiam

AN Gloriosa semper.

21.7. Ad sextam

AN Maria plena.

21.8. Ad nonam

AN Dignare me. Capitula et oratio ut supra. Additur semper de sancto Zenone et de feria.

21.9. Ad missam

per totum ut in nativitate beatae virginis sed nomen nativitatis mutatur in nomen conceptionis.

21.10. In secunda vespera

laudes [AN] Conceptus cum reliquis. Psalmi de beata virgine cum reliquis. Capitulum ut supra. RP O Maria clausa. RV Perfudit totam. Prosa [TR] Stella maris. VS Ave Maria. AM Ave regina. Oratio ut supra. Additur antiphona et oratio de feria.

22. DAMASII PAPAE

AN Sacerdos et pontifex et oratio propria vel communis.

23. IN NATIVITATE SANCTAE LUCIAE VIRGINIS ET MARTYRIS

23.1. Ad vesperas

feriales antiphonae et feriales psalmi. CP Domine deus meus. VS Specie tua. AM In tua patientia. OR Exaudi nos dominus. Sequitur antiphona de feria. Deinde statim novem [LT] Kyrie eleison et PE Ego dixi cum psalmo [PS] Miserere et (8r) oratione de feria. Item antiphona et oratio de sancta Maria et de omnibus sanctis ut supra.

23.2. Completorium

ferialiter de adventu.

23.3. Ad matutinum

invitatorium, et antiphonae et versiculi ut de una virgine. Legatur Isaias vel ipsius legenda. RP Lucia virgo. RV Sicut per me. RP Rogavi dominum. RV Pro eo ut me. RP Grata facta es. RV Adiuvabit eam. [TD] Te deum laudamus dicitur.

23.4. Ad laudes

AN Orante. AN Lucia virgo. AN Per te Lucia. AN Benedico te pater. AN Tanto pondere. Capitulum de una virgine et martyre. AB Columna es. Oratio ut supra. Sequitur ferialis antiphona et preces et oratio ut supra in vesperis. Deinde antiphona et oratio de sancta Maria et de omnibus sanctis.

23.5. Prima

fiat de adventu domini.

23.6. Ad tertiam

AN Soror mea.

23.7. Ad sextam

AN Lucia virgo.

23.8. Ad nonam

AN Per te Lucia. Capitula, responsoria et versiculi de virgine et martyre. Oratio ut supra. Additur de feria, de sancta Maria et de sanctis.

23.9. Ad missam

[IN] Dilexisti iustitiam per totum. [KY] Kyrie eleison feriale. [GL] Gloria in excelsis non dicitur. Oratio ut supra. EP Confitebor tibi domine. GR Dilexisti iustitiam. GV Propterea. ALV Diffusa est. EV Simile est regnum caelorum thesauro. OF Offerentur minus. CO Diffusa est. Missa cum [BD] Benedicamus clauditur propter adventum domini.

24. KOMMENTAR

Iuxta romanum ordinem in secunda vespera Luciae inchoantur antiphonae maiores scilicet [AM] O sapientia cum reliquis. Si festum sanctae Luciae in dominicam evenerit officium ipsius in sabbato praecedenti peragatur propter laudes feriales de festi sancti Thomae in feriam secundam transponendas. Et tamen in ipso die dominico in secunda vespera [AM] O sapientia incipimus et orationem dominicalem subiungimus, nisi AM O fuerit ad beatam virginem plus pertinens, tunc oratio erit de beata virgine.

Nota quando [AM] O inchoatum fuerit antiphona ferialis quae supererit in secunda vespera Luciae dicenda est sequenti die ad matutinas et residuae eiusdem die antiphonae dicendae sunt ad tertiam, ad sextam, ad nonam, si fuerint plures quam duae. Et si aliqua illarum fuerit de sancta Maria reservetur ad vesperas ad suffragia et dicatur de ea, nisi feralis antiphona super Magnificat fuerit de ipsa, tunc oportet quod dicatur ad horas. Et ita deinceps scilicet post festum Luciae una feriarum ad matutinas altera ad nonam dicatur. Sed si plures fuerint propter transpositionem feriarum vel propter aliud impedimentum, quod non possunt loco suo dici, tunc tamen semper ad minus sunt cantandae aut dicendae ad horas.

Insuper nota quod semper proxima feria quarta post [festum] Luciae ieiunium quattuor temporum celebratur unde versus [CIT] Vult crux Lucia cineres carismata dia ut sit in (8v) angaria quarta sequens feria. *In feria quarta si quod tibi venerit horum, angariam tunc in quartam postpone sequentem.

25. INCIPIT ORDO MAIORUM ANTIPHONARUM

25.1. [Ad vesperas]

[AM] O sapientia. Veni ad docendum nos viam prudentiae. [AM] O adonai. Veni ad redimendum. [AM] O radix Iesse. Veni ad liberandum nos iam noli tardare. [AM] O clavis David. Veni et educ victos de domo carceris. [AM] O oriens splendor. Veni et illumina sedentes. [AM] O rex gentium. Veni salva hominem quem. [AM] O Emmanuel rex. Veni ad salvandum nos domine deus noster. [AM] O virgo virginum. Filiae Hierusalem quod me admiramini. [AM] O Gabriel nuntius. Concipies et paries. [AM] O rex pacifice. Redemptos tuos visita. [AM] O Hierusalem civitas. Et vide dominum deum tuum. [AM] O mundi domina. Hic iacet in praesepio qui et sidera regit.

26. KOMMENTAR

Quaedam ecclesiae cantant septem [AM] O et distinguuntur ab aliis antiphonis, quia in illis ponitur Veni, et ideo sunt septem quia dirigunt ad Christum, in quo requievit [CIT] spiritus sapientiae et intellectus spiritus consilii et fortitudinis et cetera. Quaedam ecclesiae addunt duas antiphonas: unam in honore beatae virginis quae concepit [AM] O mundi domina, alia pro angelo qui ad virginem introivit [AM] O Gabriel, ut perficiatur novenarius numerus ad designandum quod per septem dona spiritus sancti perveniemus ad novem ordines angelorum. Quorum quilibet desiderabat Christi nativitatem ut impleretur numerus illorum qui de caelo ceciderunt. Quaedam etiam ecclesiae cantant duodecim [antiphonae], quae exprimunt duodecim prophetas, qui Christi adventum praedixerunt. Qui etiam duodecim apostolorum testimonia roboraverunt, ex quo duodecim tribus et duodecim signati salvantur. Sed non sunt nisi septem habentes Veni. Hae omnes antiphonae sunt secundi toni, per quod innuitur, quia patres antiqui eius adventum cupiebant, quem deum et hominem futurum sciebant. Unde canitur [CIT] geminae gygas substantiae alacris ut currat viam.

27. DOMINICA TERTIA

27.1. Ad vesperas

super feriales psalmos AN Veni et libera, quae non mutatur usque ad vigiliam domini. CP Sic nos existimet homo. RP Festina ne tardaveris. RV Veni domine. HY Conditor alme siderum, qui non mutatur usque ad vigiliam [nativitatis] domini. VS Rorate caeli. AM Ante me non est, vel [AM] O quod occurrit. Si fuerit post festum sanctae Luciae OR Aurem tuam quaesumus domine. Sequitur antiphona et oratio de sancta Maria tantum.

27.2. Completorium

ut supra in sabbatinis noctibus.

27.3. Ad matutinum

INV Dominum qui venturum est.

In primo nocturno AN Tu es qui. VS Egredietur virga. Legatur ad tres lectiones LS Quae sunt in illa nocte. RP Ecce apparebit. RV Ecce dominator. RP Bethlehem civitas. RV Deus a Libano. RP Qui venturus (9r) est. RV Ex Sion species.

In secundo nocturno AN Ite dicite Ioanni. VS Egredietur dominus de loco. Legatur ad tres lectiones LS Legimus sanctum Moysen. RP Suscipe verbum. RV Ave Maria. RP Aegypte noli. RV Ecce dominator. RP Prope est ut veniat. RV Qui venturus.

In tertio [nocturno] AN Dicit dominus paenitentiam. EV Cum audisset Ioannes in vinculis. RP Descendet dominus. RV A solis ortu. RP Veni domine et noli. RV A solis ortu. RP Docebit nos dominus. RV Ex Sion species. [TD] Te deum laudamus non canitur. VS Vox clamantis.

27.4. Ad laudes

AN Veniet dominus. PS Dominus regnavit cum reliquis. AN Hierusalem. AN Dabo in Sion. AN Montes et omnes colles. AN Iuste et pie. Capitulum de epistula ut supra in vesperis. VS Vox clamantis. AB Ioannes autem cum audisset. OR Aurem tuam quaesumus domine. Sequitur oratio de sancta Maria.

27.5. Ad primam

AN Veni et libera. [Cetera] ut superiori dominica.

27.6. Ad tertiam

AN Tu es qui. RB Festina ne tardaveris. RV Relaxa facinora. [RV] Gloria patri. VS Timebunt gentes. Oratio ut supra.

27.7. Ad sextam

AN Ite dicite. RB Emitte agnum. RV De petra deserti. [RV] Gloria patri. VS Memento nostri domine.

27.8. Ad nonam

AN Dicit dominus paenitentiam. RB Tu exurgens domine. RV Quia tempus miserendi est. [RV] Gloria patri. VS Domine deus virtutum. Capitula et oratio de dominica.

27.9. Ad missam

[IN] Gaudete in domino semper. [KY] Kyrie eleison dominicale praeter [GL] Gloria in excelsis. CL Aurem tuam. EP Sic nos existimet. GR Qui sedes. GV Qui regis. ALV Excita domine. EV Cum audisset Ioannes. [CR] Credo in unum dicitur. OF Benedixisti domine. CO Dicite pusillanimis. Missa clauditur cum [BD] Benedicamus domino.

27.10. In secunda vespera

AN Veni et libera. Capitulum dominicale. HY Conditor alme. VS Rorate caeli desuper. AM Beatam me dicent. Oratio de beata virgine. Si vero est post festum sanctae Luciae tunc [AM] O quod occurrit et oratio dominicalis et AC Beatam me dicent habetur in suffragium de sancta Maria.

27.11. Ad completorium

AD Paratus esto, quae ab hinc non mutatur in feriis usque in vigiliam domini. Cetera omnia ut supra.

28. FERIA SECUNDA

28.1. [Ad laudes]

AB Consurge consurge.

28.2. [Ad vesperas]

AM Elevare.

29. FERIA TERTIA

29.1. [Ad laudes]

AB Ponam in Sion salutem.

29.2. [Ad vesperas]

AM Ponent domino gloriam.

30. FERIA QUARTA

30.1. [Ad laudes]

AB Consolamini consolamini.

30.2. [Ad vesperas]

AM Laetamini cum Hierusalem.

31. FERIA QUINTA

31.1. [Ad laudes]

AB Dies domini sicut fur.

31.2. [Ad vesperas]

AM Hoc est testimonium.

32. FERIA SEXTA

32.1. [Ad laudes]

AB Quomodo fiet istud.

32.2. [Ad vesperas]

AM Dabit ei dominus sedem.

33. SABBATO

33.1. [Ad laudes]

AB Omnis vallis implebitur.

34. IN ADVENTU DOMINI DE SANCTA MARIA

34.1. Ad vesperas

AN Missus est. PS Dixit dominus cum reliquis ut de sancta Maria. CP Ecce virgo (9v) concipiet. RP Egredietur virga. RV Rorate caeli. VS Rorate caeli. AB Ave spes nostra. OR Deus qui de beatae Mariae.

34.2. Ad completorium

capitulum quodcumque fuerit de lectione [EP] Locutus est dominus ad Achaz. HY Veni redemptor gentium sine versu [HV] Praesepe. VS Custodi nos. AD Ecce * concipies. Require in historia propria de annuntiatione, quam si non habeas accipiatur AD Spiritus sanctus. Oratio ut supra.

34.3. Ad matutinum

INV Ave Maria.

In primo nocturno AN Benedicta tu. PS Domine dominus noster cum reliquis ut de virginibus. AN Sicut myrra. AN Ante thorum. VS Specie tua. Legantur sex lectiones de ultima parte homilia evangelii [EV] Missus est, et incipiatur in illa parte Dixit autem Maria ad angelum. RP Egredietur virga. RV Rorate caeli. RP Ecce virgo concipiet. RV Tollite portas. RP Virgo Israel. RV A solis ortu.

In secundo nocturno AN Specie tua. AN Adiuvabit eam. AN Sicut laetantium. VS Adiuvabit eam deus. RP Missus est Gabriel. RV Ave Maria. RP Ave Maria. RV Tollite portas. RP Suscipe verbum. RV Ave Maria.

In tertio nocturno AN Gaude Maria virgo. AN Dignare me. AN Post partum. VS Diffusa est gratia. EV Missus est Gabriel. Require dominica tertia in adventu domini feria quarta. RP Annuntiatum est. RV Ave Maria. RP Gaude Maria. RV Gabrielem. Require in purificatione. RP Super salutem. RV Paradisi porta. Require in assumptione. [TD] Te deum laudamus dicitur.

34.4. Ad laudes

AN Missus est. AN Ave Maria. AN Spiritus sanctus. AN Ne timeas. AN Ecce ancilla. CP Egredietur virga, vel [CP] Ecce virgo concipiet, seu quodcumque simile de beata virgine. VS Audi filia et vide. AB Quomodo fiet istud. OR Deus qui de beatae Mariae.

34.5. Ad primam

AN Missus est Gabriel.

34.6. Ad tertiam

AN Spiritus sanctus.

34.7. Ad sextam

AN Ne timeas.

34.8. Ad nonam

AN Ecce ancilla domini. Capitula et oratio ut supra.

34.9. Ad missam

[IN] Rorate caeli. PS Caeli enarrant. [KY] Kyrie eleison cum [GL] Gloria in excelsis. CL Deus qui de beatae Mariae. EP Locutus est dominus ad Achaz dicens. GR A summo caelo. GV Caeli enarrant. ALV *Prophetae sancti. EV Missus est Gabriel. [CR] Credo in unum dicitur. OF Ave Maria. [SA] Sanctus et [AG] Agnus dei ut in plenis officiis. CO Ecce virgo concipiet. [IM] Ite missa est.

Et est sciendum quod omni ebdomada praeter ebdomadas paschae et pentecostes nobiscum sabbato vel alio oportuno die missa de beata virgine canitur et AS Salve regina cum collecta competenti semper (10r) illi missae debet praemitti et percantari.

34.10. *In secunda vespera

*laudes [AN] Missus est cum reliquis. PS Dixit dominus cum reliquis ut supra. CP Ecce virgo concipiet. HY Ave maris stella. VS Ave Maria. AM Ave Maria. OR Deus qui de.

35. DE IEIUNIO HIEMALI [QUATTUOR TEMPORUM]

in tertia ebdomada adventus domini semper celebrando.

Est sciendum [quod] omnes apostolicos a beato Petro usque ad Simplicium papam ordinationes tantum in ieiunio decembris celebrasse, ut in romano pontificali legitur. Unde et istud ieiunium non immerito plenius quam reliqua suum habet officium. Nam reliqua [nunc] aliunde, nunc ex toto, nunc ex magna parte per suas ferias inofficiantur. Similiter est sciendum quod in omni ieiunio quattuor temporum, nisi infra pentecosten, tam ad horas quam ad missas genua flectimus. In quarta quidem feria ad priorem orationem in missa sine salutatione, id est sine Dominus vobiscum flectamus genua. Nam secunda oratio sine genuflexione cum salutatione profertur. Oratio autem in sexta feria cum salutatione et genuflexione recitatur. In sabbato autem omnes orationes genuflexio sine salutione praecedit, praeter illam de camino. Ibi praemittitur salutatio absque flexione genuum more trium puerorum, qui statuam noluerunt adorare. Ordo etiam praecipit ut infra hymnum trium puerorum non sedeamus, ne illis in camino laborantibus, nos inertiae sessionis dediti, esse videamur contrarii.

Observandum est etiam ut in hoc ieiunio evangelia legantur ad matutinum.

36. FERIA QUARTA QUATTUOR TEMPORUM

36.1. Ad matutinum

EV Missus est angelus.

36.2. [Ad laudes]

Capitulum de feria [CP] Erit in novissimis. AB Missus est. Oratio de sancta Maria et de ieiunio sub una conclusione secundum quosdam, sed nos orationem de ieiunio dicimus ad horas et orationem de beata virgine solam ad matutinum. Deinde antiphona et oratio de sanctis. Responsoria de historia dominicali vel de historia [RP] Clama, secundum quod infra de impositione huius historiae per speciales regulas fueris informatus.

36.3. Ad matutinas et ad omnes cursus

preces minores cum suis psalmis dicimus per tres dies quattuor temporum.

36.4. Ad missam

feria quarta officium [IN] Rorate caeli. [KY] Kyrie eleison feriale. CL Praesta quaesumus. [EVI] Dixit Isaias propheta. EPP Erit in novissimis. GR Tollite portas. GV Quis ascendet. Alia CL Festina quaesumus domine. [EVI] In diebus illis. EPP Locutus est dominus ad Achaz. GR Prope est dominus. GV Laudem domini.

Nota feria quarta quattuor temporum semper ad missam leguntur duae lectiones, quarum prima quae legitur sub tono nocturnali, scilicet declinante, significat vetus testamentum. Et secunda quae legitur sub communi tono, scilicet ascendente, significat novum testamentum ad significandum ordinandos in utroque testamento esse instructos. Monendi enim sunt qui ad ordinem sacrum contendunt, quod habeant notitiam legis et prophetarum, quibus possint alios erudire. In sexta feria tantum una lectio legitur, quia auctor novi et veteris testamenti, de quibus praemissum est unus solus deus est et quia ex utroque testamento unum evangelium factum est, vel quia lex et propheae, quae fuerunt in quarta aetate, in uno recapitulantur evangelio in sexta aetate.

EV Missus est. OF Confortamini. Praefatio cottidiana ferialiter. CO Ecce virgo. [BD] Benedicamus domino.

36.5. In secunda vespera

capitulum et oratio de die cum genuflexione dicimus et precibus.

37. FERIA SEXTA [QUATTUOR TEMPORUM]

37.1. Ad matutinum

EV Exurgens Maria. Responsoria de historia dominicali vel de historia [RP] Clama ut infra patebit.

37.2. [Ad laudes]

Capitulum de feria [CP] Egredietur virga. AB Ex quo facta est. Oratio de sancta Maria et oratio de ieiunio dicatur ad horas.

37.3. [Ad missam]

Officium [IN] Prope esto domine. CL Excita domine potentiam tuam et veni ut hi. EPP Egredietur virga. GR Ostende nobis domine. GV Benedixisti domine. EV Exurgens autem Maria. OF Deus tu convertens. CO Ecce dominus. [BD] Benedicamus domino.

37.4. In secunda vespera

capitulum et collecta de die cum genuflexione et precibus dicimus.

38. SABBATO [QUATTUOR TEMPORUM]

38.1. Ad matutinum

EV Anno quinto decimo. Responsoria de historia dominicali, nisi tunc impediatur per transpositionem feriae in hanc feriam ut infra patebit.

38.2. [Ad laudes]

Capitulum de feria [CP] Ecce deus vester ultionem. AB Omnis vallis. OR Deus qui conspicis. Additur de sancta Maria.

38.3. Officium

[IN] Veni et ostende. CL Deus qui conspicis. [EVI] In diebus illis. EPP Clamabunt ad dominum a facie. GR A summo caelo. GV Caeli enarrant. CL Concede quaesumus omnipotens deus. [EVI] Haec dicit dominus deus. EPP Laetabitur deserta. GR In sole posuit. GV A summo caelo. CL Indignos nos. [EVI] Haec dicit dominus deus. EPP Super montem excelsum. GR Domine deus virtutum. GV Excita domine potentiam. CL Praesta quaesumus omnipotens deus. [EVI] Haec dicit dominus deus. EPP Christo meo Cyro. GR Excita domine potentiam. GV Qui regis Israel. CL Preces populi tui. EPP Angelus domini. Hymnus trium puerorum [HY] Benedictus es, quem tres pueri cantent. Quo finitur sequitur CL Deus qui tribus pueris. EP Rogamus vos per adventum. TR Qui regis. EV Anno quinto decimo. OF Exulta satis. CO Exultavit ut gigas. [BD] Benedicamus domino.

39. IN VIGILIA SANCTI THOMAE [APOSTOLI]

Ad matutinum et ad *horas nihil dicatur de vigilia sed de adventu domini.

*Officium vero semper de vigilia habetur, nisi vigilia venerit in aliquam diem quattuor temporum, tunc officium canitur de ieiunio et additur collecta de vigilia. Eodem modo si vigilia sancti Thomae (11r) * in dominicam venerit additur de vigilia.

40. IN NATALE SANCTI THOMAE APOSTOLI

40.1. Ad vesperas

AN Isti sunt triumphatores. CP Benedictio domini super caput. RP Montes Israel. VS Rorate caeli. HY Exultet caelum laudibus. VS In omnem terram. AM O Thoma Didyme. OR Da nobis quaesumus domine beati apostoli tui. Sequitur [antiphona] [AC] O de feria quod in ordine fuerit et de sancta Maria.

40.2. Completorium

ut de apostolis in plenis officiis.

40.3. Ad matutinum

similiter commune de apostolis cum ipsius legenda. EV Thomas unus. Homilia in eo loco incipe ubi dicitur [LH] Iste unus discipulus defuit. Lege tres lectiones usque ad illum locum ubi sanctus Gregorius loquitur de pascha Ecce paschalia sollemnia agimus. [TD] Te deum laudamus dicitur.

40.4. Ad laudes

AN Hoc est praeceptum. AB Thomas qui dicitur Didyme. OR Da nobis quaesumus domine beati Thomae. Sequitur antiphona ferialis scilicet [AC] Nolite timere, quae numquam debet cantari, nisi in die sancti Thomae. Et si festum Thomae die dominico fuerit illa antiphona [AB] Nolite timere dicenda est super Benedictus, et haec antiphona [AC] Ave Maria dicenda est eodem die vel praecedenti ad suffragia de sancta Maria.

40.5. Ad primam

AN Isti sunt triumphatores.

40.6. Ad tertiam

AN Mitte manum tuam.

40.7. Ad sextam

AN Misi digitum meum.

40.8. Ad nonam

AN Quia vidisti me. Has antiphonas require in octava paschae. Capitula, responsoria, versiculi ut de apostolis. Oratio propria ut supra.

40.9. Ad missam

[IN] Mihi autem. [KY] Kyrie eleison de apostolis cum [GL] Gloria in excelsis. CL Da nobis domine beati Thomae. EP Benedictio domini super caput. GR Nimis honorati. GV Dinumerabo eos. ALV In omnem terram, vel [ALV] Per manus autem. SE Clare sanctorum. EV Thomas autem usque ad illum locum Beati qui non viderunt. Require in octava paschae. [CR] Credo in unum dicitur. OF In omnem terram. Praefatio de apostolis. CO Mitte manum. [IM] Ite missa est.

Si dies sancti Thomae in diem ieiunii venerit cantetur prima missa post tertiam de sancto Thoma, secunda vero missa post sextam de tempor. Si in diem dominicum venerit dicatur antiphona et oratio de eo et totum officium in secundam feriam transferatur praeter [AC] Nolite timere, quae immobiliter eodem die permanebit.

40.10. In secundis vesperis

AN Iuravit dominus cum reliquis per omnia ut de apostolis. Additur AC O de feria cum oratione. Si festum illud in sabbatum inciderit secundas vesperas non habebit, sed per totum dicetur de adventu domini. Additur AC Beati eritis et oratio de apostolo.

41. DOMINICA QUARTA ET PROXIMA ANTE NATIVITATEM DOMINI

41.1. Ad vesperas

AN Veni et libera. PS Benedictus dominus cum reliquis. CP Gaudete in domino semper. RP Iuravi dicit dominus. RV A solis ortu. (11v) HY Conditor alme siderum. VS Rorate caeli. AM O quod occurrit. OR Excita domine potentiam tuam. Sequitur antiphona et oratio de sancta Maria tantum.

41.2. Completorium

ut supra in sabbatinis noctibus.

41.3. Ad matutinum

INV Surgite vigilemus.

In nocturnis AN Tu es cum reliquis, et versiculi ut in superiori dominica. Legatur LS Laetitia quanta sit ad sex lectiones. RP Canite tuba. RV A solis ortu. RP Vicesima quarta. RV Ego sum dominus. RP Non auferetur. RV Pulchriores sunt. [RV] Gloria patri.

[In secundo nocturno] RP Me oportet minui. RV Hoc est testimonium. RP Ecce iam veniet. RV Prope est. RP Virgo Israel. RV A solis ortu. [RV] Gloria patri.

[In tertio nocturno] EV Miserunt Iudaei cum sua homilia. RP Iuravi dicit. RV A solis ortu. RP Non discedimus. RV Domine deus virtutum. RP Intuemini quantus. RV Et dominabitur. [TD] Te deum non canitur.

41.4. Ad laudes

AN Canite tuba. PS Dominus regnavit cum reliquis. AN Ecce veniet desideratus. AN Erunt prava. AN Dominus veniet occurrite. AN Omnipotens sermo. Capitulum de epistula ut in officiali ponitur. VS Vox clamantis. AB Ave Maria. OR Deus qui de beatae Mariae.

41.5. Ad horas

antiphonae, responsoria, versiculi ut in priori dominica. Capitulum et oratio de praesenti dominica.

41.6. Ad missam

IN Memento nostri. [KY] Kyrie eleyson dominicale praeter [GL] Gloria in excelsis. CL Excita domine potentiam. EP Gaudete in domino. GR Prope est domine. GV Laudem domini. ALV Veni domine. EV Miserunt Iudaei. [CR] Credo in unum dicitur. OF Ave Maria. CO Ecce virgo concipiet. [BD] Benedicamus domino.

42. KOMMENTAR

Intitulatur autem in antiquis libris dominica ista dominica vacat. Quia apostolicus olim hac dominica elemosinam vacabat, et tam ipse quam sui circa hoc intenti nullam stationem faciebant. Propter quod dicta est vacans, scilicet a statione et indugentia.

43. KOMMENTAR

Si post hanc dominicam evenerit aliqua feria, quae in matutinis non habeat lectiones, tunc lege partem homiliae [EV] Anno quinto decimo, et incipe ibi [LH] Qui recipit prophetam. Cetera ut in feriis annotatur.

44. [DE HISTORIA CLAMA]

De feriis Clama in fortitudine est sciendum diligenter quod quidam historiam Clama in fortitudine in quarta feria hiemalis ieiunii omni anno incipiunt, etiam si adhuc duodecim dies usque ad nativitatem domini remaneant. Aestimant enim eandem historiam pro eodem ieiunio esse institutam. Sed falluntur. Si enim romana auctorictas illa ad hoc instituisset, tunc ipsam ante dominicam vacantem videlicet Canite tuba sicut cetera *diurnalia eiusdem ieiunii officia collocasset. Praeterea si eadem historia pro ieiunio institua esset, tunc superfluo secundam feriam et tertiam, et quintam, eodem modo inofficiatas haberet ut sextam feriam, dum tamen ad illas praedictum ieiunium nil pertineret. Patet igitur hanc historiam non pro ieiunio, sed potius ad hoc esse intitutam, ut proxima ebdomadam ante nativitatem domini, sicut ante pascha, tanto plus in officio habeat, quanto vicinior dominicae sollemnitatis existat. Nam et hoc antiphonarium videtur innuere quod historia Clama in fortitudine infra ebdomadam eiusdem dominicae canendam subsequenter insinuat singulis feriis singulas matutinales laudes attribuens. Sunt autem ita descriptae ut eo anno observantur cum nativitas domini in dominicam venerit, et vigilia domini in sabbato occurrerit, quem ordinem et modum AN Nolite timere in quarta feria descripta et AN Expectetur de cantico sabbati vigiliae ascrita *demonstrant. Unde et ipsum sabbatum speciali matutinae laudi insigniri non necesse habuit. Nam omni anno aut eiusdem vigiliae officium obtinebit, aut alterius feriae quam eadem vigilia eo anno occupaverit.

Hanc tamen regulam non omnes ecclesiae tenent. Sed quaedam ecclesiae feriales laudes quae cadunt in die sancti Thomae tranferunt in diem sabbati. Aliae vero ecclesiae feriales laudes ipsius sabbati a praecedentibus antiphonis colligunt, sicut in ipsis feriis annotabitur. Et hic modus tamquam expeditior nobiscum observatur. Si enim laudes de feria in quam vigilia domini aut festum sancti Thomae cadunt semper essent cantandae plures antiphonae proprios psalmos habentes alienis psalmis iungerentur et etiam aliquotiens antiphonae quorundam canticorum superfluerent. Et notandum quod huius ebdomadae officia, et si pro ieiunio, ut probatum est, non sint instituta, numquam tamen illud omnino relinquunt, nisi eo anno dum nativitas domini in dominicam occurrerit. In omnibus autem aliis annis ipsum ieiunium aut ex integro vel ex parte praedictae ebdomadae includitur, et per legittimas eius ferias celebratur. Unde et antiphonae de evangeliis huius ieiunii quamvis multotiens cum ipso anticipentur, merito tamen in feria quarta et sexta et sabbato eiusdem septimanae describuntur, quiaeasdem ferias idem ieiunium adeo frequentat, ut vix uno anno illsa ex integro relinquat.

Etiam sciendum quod in antiquis antiphonariis ante nativitatem domini septem officia (12v) solent continuari, videlicet vacantis dominicae et quinque feriarum atque vigiliae domini. Et eadem officia annuatim ab octava die, quae nativitatem domini praecedit, ut infra scribitur, congrue incipimus, ut totam illam septimanam statutis officiis celebrem habeamus, nec aliquam diem praeter sanctorum patrum institutionem huic celebritati ex parte nostra applicemus. Laudes feriales in festo sancti Thomae currentes in feriam eiusdem nominis praecedentis ebdomadae transponantur. Verbi gratia: Festum sancti Thomae si sit in secunda vel tertia feria proximae ebdomadae matutinale officium illarum feriarum in prioris septimanae feriam secundam vel tertiam transponatur.

45. [REGULAE SPECIALES PRO HISTORIA CLAMA IN FORTITUDINE]

Et ut modus incipiendi et decantandi historia [RP] Clama in fortitudine expedite sciri valeat diligenter, est notandum quod in quamcumque diem vigilia nativitatis domini evenerit in eadem die praecedenti, id est in octava proxima, laudes cum historia [RP] Clama incipiuntur, nisi quando dies nativitatis domini in feriam secundam evenerit, tunc enim in proxima secunda feria antecedente incipiuntur. Et de hiis omnibus ut simpliciores intelligant, ponantur regulae speciales.

46. REGULA PRIMA

Si vigilia domini die dominico evenerit, tunc in antecedenti dominica leguntur sermones [LS] Quae sunt in illa nocte et [LS] Legimus sanctum Moysen cum historia [RP] Ecce apparebit ut supra habetur in rubrica de dominica tertia. Et tunc adventus tantum sunt tres ebdomadae, diem vigiliae domini non computando, quae secundum quod scribit Ioannes Belethus non de adventu domini, sed de natali et ad tempus gaudii pertinet. Laudes feriales [AN] De Sion de feria quinta propter festum sancti Thomae transponantur in feriam quintam praecedentis ebdomadae. Etiam transponantur in eandem feriam responsoria septimum, octavum, et nonum de historia [RP] Clama. Et quod laudes de festo sancti Thomae transponantur, hoc omni anno est generale. Quod vero huiusmodi responsoria transponuntur hoc solo anno est speciale cum vigilia domini in diem dominicam evenerit. Non tunc ultima tria responsoria de dominica quarta propter vigiliam domini in praecedentem feriam tertiam transposita, historiam [RP] Clama interrumpunt, ut infra patebit.

47. [FERIA SECUNDA]

Deinde feria secunda proxima post dominicam tertiam.

47.1. [Ad matutinum]

INV Ecce venit plenitudo. LS Vos inquam convenio cum historia [RP] Clama quo ad prima tria responsoria scilicet RP Clama in fortitudine. RP Orietur. RP Modo veniet.

47.2. Ad laudes

AN Ecce veniet dominus. PS Miserere mei deus. AN Cum venerit filius. PS Verba mea auribus. AN Ecce iam veniet. PS Deus deus meus. (13r) AN Haurietis aquas in. Canticum [PS] Confitebor tibi. AN Egredietur dominus de loco. PS Laudate dominum de. Capitulum dominicale. VS Vox clamantis. AB *Egredietur virga. Oratio de sancta Maria.

47.3. Ad vesperas

AM O rex gentium. Oratio de dominica.

48. KOMMENTAR

Item memento ut singulis annis feriales antiphonae cuiuslibet diei, quando superfuerint, ad horas dicantur et antiphonae quae incurrunt in die sancti Thomae, quia non possunt dici eadem die festo impediente dicantur die priori ad horas cum aliis antiphonis eiusdem diei. Etiam de his considerandis recurre ad notabile suprascriptum in secunda vespera sanctae Luciae.

49. FERIA TERTIA

propter vigiliam domini quae in dominica evenerit anticipantur aliqua de quarta dominica.

49.1. Ad matutinum

INV Surgite vigilemus. Antiphonae feriales cottidianae cum nocturno. VS Egredietur virga. EV Miserunt Iudaei. Et de historia eiusdem dominicae recipiantur tria ultima responsoria scilicet RP Iuravi dicit dominus. RP Non discedimus. RP Intuemini quantus sit.

49.2. Laudes

AN Rorate caeli. PS Miserere mei. AN Emitte agnum. PS Iudica me deus. AN Ut cognoscamus. PS Deus deus meus. AN Da mercedem. Canticum [PS] Ego dixi. AN Lex per Moysen. PS Laudate dominum de caelis. Capitulum dominicale. VS Vox clamantis. AB Tu Bethlehem. OR Excita domine potentiam tuam et veni et magna nobis. Et AC Ave Maria cantetur in suffragiis cum oratione de sancta Maria.

49.3. Ad horas

ut supra, sed dicantur hac die capitula et oratio de quarta dominica.

49.4. Ad missam

cantetur quarta dominica [IN] Memento nostri ferialiter per totum.

49.5. Ad vesperas

AM O Emmanuel. Oratio dominicalis. Additur antiphona et oratio de sancta Maria.

50. FERIA QUARTA

50.1. [Ad matutinum]

INV Populus Sion. EV Missus est. Responsoria de [RP] Clama: quartum, quintum, sextum scilicet [RP] Egredietur dominus. [RP] Praecursor pro nobis. [RP] Videbunt gentes.

50.2. Laudes

[AN] Propter Sion. PS Miserere mei. AN Prophetae praedicaverunt. PS Te decet. AN Annuntiate populis. PS Deus deus. AN Ecce veniet dominus. Canticum [PS] Exultavit cor. AN Spiritus domini. PS Laudate dominum de caelis. Capitulum de feria [CP] Erit in novissimis. VS Vox clamantis. AB Missus est [angelus] Gabriel. Oratio de sancta Maria.

50.3. Ad horas et ad missam

ut supra in rubrica de quarta feria quattuor temporum, sed hodie duae missae celebrantur: prima de vigilia apostoli, secunda vero de tempore.

51. [DE SANCTO THOMA APOSTOLO]

51.1. Ad vesperas

de sancto Thoma apostolo. In suffragium additur AC O virgo virginum. Sequitur oratio de beata virgine.

51.2. Ad matutinum

legatur passio ipsius apostoli

51.3. [Ad laudes]

post Benedictus in suffragio AC Nolite timere. Oratio dominicalis. Cetera omnia de apostolo ut supra in propria rubrica. (13v)

51.4. In secunda vespera

AN Iuravit cum reliquis. In suffragio de sancta Maria [AC] O Gabriel. Sequitur oratio de sancta Maria.

51.5. Completorium

de tempore ut supra.

52. FERIA SEXTA

52.1. [Ad matutinum]

INV Popolus Sion. EV Exurgens Maria. Responsoria decimum, undecimum, duodecimum de [RP] Clama scilicet: RP Ecce radix. RP Radix Iesse. RP Annuntiatum est, quia responsoria septimum, octavum, nonum sunt propter diem sancti sancti Thomae anticipata in proximam feriam quintam praecedentis ebdomadae.

52.2. Laudes

AN Constantes estote. PS Miserere mei. AN Ad te domine levavi. PS Domine exaudi orationem meam. AN Veni domine. PS Deus deus meus. AN Deus a Libano veniet. PS Domine audivi. AN Ego autem ad dominum. PS Laudate dominum de caelis. Capitulum de quattuor temporibus scilicet [CP] Egredietur virga. AB Ex quo facta est. Oratio de sancta Maria [OR] Deus qui de beate.

52.3. Ad horas et ad missam

ut supra in propria rubrica de feria sexta quattuor temporum.

52.4. Ad vesperas

AN O rex pacifice. Additur antiphona et oratio de sancta Maria.

53. SABBATO QUATTUOR TEMPORUM

53.1. [Ad matutinum]

INV Ecce venit plenitudo. EV Anno quinto decimo. Responsoria de [RP] Clama: tertium, quartum decimum, quintum decimum scilicet ultima [RP] Nascetur nobis. [RP] Egredietur virga. [RP] Ecce dominus veniet. Sic omnia responsoria de historia [RP] Clama sunt enumerata et inter illa non computatur RP Montes Israel, nam ad primas vesperas sancti Thomae nobiscum solet decantari.

53.2. Laudes

hoc loco anticipentur de sequenti dominica. AN Canite tuba. PS Miserere mei. AN Ecce veniet de Sion. PS Bonum est confiteri. AN Erunt prava. PS Deus deus meus. AN Expectetur sicut pluvia. Canticum [PS] Audite caeli, quia AN Dominus veniet debet reservari in crastinam diem dominicam ad laudes de vigilia super canticum [PS] Benedicite omnia opera. AN Omnipotens sermo. PS Laudate dominum de caelis. Capitulum de quattuor temporibus scilicet [CP] Ecce deus vester ultionem. AB Omnis vallis. Oratio de feria. Additur de sancta Maria.

53.3. Ad horas et ad missam

ut supra de sabbato quattuor temporum in propria rubrica.

53.4. Ad vesperas

per omnia ut infra in rubrica de vigilia vigiliae domini ponitur.

54. REGULA SECUNDA

Si vigilia nativitatis domini in feriam secundam feriam evenerit, in praecedenti non proxima dominica sermones [LS] Quae sunt in illa nocte et [LS] Legimus sanctum Moysen cum historia [RP] Ecce apparebit habentur ut scriptum sest supra de dominica tertia in rubrica. Tunc adventus sunt tres ebdomadae et unus dies.

Laudes feriales scilicet [AN] Constantes estote de sexta feria propter festum sancti Thomae ad sextam feriam praecedentis ebdomadae transferantur.

55. [FERIA SECUNDA]

Deinde feria secunda proxima post eandem (14r) tertiam dominicam.

55.1. Ad matutinum

INV Ecce venit plenitudo. Feriales antiphonae cum nocturna. LS Vos inquam convenio ad duos dies. Hoc die prima tria responsoria de historia [RP] Clama.

55.2. Laudes

AN Ecce veniet cum reliquis. Require supra in prima regula. Capitulum de dominica. AB Egredietur virga. Oratio de sancta Maria.

55.3. Ad vesperas

AM O oriens. Additur antiphona et oratio de sancta Maria.

56. KOMMENTAR

Nota de antiphonis superfluis, tene regulas scriptas in secunda vespera sanctae Luciae.

57. FERIA TERTIA

57.1. [Ad matutinum]

INV Regem venturum. Legatur pars sermonis [LS] Vos inquam convenio, ubi heri dimissum fuit. Responsorium quartum, quintum et sextum de [RP] Clama.

57.2. Laudes

[AN] Rorate caeli cum reliquis. PS Miserere mei cum reliquis ut supra in prima regula. AB Tu Bethlehem. Oratio dominicalis. Additur de sancta Maria.

57.3. Ad vesperas

AM O rex gentium. Oratio dominicalis. Additur de sancta Maria.

58. FERIA QUARTA

58.1. [Ad matutinum]

INV Populus Sion. EV Missus est. Responsorium septimum, octavum, nonum de [RP] Clama.

58.2. Laudes

AN Propter Sion cum reliquis. PS Miserere mei ut supra in prima regula. Capitulum de feria quarta quattuor temporum. VS Vox clamantis qui non variatur in laudibus. AB Missus est. Oratio de sancta Maria.

58.3. Ad cursus et ad missam

ut supra in quattuor temporibus.

58.4. Ad vesperas

AM O Emmanuel. Oratio dominicalis. Additur antiphona et oratio de sancta Maria.

59. FERIA QUINTA

59.1. [Ad matutinum]

INV Regem venturum. Legatur de homilia [EV] Missus est et incipiatur ibi [LH] Dixit autem Maria ad angelum secundum quod a prioribus nostris consuevimus facere. Alii vero EV Exurgens Maria cum sua homilia de crastina sexta feria, in qua est dies sancti Thomae, in hodiernum diem anticipant. Utrumque consonum est rationi, sed primum stat cum antiquae nostrae ecclesiae consuetudine. Responsorium decimum, undecimum, duodecimum de [RP] Clama.

59.2. Laudes

[AN] De Sion cum reliquis. PS Miserere cum reliquis ut supra in prima rubrica. AB Intuemini. Oratio dominicalis. Additur de sancta Maria. Qui vero EV Exurgens Maria legeret, haberet AB Ex quo facta est, vel poneret eam in suffragio de sancta Maria.

59.3. Ad horas

ut supra in feriis. Nihil tamen de quattuor temporibus, quia quattuor tempora quintam feriam non respiciunt.

60. [DE SANCTO THOMA APOSTOLO]

60.1. Ad vesperas

omnia fiant de apostolo. In suffragiis AC O virgo virginum. Oratio de sancta Maria.

60.2. Ad completorium et ad matutinas

omnia de apostolo. In suffragiis additur AC Nolite timere. Sequitur oratio de feria. Deinde antiphona et oratio de sancta Maria.

60.3. [Ad matutinum]

Quidam EV Exurgens Maria in praecedentem feriam quintam transponunt. Quidam vero evangelium de apostolo legunt pro octava lectione et EV Exurgens Maria hoc die legunt pro nona lectione. Quod nos a priori tempore consuevimus et qualitercumque fiat, tunc hoc die AC Ex quo facta est ad minus in suffragium de sancta Maria canitur (14v) convenienter.

60.4. Ad horas

omnia de apostolo. Additur oratio de feria et de sancta Maria.

60.5. Prior missa

post tertiam de apostolo.

60.6. Secunda vero missa

de tempore hora debita.

60.7. In secundis vesperis

AN Iuravit dominus cum reliquis ut supra in rubrica de apostolo. In suffragiis additur AC O Gabriel. Oratio de sancta Maria.

61. SABBATO

61.1. [Ad matutinum]

INV Regem venturum. EV Anno quinto decimo. Responsorium tertio decimum, quarto decimum, quinto decimum de [RP] Clama.

61.2. Laudes

colligantur de praecedentibus antiphonis et sunt hae antiphonae [AN] Consurge consurge. AN Elevare elevare. AN Ponam in Sion. AN Expectetur sicut pluvia. AN Ponent domino. AB Omnis vallis. Oratio de feria. Additur de sancta Maria.

61.3. Ad horas et ad missam

de quattuor temporibus ut supra in propria rubrica.

61.4. Ad vesperas

AN Veni et libera. PS Benedictus dominus cum reliquis. CP Gaudete in domino. RP Iuravi dicit. HY Conditor. VS Rorate caeli. AM O rex pacifice. Oratio dominicalis. Additur antiphona et oratio de sancta Maria. Completorium ut supra in sabbatinis noctibus. Ad matutinum per totum ut habetur supra in rubrica de quarta dominica.

62. TERTIA REGULA

Si vigilia domini in feria tertia evenerit in dominica non proxima sed praecedenti LS Quae sunt in illa nocte, et [LS] Legimus sanctum Moysen cum historia [RP] Ecce apparebit imponantur, ut habetur supra, in rubrica de dominica tertia. Tunc adventus domini sunt tres ebdomadae et duo dies.

Laudes feriales [AN] Consurge de sabbato propter festum sancti Thomae in sabbatum praecedentis ebdomadae transferatur, ne AN Expectetur sicut pluvia omittatur, alias forte non esset. Necesse laudes de sabbato transferre, cum sabbatum laudes habeat non proprias, sed collectas et accomodatas.

63. [FERIA SECUNDA]

Unde feria secunda proxima post eandem dominicam tertiam.

63.1. [Ad matutinum]

INV Regem venturum. Legantur tres lectiones de Isaia cum tribus responsoriis de historia dominicali [RP] Ecce apparebit. Deinde

64. FERIA TERTIA

64.1. Ad matutinum

INV Ecce venit plenitudo. LS Vos inquam convenio cum historia [RP] Clama quo ad prima tria responsoria.

64.2. Laudes

AN Rorate caeli cum reliquis. PS Miserere mei cum reliquis ut supra in prima regula. AB Tu Bethlehem. Additur de sancta Maria.

64.3. Ad vesperas

AM O oriens. Oratio dominicalis. Sequitur antiphona et oratio de sancta Maria.

65. KOMMENTAR

De antiphonis quae superfuerint, tene regulas in secunda vespera sanctae Luciae scriptas.

66. FERIA QUARTA

66.1. [Ad matutinum]

INV Populus Sion. EV Missus est cum sua homilia ad tres lectiones. Responsorium quartum, quintum, et sextum de [RP] Clama.

66.2. Laudes

AN Propter Sion cum reliquis. PS Miserere mei cum reliquis ut supra in prima regula. AB Missus est. Oratio de sancta Maria.

66.3. Ad horas et ad missam

ut supra in rubrica de quattuor temporibus.

66.4. Ad vesperas

AM O rex gentium. Oratio dominicalis. Additur antiphona et oratio de sancta Maria.

67. FERIA QUINTA

67.1. [Ad matutinum]

(15r) INV Regem venturum. Legatur de homilia [EV] Missus est et incipiatur ibi [LH] Dixit autem Maria ad angelum. Responsoruma septimum, octavum, nonum de [RP] Clama.

67.2. Ad laudes

AN De Sion cum reliquis. PS Miserere mei cum reliquis ut supra in regula prima. AB Intuemini. Oratio dominicalis. Additur AC Quomodo fiet et oratio de sancta Maria.

67.3. Ad horas

ut supra in feriis.

67.4. Ad vesperas

AM O Emmanuel. Additur antiphona de sancta Maria.

68. FERIA SEXTA

68.1. [Ad matutinum]

INV Ecce venit. EV Exurgens Maria. Responsorium decimum, undecimum, et duodecimum de [RP] Clama.

68.2. Laudes

AN Constantes estote cum reliquis. PS Miserere mei cum reliquis ut supra in prima regula. Capitulum de quattuor temporibus. AB Ex quo facta est. Oratio de sancta Maria et oratio de tempore dicatur ad horas.

68.3. Ad missam et ad horas

ut supra in propria rubrica de quattuor temporibus.

69. [DE SANCTO THOMA APOSTOLO]

69.1. Ad vesperas

omnia fiant de apostolo. In suffragio AC O virgo virginum. Oratio de sacta Maria.

69.2. Ad completorium et ad matutinum

omnia fiant de apostolo. Legatur passio eius cum historia de apostolis. EV Anno quinto decimo legatur ad tres lectiones quia aliter commode legi non posset.

Quidam vero hoc EV Anno quintodecimo cum antiphona [AB] Omnis vallis transferunt hoc anno in proximam diem ante festum sancti Thomae, id est in sextam feriam, et EV Exurgens Maria cum antiphona [AB] Ex quo facta est transferunt in feriam quintam praecedentem. Nos vero cum dies sancti Thomae in sabbatum quattuor temporum evenerit ad matutinum legimus EV Thomas unus pro septima et octava lectione, et EV Anno quinto decimo pro nona lectione secundum antiquam nostrae ecclesiae consuetudinem.

69.3. [Ad laudes]

In suffragiis AC Omnis vallis. VS Egredietur dominus de loco. Sequitur oratio de feria quattuor temporum. Item AC Nolite timere. VS Ex Sion species. Sequitur oratio de dominica. Item de sancta Maria antiphona et oratio.

69.4. [Ad missam]

Hoc die duas missas celebrare debemus: primam post tertiam de sancto Thoma apostolo, aliam vero post sextam de ieiunio ut supra in rubrica de quattuor temporibus. Et addimus ad horas orationes de quattuor temporibus et de sancta Maria.

69.5. In secundis vesperis

propter diem dominicum de apostolo nihil dicimus praeter AC Beati eritis cum oratione.

70. [DOMINICA QUARTA DE ADVENTU]

70.1. Ad vesperas

AN Veni et libera. PS Benedictus cum reliquis. CP Gaudete in domino semper. RP Iuravi dicit. HY Conditor. VS Rorate caeli. AM O Gabriel. Oratio de sancta Maria. In suffragiis additur AC Beati eritis et oratio de apostolo.

70.2. Completorium

ut supra in sabbatinis noctibus.

70.3. Ad matutinum

per totum ut supra continetur in rubrica de dominica quarta.

70.4. in secunda vespera

AN Veni et libera. PS Dixit dominus cum reliquis. Capitulum de dominica. HY Conditor alme siderum. VS Rorate caeli. AM O rex pacifice. Oratio dominicalis. Additur de santa Maria.

70.5. Completorium

ut supra.

71. [FERIA SECUNDA]

71.1. [Ad matutinum]

INV Regem venturum. Legatur pars homiliae de evangelio [EV] Anno quinto decimo. Et incipiatur ibi [LH] Qui recepit prophetiam. Responsoria ultima tria de historia [RP] Clama.

71.2. Laudes

AN Ecce veniet (15v) cum reliquis. PS Miserere cum reliquis. AB Egredietur virga. Oratio de sancta Maria.

71.3. Ad vesperas

per omnia ut habetur infra in rubrica de vigilia vigiliae.

72. REGULA QUARTA

Si vigilia domini feria quarta evenerit in dominica non proxima sed praecedenti, sermones [LS] Quae sunt in illa nocte, et [LS] Legimus sanctum Moysen cum historia [RP] Ecce apparebit imponuntur eo modo, quo habetur supra, in dominica tertia. Et tunc adventus domini sunt tres ebdomadae et tres dies.

Laudes feriales [AN] Ecce veniet de secunda feria in feriam secundam praecedentis ebdomae propter festum sancti Thomae transponantur. Quod festum licet hoc anno in dominicam cadat, tamen in secunda feria celebratur.

73. [FERIA SECUNDA ET TERTIA]

Unde feria secunda et feria tertia proximis post eandem tertiam dominicam.

73.1. Ad matutinum

INV Regem venturum. Legitur Isaias utroque die ad tres lectiones ut supra in feriis cum tribus responsoriis de historia [RP] Ecce apparebi t.

74. [FERIA QUARTA]

Deinde feria quarta.

74.1. Ad matutinum

INV Ecce venit plenitudo. EV Missus est cum sua homilia. De historia [RP] Clama prima tria responsoria.

74.2. Laudes

AN Propter Sion cum reliquis. PS Miserere mei cum reliquis ut supra in prima regula. AB Missus est. Oratio de sancta Maria.

Ad horas et ad missam ut supra feria quarta quattuor temporum.

74.3. Ad vesperas

AM O oriens. Additur antiphona et oratio de sancta Maria.

75. KOMMENTAR

De antiphoniis superfluis, nota regulas in secunda vespera sanctae Luciae scriptas.

76. FERIA QUINTA

76.1. [Ad matutinum]

INV Regem venturum. Legantur de homilia [EV] Missus est. Et incipiatur ibi [LH] Dixit autem Maria ad angelum. Responsorium quartum, quintum, et sextum de [RP] Clama.

76.2. Laudes

AN De Sion veniet cum reliquis. PS Miserere mei cum reliquis ut supra in prima regula. Capitulum dominicale. AB Intuemini quantus. Oratio dominicalis. Sequitur AC Quomodo fiet et oratio de sancta Maria.

76.3. Ad horas

ut supra in feriis.

76.4. Ad vesperas

AM O rex gentium. Oratio dominicalis. Additur de sancta Maria.

77. FERIA SEXTA

77.1. [Ad matutinum]

INV Populus Sion. EV Exurgens Maria. Responsorium septimum, octavum, et nonum de [RP] Clama.

77.2. Laudes

AN Constantes cum reliquis. PS Miserere mei cum reliquis ut supra in prima regula. Capitulum de quattuor temporibus. AB Ex quo facta est. Oratio de sancta Maria.

77.3. Ad horas et ad missam

ut supra in propria rubrica de feria sexta quattuor temporum.

77.4. Ad vesperas

capitulum de dominica. AM O Emmanuel. Oratio dominicalis. Additur de sancta Maria.

78. SABBATO

78.1. [Ad matutinum]

INV Ecce venit plenitudo. EV Anno quinto decimo. Responsorium decimum, undecimum, et duodecimum de [RP] Clama.

78.2. Laudes

[AN] Consurge cum reliquis. Capitulum de quattuor temporibus. AB Omnis vallis. Oratio de tempore. Additur de sancta Maria.

78.3. Ad horas et ad missam

ut supra sabbato quattuor temporum in propria rubrica habetur. De vigilia apostoli additur oratio in missa.

79. [DOMINICA QUARTA DE ADVENTU DOMINI]

79.1. Ad vesperas

AN Veni et libera. PS Benedictus dominus cum reliquis. Capitulum de quarta dominica. RP Iuravi dicit. HY Conditor alme. VS Rorate caeli. AM O virgo virginum. Oratio de sancta Maria. Additur antiphona et oratio de apostolo.

79.2. Ad completorium

ut supra in sabbatinis noctibus.

79.3. Ad matutinas

hoc anno convenienter canitur AB Nolite timere. Oratio dominicalis [OR] Excita domine. Deinde AC Ave Maria in suffragiis cum oratione de sancta Maria.

Cetera omnia ad matutinum, ad horas et ad missam ut supra in rubrica de dominica quarta. De apostolo addatur antiphona et oratio.

79.4. In secundis vesperis

dominicae omnia habeantur de apostolo. Additur [AC] O Gabriel. Oratio de sancta Maria.

80. FERIA SECUNDA

Omnia de apostolo.

80.1. In secundis vesperis

[AN] Iuravit dominus cum reliquis ut de apostolis. Additur AC O rex pacifice. Oratio dominicalis. Sequitur de sancta Maria.

81. FERIA TERTIA

81.1. [Ad matutinum]

INV Regem venturum. LS Vos inquam convenio. Responsorium tertio decimum, quarto decimum, et quinto decimum de [RP] Clama.

81.2. Laudes

[AN] Rorate caeli cum reliquis. PS Miserere mei cum reliquis ut supra in prima regula. Capitulum de tempore. AB Tu Bethlehem. Oratio dominicalis. Sequitur de sancta Maria et de sanctis.

81.3. Ad vesperas

per omnia ut supra de vigilia vigiliae.

82. QUINTA REGULA

Si vigilia domini feria quinta evenerit in praecedenti quarta feria praecedentis ebdomadae ieiunium quattuor temporum celebratur. Et tunc adventus sunt tres ebdomadae et quattuor dies.

Laudes feriales [AN] Ecce veniet de secunda feria propter festum Thomae in secundam feriam praecedentis ebdomadae transponuntur.

83. [FERIA QUARTA QUATTUOR TEMPORUM]

In eadem feria quarta quattuor temporum

83.1. Ad matutinum

INV Populus Sion. Legatur EV Missus est cum sua homilia et cum tribus responsoriis de historia [RP] Ecce apparebit.

83.2. Ad laudes

antiphonae cottidianae feriales.

83.3. Ad missam et ad horas

ut supra in rubrica de quattuor temporibus.

83.4. Ad vesperas

AM O clavis David. Oratio dominicalis. Suffragia ut supra.

84. KOMMENTAR

De antiphonis superfluis tenendae sunt regulae suprascriptae in secundis vesperis sanctae Luciae.

85. FERIA QUINTA

85.1. [Ad matutinum]

INV Ecce venit plenitudo. LS Vos inquam convenio cum historia [RP] Clama quo ad prima tria responsoria.

85.2. Laudes

AN De Sion cum reliquis. PS Miserere mei cum reliquis ut supra in prima regula. AB Intuemini. Oratio dominicalis. Additur de sancta Maria et de sanctis.

Et non mireris quod haec historia [RP] Clama potius in hac feria quinta hoc anno incipitur quam in quarta feria quattuor temporum vel in secunda feria, quia haec historia non propter ieiunium ut multi opinantur est instituta, sed pro proxima ebdomada ante nativitatem domini ut celebrior in divino officio habeatur.

85.3. Ad horas

ut supra in feriis.

85.4. Ad vesperas

AM O oriens. Oratio dominicalis. Additur de sancta Maria et de sanctis.

86. FERIA SEXTA

86.1. [Ad matutinum]

INV Populus Sion. EV Exurgens Maria. Responsorium quartum, quintum, et sextum de [RP] Clama.

86.2. Laudes

AN Constantes estote cum reliquis. PS Miserere mei cum reliquis ut supra in prima regula. Capitulum de quattuor temporibus. (16v) AB Ex quo facta est. Oratio de sancta Maria. Additur de sanctis.

86.3. Ad horas et ad missam

ut supra de sexta feria quattuor temporum.

86.4. Ad vesperas

capitulum de dominica. AM O rex gentium. Oratio de dominica. Suffragia de sancta Maria et de sanctis ut supra.

87. SABBATO

87.1. [Ad matutinum]

INV Regem venturum. EV Anno quinto decimo. Responsorium septimum, octavum, nonum de [RP] Clama.

87.2. Laudes

AN Consurge consurge cum reliquis. PS Miserere mei cum reliquis ut supra in prima rugula. Pro quarta antiphona accipiatur [AN] Expectetur sicut pluvia ad suum canticum. Capitulum de quattuor temporibus. AB Omnis vallis. Oratio de quattuor temporibus. Additur de sancta Maria et de sanctis.

87.3. Ad horas et ad missam

ut supra in rubrica de quattuor temporibus.

88. [DOMINICA QUARTA DE ADVENTU]

88.1. Ad vesperas

AN Veni. PS Benedictus. Capitulum de quarta dominica. RP Iuravi dicit. HY Conditor alme. VS Rorate caeli. AM O Emmanuel. Oratio dominicalis. Additur de sancta Maria.

88.2. Completorium

ut supra in sabbatinis noctibus.

Ad matutinum, ad horas et ad missam per omnia ut habetur supra in rubrica de dominica quarta.

88.3. Dominica in secunda vespera

per totum de apostolo. In suffragiis AC O virgo virginum. Oratio de sancta Maria.

89. FERIA SECUNDA

Ad matutinas de apostolo. Additur [AC] Nolite timere. Oratio dominicalis. Additur antiphona et oratio de sancta Maria. Cetera omnia de apostolo ut habetur in propria rubrica.

90. FERIA TERTIA

90.1. [Ad matutinum]

INV Regem venturum. Legatur pars homiliae de evangelio [EV] Anno quintodecimo et incipiatur ibi [LH] Qui recipit prophetam. Responsorium decimum, undecimum, et duodecimum de [RP] Clama.

90.2. Laudes

[AN] Rorate caeli cum reliquis. PS Miserere mei cum reliquis ut supra in prima regula. Capitulum de dominica. AB Tu Bethlehem. Oratio dominicalis. Additur de sancta Maria et de sanctis.

90.3. Ad vesperas

AM O rex pacifice. Oratio dominicalis. Additur de sancta Maria et de sanctis.

91. FERIA QUARTA

91.1. [Ad matutinum]

INV Regem venturum. Legatur pars homiliae [EV] Anno quinto decimo et incipiatur ubi heri dimissum fuit. Responsorium tertio decimum, quarto decimum, quinto decimum de [RP] Clama.

91.2. Laudes

[AN] Propter Sion cum reliquis. PS Miserere mei cum reliquis ut supra in prima regula. AB Missus est. Oratio de sancta Maria, vel sumatur una antiphona de superfluis.

91.3. Ad vesperas

per totum ut supra in rubrica de vigilia vigiliae.

92. SEXTA REGULA

Si vigilia domini feria sexta evenerit, in feria quarta praecedentis ebdomadae ieiunium quattuor temporum celebratur. Et tunc adventus domini sunt tres ebdomadae et quinque dies.

92.1. Laudes

feriales [AN] Rorate caeli de tertia feria propter festum sancti Thomae in tertiam feriam praecedentis ebdomadae transponantur.

93. [FERIA QUARTA QUATTUOR TEMPORUM]

In eadem quarta feria quattuor temporum.

93.1. Ad matutinum

INV Ecce venit plenitudo. EV Missus est. Responsoria accipiantur de historia [RP] Ecce apparebit.

93.2. Ad laudes

antiphonae cottidianae feriales. Capitulum de quattuor temporibus. AB Missus est. Oratio de sancta Maria. Et oratio de tempore dicatur ad horas.

93.3. Ad horas et ad missam

ut supra de quarta feria quattuor temporum.

93.4. Ad vesperas

capitulum de dominica. (17r) AM O radix Iesse. Oratio dominicalis. Suffragia de santa Maria *et de sanctis.

94. KOMMENTAR

Da antiphonis superfluis vide regulas supra in secunda vespera sanctae Luciae scriptas.

95. FERIA QUINTA

95.1. [Ad matutinum]

INV Regem venturum. Legatur Isaias propheta in ea parte in qua proxime fuit dimissum, vel secundum quod consuevimus. Legatur de homilia EV Missus est et incipiatur ibi [LH] Dixit autem Maria ad angelum. Responsoria tria de historia dominicali [RP] Ecce apparebit.

95.2. Laudes

feriales et cottidianae. Capitulum dominicale. AB Dies domini. Oratio dominicalis. Suffragia de sancta Maria et de sanctis.

95.3. Ad vesperas

AM O clavis David. Oratio de tempore. Suffragia ut supra.

96. FERIA SEXTA

96.1. [Ad matutinum]

INV Populus Sion. EV Exurgens Maria. Prima tria responsoria de historia [RP] Clama.

96.2. Laudes

AN Constantes estote cum reliquis. PS Miserere mei cum reliquis ut supra in prima regula. Capitulum de quattuor temporibus. AB Ex quo facta est. Oratio de sancta Maria et de tempore oratio dicatur.

96.3. *Ad vesperas

*AM O oriens. Oratio dominicalis. Suffragia de sancta Maria et de sanctis.

97. SABBATO

97.1. [Ad matutinum]

INV Ecce venit plenitudo. EV Anno quinto decimo. Responsorium quartum, quintum, et sextum de [RP] Clama.

97.2. Laudes

AN Consurge consurge cum reliquis. PS Miserere mei cum reliquis. Pro quarta antiphona recipiatur AN Expectetur sicut pluvia. AB Omnis vallis. Capitulum et oratio de quattuor temporibus. Suffragia de sancta Maria et de sanctis.

98. [DOMINICA QUARTA DE ADVENTU]

98.1. Ad vesperas

AN Veni et libera. PS Benedictus cum reliquis. Capitulum de dominica quarta. RP Iuravi dicit dominus. HY Conditor alme. VS Rorate caeli. AM O rex gentium. Oratio dominicalis. Additur de sancta Maria.

98.2. Completorium

ut supra in sabbatinis noctibus.

Ad matutinum ad alias horas et ad missam ut supra in propria rubrica de dominica quarta.

98.3. Dominica in secunda vespera

AN O Emmanuel. Oratio dominicalis. Additur de sancta Maria.

98.4. Completorium

ut supra de tempore.

99. FERIA SECUNDA

99.1. [Ad matutinum]

INV Regem venturum. Legatur LS Vos inquam convenio per duos dies. Responsorium septimum, octavum, et nonum de [RP] Clama.

99.2. Laudes

AN Ecce veniet cum reliquis. PS Miserere mei cum reliquis ut supra in prima regula. AB Egredietur virga. Oratio de sancta Maria. Additur de sanctis.

99.3. Ad horas

ut supra in feriis.

100. [DE SANCTO THOMA APOSTOLO]

100.1. Ad vesperas

per omnia de apostolo. In suffragiis AC O virgo virginum. Oratio de sancta Maria.

100.2. Ad matutinas

additur AC Nolite timere. Oratio dominicalis. Additur de sancta Maria. Cetera omnia de apostolo ut supra in propria rubrica.

100.3. In secundis vesperis

AN Iuravit dominus cum de apostolis. In suffragiis additur AC O Gabriel. Oratio de sancta Maria.

100.4. Completorium

de tempore.

101. FERIA QUARTA

101.1. [Ad matutinum]

INV Regem venturum. Legatur de sermone [LS] Vos inquam ubi heri fuit dimissum, vel incipiatur pars homiliae de evangelio [EV] Anno quinto decimo et incipatur ibi [LH] Qui recipit prophetam. Responsorium decimum, undecimum, et duodecimum de [RP] Clama.

101.2. Laudes

AN Propter Sion cum reliquis. AB Missus est. Oratio de sancta Maria, vel accipiatur una de superfluis antiphonis. Suffragia ut supra.

101.3. Ad vesperas

AN O rex pacifice. Oratio dominicalis. Suffragia de sancta Maria et de omnibus sanctis ut supra. (17v)

102. FERIA QUINTA

102.1. [Ad matutinum]

INV Regem venturum. Legatur de parte homiliae evangelii [EV] Anno quinto decimo ab illa parte [LH] Qui recipit prophetam ubi heri fuit dimissum, vel si heri illa pars fuit lecta hodie ab eadem incipiatur. Responsorium tertio decimum, quarto decimum, et quinto decimum de [RP] Clama.

102.2. Laudes

AN De Sion veniet cum reliquis. PS Miserere mei cum reliquis ut supra in prima regula. AB Intuemini quantus. Oratio dominicalis. Suffragia ut supra.

102.3. Ad vesperas

per omnia ut habetur infra in rubrica de vigilia vigiliae.

103. REGULA SEPTIMA

Si vigilia domini sabbato evenerit in quarta feria praecedentis ebdomadae ieiunium quattuor temporum celebratur. Et tunc adventus sunt tres ebdomadae et sex dies.

Laudes feriales [AN] Propter Sion de quarta feria propter festum sancti Thomae in quartam feriam praecedentis ebdomadae transferantur.

104. [FERIA QUARTA QUATTUOR TEMPORUM]

In eadem feria quarta quattuor temporum.

104.1. [Ad matutinum]

INV Ecce venit plenitudo. EV Missus est. Tria responsoria de historia [RP] Ecce apparebit.

104.2. Laudes

AN Propter Sion cum reliquis. Capitulum de quattuor temporibus. AB Missus est. Oratio de sancta Maria. Et de feria oratio legatur ad horas.

104.3. Ad horas et ad missam

ut supra de quattuor temporibus.

Ad vesperas AM O adonai. Oratio dominicalis. Suffragia de sancta Maria et de sanctis.

105. KOMMENTAR

De antiphonis superfluis, vide regulas scriptas in secunda vespera sanctae Luciae scriptas.

106. FERIA QUINTA

106.1. [Ad matutinum]

INV Regem venturum. Legatur Isaias propheta in parte prius dimissa. Responsoria de historia [RP] Ecce apparebit.

106.2. Laudes

feriales cottidianae. Capitulum de dominica. AB Dies domini. Oratio dominicalis. Suffragia de sancta Maria et de sanctis.

106.3. Ad vesperas

AM O radix Iesse. Oratio dominicalis. Suffragia ut supra.

107. FERIA SEXTA

107.1. [Ad matutinum]

INV Populus Sion. EV Exurgens Maria. Responsoria tria de historia [RP] Ecce apparebit.

107.2. Laudes

feriales cottidianae. AB Ex quo facta est. Oratio de sancta Maria. Suffragium de sanctis.

107.3. Ad horas et ad missam

ut supra de sexta feria quattuor temporum.

107.4. Ad vesperas

AM O clavis David. Oratio dominicalis ut supra.

108. SABBATO

108.1. [Ad matutinum]

INV Ecce venit plenitudo. EV Anno quinto decimo. Prima tria responsoria de [RP] Clama.

108.2. Laudes

AN Consurge consurge cum reliquis. PS Miserere mei cum reliquis ut supra in prima regula. Pro quarta antiphona accipiatur ad canticum AN Expectetur sicut pluvia. Capitulum de quattuor temporibus. AB Omnis vallis. Oratio de tempore. Suffragia de sancta Maria et de sanctis.

108.3. Ad horas et ad missam

ut supra de sabbato quattuor temporum.

109. [DOMINICA QUARTA DE ADVENTU]

109.1. Ad vesperas

AN Veni et libera. PS Benedictus dominus cum reliquis. Capitulum de quarta dominica. RP Iuravi dicit. HY Conditor alme. VS Rorate caeli. AB O oriens. Oratio dominicalis. Additur antiphona et oratio de sancta Maria.

109.2. Completorium

ut supra in sabbatinis noctibus.

Ad matutinum, ad alias horas et ad missam ut supra in rubrica de quarta dominica.

109.3. in secundis vesperis

dominicae AM O rex gentium. Oratio dominicalis. Cetera ut supra de quarta dominica.

109.4. Completorium

ut supra.

110. FERIA SECUNDA

110.1. [Ad matutinum]

INV Regem venturum. Legatur LS Vos (18r) inquam convenio per duos dies. Responsorium quartum, quintum, et sextum de [RP] Clama.

110.2. Laudes

AN Ecce veniet. PS Miserere mei cum reliquis ut supra in prima regula. AB Egredietur virga. Oratio de sancta Maria. Suffragia ut supra.

110.3. Ad horas

ut supra in feriis.

110.4. Ad vesperas

AM O Emmanuel. Oratio dominicalis. Suffragia de sancta Maria et de sanctis.

111. FERIA TERTIA

111.1. [Ad matutinum]

INV Regem venturum. Legatur de sermone [LS] Vos inquam circa illam partem ubi heri fuit dimissum. Responsorium septimum, octavum, et nonum de [RP] Clama.

111.2. Laudes

AN Rorate caeli cum reliquis. PS Miserere mei cum reliquis. AB Tu Bethlehem. Oratio dominicalis. Suffragia de sancta Maria et de sanctis.

112. [DE SANCTO THOMA APOSTOLO]

112.1. Ad vesperas

per omnia de apostolo. In suffragiis additur AC O virgo virginum. Oratio de sancta Maria.

112.2. Ad matutinas

additur AC Nolit. Oratio dominicalis. Cetera omnia ut supra in propria rubrica de apostolo.

112.3. In secundis vesperis

[AN] Iuravit dominus cum reliquis ut de apostolis. In suffragiis [AC] O Gabriel. Oratio de sancta Maria.

113. FERIA QUINTA

113.1. [Ad matutinum]

INV Regem venturum. Legatur de parte homiliae evangelii [EV] Anno quinto decimo ab illa parte [LH] Qui recipit prophetam. Responsorium decimum, undecimum, et duodecimum de [RP] Clama.

113.2. Laudes

AN De Sion veniet cum [r]eliquis. PS Miserere mei cum reliquis ut supra in prima regula. AB Intuemini. Oratio dominicalis. Suffragia de sancta Maria et de sanctis.

113.3. Ad horas

ut supra in feriis.

113.4. Ad vesperas

AM O rex pacifice. Oratio dominicalis. Suffragia de sancta Maria et de sanctis.

114. FERIA SEXTA

114.1. [Ad matutinum]

INV Regem venturum. Legatur de parte homiliae evangelii [EV] Anno quinto decimo post illam partem [LH] Qui recipit prophetam ubi heri fuit dimissum. Responsorium tertio decimum, quarto decimum, et quinto decimum de [RP] Clama.

114.2. Laudes

[AN] Constantes estote cum reliquis. PS Miserere mei cum reliquis ut supra in prima regula. AB Quomodo fiet istud. Oratio de sancta Maria. Additur antiphona et oratio de sanctis.

114.3. Ad horas

ut supra in feriis.

114.4. Ad vesperas

ut infra in rubrica de vigilia vigiliae.

115. IN VIGILIA DOMINI

115.1. Ad vesperas

AN Veni et libera. Psalmi feriales ab hinc usque post octavam epiphaniae. Finales in antiphonis omittimus. CP Propter Sion non tacebo. RP De illa occulta. RV Ex Sion species. Hymnus non canitur. VS Rorate caeli. AB O Hierusalem. OR Deus qui nos redemptionis. Additur antiphona et oratio de sancta Maria.

115.2. Completorium

ut supra.

115.3. Ad matutinum

INV Hodie scietis. Habetur nocturnus cum antiphonis cottidianis ferialibus. VS Hodie scietis. Legatur EV Cum esset desponsata. RP Sanctificamini hodie. VS Hodie scietis. RP Constantes estote. RP Vos qui in pulvere. RP Sanctificamini filii. RV Ecce dominus veniet. In laudibus VS Constantes estote.

115.4. Ad laudes

prima AN Iudea et Hierusalem. PS *Dominus regnavit cum reliquis ferialibus. Secunda AN Hodie scietis. Tertia AN Crastina die. Pro quarta antiphona est sciendum in quamcumque feriam vigilia nativitatis domini evenerit antiphona congrua eiusdem feriae super canticum de supradictis ferialibus laudibus imponatur. Verbi gratia: Si dominica fuerit dicatur AN Dominus veniet. (18v) Si fuerit secunda feria [AN] Haurietis aquas. Si tertia feria fuerit AN Da mercedem domine. Si fuerit quarta feria AN Ecce veniet dominus. Si fuerit quinta feria AN Ecce dominus meus. Si fuerit feria sexta AN Deus a Libano. Si sabbato AN Expectetur sicut pluvia. Quinta AN Crastina erit vobis. CP Videbunt gentes iustum. VS Constantes estote. AB Ioseph fili David. Oratio sola de sancta Maria, nisi sit dies dominicus, tunc additur [oratio] dominicalis sub una conclusione.

116. [DE VIGILIA DOMINI IN DIE DOMINICO]

Si vigilia nativitatis domini in dominicam evenerit

116.1. Ad matutinum

INV Hodie scietis.

In primo nocturno AN Tu es. PS Beatus vir cum reliquis. VS Egredietur virga. Legitur LS Laetitia quanta sit ad sex lectiones. Canuntur sex responsoria de historia [RP] Canite tuba.

In secundo nocturno AN Ite dicite. VS Egredietur dominus.

In tertio nocturno AN Dicit dominus. VS Hodie scietis. EV Cum esset desponsata. RP Sanctificamini cum reliquis. [TD] Te deum laudamus non canitur. Ante laudes VS Constantes estote.

116.2. Ad laudes

AN Iudea cum reliquis. PS Dominus regnavit cum reliquis. Cetera omnia ut supra.

116.3. Ad horas

hymnus non canitur, quia omnia festive cantari debent.

116.4. Ad primam

AN Hodie scietis. PS Deus in nomine tuo cum reliquis, et non PS Deus deus meus respice in me, etiam si in dominicam evenerit. CP Domine miserere nostri ut supra. Oratio de vigilia. Ad alias horas capitulum et oratio de vigilia.

116.5. Ad tertiam

AN Levate capita vestra. RB Hodie scietis. RV Crastina die delebitur.

116.6. Ad sextam

AN Rex pacificus. RB Crastina die delebitur. VS Crastina die die erit vobis salus.

116.7. Ad nonam

AN Magnificatus. RB Crastina die erit vobis. VS Ex Sion species.

In vigilia nativitatis domini missa celebretur post sextam, praesertim cum ipsius vigiliae seu futuri festi mentio sit habita in matutinis, in prima et in tertia in responsoriis, antiphonis et orationibus. In aliis autem vigiliis in quibus ad nullos cursus venturi fit commemoratio festi, praeter in missa, utpote in vigilia epiphaniae, paschae, ascensionis, pentecostes, Ioannis Baptistae, apostolorum, Laurentii, assumptionis, omnium sanctorum, in his, inquam, vigiliis, missa post nonam congrue celebratur. Absonum enim videtur, si post sextam in missa de futuro festo mentionem nona subsequentis ferialiter iuxra modum primae,tertia et sexta diceretur. Quod si in praetitulatis vigiliis propter aliquam necessitatem incurrentem, utpote in vigilia ascensionis propter extensam processionem, nona post missam differatur, tunc utique nona de sequenti sollemnitate canatur.

116.8. Ad missam

[IN] Hodie scietis. [KY] Kyrie eleison dominicale, sed [GL] Gloria in excelsis non canitur, etiam si in dominicam evenerit. Oratio sola [CL] Deus qui nos redemptionis, nisi fuerit dies dominicus, tunc ambae collectae sub una conclusione dicentur. EPP Propter Sion non (19r) tacebo. Deinde continuatim legatur EP Paulus apostolus Iesu Christi. GR Hodie scietis. GV Qui regis Israel. Alleluia non canitur, nisi in dominicam evenerit, tunc canitur ALV Veni domine. EV Cum esset desponsata. OF Tollite portas. Praefatio cottidiana. CO Revelabitur gloria domini. Missa clauditur cum [BD] Benedicamus domino, etiam si dies dominicus sit.

117. IN NATIVITATE DOMINI

117.1. Ad vesperas

super psalmos AN Scitote quia. PS Laudate pueri cum reliquis. AN Orietur sicut. AN Gaude et laetare. AN Dum ortus. AN Ave spes nostra. CP Paulus servus Iesu Christi. RP Iudea et Hierusalem. RV Constantes. Post [RV] Gloria patri responsorium iteratur. Hymnus non canitur. VS Constantes estote. AB Cum esset desponsata. Sola oratio dicitur de sancta Maria [OR] Deus qui de beatae Mariae secundum antiquum nostrum breviarium. Sed aliae ecclesiae habent orationem de vigilia [OR] Deus qui nos redemptionis secundum Ioannem Belethus, qui dicit quandocumque aliqua vigilia habet propriam collectam, illa debet dicit ad vesperas.

117.2. Ad completorium

super psalmos AN Alleluia. CP Sobrie et iuste. HY Veni redemptor cum versu [HV] Praesepe iam fulget. VS Custodi nos. AD Vigilate animo. [LT] Kyrie eleyson. Christe eleison. Kyrie eleison. [PN] Pater noster. [CR] Credo in deum. Post Carnis resurrectionem VS Constantes estote. OR Deus qui hanc sacratissimam noctem.

117.3. Ad matutinum

INV Christus natus est.

In primo nocturno AN Dominus dixit ad. PS Quare fremuerunt. AN Tamquam sponsus. PS Caeli enarrant. AN Diffusa est gratia. PS Eructavit. VS Speciosus forma. Legantur tres lectiones de Isaia et finiuntur sic Haec dicit dominus. Lectio prima [LE] Primo tempore. RP Hodie nobis. RV Gloria in excelsis deo et [RV] Gloria patri. Lectio secunda [LE] Consolamini consolamini. RP Hodie nobis de caelo. RV Gloria in excelsis et [RV] Gloria patri. Lectio tertia [LE] Consurge consurge. RP Descedit de caelis. Secundum nostram consuetudinem tres canonici retro altare publicum cantant versum [RV] Tamquam sponsus cum maiori melodia et cum [RV] Gloria patri. Et potest significare quia deus venit a Libano et sanctus de monte venerabili et condenso. Sequitur TP Facturae plasmator. Choro respondente per neumam. Ubi sciendum quod in primo nocturno post versum cuiuslibet responsorii dicitur [RV] Gloria patri. Quia in tribus primis responsoriis tria significantur, scilicet: restauratio angelorum, cum dicitur [CIT] Gaudet exercitus angelorum, et reparatio hominum cum dicitur [CIT] Pax vera descendit, et modus quo haec facta sunt cum dicitur [CIT] Descendit de caelis et cetera. Et haec facta sunt per trinitatem. Idcirco post quodlibet illorum trium responsoriorum [RV] Gloria patri cantatur, quod ad laudem pertinet trinitatis. Item in primis duobus responsoriis [RV] Gloria in excelsis pro duobus versibus ponitur et per hoc duo praecepta novi testamenti (19v) videlicet dilectionem dei et proximi designamus, vel salutem duorum popolorum scilicet iudaici et gentiles, vel redemptionem corporis et animae, pro quibus digne canimus cum angelis [CIT] Gloria in excelsis.

In secundo nocturno AN Suscepimus deus. PS Magnus dominus. AN Orietur diebus. PS Deus iudicium. AN Veritas de terra. PS Benedixisti domine terram. VS Notum fecit dominus. Leguntur aliae tres lectiones de sermonibus patribus et concluduntur cum Tu autem domine. Lectio quarta de sermone Fulgentii [LS] Natalis dies domini. RP Quem vidistis pastores. RV Dicite quidnam. Lectio quinta de sermone [LS] Salvator noster dilectissimi. RP O magnum mysterium. RV Domine audivi. Lectio sexta de sermone Fugentii episcopi [LS] Exultemus in domino. RP Beata dei genitrix. RV Ave Maria cum [RV] Gloria patri.

In tertio nocturno AN Homo natus est. PS Fundamenta. AN Laetentur caeli. PS Cantate i. AN Notum fecit dominus. PS Cantate ii. VS Benedictus qui venit. Legantur tria evangelia cum suis homiliis: EV Exiit edictum. RP Sancta et immaculata. RV Benedicta. EV Pastores loquebantur. RP In principio erat verbum. RV Quod factum est. EV In principio erat verbum. RP Verbum caro factum est. RV Puer natus est cum [RV] Gloria patri. In hac nocte ad matutinum tria leguntur evangelia, ut sic plures sint testes nativitatis Christi Et propter hoc etiam leguntur lectiones in quibus Augustinus et alii sancti [patres] inducunt ad hoc auctorictates infinitas, scilicet ab eis quae fuerunt ante legem, sub lege et post legem, quoniam integrum est iudicium, quod plurimorum sententiis confirmantur. Nonum responsorium repetatur.

Et ministri altaris sacris vestibus induti procedant et missa, quae nominatur in galli cantu hoc ordine peragatur.

117.4. [Missa in galli cantu]

IN Dominus dixit ad me. PS Quare fremeurunt. [KY] Kyrie eleyson de apostolis cum [GL] Gloria in excelsis. CL Deus qui hanc sacratissimam. EPP Populus gentium. Legatur continuatim cum epistula [EP] Apparuit gratia. Et ideo ante epistulam immediate legitur prophetia, quia super basim prophetarum fundata est columna apostolorum. GR Tecum principium. GV Dixit dominus. ALV Dominus dixit. SE Grates nunc omnes. EV Exiit edictum. [CR] Credo in unum dicitur. OF Laetentur caeli. OV Cantate. OV Cantate. PF Quia per incarnati, quae non mutatur usque ad epiphaniam domini, praeterquam in die et in octava sancti Ioannis evangelistae. [VAR] Communicantes et noctem sacratissimam venerantes. [SA] Sanctus et [AG] Agnus dei sub melodia ut in pleno officio. Nota sacerdos qui eodem die alteram missam intendet celebrare, hic neque primam, neque secundam absolutionem, ide est neque pro (20r) fusionem calicis, neque profusionem seu lotionem digitorum sumere debet, alias secundo celebrans non esse ieiunus. Quia vinum perfusionis ut simplices opinantur non efficitur sacramentum, sed speciem sacramenti, si qua post diligentem sumptionem remanet quantumcumque parva fuerit, ipsum vinum perfusionis tamquam maius quantum sibi assumendo vincit et absorbet, quo facto, ibi desinit esse sacramentum. Non enim vinum primae perfusionis a contactu humoris sanguinis Christi in superficie calicis derelicti in sanguinem Christi transubstantiatur seu consecratur. Est enim secundum quod scribit Ioannes Belethus de officio parasceves:

Differentia inter consecratum et sanctificatum. Sanctificatum dicitur dupliciter uno modo quod per verborum sanctificationem efficitur sanctum sive transubstantiatione ut aqua benedicta. Item sanctificatum dicitur quod a contactu rei sanctificicatae efficitur megis reverendum. Si enim diceretur quod a solo tactu consecraretur vinum vel aqua magna sequeretur confusio. Sic enim contigeret calicem non posse lavari et mille milia panum a tactu unius hostiae sine verbis posse consecrari.

Quod dicere et credere absurdum est. Ergo sacerdos primo quanto diligentius potest totum sacramentum de calice hauriat. Deinde perfundat. Et tunc tam eadem perfusio calicis quam ablutio digitorum ministro altaris vel alteri puro et fideli homini propter praeexistentis sacramenti reverentiam ad sumendum porrigantur. CO In splendoribus. Missa cum [BD] Benedicamus clauditur. Sacerdos non benedicat populum, ne populo quasi licentiam abeundi infra matutinas dedisse videatur. Missa finita statim legatur EV Liber generationis. Quo lecto cantores incipiant [TD] Te deum laudamus. cum sua melodia. Quo finito dicat sacerdos VS Ipse invocabit me. Deinde incipiat laudes.

Et est ratio quia generatio divinitatis de qua facta est mentio in missa [IN] Dominus dixit ad me quod praecessit generationem humanitatis, de qua loquitur EV Liber generationis. Et quia illarum generationum notitia, fuit nobis laudis materia, ideo laudes sequuntur.

117.5. Ad laudes

AN Quem vidistis. PS Dominus regnavit cum reliquis. AN Genuit puerpera. AN Ecce advenit. AN Angelus ad pastores. AN Facta est cum angelo. CP Apparuit gratia dei salvatoris. VS Ipse invocabit me. AB Gloria in excelsis. Oratio de die [OR] Concede quaesumus omnipotens deus et concluditur matutinae cum [BD] Benedicamus domino.

[Ad processionem] Deinde cantor imponat AC O mundi domina et AC Completi sunt dies. Cum his antiphonis itur processionaliter ad sanctum Leonardum accensis candelis et ibi celebretur secunda missa. Hic non multum cura sive sit dies, sive nox, quia sicut dicit Praepositinus quaedam ecclesiae hanc missam cantant de nocte tantum et aliae in die tantum, et utraeque habent suas rationes. (20v) Illa missa agatur in crepuscolo ob recordationem novae lucis, quia Christus exortus est lumen in tenebris. Ergo cantores incipiunt officium.

117.6. [Ad secundam missam]

IN Lux fulgebit. [KY] Kyrie eleison sollemne cum [GL] Gloria in excelsis. CL Da quaesumus omnipotens deus. Et oratio de sancta Anastasia. Ambae sub una conclusione more romano. Romani enim orationem de sancta Anastasia adiciunt, quia stationem in ecclesia eiusdem martyris ad eandem missam agunt. EPP Spiritus domini super me et EP Apparuit benignitas legantur continuatim. GR Benedictus qui venit. GV A domino. ALV Dominus regnavit. SE Eia recolamus. EV Pastores loquebantur. [CR] Credo in unum. OF Deus enim firmavit. PF Quia per incarnati. [VAR] Communicantes et diem etiam dicitur. CO Exulta filia. [IM] Ite missa. Sacerdos benedicat populum dans ei licentiam abeundi. Indecens enim esset populum continuare diem cum nocte expectando tertiam missam. Nota quod Telesphorus papa statuit hoc die tres missas debere celebrari ad ostendendum, ad ostendendum, ut dicit auctor Rationalis, quod Christi nativitas salvavit patres ante legem, sub legem, et post legem. Etiam propter tres generationes: quarum prima est aeterna a patre sine matre et illa est nobis occulta, ut dicit Isaias [CIT] Generationem eius quis enarrabit. Ideo prima missa fit in nocte etiam illi qui fuerunt ante legem non fuerunt illuminati aliqua lege. Secunda generatio est temporalis a matre sine patre, partim nota et partim ignota. Ideo secunda missa cantatur in diluculo. Etiam antiqui patres, quibus facta est promissio, certi erant de incanrantione domini, sed non quantum novi patres testamenti. Tertia generatio refertur ad tempus gratiae, sed ad veritatem nobis exhibitam. Et ista est compacta ex utraque generatione: cottidie enim in nobis Christus nascitur, et habet patrem et matrem, fratres et sorores. Ipse enimi dicit: [CIT] Quicumque fecerit voluntatem patris mei qui in caelis est, ipse meus frater, soror, et mater est.

117.7. Ad primam

AN In principio et ante. CP Propter hoc sciet populus. Haec duo non mutantur usque ad epiphaniam domini. RB Christe fili dei. VS Exurge domine. [LT] Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. [PN] Pater noster. Et ne nos inducas. VS Verbum caro factum est. [CD] Credo in deum. Carnis resurrectionem. VS Benedictus qui venit. OR Concede quaesumus omnipotens deus ut nos unigeniti tui.

117.8. Ad tertiam

AN Gaudeamus omnes. CP Apparuit benignitas et humanitas. RB Speciosus forma. VS Notum fecit dominus. Oratio de nativitate ut supra.

117.9. Ad missam publicam

per duos cantores praeponatur TP Hodie cantandus est. Quibus respondeant alii duo iuxta altare publicum TV Quis est iste puer. Et cantoribus iterum respondentibus [TV] Hic est enim. Statim incipitur introi (21r) tus sollemniter [IN] Puer natus. PS Cantate domino. [KY] Kyrie eleison, quod plus fueris sollemne cum [GL] Gloria in excelsis. CL Concede quaesumus omnipotens deus sola. Et est sciendum quod hanc orationem de beata virgine [OR] Deus qui per beatae Mariae virginis partum infra octavam domini non ad missam, sed ad horas frequentamus. EPP Propter hoc sciet populus et EP Multifariam legantur continuatim. GR Viderunt omnes. GV Notum fecit. ALV Dies sanctificatus. SE Natus ante saecula. EV In principio erat verbum. Et est sciendum quod in prima missa huius diei, quae est de aeterna genitura, legitur evangelium de humanitate scilicet [EV] Exiit edictum. In illa vero tertia missa, quae est de veritate nobis exhibita, legitur evangelium de divinitate [EV] In principio erat verbum ad notandum quod ex quo humanitas divinitati fuit unita, nec humanitas sine deitate, nec deitas sine humanitate fuit, nec erit. [CR] Credo in unum. OF Tui sunt caeli. PF Quia per incarnati, quae non mutatur usque ad epiphaniam, nisi de apostolis. [VAR] Communicantes dicitur hodie per totam ebdomadam quotiescumque cantas de nativitate. Ubi sciendum quaedam ecclesiae habent [VAR] Communicantes hac sola nocte. Quaedam vero singulis diebus per octavam inclusive. Nostra vero ecclesia ex his medium videtur tenere propter suum antiquum breviarium, quod [VAR] Communicantes per totam ebdomadam solum videtur innuere cum de nativitate domini canitur. Unde in die sancto ad tres missam et in feriis, in quibus infra octavam de nativitate domini seu de dominica canitur et in ipsa dominica infra octavam, si in proprio officio venerit, et in octava domini [VAR] Communicantes dicimus. In diebus vero quibus festa sanctorum agimus [VAR] Communicantes omittimus. Et hunc modum a maioribus ecclesiis didicimus evidenter. CO Viderunt omnes. [IM] Ite missa est.

117.10. Ad sextam

AN Hodie intacta. CP Parvulus enim natus est. RB Notum fecit dominus. VS Benedictus qui venit. Oratio de nativitate.

117.11. Ad nonam

AN Nato domino. Cetera, capitulum, responsorium, versiculus et oratio de nativitate ut supra.

117.12. In secundis vesperis

AN Tecum principium. PS Dixit dominus. AN Redemptionem. PS Confitebor. AN Exortum est. PS Beatus vir. AN Apud dominum. PS De profundis. AN De fructu ventris. PS Memento domine David. [EVI] Fratres. CP Multiphariam multisque. RP Verbum caro factum est. RV In principio cum versibus [TP] Quem aethera. VS Tecum (21v) principium. AM Lux orta est. Sequitur oratio de die.

[Ad processionem] Qua finita levitae induti dalmaticis incipiant responsonsorium de sancto Stephano [RPP] Sancte dei pretiose. Et fiat processio ad altare sancti Stephani. Et ibi levitae cantent devote RV Ut tuo propitiatus cum [RV] Gloria patri. Et cum prosa [TP] Clemens intuere. VS Gloria et honore. AM Stephanus autem plenus. Sequitur oratio de sancto Stephano. Deinde reditur ad chorum cum antiphona [AP] O mundi domina et AP Completi sunt. Sequitur oratio de sancta Maria [ORC] Deus qui per beatae Mariae. Deinde [BD] Benedicamus.

117.13. Ad completorium

CP Populus gentium, quod non mutatur usque in epiphaniam domini. HY A solis ortus cardine. AD Ecce nomen domini. Haec duo non mutantur usque in octavam domini.

118. [DE SANCTO STEPHANO PROTOMARTYRE]

118.1. Ad matutinum

INV Regem protomartyris.

[In primo nocturno] AN Hesterna die dominus. PS Beatus vir. AN Qui enim corpori. PS Quare fremuerunt. AN Praesepis angustia. PS Domine quid multiplicati. VS Gloria et honore. Legatur sermo sancti Fulgentii episcopi qui sic incipit [LS] Heri celebravimus. RP Lapidabant Iudaei. RP Videbant omnes. RP Stephanus autem plenus.

In secundo nocturno AN Stephanus autem. PS Cum invocarem. AN Omnes intendentes. PS Verba mea. AN Eiecentes eum. PS Domine dominus noster. VS Posuisti domine. RP Stephanus servus. RP Hesterna die. RP Intuens in.

In tertio nocturno AN Lapidaverunt. PS In domino confido. AN Lapides torrentes. PS Domine quis habitabit. AN Ecce video. PS Domine in virtute. VS Amavit eum dominus. EV Ecce ego mitto ad vos. RP Impii super. RP Impetum. RP Patefactae sunt ianuae. [TD] Te deum laudamus.

118.2. Laudes

AN Cum autem esset Stephanus. PS Dominus regnavit cum reliquis. AN Lapidabant Iudaei. AN Adhaesit anima. AN Stephanus vidit. AN Positis autem genibus. CP Elegerunt apostoli Stephanum. VS Magna est gloria. AB Patefactae sunt. OR Da nobis quaesumus domine. Addantur antiphonae et collectae de nativitate et de sancta Maria.

118.3. Prima

fit de nativitate ut supra.

118.4. Ad tertiam

AN Lapidabant Iudaei.

118.5. Ad sextam

AN Adhaestit anima.

118.6. Ad nonam

AN Positis autem genibus. Capitulum et oratio de sancto Stephano. Responsoria et versus de uno martyre [VS] Gloria et honore cum reliquis.

118.7. Ad missam

IN Etenim sederunt. [KY] Kyrie eleison sollemne cum [GL] Gloria in excelsis. CL Da nobis omnipotens deus imitari et oratio de nativitate sub una conclusione. EP Stephanus plenus gratia. GR Sederunt principes. GV Adiuva nos. ALV Video caelos. SE Hanc concordi famulatu. EV Ecce ego mitto. [CR] Credo in unum hac die et per totam ebdomadam dicitur. PF Quia per incarnati. CO Video caelos. [IM] Ite missa est.

118.8. [De secundis vesperis sancti Stephani, Ioannis et Innocentum]

Sciendum est de secundis vesperis sancti Stephani, sancti Ioannis et sanctorum Innocentum (22r) quod illas diversae ecclesiae diversimode agunt. Quaedam enim ecclesiae illis sanctis secundas vesperas integraliter attribuunt, ut sancto Stephano illas antiphonas [AN] Iucundus homo cum reliquis et cum suis propriis psalmis, capitulo et responsorio propriis cum hymno [HY] A solis ortus secundum aliam ecclesiam, seu cum sequentia [SE] Eia recolamus iterum secundum aliam ecclesiam. Deinde versus et antiphona super Magnificat cum collecta de ipsius festo. Item sancto Ioannis in secundis vesperis has antiphonas [AN] Iuravit dominus cum suis psalmis attribuunt secundum morem unius ecclesiae, vel illas [AN] Ioannes apostolus secundum morem alterius ecclesiae, et cetera omnia consequenter de eius festo. Similiter sanctis Innocentibus illas attribuunt antiphonas [AN] Virgam virtutis cum reliquis et cum suis psalmis. Cetera omnia de illorum festo. Et semper in qualibet secunda vespera addunt antiphonam et orationem de nativitate domini et de sancta Maria. Etiam de futuro festo post [BD] Benedicamus habent processione cum responsorio et stationem cum hymno et cum Magnificat et cum antiphona et collecta, vel ad minus de futuro festo antiphonam et collectam adiciunt. Aliae autem ecclesiae singulis noctibus habent illas antiphonas [AN] Tecum principium cum reliquis et cum suis psalmis et secundas vesperas praedictorum sanctorum a capitulo incipiunt, cetera omnia subiungentes de festo cuius est secunda vespera et de futuro festo tantum antiphonam imponumt cum collecta, et de nativitate domini similiter adiciunt antiphonam et collectam. Et licet omnes illi modi sint tam ecclesiastici quam devoti et secundum consutudines et observantias suarum ecclesiarum commendandi, nos tamen ex antiqua consuetudine et secundum antiquum morem Frisingensis ecclesiae propter sollemnitatem nativitatis domini in praedictis tribus festivitatibus sancti Stephani, sancti Ioannis et sanctorum Innocentum secundas vesperas nativitatis domini continuando resumimus festum, videlicet cuius secunda censetur esse vespera post collecta de nativitate domini cum sola antiphona et collecta terminantes. Et de futuro festo processionem cum responsorio et stationem cum antiphona cum Magnificat et colleta facimus modo infrascripto.

118.9. In secundis vesperis

sancti Stephani AN Tecum principium cum reliquis. PS Dixit dominus cum reliquis ut supra. Capitulum de nativitate. RP Verbum caro factum est cum versibus [TP] Quem aethera. VS Tecum principium. AM Lux orta est. Oratio de nativitate. Sequitur de sancto Stephano AC Sepelierunt et oratio propria.

[Ad processionem] Qua finita presbyteri casulis induti incipiant de sancto Ioanne RPP Vox tonitrui. Et fiat processio ad altare sancti Ioannis. Et ibi presbyteri insimul devote cantent RV Victo senatu cum [RV] Gloria patri. VS In omnem terram. AM Valde honorandus est. OR Ecclesiam tuam. Deinde reditur ad chorum cum antiphona (22v) [AP] O mundi domina, et AP Completi sunt. Sequitur oratio de sancta Maria. Deinde [BD] Benedicamus.

118.10. Completorium

ut supra.

119. [DE SANCTO IOANNE EVANGELISTA]

119.1. Ad matutinum

INV Regem apostolorum.

In primo nocturno AN Qui vicerit. PS Caeli enarrant. AN Cibavit eum dominus. PS Benedicam domino. AN Spiritu sapientiae. PS Eructavit. VS In omnem terram. Legantur sex lectiones de sermonibus, qui sic incipiunt [LS] Ioannes apostolus et evangelista. [LS] Audi fabulam non fabulam. RP Valde honorandus. RV Mulier. RP In illo die. RV In tribulatione. RP Qui vicerit. RV In illo die.

In secundo nocturno AN Dedit illi. PS Omnes gentes. AN Tu es discipulus. PS Exaudi deus deprecationem. AN Ponam te signaculum. PS Exaudi deus deprecationem meam cum deprecor. VS Constitues eos. RP Hic est discipulus. RV Quanta audivimus. RP Iste est Ioannes. RV Valde honorandus est. RP Sic eum volo. RV Hunc ergo cum vidisset.

In tertio nocturno AN Ioannes autem apostolus. PS Confitebimur. AN Iste est Ioannes cui Christus. PS Dominus regnavit exultet. AN Dixit dominus matri. PS Dominus regnavit irascantur. VS Nimis honorati. EV Dixit Iesus Petro. Sequere me. RP Famulo meo. RV Inimicos eius. RP Ecce puer meus. RV Iste est Ioannes. RP Diligebat. RV In cruce denique. [TD] Te deum laudamus dicitur.

119.2. Ad laudes

AN Hic est discipulus ille. AN Hic est discipulus meus. AN Ecce puer meus. AN Misit dominus. AN Sic eum volo. CP Significavit deus. VS Iusti confitebuntur. AB Iste est Ioannes. Oratio ut supra. De nativitate et de sancta Maria antiphona et oratio adduntur.

119.3. Prima

de nativitate ut supra.

119.4. Ad tertiam

AN Hic est discipulus meus.

119.5. Ad sextam

AN Ecce puer meus.

119.6. Ad nonam

AN Misit dominus. Capitulum et oratio de sancto Ioanne. Responsoria et versiculi de apostolis. Additur oratio nativitate et de sancta Maria.

119.7. Ad missam

[IN] In medio ecclesiae. [KY] Kyrie eleison cum [GL] Gloria in excelsis de apostolis, vel aliud sollemne. CL Ecclesiam tuam et oratio de nativitate sub una conclusione. EP Qui timet deum. GR Exiit sermo. GV Sed sic eum. ALV Hic est discipulus. SE Ioannes Iesu Christo. EV Dixit Iesus Petro. [CR] Credo in unum dicitur. OF Iustus ut palma. Praefatio de apostolis. CO Exiit sermo. [IM] Ite missa est.

119.8. In secundis vesperis

AN Tecum principium cum reliquis. PS Dixit dominus cum reliquis. Capitulum de nativitate. RP Verbum caro. RV In principio cum versibus [TP] Quem aethera. VS Tecum principium. AM Lux orta est. Oratio de nativitate. Sequitur antiphona de sancto Ioanne [AC] In medio ecclesiae. ORC Ecclesiam tuam.

[Ad processionem] Qua finita tres pueri de scola stantes ante publicum altare incipiant AP Sinite parvulos. Et illa finita incipiatur RPP Isti sunt sancti, et itur processionaliter ante altare sanctae crucis. Et statione facta in medio monasterio (23r) * duo cantent RV Tradiderunt cum [RV] Gloria patri. VS Laetamini. AM Istorum est enim regnum. OR Deus cuius [hodierna die] praeconium. Deinde reditur ad chorum cum antiphona [AP] O mundi domina, et AP Completi sunt. Sequitur oratio de sancta Maria. Deinde [BD] Benedicamus.

119.9. Completorium

ut supra.

120. [DE INNOCENTIBUS]

120.1. Ad matutinum

INV Regem regum. PS Venite exultemus.

In primo nocturno AN Secus decursus. PS Beatus vir qui non. AN Praedicantes praeceptum. PS Quare fremuerunt. AN Filii hominum. PS Cum invocarem. VS Laetamini in domino. Legatur LS Dedicatur novus et [LS] Zelus quo tendat. RP Sub altare dei. RV Vidi sub ara dei. RP Effuderunt sanguinem. RV Vindica domine. RP Adoraverunt. RV Venientes autem.

In secundo nocturno AN Scuto bonae. PS Verba mea. AN In universa terra. PS Domine dominus noster. AN Habitabunt. PS Domine quis habitabit. VS Exultent iusti. RP Isti sunt sancti. RV Vindica domine. RP Cantabant sancti. RV Isti sunt qui. RP Isti sunt sancti. RV Hi sunt qui cum.

In tertio nocturno AN Sanctis qui. PS Conserva me. AN Haec est generatio. PS Domini est terra. AN Vindica domine. PS Deus venerunt. Ista antiphona hac sola nocte cantatur. VS Iusti autem in perpetuum. EV Angelus domini apparuit. RP Coronavit. RV Amaverunt. RP Ecce vidi. RV Hi sunt. RP Centum quadraginta. RV Hi empti sunt. [TD] Te deum laudamus non dicitur, nisi tunc sit dies dominicus.

Unde nota quod omnis sollemnitas, quae in hac die omittitur quando in dominicum evenerit, assumitur.

120.2. Ad laudes

AN Herodes iratus. AN A bimatu et infra. AN Vox in Rama. AN Sub throno dei. AN Cantabant sancti. CP Vidi supra montem. VS Iustorum animae. AB Hi sunt qui cum mulieribus. OR Deus cuius [hodierna die] praeconium. Adduntur antiphonae et collectae de nativitate et de sancta Maria.

120.3. Prima

fiat de nativitate ut supra

120.4. Ad tertiam

AN Laverunt stolas.

120.5. Ad sextam

AN Angeli eorum.

120.6. Ad nonam

AN Ambulabunt mecum. Responsoria et versiculi de martyribus scilicet [VS] Laetamini in domino.

120.7. Ad missam

IN Ex ore infantium. [KY] Kyrie eleison dominicale. [GL] Gloria in excelsis non dicitur, nisi sit dies dominicus. CL Deus cuius hodierna die praeconium et oratio de nativitate sub una conclusione. EP Vidi supra montem. GR Anima nostra. GV Laqueus contritus. Pro alleluia dicitur [AL] Laus tibi Christe. ALV Te martyrum. SE Laus tibi Christe. EV Apparuit angelus domini. [CR] Credo in unum dicimus, licet auctor rationalis non hodie, sed in octava ponat. OF Anima nostra. Praefatio de nativitate. [SA] Sanctus et [AG] Agnus dei sub dominicali melodia. CO Vox in Rama. Missa clauditur cum [BD] Benedicamus domino, nisi sit dies dominicus, (23v) tunc [IM] Ite missa est.

In natale sanctorum Innocentum Gloria in excelsis et Alleluia iuxta ordinem reticemus. Item Te deum laudamus et Ite missa est, quae cum Gloria in excelsis romano more solent admitti vel praetermitti. Haec, inquam, omnia omittuntur, nisi fuerit dominica. Gloria patri vero numquam dimittimus, nisi de passione domini. Merito passio sanctorum Innocentum minus festive quam aliorum sanctorum celebratur, quia licet martyrio fuerint coronati, nondum tamen ad gloriam, sed ad infernalem poenam descenderunt. Nam ante descensum Christi ad inferos nullus sanctus ad illam gloriam pervenit, ad quam Christus antiquos sanctos perduxit, et deinceps suos sequaces perducere non desinit. Sed quia ipsi in resurrectione dominica cum reliquis sanctis liberari et sanctificari meruerunt, convenientissime et ipsi iuxta ordinem solitam gloriam in officiis cum reliquis sanctis obtinebunt, si nativitas eorum usque ad diem resurrectionis, id est dominicam perveniret. Octavam quoque eorum eodem modo et aliorum sanctorum celebramus, quia iam transacta die resurrectionis non dubitamus eos coronari cum aliis sanctis.

Et notandum quod Innocentes non statim post nativitatem domini quarto die passi sunt, sed quarto die anno revoluto, quia accusatus fuit Herodes et oportuit eum ire Romam tamquam responsorum. Postquam vero expedivit se, rediit et facinus perpetravit occidens pueros a bimatu et infra. Credebat enim puerum magnum esse natum, cui astra famulantur, et timebant per eum amittere regnum suum.

120.8. In secunda vespera

AN Tecum principium cum reliquis. PS Dixit dominus cum reliquis. Capitulum de nativitate. RP Verbum caro. RV In principio cum suis versibus [TP] Quem aethera. VS Tecum principium. AM Lux orta est. Oratio de nativitate. Sequitur de Innocentibus AC Hi sunt qui venerunt et OR Deus cuius hodierna die praeconium.

[Ad processionem] Qua finita incipiatur RPP Iustum deduxit dominus. Et itur processionaliter ad altare sancti Thomae Cantuariensis et * cantent RV Immortalis est enim cum [RV] Gloria patri. VS Gloria et honore. AM Beatus vir qui suffert. Sequitur oratio de sancto Thoma. Deinde reditur ad chorum cum antiphona [AP] O mundi domina, et AP Completi sunt. Sequitur oratio de sancta Maria.

120.9. Completorium

ut supra.

121. [DE SANCTO THOMA CANTUARIENSI]

121.1. Ad matutinum

INV Regem martyrum maius.

Ad nocturnos antiphonae [AN] In lege domini cum reliquis et cum psalmis ut de uno martyre. Legatur vita et passio ipsius cum tribus responsoriis de historia [RP] Iste sanctus. [TD] Te deum laudamus canitur.

121.2. Ad laudes

AN Qui me confessus. Capitulum de uno martyre. VS Magna est gloria. AB Qui vult venire. Oratio ut supra. Adduntur antiphonae et orationes de nativitate et de sancta Maria.

121.3. Prima

fit de nativitate ut supra.

121.4. Ad alios cursus

antiphonae, responsoria, et versiculi et cetera ut de uno martyre.

Inter priorem missam et primam sacerdos, quem m[...]e? respicit ebdomadam defunctorum cum sex scholaribus ad altare ipsius sancti Thomae missam cantet celebriter de sancto Thoma et illis septem denariis usualis mo (24r) netae, videlicet sacerdoti quattuor et scholaribus tres per officialem nostrum, qui illo die praesentias in choro distribuit, similiter tribuantur. Et illud est magis canonicum et regularem quam quod olim a tempore quo hoc altare noviter fuit constructum statio publicae missae ad illud habebatur et publicum altare sancti Castuli, cui in cottidiano ministerio ex prima fundatione ecclesiae sumus astricti, et in quod donationes praediorum et reddituum nostrae ecclesiae primo sunt transfusae, aliquotiens per integram diem stetit sine omni missa. Valde enim verecundum est cooperire nova altaris et discoperire antiqua, sed non novas sanctorum venerationes incipere vel instituere?, per quas antiquae venerationes destituuntur. Eodem modo olim factum fuit in die sancti Udalrici ad ipsius altare. Quae consuetudo similiter debet omitti et una missa per sacerdotem et sex scholares septem denariis administratis de sancto Udalrico modo quo prescribitur celebrari.

121.5. Ad missam

[IN] Laetabitur per totum. [KY] Kyrie eleison et [GL] Gloria in excelsis dominicaliter. Oratio propria et de nativitate sub una conclusione. EP Iustus si morte. ALV Laetabitur. SE Spe mercedis. [CR] Credo in unum dicitur. PF Quia per incarnati.

122. [INFRA OCTAVAM NATIVITATIS DOMINI]

in feriis infra nativitatem et [...] dicitur

122.1. Ad vesperas

AN Tecum principium cum reliquis. PS Dixit dominus cum reliquis. Capitulum de nativitate. VS Tecum principium. In evangelio antiphona de nativitate quaecumque fuerit. Oratio de nativitate. Addatur antiphona et oratio de sancta Maria.

122.2. Completorium

ut supra.

122.3. Ad matutinum

INV Christus natus est minus.

Ad nocturnos antiphonae ut in sancta nocte. Legantur sermones [LS] Cupientes aliquid et ceteri, donec sufficiant, ad tres lectiones. RP Ecce agnus dei cum reliquis. [TD] Te deum laudamus canitur.

122.4. Ad laudes

sola AN Quem vidistis. Capitulum de nativitate. VS Ipse invocabit me. In evangelio antiphona de nativitate quam volueris. Oratio de nativitate. Addatur antiphona et oratio de sancta Maria.

122.5. Ad primam

ut supra.

122.6. Ad tertiam

AN Verbum caro factum.

122.7. Ad sextam

AN Natus est nobis.

122.8. Ad nonam

AN Nato domino. Capitulum, responsoria, versiculi et oratio de nativitate ut supra.

122.9. Ad missam

cantabis [IN] Puer natus, aut dominicam [IN] Dum medium silentium. [GL] Gloria in excelsis et [CR] Credo in unum, et PF Quia per incarnati, et [VAR] Communicantes.

123. [DOMINICA INFRA OCTAVAM NATIVITATIS DOMINI]

Si dominica infra octavam nativitatis domini venerit:

123.1. Ad vesperas

AN Tecum principium. PS Dixit dominus cum reliquis. Capitulum de nativitate. RP Verbum caro factum est. RV In principio * versus. VS Tecum principium. In evangelio antiphona et oratio de nativitate. Addatur antiphona et oratio de sancta Maria.

Completorium ut supra.

123.2. Ad matutinum

INV Christus natus est maius. Antiphonae et psalmi et versiculi ut in sancta nocte. Legatur sermo de nativitate, quem volueris. RP Ecce agnus dei cum reliquis. EV Erant pater et mater, [...] etiam legendum est pro aliq[...] non venerit (24v) infra nativitatem et octavam et eodem die quo illud evangelium legitur cantandum est dominicale officium [IN] Dum medium silentium, ut infra patebit, et nullatenus debet differri post octavam domini.

123.3. Ad laudes

dicatur sola AN Quem vidistis. Capitulum dominicale. VS Ipse invocabit me. AB Dum medium silentium. Oratio dominicalis [CL] Omnipotens sempiterne deus dirige. Adduntur antiphonae et orationes de sancta Maria.

123.4. Ad horas

de nativitate ut supra in feriis cum capitulis et oratione dominicalibus.

123.5. Ad missam

[IN] Dum medium silentium. [KY] Kyrie eleison dominicale cum [GL] Gloria in excelsis. CL Omnipotens sempiterne deus dirige. EP Quanto tempore heres. GR Speciosus forma. GV Eructavit. ALV Dominus regnavit. EV Erant pater et mater. [CR] Credo in unum dicitur. OF Deus enim firmavit. PF Quia per incarnati et [VAR] Communicantes. CO Tolle puerum. [IM] Ite missa est.

124. KOMMENTAR

Si nativitas domini vel subsequentium sollemnitatum venerit in dominicam officium Dum medium silentium post natale Innocentum ad privatos dies congrue servatur, sicut in aliis dominicis agimus. Si quando in his celebrius festum habuerimus, idem etiam officium romano more repetitur, si quando ab octava domini usque ad epiphaniam dominica evenerit. Omnis enim dominica a *natale domini usque ad epiphaniam ex antiqua traditione illud obtinebit, quae tamen celebriori festo occupata non fuerit. Nam cum hoc officium de nativitate domini agat, convenientissime illis dominicis adaptatur, quae et reliqua de eadem sollemnitate solent obtinere.

125. KOMMENTAR

Si infra nativitatem vel epiphaniam canere vis de spiritu sancto vel de sancta Maria, officium plenarie de utroque cantabis cum [GL] Gloria in excelsis et [CR] Credo in unum et collectam de festo adicies. Praefationem de utroque. De aliis sanctis praefationem de nativitate et de epiphaniam adicies, nisi sancti propriam habeant praefationem. Si quis etiam in die nativitatis domini, vel infra octavas eius, de beata virgine officium [IN] Vultum tuum habuerit non incongrue PF Quia per incarnati potest assumere, quemadmodum ipsa assumitur de beata virgine in octava domini et in die purificationis. Cum etiam eam die praefatio aliquae ecclesiae a nativitate domini usque ad purificationem de beata virgine continue frequentent, propria tamen praefatio tantae est dignitatis et reverentiae, quod in omni officio beatae virginis potest frequentari.

126. IN FESTO SANCTI SILVESTRI

126.1. Ad vesperas

AN Tecum principium cum reliquis. PS Dixit dominus cum reliquis. Capitulum de confessore et pontifice. VS Gloria et honore. AM Sacerdos et pontifex. Oratio ipsius. Adduntur antiphonae et orationes de nativitate et de sancta Maria.

Cetera omnia fiant de uno confessore et pontifice praeter completorium et primam, quae fiunt de nativitate ut supra.

126.2. Ad missam

[IN] Sacerdotes tui. [KY] Kyrie eleison et [GL] Gloria in excelsis dominicaliter. Oratio propria vel communis. EP Plures facti sunt sacerdotes. GR Ecce sacerdos. GV Non est inventus. ALV Elegit te dominus. EV (25r) Homo quidam peregre. [CR] Credo in unum dicitur. OF Inveni David. PF Quia per incarnati. CO Beatus servus. [IM] Item missa est.

127. KOMMENTAR

Si festum sancti Silvestri in dominicam evenerit cantatur de dominica et additur antiphona et oratio de sancto Silvestro.

128. IN OCTAVA DOMINI

128.1. Ad vesperas

AN Tecum principium cum reliquis. PS Dixit dominus cum reliquis. [EVI] Fratres. CP Priusquam veniret fides. RP Verbum caro. VS In principio absque versu [TP] Quem aethera. VS Tecum principium. AM O admirabile. Sequitur oratio de sancta Maria [OR] Deus qui salutis aeternae tantum.

128.2. Ad completorium

capitulum de nativitate ut supra. HY Cordis natus. AD Ecce de quo Ioannes. Haec duo non mutantur usque ad epiphaniam domini. Oratio de nativitate ut supra, et non illa [OR] Deus qui nobis nati, et additur [ORC] Deus qui salutis. Hunc modum habemus ab antiqua nostrae ecclesiae consuetudine usque ad epiphaniam domini, licet quaedam ecclesiae hac nocte et deinceps super Nunc dimittis habeant antiphonam [AD] Glorificamus t e cum oratione [OR] Deus qui salutis.

128.3. Ad matutinum

INV Christus natus est.

In primo nocturno AN Dominus dixit. PS Quare fremuerunt. AN In sole posuit. PS Caeli enarrant. AN Elevamini. PS Domini est terra. VS Speciosus forma. Legatur LS Quamquam non dubitem ad quinque lectiones, pro sexta lectione legatur LS Quod mortuus est Christus. RP Descendit de caelis. RV Tamquam sponsus minor. RP Beata dei genitrix. RV Ave Maria. RP Sancta et immaculata. RV Benedicta tu.

In secundo nocturno AN Speciosus forma. PS Eructavit cor. AN Ipse invocabit me. PS Misericordias domini. AN Exultabunt omnia ligna. PS Cantate i. VS Notum fecit dominus. RP Beata viscera. RV Beata et venerabilis. RP Confirmatum. RV Domus pudici. RP Congratulamini mihi. RV Casta parentis.

In tertio nocturno AN In principio et ante. PS Dominus regnavit exultet. AN Ante luciferum. PS Cantate ii. AN Nato domino. PS Dominus regnavit irascantur. VS Benedictus qui venit. Legatur EV Cum consummati essent cum sua homilia. RP Continet in gremio. RV Domus pudici. RP Nesciens mater. RV Ave Maria. RP Benedictus qui venit. RV Lapidem quem reprobaverunt. [TD] Te deum laudamus.

128.4. Laudes

AN O admirabile. AN Quando natus est. AN Rubum quem viderat. AN Germinavit radix. AN Ecce Maria. Capitulum de die ut supra. VS Ipse invocavit me. AB Mirabile mysterium. OR Deus qui salutis.

128.5. Ad primam

per omnia ut supra de nativitate, et additur OR Deus qui salutis.

128.6. Ad alias autem horas

antiphonae, responsoria, et versiculi ut in die sancto nativitatis domini cum capitulis et oratione praesentis diei scilicet [OR] Deus qui salutis.

128.7. Ad missam

IN Vultum tuum per totum et non [IN] Puer natus ut quidam contendunt, quia per totam praecedentem ebdomadam dictum est specialiter de partu. Ideo die isto specialiter dicendum est de parturiente sicut beato Gregorio placet. (25v) [KY] Kyrie eleison cum [GL] Gloria in excelsis sollemniter de beata virgine. CL Deus qui salutis et non illa [CL] Deus qui nobis nati. [EVI] Fratres. EP Priusquam veniret fides. GR Diffusa est. GV Propter veritatem. ALV Post partum. SV Gaude dei genitrix. EV Cum consummati essent. [CR] Credo in unum. OF Offerentur maius. PF Quia per incarnati. CO Simile est regnum. [IM] Ite missa est.

128.8. In secundis vesperis

AN Tecum principium cum reliquis ut supra. Capitulum ut supra. RP Verbum caro factum. RV In principio cum versibus [TP] Quem aethera. VS Tecum principium. AM Magnum hereditatis. OR Deus qui salutis. Additur antiphona et oratio de sancto Stephano.

128.9. Completorium

ut supra, scilicet HY Corde natus. AD Ecce de quo. Capitulum et oratio ut supra de nativitate.

129. IN OCTAVA SANCTI STEPHANI

129.1. Ad matutinum

INV Regem protomartyris.

Ad [primum] nocturnum antiphonae [AN] Beatus Stephanus. PS Beatus vir. AN Constitutus. PS Quare fremuerunt. AN In tribulatione. PS Domine quid multiplicati.

In secundo nocturno AN Lumine vultus tui. PS Cum invocarem. AN Benedictionis tuae. PS Verba mea. AN O quam admirabile. PS Domine dominus noster.

In tertio nocturno AN In domino deo. PS In domino confido. AN Sine macula. PS Domine quis. AN Domine virtus. AN Domine in virtute. Legatur LS Ad aquas Tibilitanas ad tres lectiones, si non sit dies dominicus. RP Sancte dei. RP Lapides. RP Pretiosus athleta. [TD] Te deum laudamus canitur.

129.2. Ad laudes

sola AN Cum autem esset. AB Patefactae sunt. Capitulum et oratio de sancto Stephano. Additur antiphona et oratio de nativitate. Item antiphona et oratio de sancta Maria. Et nota quod semper un ex his antiphonis [AC] O admirabile cum reliquis de sancta Maria usque ad purificationem canitur.

129.3. Prima

dicitur de nativitate.

129.4. Ceteri cursus

de sancto Stephano ut supra.

129.5. Ad missam

IN Etenim sederunt per totum. [KY] Kyrie eleyson et [GL] Gloria in excelsis dominicaliter. [CR] Credo in unum non dicitur, nisi dominica fuerit. Praefatio de nativitate.

130. KOMMENTAR

Si in dominicam haec octava venerit novem lectiones cum novem responsoriis ordinabis, illud RP Hesterna die in aliud transmutando. Un nota si octava sancti Stephani, sancti Ioannis, sanctorum Innocentum in dominicam venerit de ipsis cantetur. Et in vesperis habeatur responsorium, si secunda vespera de octava domini non interveniat, et ad matutinum legatur evangelium dominicale et post collectam de sanctis addatur antiphona et collecta de dominica. Nam romano more officium dominicale repetitur, si quando ab octava domini usque ad epiphaniam dominica evenerit, ergo si non totum officium saltem dominicale evangelium cum antiphona et collecta repetatur. Etiam secundum consuetudinem nostrae ecclesiae. Si festum sanctorum trium lectionum in dominicam evenerit ad matutinum evangelium legitur dominicale et post collectam de sanctis additur antiphona et oratio de dominica per circulum anni.

131. IN OCTAVA SANCTI IOHANNIS

131.1. Ad vesperas

AN Tecum principium cum reliquis ut supra. PS Dixit dominus ut supra. Capitulum de sancto Ioanne. (26r) VS In omnem terram. AM Valde honorandus. OR Ecclesiam tuam. Sequitur antiphona et oratio de nativitate. Similiter antiphona et oratio de sancta Maria.

131.2. Completorium

ut supra.

131.3. Ad matutinum

INV Crucifixum regem.

Ad [primum] nocturnum AN Ioannes apostolus. PS Caeli enarrant cum reliquis ut de apostolis. AN Supra pectus. AN Quasi unus.

In secundo nocturno AN In ferventis olei. AN Propter insuperabilem. AN Occurrunt beato.

In tertio nocturno AN Apparuit. AN Expandens manus. AN Domine suscipe. VS In omnem terram. Legatur LS Ioannes apostolus pro una lectione. Item LS Audi fabulam pro duabus lectionibus. RP Diligebat. RV In cruce denique. RP Cibavit illum. RV In medio ecclesiae. RP Vox tonitrui. RV Victo senatu. [TD] Te deum laudamus.

131.4. Ad laudes

AN Hic est discipulus. Capitulum de sancto Ioanne. VS Iusti confitebuntur. AB In medio ecclesiae. Oratio ut supra. Adduntur de nativitate et de sancta Maria antiphonae et orationes.

131.5. Ad horas

ut supra de sancto Ioanne.

131.6. Ad missam

[IN] In medio ecclesiae per totum. [KY] Kyrie eleison et [GL] Gloria in excelsis dominicaliter. [CR] Credo in unum dicitur. Praefatio de apostolis. [IM] Ite missa est.

132. IN OCTAVA INNOCENTUM

132.1. Ad vesperas

AN Tecum principium ut supra. Capitulum de Innocentibus. VS Laetamini in domino. AM Istorum est enim. OR Deus cuius [hodierna die] praeconium. Sequitur antiphona et collecta de nativitate et antiphona et oratio de sancta Maria.

132.2. Completorium

ut supra.

132.3. Ad matutinum

invitatorium, antiphonae, responsoria ut supra in festo ipsorum praeter hanc antiphonam [AN] Vindica domine, pro qua cantatur AN Laetamini in domino cum psalmo [PS] Beati quorum. VS Exultent iusti. Legatur LS Zelus quo tendat. Ultima tria responsoria. [TD] Te deum laudamus hoc die dicitur.

132.4. Ad laudes

sola AN Herodes iratus. Capitulum de Innocentibus. VS Iustorum autem animae. AB Hi sunt qui venerunt. Sequitur antiphona et oratio de nativitate et de sancta Maria.

132.5. Ad horas

ut supra in die.

132.6. Ad missam

[IN] Ex ore infantium per totum. [GL] Gloria in excelsis et [AL] Alleluia canuntur. [CR] Credo in unum non canitur, nisi sit dominica. Praefatio de nativitate. [IM] Ite missa est.

132.7. In secundis vesperis

AN Tecum principium cum reliquis. AM Ecce advenit. Collecta de nativitate. Sequitur antiphona cum collecta de sancta Maria.

133. *DE BEATA VIRGINE INFRA NATIVITATEM ET PURIFICATIONEM

Inter nativitatem domini et purificationem sabbato de sancta Maria cuicumque habere placuerit:

133.1. Ad vesperas

AN O admirabile cum reliquis. PS Dixit dominus cum reliquis de beata virgine. CP Quanto tempore. RP Sancta et immaculata. RV Benedicta tu. HY A solis ortus. VS Ave Maria. AM Nesciens mater virum. OR Deus qui salutis aeternae.

133.2. Ad completorium

CP At ubi venit plenitudo. HY Corde natus. AD Glorificamus te. OR Deus qui salutis.

133.3. Ad matutinum

INV Ave Maria.

Ad nocturnos antiphonae [AN] Benedicta tu cum reliquis ut supra in adventu domini et infra in annuntiatione domini et in nativitate beatae virginis. Et legantur sex lectiones de sermone de nativitate domini, qui sic incipit [LS] In adventu dominico fratres carissimi solutus est omnis paternae praevaricationis metus et incipiatur in illa parte [LS] Hodie namque parturiente Maria. Et EV Erant pater et mater cum sua homilia. Require dominica prima post octavam nativitatis (26v) domini. RP Descendit de caelis cum reliquis secundum ordinem prout signata sunt supra in octava domini. Et pro ultimo accipiatur RP Super salutem secundum consuetudinem ecclesiae Frisingensis. VS Specie tua cum reliquis.

133.4. Ad laudes

AN Verbum caro sola. Capitulum ut supra. AB Virgo verbo concepit. Oratio ut supra.

133.5. Ad horas

AN O admirabile cum reliquis. Responsoria et versiculi de sancta Maria. Capitulum de epistula [CP] Quanto tempore. OR Deus qui salutis.

133.6. Ad missam

[IN] Vultum tuum per totum ut supra in octava nativitatis domini. EP Quanto tempore. SE Laetabundus omissis ultimis duobus versibus [SV] Gaudete et vos et [SV] Aethiopum nigredo, qui ab aliquibus tantum in octava epiphaniae cantantur, vel SV Gaude dei genitrix. EV Erant pater et mater et finiatur in illa parte Ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. PF Et te in veneratione.

133.7. In secundis vesperis

si quis ea habere volueris AN O admirabile sola. PS Dixit dominus cum reliquis de sancta Maria. HY A solis ortus. VS Ave Maria. AM Ecce Maria genuit. OR Deus qui salutis. Sed convenientius est ut teneatur illa vespera pro cottidiano cursu beatae virginis et habeatur prima vespera dominicae seu alicuis festivitatis subsequentis.

134. IN VIGILIA EPIPHANIAE DOMINI

134.1. Ad vesperas

AN Tecum principium cum reliquis ut supra. Capitulum dominicale. VS Tecum principium. AM Qui de terra est. Oratio dominicalis [OR] Omnipotens sempiterne deus dirige. Sequitur antiphona et oratio de nativitate domini et de sancta Maria.

134.2. Completorium

ut supra.

134.3. Ad matutinum

si est feria dicatur INV Christus natus est minus.

Ad nocturnos antiphonae et psalmi ut supra in octava domini. Legatur EV Defuncto Herode. RP O regem caeli. RV Domine audivi. RP Nesciens. RV Ave Maria. RP Benedictus qui. RV Lapidem quem reprobaverunt. [TD] Te deum laudamus canitur.

134.4. Ad laudes

sola AN Quem vidistis pastores. Capitulum dominicale. Sequitur antiphona et oratio de nativitate, et antiphona et oratio de sancta Maria.

134.5. Ad horas

ut in feriis de nativitate.

134.6. Ad missam

[IN] Dum medium silentium per totum. [GL] Gloria in excelsis et [AL] Alleluia dicitur. CL Corda nostra. EP Scimus quoniam quaecumque. EV Defuncto Herode. [CR] Credo in unum dicitur. Praefatio de nativitate. [VAR] Communicantes non dicitur. [IM] Ite missa est.

135. KOMMENTAR

Si vero vigilia epiphaniae domini in dominicam venerit in vesperis additur RP Verbum caro. Ad matutinum invitatorium, antiphonae, psalmi, versiculi, responsoria per omnia ut in octava domini. Et lege unum sermonem de nativitate domini pro sex lectionibus et EV Defuncto Herode. Cetera omnia fiant de vigilia ut supra dictum est.

136. IN EPIPHANIA DOMINI

si in dominica venerit nihil ea die de officio dominicae legimus, sed de epiphania.

136.1. Ad vesperas

AN O admirabile cum reliquis. PS Laudate pueri cum reliquis. CP Gaudete et laetate simul. RP In columbae. RV Caeli aperti. HY Gratuletur omnis caro. VS Reges Tharsis. AM Venit lumen. OR Corda nostra.

136.2. Ad completorium

CP Ambulabunt o Hierusalem gentes. HY Hostis Herodes. AD Salutis nostrae. Haec tria non mutantur (27r) usque ad octavam. Oratio de die sancto [OR] Deus qui unigenitum tuum, vel illa [OR] Deus illuminator omnium praemisso versiculo de epiphania quem volueris.

136.3. Ad matutinum

invitatorium hac nocte et per totam ebdomadam usque in octava non dicimus, ut a dolosa invitatione Herodis discrepemus. Ab antiphona [AN] Afferte domino ea nocte incipimus praemisso [VAR] Domine labia mea aperies et. [PS] Venite eadem nocte pro sexto psalmo canitur quia vocatio gentium facta est in sexta aetate, et AN Fluminis impetus cum psalmo [PS] Deus noster refugium.

Differtur usque in tertium nocturnum, quia maior laudatio quam alleluia sonat sub gratia est, cuius typum tertius nocturnus gerit, quam ante legem, aut sub lege, quod praecedentes nocturni significant. Unde et memores historiae quae sibi alleluia vendicant plus frequentant alleluia in tertio nocturno quam in aliis.

In primo nocturno AN Afferte domino. Psalmum ipsum. AN Psallite deo. PS Omnes gentes. AN Omnis terra. PS Iubilate deo. VS Reges Tharsis. Legantur primae tres lectiones de Isaia. Prima LE Omnes sitientes. RP Hodie in Iordane. RV Caeli aperti. Lectio secunda [LE] Surge illuminare. RP Omnes de Saba. RV Reges Tharsis. Lectio tertia [LE] Gaudens gaudebo. Ad has tres lectiones dicitur in fine Haec dicit dominus deus. RP Stella quam viderant. RV Et intrantes domum.

In secundo nocturno AN Reges Tharsis. PS Deus iudicium. AN Omnes gentes. PS Inclina domine. AN Venite adoremus. PS Venite exultemus. VS Omnis terra adoret. Legantur tres sermones scilicet [LS] Celebrato proxime. [LS] Gaudete in domino. [LS] Quamvis sciam. Et concluduntur cum Tu autem domine. RP Interrogabat Herodes. RV Magi veniunt. RP Illuminare illuminare. RV Et ambulabunt. RP Magi veniunt. RV Magi veniunt.

In tertio nocturno AN Fluminis impetus. PS Deus noster. AN Adorate dominum. PS Cantate i. AN Adorate deum. PS Dominus regnavit exultet. VS Omnes gentes. EV Cum natus esset Iesus. RP Tria sunt munera. RV Reges Tharsis. RP Videntes stellam. RV Reges Tharsis. RP In columbae specie. RV Vox de caelis. [TD] Te deum laudamus. Ad incipiendas laudes versus quemcumque volueris de epiphania praeponatur.

136.4. Ad laudes

AN Ante luciferum. AN Apertis thesauris. AN Magi videntes. AN Maria et flumina. AN Videntes stellam. Capitulum de lectione [CP] Surge et illuminare. VS Venient ad te qui detrahebant. AB Hodie caelesti sponso. OR Deus qui hodierna die unigenitum. In collecta [CIT] hodierna die hac sola nocte dicitur.

136.5. Ad primam

AN Stella ista sicut. CP Elevatus est sol. Oratio ut supra praemisso versu de epiphania.

136.6. Ad tertiam

AN Ab oriente. RB Reges Tharsis. VS Omnis terra.

136.7. Ad sextam

AN Magi videntes. RB Omnis terra adoret. VS Omnes gentes.

136.8. Ad nonam

AN Vidimus. RB Omnes gentes. VS Venient ad te. Capitula et oratio de epiphania.

136.9. Ad missam

[IN] Ecce advenit. [KY] Kyrie eleison cum [GL] Gloria in excelsis sollemniter. CL Deus qui (27v) hodierna die unigenitum. EP Surge illuminare. GR Omnes de Saba. RV Surge illuminare. ALV Vidimus stellam. SE Festa Christi. EV Cum natus esset Iesus. [CR] Credo in unum dicitur. OF Reges Tharsis. PF Quia cum unigenitus, quam per totam ebdomadam dicimus. Infra actionem [VAR] Communicantes et diem sacratissimam, quod hac sola die dicimus. CO Vidimus stellam. [IM] Ite missa est.

136.10. In secundis vesperis

laudes [AN] Ante luciferum cum reliquis omissa quarta antiphona [AN] Maria et flumina, pro qua accipiatur haec AN Venient ad te. PS Dixit dominus cum reliquis ut supra de nativitate. Capitulum ut supra. RP Hic est dies praeclarus. RV Et intrantes. VS Reges Tharsis. AM Tribus miraculis. Oratio ut supra.

136.11. Completorium

ut supra.

137. INFRA OCTAVAM [EPIPHANIAE]

137.1. [Ad matutinum]

invitatorium et [PS] Venite non dicimus secundum ecclesiam Frisingensem; aliae ecclesiae haec solummmodo in die epiphaniae omittant. Item antiphonae et psalmi ut in sancta ncte. Primo die post epiphaniam, si dominica non fuerit, legitur EV *Venit Iesus a Galilaea in cum sua homilia. RP Omnes de Saba. Omisso primo responsorio. Qualibet nocte tria cantentur responsoria et semper pro tertio responsorio sumatur RP In columbae. Alii noctibus legantur sermones de epiphania quantum sufficiunt. [TD] Te deum laudamus per totam ebdomadam canitur.

137.2. Ad laudes

similiter per totam ebdomadam sola antiphona dicitur scilicet [AN] Videntes stellam magi. Super Benedictus et super Magnificat antiphonae secundum ordinem sumantur. Et si finiantur, resumantur. Et de sancta Maria de his antiphonis [AC] O admirabile cum reliquis omni die usque ad purificationem una dicatur cum oratione [ORC] Deus qui salutis.

137.3. Ad horas

ut supra in die sancto.

137.4. [Ad missam]

Officium [IN] Ecce advenit per totum. [KY] Kyrie eleison et [GL] Gloria in excelsis, [CR] Credo in unum et cetera dominicaliter cottidie cantamus. Quaedam etiam ecclesiae solent officium [IN] In excelso throno, postquam impositum est, vicissim cantare quandocumque placuerit.

137.5. Ad vesperas

per ebdomadam sola AN Apertis thesauris. PS Dixit dominus cum reliquis ut supra de nativitate. Capitulum de epiphania. VS Reges Tharsis. In evangelio antiphona quaecumque in ordine fuerit. Oratio de epiphania.

137.6. Completorium

ut supra.

138. [DOMINICA INFRA OCTAVAM EPIPHANIAE]

Si dominica infra octavam venerit necessario eo die ecclesiastico conventui cum dominicali officio satisfacimus, quem non pro epiphania, sed pro dominica convenisse scimus.

138.1. Ad vesperas

sola AN Apertis thesauris. PS Dixit dominus cum reliquis. Capitulum dominicale [EVI] Fratres. [CP] Obsecro vos per misericordiam dei. RP In columbae. VS Reges Tharsis. AM Puer Iesus. Oratio dominicalis [OR] Vota quaesumus domine. Additur antiphona de epiphania quaecumque in ordine fuerit cum oratione.

138.2. Completorium

ut supra.

138.3. Ad matutinum

omnia ut in sancto die omisso primo responsorio, scilicet [RP] Hodie in Iordane. Legatur sermo de epiphania quicumque placuerit. EV Cum factus Iesus annorum.

138.4. Ad laudes

sola AN Videntes stellam. Capitulum dominicale [EVI] Fratres. [CP] Obsecro vos per misericordiam. AB Fili quid fecisti. Oratio dominicalis [OR] Vota quaesumus. Adduntur antiphonae (28r) et orationes de epiphania et de sancta Maria.

138.5. Ad horas

ut supra de epiphania, nisi quod ad tertiam, ad sextam et ad nonam capitula et oratio sumuntur de dominica. Et additur oratio de epiphania et de santa Maria.

138.6. Ad missam

[IN] In excelso throno. [KY] Kyrie eleison dominicale et [GL] Gloria in excelsis. CL Vota quaesumus domine supplicantis. [EVI] Fratres. EP Obsecro vos. GR Benedictus dominus. GV Suscipiant montes. ALV Iubilate deo. EV Cum factus esset Iesus annorum duodecim. [CR] Credo in unum dicitur. OF Iubilate deo. Praefatio de epiphania. CO Fili quid fecisti. [IM] Ite missa est. Haec dominica semper cantanda est infra octavam, et non ultra debet differri. Et si infra octavam dominica non venerit in aliqua feria debet decantari.

138.7. In secunda vespera

nulla mentio fit de dominica, sed tantum de epiphania secundum quod a famosioribus ecclesiis recepimus. Et propter hoc haec antiphona dominicalis [AM] Quid est quod me quaerebatis non superfluit, sed in primis vesperis sequentis dominicae decantatur. Et sic deinceps in sequentibus dominicis in prima vespera ultima antiphona praecedentis dominicae assumitur. De sancto Erhardo et de sancto Paulo heremita et de aliis sanctis infra octavam epiphaniae antiphonam et orationem addimus.

139. IN OCTAVA EPIPHANIAE

139.1. Ad vesperas

AN O admirabile cum reliquis. PS Laudate pueri cum reliquis. CP Domine excelsum est. RP Tribus miraculis. RV Peccata quae non cum versibus [TP] Natus sine semine. Hymnus non dicitur. VS Reges Tharsis. AM Fontes aquarum. OR Deus cuius unigenitus. Si octava epiphaniae venerit in dominicam de octava diceretur et de dominica tantummodo dicetur AC Quid est quod me quaerebatis cum collecta. Et si dominica [IN] In excelso throno erit repetenda, tunc collecta erit [ORC] Vota quaesumus domine. Si non fuerit repetenda, tunc collecta erit [ORC] Omnipotens sempiterne deus qui caelestia.

139.2. Ad completorium

CP Exultet desertum, et hymus ut supra. AD Magnum nomen domini. Oratio ut supra.

139.3. Ad matutinum

INV Christus apparuit. Et cantatur hac die invitatorium ut dicit auctor Rationalis:

Quia praedicantibus apostolis ad baptismum sunt homine invitati.

Tres tantum antiphonae cum tribus psalmis scilicet AN Fluminis impetus. PS Deus noster refugium. AN Adorate dominum. PS Cantate i. AN Adorate deum. PS Dominus regnavit exultet. VS Reges Tharsis. Legatur EV *Vidit Ioannes Iesum venientem. RP Hodie in Iordane. RP Dies sanctificatus. RP In columbae. [TD] Te deum laudamus canitur.

139.4. Ad laudes

AN Veterem hominem. AN Te qui in spiritu. AN Baptista contremuit. AN Caput draconis. AN Magnum mysterium. AN Ecce puer meus. VS Venient ad te. AB Praecursor contremuit. Oratio ut supra, Sequitur antiphona et oratio de sancta Maria.

139.5. Ad primam

AN Te qui in spiritu.

139.6. Ad tertiam

AN Baptista contremuit.

139.7. Ad sextam

AN Caput draconis.

139.8. Ad nonam

AN Magnum mysterium. Responsoria et versiculi ut super. Capitula et oratio de hoc die. Et nota quod omnes supradictae antiphonae sunt septimi toni. Et significant fideles novi testamenti, qui (28v) in baptismo septiformis spiritus gratiam acceperunt qua salvi fiunt.

139.9. Ad missam

[IN] Ecce advenit per totum ut supra in die sancto. [EVI] Dixit Isaias. EP Domine deus meus. EV Venit Iesus a Galilaea. [CR] Credo in unum dicitur. Praefatio de epiphania. [IM] Ite missa est.

139.10. In secundis vesperis

AN Aqua comburit. PS Dixit dominus cum reliquis. AN Pater de caelis. AN Baptizatus Christus. AN Baptizat miles. AN Super ripam. AN *. Capitulum ut supra. RP Verbum caro factum est. RV In principio cum versibus [TP] Quem aethera. VS Reges Tharsis. AM Iohannes quidaem. Oratio ut supra. Additur antiphona et oratio de sancto Felice et de sancta Maria.

Completorium feriale.

140. KOMMENTAR

Deinde redimus ad cottidianum cantum qualem habuimus ante adventum et versuum et hymnorum, nisi quod ad matutinas et ad vesperas dicimus de sancta Maria de illis antiphonis [AC] O oadmirabile cum reliquis cum oratione [ORC] Deus qui salutis usque in purificationem subiunctis antiphonis, quibus per totum annum in suffragiis utimur. Nullam vero in suffragiis mentionem de sancta cruce usque post octavam pentecostes facimus ob reverentiam infantiae salvatoris, quasi ne noviter natus crucem pertimescat. Scriptum est: [CIT] Non coquas hedum in lacte matris suae. Post purificationem autem primam antiphonam in suffragiis dicamus de sancta Maria, quam per totum annum solemus dicere ceteris subquesentibus. Item officium [IN] Salve sancta parens.

141. IN NATALI SANCTI FELICIS CONFESSORIS

141.1. Ad matutinum

INV Regem confessorum sub melodia feriali, si est feria. Deinde novem antiphonae et novem psalmi continuatim ut de uno confessore. Et leguntur tres lectiones de vita ipius vel de epistulis Pauli, quae proxima die post octavam epiphaniae debent incipit. Responsoria ut de uno confessore. [TD] Te deum laudamus non dicitur in feriis.

141.2. Ad laudes

sola AN Quinque mihi. AB Serve bone.

141.3. Ad primam

de tempore ferialiter ut infra patebit.

141.4. Ad alias horas

omnia ferialiter ut de uno confessore.

141.5. Ad missam

[IN] Os iusti. [KY] Kyrie eleison feriale absque [GL] Gloria in excelsis. EP Doctrinis variis. GR Iuravit dominus. GV Dixit dominus. ALV Gloria et honore. EV Qui vos audit. OF Gloria et honore. Praefatio cottidiana ferialiter. Similiter [SA] Sanctus et [AG] Agnus dei ferialiter.

142. KOMMENTAR

Si dies sancti Felicis fuerit dominico die et si subsequatur alia dominica in qua potest cantari, historia [RP] Deus ne in ira tua differatur in illa et ibi cantetur et de sanct Felice agantur novem lectiones. Et in priori vespera dicatur AC Quid est hoc quod et ORC Vota quaesumus domine, si prior dominica est repetenda. Si non oratio erit [ORC] Omnipotens sempiterne deus. Si vero non subsequitur dominica, neque possit cantari historia [RP] Domine ne in ira, cantatur hac die, et de sancto Felice habeatut antiphona et oratio.

143. KOMMENTAR

Proxima (29r) die post octavam epiphaniae vel sequenti debent incipi et legi epistulae Pauli et cantabitur historia [RP] Domine ne in ira cum responsoriis feriis convenientibus si festum alicuius sancti non intervenerit. Et haec omnia agantur ut in privatis diebus secundum modum qui infra ponitur de feriis.

De officiis trium ebdomadarum post epiphaniam, quibus ut doctores volunt, insinuantur tres anni praedicationis Christi post baptismum eius, si prolixius aut brevius fuerit tempus usque ad septuagesimam qualiter ipsae ebdomadae celebrandae sint, ut praemissum est, diversi diversimode agunt.

Quidam enim has ponunt regulas: primae igitur dominicae officium scilicet [IN] In excelso throno infra octavam epiphaniae omni anno rite observatur, etiam si propter pluralitatem ebdomadarum usque ad septuagesimam repetendum videatur, sicut et alia duo officia scilicet [IN] Omnis terra et [IN] Adorate deum.

Cum multotiens sex occurrunt ebdomadae his officiis inofficiandae, unde sic ordinabis: si sex dominicae infra epiphaniam et septuagesimam occurrant quodlibet trium officiorum praedictorum per duas ebdomadas [cantatur]. Si quinque fuerint [IN] In excelso throno cantetur per unam ebdomadam, [IN] Omnis terra per duas, [IN] Adorate deum per duas. Si quattuor [IN] In excelso cantetur per unam, [IN] Omnis terra per unam, [IN] Adorate per duas. Si tres quaelibet per unam. Si duae et F fuerit dominicalis littera proxima die post octavam epiphaniae cantetur officium [IN] Omnis terra, vel sequenti die. Et in aliis sequentibus diebus cantetur [IN] Adorate deum. Eo anno historia [RP] Domine ne in ira supererit, id est in dominica propter festum sanctorum novem lectionum convenienter cantari non poterit nisi infra octavam cantetur. Si G fuerit littera dominicalis proxima die post octavam epiphaniae cantetur [IN] Omnis terra cum historia [RP] Domine ne in ira. Eodem die erit AB Nuptiae factae sunt. Et ad nonam AN Quid mihi et tibi. In secundis vesperis AM Deficiente vino. Aliis sequentibus diebus cantetur [IN] Adorate deum propter plures collectas dominicales, quae dicendae sunt sub officio [IN] Adorate cum suis epistulis et evangeliis et capitulis et antiphonis. Si A fuerit dominicalis littera proxima die post festum sancti Felicis dicatur [IN] Omnis terra cum historia [RP] Domine ne in ira. Aliis sequentibus diebus [IN] Adorate ut praedictum est. Si una fuerit infra omnes tres cantandae sunt in una septimana: [IN] In excelso throno infra proxima die post octavam, [IN] Omnis terra vel sequenti die, aliis diebus [IN] Adorate deum. Eo anno historia [RP] Domine ne in ira supererit et feria tertia. Si D fuerit littera fuerit nisi infra cantetur. Si E fuerit littera dominicalis iterum historia [RP] Domine ne in ira supererit et secunda feria nisi infra cantetur.

Item memento si quando praedicta officia sunt repetenda ut et (29v) antiphonae dominicales ipsis officiis ex aliqua parte coherentes in eadem ebdomada repetantur. Verbi gratia: si officium [IN] In excelso throno repetatur, dominicales antiphonae [AE] Fili quid fecisti, [AE] Quid est quod me quaerebatis, ipsi officio in evangelio et communione concordantes, etiam sunt repetendae. Si autem officium [IN] Omnis terra repetatur antiphonae dominicales [AE] Nuptiae factae sunt propter evangelium et communionem necessario sunt repetendae. Sic quoque fiat de officio [IN] Adorate.

Item secundum aliquos dantur etiam aliae regulae: [IN] In excelso throno neque ante epiphaniam est canendum, neque post octavam eiusdem festi differendum. Quod si temporis particulata longinquitas exposcit per duas ebdomadas, sicut et sequentia officia, cantari poterit, repetita epistulae et evangelii lectionem propter communionem [CO] Fili quid fecisti, suppressis tunc in sequente ebdomada eiusdem officiis ferialibus evangeliis, si tamen in praecedenti legi non potuerunt. [IN] Omnis terra, eadem praedicti temporis prolixitate cogente, si quando altera vice canitur officium recepitur officium prius recepit EV Nuptiae factae sunt cum suis antiphonis et oratione [OR] Omnipotens sempiterne deus infirmatatem nostram. Simili modo cum bis cantandum erit officium [IN] Adorate deum, primo assumit EV Ascendente Iesu cum sequentibus antiphonis cum oratione [OR] Deus qui nos in tantis, secundo vero recipitur EV Confitebor tibi pater, licet antiphonas non habeat, sed tamen illae repetendae sunt quas prior dominica habuit adiunctis missarum collectis [OR] Familiam, et [OR] Conserva.

De his regulis est sciendum quod eis utentibus accidit aliquotiens officium missae cum evangelio et suis antiphonis minime concordare. Unde ipsis, licet pulchrae, non obstantibus nos cum Freisingensi ecclesia et cum aliis, qui se romanum ordinem etiam praecipue asserunt observare, solummodo ultimam dominicam [IN] Adorate saepius, si necesse fuerit, repetimus omnia evangelia, orationes et antiphonas sub ea perficientes secundum modum infrascriptum.

De dominicis ab epiphania usque ad septuagesimam sic ordinabis, ut orationes, epistulae, evangelia ad officium missae sint pertinentia.

144. [DOMINICA PRIMA POST EPIPHANIAM]

144.1. Officium

dominicae primae post epiphania domini. [IN] In excelso throno. [KY] Kyrie eleison cum [GL] Gloria in excelsis dominicaliter. CL Vota quaesumus domine. [EVI] Fratres. EP Obsecro vos. GR Benedictus dominus. GV Suscipiant montes. ALV Iubilate deo. EV Cum factus esset Iesus annorum duodecim. [CR] Credo in unum singulis diebus dominicis dicitur. OF Iubilate deo omnis terra. Praefatio de (30r) epiphania domini, si hoc officium infra octavam epiphaniae canitur. Si vero post octavam epiphaniae repetitur, tunc habetur praefatio cottidiana dominicaliter. Et hoc fit in singulis dominicis usque ad septuagesimam et ab octava pentecostes usque ad adventum domini, nisi occurrant festa beatae virginis vel festtivitates, quae proprias praefationes habuerunt. [SA] Sanctus et [AG] Agnus dei dominicaliter. CO Fili quid fecisti. [IM] Ite missa est canitur in omnibus dominicis infra septuagesimam et quadragesimam et infra adventum domini.

144.2. [ad laudes]

AB Fili quid fecisti.

144.3. [Ad vesperas]

AM Quid est quod me quaerebatis. AE Puer Iesus proficiebat.

145. DOMINICA *PRIMA POST OCTAVAS EPIPHANIAE

145.1. [Ad missam]

[IN] Omnis terra. CL Omnipotens sempiterne deus. [EVI] Fratres. EP Habentes donationes. GR Misit dominus. GV Confiteantur domino. ALV Laudate dominum omnes angeli. EVNuptiae factae sunt in Chana. OF Iubilate deo universa. CO Dicit dominus implete. Cetera dominicaliter ut supra.

145.2. [ad laudes]

AB Nuptiae factae sunt.

145.3. [Ad vesperas]

AM Quid mihi et tibi. AE Deficiente vino.

146. DOMINICA SECUNDA [POST OCTAVAS EPIPHANIAE]

146.1. [Ad missam]

IN Adorate deum. CL Omnipotens sempiterne deus infirmitatem. [EVI] Fratres. EP Nolite esse prudentes. GR Timebunt gentes. GV Quoniam aedificavit. ALV Dominus regnavit. EV Cum autem descendisset Iesus. OF Dextera domini. CO Mirabantur omnes. Cetera dominicaliter ut supra.

146.2. [ad laudes]

AB Cum autem descendisset Iesus.

146.3. [Ad vesperas]

AM Domine si tu vis. AE Domine puer meus. AN Domine non sum dignus. AE Multi veniunt.

147. DOMINICA TERTIA [POST OCTAVAS EPIPHANIAE]

147.1. [Ad missam]

CL Deus qui nos in tantis periculis. [EVI] Fratres. EP Nemini quicquam debeatis. EV Ascendente Iesu in naviculam.

147.2. [ad laudes]

AB Ascendente Iesu in naviculam.

147.3. [Ad vesperas]

AM Domine salva nos perimus. AE Surgens Iesus. AE Domine salva nos. AE Porro homines.

148. DOMINICA *QUARTA [POST OCTAVAS EPIPHANIAE]

148.1. [Ad missam]

CL Familiam tuam quaesumus domine continua. [EVI] Fratres. EP Induite vos sicut electi. EV Respiciens Iesus.

148.2. [ad laudes]

AB Venite ad me.

148.3. [Ad vesperas]

AM Iugum enim. Etiam si necesse fuerit supradictae antiphonae dominicales repetantur, quia in quibusdam ecclesiis praedictum evangelium antiphonas non habet.

149. KOMMENTAR

Dominicalis OR Conserva domine populum tuum dicatur ultima die vel penultima ante septuagesimam ad missam et ad horas si non occurrat impedimentum. Si occurrit erit secunda ad missa, alioquando erit prima. Hoc etiam proviso, ut epistulae et evangelia et homiliae non omittantur quando omnes antiphonae [ante] ? septuagesimam legantur.

150. [IN DOMINICIS DIEBUS POST EPIPHANIAM]

Dominica prima post octavam epiphaniae et in sequentibus dominicis usque ad septuagesimam.

150.1. ad vesperas

AN Benedictus cum reliquis. PS Benedictus cum reliquis. Capitulum et oratio de dominica, quae supervenert, id est de subsequenti et non de praecedenti. Et de hoc vide regulam infra (30v) dominica in sexagesima. RP Deus qui sedes. HY O lux beata trinitas. VS Vespertina oratio. Super Magnificat antiphona ultima dominicalium prioris dominicae. Additur antiphona et oratio de sancta Maria.

150.2. Ad completorium

*Completorium sabbatinis noctibus. AN Alleluia. PS Cum invocarem cum reliquis. CP Tu autem in nobis es domine. HY Te lucis ante terminum sub melodia *dominicali. AD Vigila super nos, vel AD Pacem tuam quaesumus domine. [LT] Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. [PN] Pater noster. Et ne nos. [VS] In pace in idipsum. [CD] Credo in deum patrem. Carnis resurrectionem. VS Benedicamus patrem et filium. OR Omnipotens sempiterne deus qui dedisti famulis tuis in confessione. Hic modus servatur ad completorium sabbatinis noctibus ab hinc usque ad septuagesimam et a sabbato post octavam pentecostes usque ad adventum domini, sive cantetur de tempore, vel de sanctis exceptis plenis officiis, quia tunc completorium habetur de festo secundum antiquum modum nostrum et consuetudinem Frisingensis ecclesiae.

150.3. Ad matutinum

INV Praeoccupemus faciem.

In primo nocturno AN Servite domino. Sequuntur quattuor psalmi sub uno [PV] Gloria patri, scilicet PS Beatus vir. PS Quare fremuerunt. PS Domine quid multiplicati. PS Domine ne in furore. Alia AN Domine deus meus. Alii quattuor psalmi sub uno [PV] Gloria patri, scilicet PS Domine deus. PS Domine dominus noster. PS Confitebor. PS In domino confido. Alia AN Respice. Alii quattuor psalmi sub uno [PV] Gloria patri, scilicet PS Salvum me fac. PS Usquequo. PS Dixit insipiens. PS Domine quis habitabit. VS Memor fui in nocte. Legatur Paulus. RP Domine ne in ira. RV Timor et tremor. RP Deus qui sedes. RV Tibi enim derelictum. RP A dextris est. RV Conserva me.

In secundo nocturno AN Bonorum meorum. PS Conserva me domine. AN Inclina domine. PS Exaudi domine. AN Vivit dominus. PS Diligam te domine. VS Quoniam tu illuminas. RP Notas mihi. RV Conserva me. RP Custodi me. RV Mirifica misericordias. RP Diligam te domine. RV Laudans invocabo.

In tertio nocturno AN Opera manuum. PS Caeli enarrant. AN Exaudiat. Psalmum ipsum. AN Domine in virtute. Psalmum ipsum. VS Exaltare domine. EV Nuptiae factae sunt cum sua homilia, vel aliud evangelium de dominicis nunc currentibus suprascriptis. RP Domini est terra. RV Ipse super maria. RP Ad te domine levavi. RV Neque irrideant. RP Audiam domine vocem. RV Domine dilexi. RP Fiat manus. RV Erravi. RP Afflicti. RV Domine deus Israel. RP Peccata. RV Quoniam iniquitatem. [TD] Te deum laudamus singulis diebus dominicis per circulum anni praeter adventum domini et praeter dominicas a septuagesima usque ad pascha.

150.4. Ad laudes

AN Indutus est dominus sola. Capitulum dominicale. VS Domine refugium. In evangelio antiphona dominicalis et oratio dominicalis secundum regulas suprascriptas de ordinatione officiorum et ebdomadarum post epiphaniam. Sequitur antiphona et oratio de sancta Maria (31r) hoc tempore.

150.5. Ad primam

HY Iam lucis sub dominicali melodia. AN Benedicat nos. PS Deus deus meus respice. PS Dominus regit me. PS Domini est terra. PS Ad te domine levavi. PS Iudica me domine. PS Deus in nomine tuo. PS Confitebimini domino. PS Beati immaculati. PS Retribue servo. et [SY] Quicumque vult. Semper duo psalmi concluduntur sub uno [PV] Gloria patri. CP Regi saeculorum. RB Christe fili. RV Qui sedes. [RV] Gloria patri. VS Exurge domine. [LT] Kyrie. Christe. Kyrie. [PN] Pater noster. Et ne nos. [VS] Vivit anima mea et laudabit. [VS] Erravi sicut ovis. [CD] Credo in deum. Carnis resurrectionem. VS Benedicamus patrem et filium. Oratio de sancta trinitate [OR] Omnipotens sempiterne deus qui dedisti.

150.6. Ad tertiam

HY Nunc sancte nobis sub dominicali melodia. AN Gloria et honor. Capitulum dominicale. RB Inclina cor meum. VS Ego dixi domine. Oratio dominicalis.

150.7. Ad sextam

HY Rector potens dominicaliter. AN Benedictio et. Capitulum et oratio de dominica. RB In aeternum domine. VS Dominus regit me.

150.8. Ad nonam

HY Rerum deus tenax sub melodia dominicali. AN Sanctus sanctus sanctus. Capitulum et oratio de dominica. Cosuevimus etiam in dominicis diebus addere orationem de sancta trinitate. RB Clamavi in toto corde. VS Ab occultis.

150.9. Ad missam

[IN] Omnis terra per totum ut supra patet.

150.10. In secundis vesperis

AN Sede a dextris meis. PS Dixit dominus. AN Fidelia. PS Confitebor tibi. AN Misericors. PS Beatus vir. AN Sit nomen. PS Laudate pueri. AN Nomini tuo. PS In exitu Israel. Capitulum dominicale. VS Dirigatur ad te domine. In evangelio antiphona de dominica quaecumque in ordine fuerit. Oratio dominicalis hoc tempore. Antiphona et oratio de sancta Maria.

150.11. Ad completorium

CP Pacem et veritate. HY Te lucis sub melodia feriali. VS Custodi nos. AD Salva nos. [LT] Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Preces et genuflexiones in dominicis diebus et post secundas vesperas plenorum officiorum consuevimus omittere. Post [CD] Credo dicimus Carnis resurrectionem. VS Benedicamus patrem et filium. OR Deus qui diem discernis. [OR] Vigila super nos aeterne salvator.

151. FERIA SECUNDA

151.1. [Ad matutinum]

INV *Venite exultemus. PS *Iubilemus domino.

[Ad nocturnum] AN Dominus defensor. PS Dominus illuminatio. PS Ad te domine clamavi. AN Adorate. PS Afferte domino. PS Exaltabo te. AN In tua iustitia. PS In te domine speravi. PS Beati quorum. AN Rectos decet. PS Exultate iusti. PS Benedicam domino. AN Expugna. PS Iudica me. PS Dixit iniustus. AN Revela domino. PS Noli aemulari. PS Domine ne in furore. Et nota quod de praecedentibus psalmis semper duo ad unam antiphonam concluduntur sub uno [PV] Gloria patri. Hoc idem fit in sequentibus feriis ad matutinum per totam ebdomadam VS Domine in caelo misericordia tua. Legatur Paulus. Responsoria ferialia. RP Adiutor meus. RV Neque (31v) despicias. RP Quam magna. RV Perfecisti. RP Benedicam domino. RV In domino laudabitur. [TD] Te deum laudamus.

151.2. Ad laudes

AN Miserere mei. PS Miserere mei. AN Intellige clamorem. PS Verba mea. AN Deus deus. [Psalmum] ipsum. AN Conversus es. PS Confitebor. AN In excelsis. PS Laudate dominum de caelis. Capitulum dominicale. VS In matutinis domine. AB Benedictus deus de cantico secundum quosdam, sed nos consuevimus in feriis super Benedictus imponere antiphonas dominicales secundum ordinem. Oratio dominicalis. Sequuntur suffragia ut tempus exigit.

151.3. Ad omnes horas

hymni cantantur sub melodia feriali.

151.4. Ad primam

HY Iam lucis. AN Domine exaudi. PS Deus in nomine tuo cum reliquis. CP Omnis [enim] homo quicumque. RB Christe fili. VS Exurge domine. Novem [LT] Kyrie eleison cum genuflexione. [PN] Pater noster. Et ne nos. [VS] Vivit anima mea. [VS] Erravi sicut. [CD] Credo in deum. Carnis resurrectionem. PE Repleatur os meum. PS Ad te domine levavi. [PV] Gloria patri. VS Domine deus virtutum converte nos, vel [VS] Exurge domine adiuva. OR Domine sancte pater omnipotens aeterne deus qui nos miseros. Item OR Domine deus omnipotens qui nos ad principium. [OR] Vitas tuas quaesumus. Deinde VS O domine respice in servos tuos. Et sit splendor. OR Dirigere sanctificare gubernare et regere. Post has orationes, quae diriguntur ad dominum, quaedam ecclesiae implorant orationes sanctorum dicendo [VS] Pretiosa in conspectu domini, quod nos a priori tempore dicere non consuevimus, nec est de prima secundum quod dicit auctor Rationalis:

Inde est quod quidam dicunt illud post matutinas laudes, quidam etiam interponunt inter primam et Pretiosa primam de sancta Maria, et quidam missam animarum, et quidam religiosi in capitulo illud dicunt. Aliqui tamen dicunt esse de prima. Haec auctor Rationalis.

151.5. Ad tertiam

HY Nunc sancte nobis. AN Deduc me domine. Capitulum dominicale vel feriale [CP] Sana me domine et sanabor. RB Sana animam. VS Adiutor meus es tu domine. Oratio dominicalis praeter preces et genuflexiones, quibus ad tertiam, ad sextam, ad nonam et ad vesperas nonnisi in quadragesima et in quattuor de temporibus anni utimur.

151.6. Ad sextam

HY Rector potens. AN Adiuva me. Capitulum dominicale, vel de feria [CP] Alter alterius. RB Benedicam domino. VS Dominus regit me. Oratio dominicalis.

151.7. Ad nonam

HY Rerum deus tenax. Capitulum de dominica, vel de feria [CP] Empti enim estis. RB Redime me domine. VS Ab occultis meis. Oratio dominicalis.

151.8. Ad vesperas

AN Inclinavit. PS Dilexi quoniam. AN Credidi. [Psalmum] ipsum. AN Laudate dominum. [Psalmum] ipsum. [AN] [Clamavi et exaudivit]. PS [Ad dominum]. AN Auxilum. PS Levavi. Capitulum dominicale. VS Dirigatur ad te domine. Super Magnificat antiphona dominicalis quaecumque in ordine fuerit. Oratio dominicalis. Sequuntur suffragia cottidiana secundum quod tempus exigit, quia ab hinc usque ad octavas pentecostes de sancta cruce non dicimus (32r) in suffragiis cottidianis.

151.9. Ad completorium

PS Cum invocarem cum reliquis sequitur AN Alleluia. CP Pacem et veritatem. HY Te lucis sub melodia feriali. VS Custodi nos domine. AD Salva nos. Sequuntur cum genuflexione novem [LT] Kyrie eleison. [PN] Pater noster. Et ne nos. [VS] In pace in idipsum. [CD] Credo in deum. Carnis resurrectionem. PE Benedicamus patrem et cetera. Domine exaudi. Et clamor. [PS] Domine quid multiplicati. [PV] Gloria patri. VS Domine deus virtutum. OR Deus qui diem discernis. [OR] Vigila super nos. [BD] Benedicamus domino. In privatis diebus per circulum anni sequuntur psalmi [PS] Deus misereatur nostri. [PV] Gloria patri. VS Propitius esto peccatis. [PS] Miserere mei. [PV] Gloria patri. VS Salvos fac fideles. [VS] Mitte eis auxilium. [VS] Requiem aeternam. Et lux perpetua. [OR] Fidelium tuorum. Hoc modus habetur pro quamlibet ebdomadam in feriis ab octava epiphaniae usque ad septuagesimam et ab octava pentecostes usque ad adventum domini.

152. FERIA TERTIA

152.1. Ad matutinum

INV Iubilemus deo. PS Venite.

Ad nocturnum AN Ut non delinquam. PS Dixi custodiam. PS Expectans expectavi. AN Sana domine. PS Beatus qui intelligit. PS Quemadmodum. AN Eructavit. PS Deus auribus. PS Eructavit. AN Adiutor in tribulationibus. PS Deus noster refugium. PS Omnes gentes. AN Magnus dominus. [Psalmum ipsum]. PS Audite haec omnes. AN Deus deorum. [Psalmum ipsum] et PS Quid gloriaris. Semper duo psalmi clauduntur sub uno [PV] Gloria patri. VS Immola deo sacrificium laudis. Legatur Paulus. Responsoria ferialia. RP Auribus percipe. RV Dixi custodiam. RP Statuit dominus. RV Expectans expectavi. RP Ego dixi domine. RV Domine ne in ira. Ante laudes utimur his versibus [VS] Domine refugium tu fac. VS Ostende nobis domine. VS Fiat misericordia tua.

152.2. Ad laudes

AN Secundum magnam. PS Miserere mei deus. AN Salutare. PS Iudica me deus. AN Ad te de luce. PS Deus deus meus. AN Cunctis diebus. PS Ego dixi. AN Omnes angeli. PS Laudate dominum. Capitulum dominicale. VS Expleti sumus mane misericordia tua. Nota illi duo versiculi [VS] In matutinis domine et [VS] Repleti sumus per ebdomadam alternatim in laudibus currunt per ferias. In evangelio antiphona ferialis [AB] Erexit dominus, seu dominicalis quaecumque in ordine fuerit. Oratio dominicalis. Suffragia ut supra.

152.3. Ad horas

alias ut supra.

152.4. Missa

cantatur de dominica ferialiter.

152.5. Ad vesperas

AN In domum domini. PS Laetatus sum. AN Qui habitas. PS Ad te levavi oculos. AN Adiutorium. PS Nisi quia dominus. AN Benefac domine. PS Qui confidunt. AN Facti sumus. PS In convertendo. Capitulum dominicale. VS Dirigatur. In evangelio antiphona dominicalis. Oratio dominicalis. Suffragia ut supra.

152.6. Completorium

ut supra.

153. FERIA QUARTA

153.1. Ad matutinum

INV In manu tua domine. PS Venite.

Ad nocturnum AN Avertit dominus. PS Dixit insipiens. PS Exaudi deus orationem. AN Quoniam in te (32v) confidit. PS Miserere mei deus quoniam conculcavit. PS Miserere mei deus [miserere mei] quoniam in te confidit. AN Iuste iudicate. PS Si vere [utique]iustitiam. PS Eripe me de inimicis. AN Da nobis. PS Deus repulisti. PS Exaudi deus deprecationem. AN A timore. PS Nonne deo subiecta. PS Exaudi deus orationem. AN In ecclesiis. PS Iubilate deo. PS Exurgat deus. Semper duo psalmi sub [PV] Gloria patri. VS Deus vitam meam nuntiavi tibi. Legatur Paulus. Responsoria ferialia. RP Ne perdireris. RV Miserere mei. RP Paratum cor meum. RV Exurge gloria. RP Adiutor meus. RV Eripe me de inimicis.

153.2. Ad laudes

AN Amplius lava. PS Miserere. AN Te decet. [Psalmum] ipsum. AN Labia mea. PS Deus deus meus. AN Dominus iudicabit. PS Exultavit cor. AN Caeli caelorum. PS Laudate dominum. Capitulum dominicale. VS In matutinis domine. AB Salutem ex inimicis, seu antiphona dominicale. Oratio dominicalis. Suffragia ut supra.

153.3. Ad vesperas

AN Nisi tu domine. PS Nisi dominus aedificaverit. AN Beati omnes. [Psalmum] ipsum. AN Benediximus. PS Saepe expugnaverunt. AN De profundis. [Psalmum] ipsum. AN Speret. PS Domine non est exaltatum. Capitulum dominicale. VS Dirigatur ad te. Super Magnificat antiphona dominicalis cum collecta dominicali. Suffragia ut supra.

153.4. Completorium

ferialiter de tempore ut supra.

154. FERIA QUINTA

154.1. Ad matutinum

INV Adoremus dominum. PS Venite.

Ad nocturnum AN Domine deus in adiutorium. PS Salvum me fac. PS Deus in adiutorium. AN Esto mihi. PS In te domine speravi. PS Deus iudicium. AN Liberasti virgam. PS Quam bonus Israel. PS Ut quid domine. AN Et invocabimus. PS Confitebimur tibi. PS Noutus in Iudaea deus. AN Tu es deus. PS Voce mea ad. PS Attendite popule meus. AN Propitius esto. PS Deus venerunt. PS Qui regis. Semper duo psalmi ad unam antiphonam concluduntur sub uno [PV] Gloria patri. VS Gaudebunt labia mea. Legatur Paulus. Responsoria ferialia. RP Deus in te speravi. RV Esto mihi domine. RP Repleatur os meum. RV Gaudebunt labia. RP Gaudebunt labia. RV Sed et lingua.

154.2. Ad laudes

AN Tibi soli peccavi. PS Miserere mei. AN Domine refugium. [Psalmum] ipsum. AN In matutinis domine. PS Deus deus. AN Cantemus domino. [Psalmum] Ipsum. AN In sanctis eius. PS Laudate dominum de caelis. Capitulum dominicale. RP Repleti sumus. AB In sanctitate serviamus, vel antiphona dominicalis. Oratio dominicalis. Suffragia ut supra,

154.3. Ad horas et ad missam

ut supra.

154.4. Ad vesperas

AN Et omnis mansuetudo. PS Memento domine. AN Habitare fratres. PS Ecce quam bonum. AN Omnia quaecumque. PS Laudate nomen domini. AN Quoniam in aeternum. PS Confitemini. AN Hymnum cantate. PS Super flumina. Capitulum de dominica. VS Dirigatur. Super Magnificat antiphona dominicalis. Suffragia ut super.

154.5. Completorium

ut supra.

155. FERIA SEXTA

155.1. Ad matutinum

INV Dominum qui fecit nos.

Ad nocturnum AN Exultate deo adiutori. Psalmum ipsum et PS Deus stetit. AN Tu solus altissimus. PS Deus quis similis. PS Quam dilecta. AN Benedixisti. (33r) Psalmum ipsum et PS Inclina domine. AN Fundamenta. Psalmum ipsum et PS Domine deus salutis. AN Benedictus dominus. PS Misericordias. PS Deus ultionum. AN Cantate domino. Psalmum ipsum et PS Dominus regnavit exultet. Semper duo psalmil ad unam antiphonam sub [PV] Gloria patri. VS Intret oratio mea. Legatur Paulus. Responsoria ferialia. RP Confitebor tibi. RV Et eripuisti. RP Misericordia tua. RV Deus qui. RP Factus est mihi dominus. RV Deus ultionum.

155.2. Ad laudes

AN Spiritu. PS Miserere mei. AN In veritate. PS Domine exaudi orationem meam auribus percipe obsecrationem. AN Illumina domine. PS Deus deus meus. AN Domine audivi. Psalmum ipsum. AN In tympano et choro. PS Laudate dominum de caelis. Capitulum de dominica. VS In matutinis domine. Super Benedictus antiphona ferialis [AB] Per viscera, vel antiphona dominicalis. Oratio dominicalis. Suffragia ut supra.

155.3. Ad horas et ad missam

ut supra.

155.4. Ad vesperas

AN In conspectu. PS Confitebor tibi. AN Domine probasti. Psalmum ipsum. AN A viro iniquo. PS Eripe me domine. AN Domine clamavi. Psalmum ipsum. AN Portio mea. PS Voce mea ad. Capitulum dominicale. VS Dirigatur ad te domine. In evangelio antiphona dominicalis. Suffragia ut supra.

Completorium ut supra de tempore ferialiter.

156. SABBATO

156.1. Ad matutinum

INV Dominum deum nostrum. PS Venite.

Ad nocturnum AN Quia mirabilia. PS Cantate ii et PS Dominus regnavit irascantur. AN Iubilate. Psalmum ipsum et PS Misericordiam et iudicium. AN Clamor meus. PS Domine exaudi orationem et PS Benedic anima mea. AN Benedic anima. Psalmum ipsum et PS Confitebuntur. AN Visita nos. PS Confitemini. PS Confitemini. AN Confitebor domino. PS Paratum cor. PS Deus laudem. Semper duo psalmi sub uno [PV] Gloria patri ad unam antiphonam. VS Domine exaudi orationem. Legatur Paulus. Responsoria ferialia. RP Misericordiam et iudicium. RV Perambulabam. RP Domine exaudi. RV De profundis. RP Velociter exaudi. RV Dies mei sicut umbra.

156.2. Ad laudes

AN *Benigne fac. PS Miserere mei. AN Bonum est confiteri. Psalmum ipsum. AN Metuant dominum. PS Deus deus meus. AN Et in servis suis. PS Audite caeli. AN In cymbalis. PS Laudate dominum de. Capitulum de dominica. VS Repleti sumus. AB Illuminare domine, seu antiphona dominicalis quaecumque in ordine fuerit cum collecta dominicali.

156.3. Ad horas

et ad missas ut supra.

157. DE SANCTIS POST OCTAVAM EPIPHANIAE. MARCELLI PAPAE ET MARTYRIS

157.1. Ad vesperas

feriales antiphonae et psalmi. CP Ecce sacerdos. VS Gloria et honore. AM Sacerdos et pontifex. Oratio propria.

157.2. Ad matutinum et ad aliquas horas

omnia ut de uno confessore et pontifice, licet martyr fuerit, quia summum pontificum martyrio praeponitur, ut infra notatur.

157.3. Ad missam

[IN] Statuit ei. EP Iustus cor suum. GR Inveni David. GV Nihil proficiet. ALV Elegit. EV Homo quidam peregre. OF Veritas mea. CO Domine quinque talenta. Cetera omnia ferialiter, si dominica non fuerit, secundum regulam de communibus sanctorum infra:

158. KOMMENTAR

Gre gorius papa huius nominis septimus apostolicae sedi praesidens constituit ut omnium sanctorum romanorum pontificum et martyrum per festivitates sollemniter ubique cum pleno officio celebrentur. Nam cum quaelibet ecclesia sui patroni, etiamsi confessor fuerit, tamen sollemniter observet, quanto magis eorum qui totius ecclesiae non tam patroni quam etiam patres existerunt, quam ecclesia usque ad martyrium verbis et exemplis instruere non desisterunt? Nota sanctum Gregorium papam primum in graduali libro sicut de confessoribus et pontificibus de his martyribus pontificalia instituisse officia ut de sancto Marcello Statuit ei dominus. De sancto Felice Sacerdotes eius. Et hoc utique satis congrue propter excellentiam dignitatis apostolicae. Hoc etiam attendentes maiores nostri de eisdem sanctis *confessorum [officia ad cursum diei et noctis leguntur observasse, quae] et pontificum dignitatem insinuant, nec tamen in aliquo eorum martyrio praeiudicant. Quidam autem moderni minus concordia officiorum attendentes de illis omnem cantum ut de martyribus observant, praeter ad missam, asserentes congruum esse de martyrio eorum noctu, ad missam autem de sacerdotali eorum dignitatem agantur. Sed convenientior videtur superior observantia.

159. ANTONII CONFESSORIS

ut de simplici confessore.

160. PRISCAE VIRGINIS

AE Simile est regnum.

160.1. Ad missam

[IN] Loquaebar de testimoniis. PS Beati immaculati. EP Sapientia vincit. GR Specie tua. GV Propter veritatem. ALV Diffusa est. EV Simile est regnum caelorum thesauro. OF Filiae regum. CO Feci iudicium. Cetera ferialiter

161. IN NATALICIIS *SEBASTIANI ET FABIANI

161.1. Ad vesperas

AN *Dabo sanctis meis. Psalmi omnia Laudate. Capitulum de pluribus martyribus. *RP RV HY VS AM Egregie dei martyr. Socius. Rex gloriose martyrum. Laetamini. Elegit dominus. Collecta de sancto Sebastiano addendo collecta sancti Fabiani.

161.2. Ad completorium

AD Multitudo languentium. Cetera ut in plenis officiis de sanctis secundum nostram consuetudinem, qui in plenis officiis sanctorum etiam completorium et primam, ut frequenter, de sanctis agimus quemadmodum et Frisingenses saepius faciunt antiquo suo more, exceptis temporibus nativitatis domini usque ad octavam epiphaniae, et paschae usque ad octavam pentecostes, in quibus completorium et primam non de sanctis, sed de tempore cum Frisingensibus invariabiliter reservamus.

161.3. Ad matutinum

INV Regem martyrum.

In primo nocturno AN Sebastianus Mediolanensium. Psalmi de martyribus. AN Erat enim. AN Christo cottidie. VS Laetamini in domino. Legatur passio sancti Sebastiani ad sex lectiones. RP Sebastianus dei cultor. RV Deo igitur. RP Sebastianus vir. RV Quem perfuderat. RP Erat namque. RV In commisso.

In secundo nocturno AN Ad hoc tantum. AN Carissimis. AN Sebastianus vir. VS (34r) Exultent iusti in conspectu. RP Christo cottidie. RV Ad hoc tantum. RP Zoe uxor. RV Benedicti qui in omnibus. RP Egregie dei. RV Socius enim.

In tertio nocturno AN Ut vidit beatus. AN Sebastianus dixit. AN Nolite timere. VS Iusti autem in perpetuum. EV Descendens Iesus de monte. RP Elegit dominus virum. RV Beatus es. RP In isto loco. RV Nolite timere. RP Beatus es tu. RV Beatus es. [TD] Te deum laudamus.

161.4. Ad laudes

AN Sebastianus dei. AN Si ego verus. AN Ad hanc vocem. AN Zoe uxor Nicostrati. AN Sebastianus dixit ad Nicostratum. Capitulum de martyribus. VS Iustorum animae. AB Beatus es et bene. De collectis fiant ut in vesperis

161.5. *Ad horas

* hymni sub melodia dominicali, ex quo * vesperis * sunt feriales, psalmi cum ferialibus antiphonis. Hymni ad horas * debent omitti.

161.6. Ad primam

AN Polycarpus praesbyter. Capitulum de martyribus. RB Christe fili dei. RV Qui sedes. VS Exurge domine. [LT] Kyrie. Christe eleison. Kyrie. [PN] Pater noster. Et ne nos. [VS] Vivit anima mea. [VS] Erravi sicut. [CD] Credo in deum. Carnis resurrectionem. VS Exultent iusti. Orationes de sanctis ut supra. Si est dominica additur oratio de sancta trinitate. Et de consimilibus consimiliter est agendum.

161.7. Ad tertiam

AN Egregie dei martyr Sebastiane princeps ac propagator.

161.8. Ad sextam

AN Zoe uxor.

161.9. Ad nonam

AN Sebastianus dixit ad Nicostratum. Responsoria, versiculi, capitula de martyribus cum collectis supradictis.

161.10. Ad missam

[IN] Intret in conspectu. [KY] Kyrie eleison cum [GL] Gloria in excelsis ut in plenis officiis. Collecta *de sancto Sebastiano addendo collecta sancti Fabiani. EP Sancti per fidem. GR Gloriosus deus. GV Dextera domini. ALV Fulgebunt iusti. Sequentia de martyribus vel TR Qui seminant. EV Descendens Iesus de monte. OF Laetamini in domino. CO Multitudo languentium. [IM] Ite missa est.

161.11. In secundis vesperis

AN Virgam virtutis tuae cum reliquis. PS Dixit dominus cum reliquis. Capitulum de martyribus. RP Beatus es tu et. [RV] Laetamini. AM Nos famuli. Oratio de sancto Sebastiano. Dicits orationibus imponatur antiphona de sancta Agnete [AC] Christi virgo. Sequitur ORC Omnipotens sempiterne deus qui infirma.

161.12. Ad completorium

AD Annulo suo.

162. [DE SANCTA AGNETE VIRGINE]

162.1. Ad matutinum

INV Regem virginum.

In primo nocturno AN Discede a me. Psalmi de virginibus. AN Dextram meam. AN Posuit signum. VS Specie tua. Legenda eius legatur. RP Diem festum. RV Ingressa Agnes. RP Dextram meam. RV Induit me dominus. RP Amo Christum. RV Mel et lac.

In secundo nocturno AN Induit me dominus. AN Mel et lac. AN Ipsi soli. VS Adiuvabit eam dominus. RP Omnipotens adorande. RV Ingressa Agnes. RP Ipsi sum desponsata. RV Propter veritatem. (34v) RP Induit me dominus.

In tertio nocturno AN Cuius pulchritudine. AN Christus circumdedit. AN Ipsi sum desponsata. VS Diffusa est. EV Simile regem caelorum decem virginibus. RP Iam corpus. RV Ipsi sum desponsata. RP Pulchra facie. RV Specie tua. RP Mel et lac. RV Cuius pulchritudine. [TD] Te deum laudamus.

162.2. Ad laudes

AN Ingressa Agnes. AN Mecum enim habeo. AN Annulo suo. AN Benedico te. AN Congaudete mecum. Capitulum de virgine et martyre. VS Audi filia et vide. AB Ecce quod concupivi. Oratio ut supra.

162.3. Ad horas

*hymni sub dominicali melodia *.

162.4. Ad primam

AN Ingressa Agnes.

162.5. Ad tertiam

AN Stans beata Agnes.

162.6. Ad sextam

AN Misit dominus.

162.7. Ad nonam

AN Congaudete mecum. Cetera ut de una virgine. Oratio ut supra.

162.8. Ad missam

[IN] Me expectaverunt. [KY] Kyrie eleison cum [GL] Gloria in excelsis ut plenis officiis. CL Omnipotens sempiterne deus qui infirma mundi. EP Qui gloriatur. GR Diffusa est gratia. GV Propter veritatem. ALV Adducentur regi. SE Exultent filiae Sion vel TR Audi filia. EV Simile est regnum caelorum decem virginibus. OF Offerentur minus. Praefatio cottidiana dominicaliter, seu ut in plenis officiis. CO Quinque prudentes vigines. [IM] Ite missa est.

162.9. In secundis vesperis

laudes [AN] Ingressa Agnes sola antiphona. PS Dixit dominus cum reliquis ut de virginibus. Capitulum de virginibus ut. RP Pulchra facie. [RV] Specie tua. AM Beata Agnes in medio flammarum. Oratio ut supra. Qua finita addatur antiphona et oratio de sancto Vincentio.

162.10. Completorium

de tempore ferialiter.

163. [DE SANCTO VINCENTIO MARTYRE]

163.1. Ad matutinum

tria responsoria de historia [RP] Iste sanctus. Legenda eius legatur ad tres lectiones, vel liber qui pro tempore solet legi.

163.2. In laudibus

sola AN Qui vult venire. Oratio ut supra. Cetera omnia ut de uno martyre,

163.3. Ad missam

[IN] Laetabitur. PS Exaudi deus. CL Adesto domine supplicationibus. EP Memor esto. GR Posuisti. GV Desiderium. ALV Gloria et honore, vel TR Desiderium. [EVI] Amen amen dico vobis. EV Nisi granum frumenti. OF Gloria et honore. CO Qui vult venire. Cetera ut in feriis de sanctis.

164. EMERENTIANA VIRGINIS

omnia ut de una virgine.

165. TIMOTHEI APOSTOLI

165.1. Ad vesperas

antiphonae et psalmi feriales. Capitulum de apostolis. VS In omnem terram. AM Ecce ego mitto vos. OR Beati apostoli tui.

165.2. Completorium

de tempore ferialiter.

165.3. Ad matutinum

tria responsoria [RP] Ecce ego mitto. Legatur legenda eius secunda epistula ad Timotheum [LE] Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem dei secundum promissionem.

165.4. Laudes

sola AN Hoc est praeceptum. (35r) AB Vos qui secuti. Oratio ut supra.

165.5. Ad primam

de tempore.

165.6. Ad ceteras horas

per omnia ut de apostolis.

165.7. Ad missam

[IN] Mihi autem per totum. EP Testificor. ALV Caeli enarrant. EV Designavit dominus. Praefationem quaedam ecclesiae habent de apostolis ferialiter, non vero, nisi haberetur plenum officium ahbemus cottidiana praefationem ferialiter. Cetera omnia ferialiter.

166. IN CONVERSIONE SANCTI PAULI

si in septuagesima evenerit differendus est officium usque in feriam secundam. Et hoc propter secundas vesperas quae non possent celebrari si in sabbato anticiparetur.

166.1. Ad vesperas

AN Sancte Paule apostole. PS Laudate pueri cum reliquis. CP Saulus adhuc spirans. RPP Doctor egregie cum quo itur ad capellam comitum, et ibi statione facta cantatur RV Ora pro nobis cum [RV] Gloria patri. VS In omnem terram. AM O gloriosum lumen. OR Deus qui universum mundum. Additur oratio de sancto Proiecto sub una conclusione, et antiphona et oratio de sancta Maria. Deinde reditur ad chorum cum antiphona [AP] Beatissimo Castulo. Sequitur oratio.

166.2. Ad completorium

capitulum de die. HV Doctor egregie. [HV] Sit trinitati. VS Custodi nos. AD Gratia dei.

166.3. Ad matutinum

INV Regem Christum adoremus. Antiphonae et responsoria ut in historia eius per totum exceptis versibus antiphonarum, qui non illo die, sed in eius natali decantantur. Legantur lectiones in actibus apostolorum circa finem, et sic incipiunt [LE] Paulus assumptis viris. [EVI] Dixit Simon Petrus ad Iesum. EV Ecce nos reliquimus omnia. [TD] Te deum laudamus.

166.4. Ad primam

AN Ter virgis caesus.

166.5. Ad tertiam

AN Libenter gloriabor.

166.6. Ad sextam

AN Sancte Paule apostole.

166.7. Ad nonam

AN Damasci praepositus. Responsoria et versiculi de apostolis. Capitula et oratio de hoc die. Additur oratio de sancto Petro.

166.8. Ad missam

[IN] Scio cui credidi. [KY] Kyrie eleison cum [GL] Gloria in excelsis de apostolis. CL Deus qui universum mundum. Additur de sancto Proeicto. EP Saulus adhuc spirans. GR Qui operatus est. GV Gratia dei. ALV In omnem terram, vel ALV Tu es vas. SE Dixit dominus ex Basan, vel TR Qui seminant. [EVI] Dixit Simon Petrus ad Iesum. EV Ecce nos renquimus. [CR] Credo in unum dicimus., licet quidam sanctum Paulum hoc die dicant neophitum. OF Mihi autem. Praefatio de apostolis. CO Amen amendico vobis quod vos qui reliquistis. [IM] Ite missa est.

166.9. In secundis vesperis

AN Ego * plantavi cum reliquis. Psalmi de apostolis. Capitulum de die. RP Magnus sanctus. RV In omnem terram. AM Vos qui reliquisti. Oratio ut supra.

Completorium ferialiter.

167. IN OCTAVA SANCTAE AGNETIS

167.1. [Ad vesperas]

capitulum de virginibus. VS Specie tua. AM Stans beata Agnes. OR Deus qui nos annua.

167.2. Ad completorium

*.

167.3. Ad matutinum

INV Regem virginum maius. Antiphonae et psalmi ut communiter de virginibus. VS Specie tua. Legantur * lectiones de sermone [LS] Dum per totum mundum virgineus flos cum * responsoriis.

Ad laudes sola AN Ingressa Agnes. AB Ecce quod concupivi. Oratio (35v) ut supra.

167.4. *Ad prima*m

[AN] *Beata Agnes.

167.5. Ad tertiam

AN Mecum enim habeo.

167.6. Ad sextam

AN Annulo suo.

167.7. Ad nonam

AN Congaudete mecum. Capitula, responsoria et versiculi de virginibus. Oratio ut supra.

167.8. Ad missam

[IN] Vultum tuum. PS Eructavit. Epistula et evangelium ut supra in die eius. GR Specie tua. GV Propter veritatem. ALV Diffusa est. OF Diffusa est. CO Simile est.

168. KOMMENTAR

Si octava sanctae Agnetis in dominicam extra septuagesimam venerit, habentur novem lectiones de sermone suprascripto, vel de libro qui pro tempore solet legi. Antiphonae et psalmi et sex responsoria de virginibus. In tertio nocturno ultima tria responsoria de sancta Agnete et evangelium dominicale. Si vero in dominicam infra septuagesima venerit, habeatur sola antiphona et oratio et sequenti die peragatur.

169. BRIGIDAE VIRGINIS

omnia ut de una virgine.

170. IN PURIFICATIONE SANCTAE MARIAE VIRGINIS

Nota si purificatio in dominicam septuagesimae venerit totum officium fiet de sancta Maria et addatur AC Hymnum cantate cum oratione de septuagesima.

170.1. Ad vesperas

AN O admirabile cum reliquis. PS Laudate pueri cum reliquis. CP Ecce ego mitto angelum. RP Videte miraculum. RV Casta parentis. HY Quod chorus vatum. VS Ave Maria. AM Senex puerum. OR Erudi quaesumus domine.

170.2. Ad completorium

CP Placebit domino. HV Tu libens. VS Custodi nos. AD Lumen ad revelationem. OR Omnipotens sempiterne deus.

170.3. Ad matutinum

INV Ecce venit ad templum. PS Venite exultemus.

In primo nocturno AN Benedicta tu. PS Domine dominus noster. AN Sicut myrra. PS Caeli enarrant. AN Ante chorum. PS Domini est terra. VS Speciosus forma. Legatur LS Exultent virgines. RP Adorna thalamum. RV Accipiens Simeon. RP Senex puerum. RV Accipiens. RP Postquam impleti. RV Obtulerunt.

In secundo nocturno AN Specie tua. PS Eructavit cor. PS Adiuvabit eam. PS Deus noster. AN Sicut laetantium. PS Fundamenta. VS Notum fecit dominus. RP Simeon iustus. RV Responsum acceperat. RP Responsum acceperat. RV Lumen ad revelationem. RP Cum inducerent. RV Quia viderunt.

In tertio nocturno AN Haec est quae nescivit. PS Cantate i. AN Speciosa facta est. PS Dominus regnavit exultet. AN Post partum. PS Cantate ii. VS Benedictus qui venit. EV Postquam impleti sunt dies. RP Suscipiens Iesum. RV Responsum accepit. RP Gaude Maria. RV Gabrielem archangelum. RP Beata es Maria. RV Ave Maria. [TD] Te deum laudamus.

170.4. Ad laudes

AN Responsum accepit. AN Accipiens. AN Tolle puerum. AN Revertere in terram. RP Obtulerunt pro eo. Capitulum de die. VS Ipse invocavit. AB Cum inducerent. OR Omnipotens sempiterne deus maiestatem.

170.5. Ad primam

AN Simeon iustus.

170.6. Ad tertiam

AN Adorna thalamum. RB Speciosus forma. VS Notum fecit.

170.7. Ad sextam

AN Tolle puerum. RB Notum fecit dominus. VS Benedictus qui venit. (36r)

170.8. Ad nonam

AN Obtulerunt pro eo. RP Benedictus qui venit. VS Ipse invocavit. Capitula de die. Oratio ut supra.

170.9. [Benedictio cereorum]

Inter primam et tertiam sacerdos cum ministris cappis indutis accedat ante altare et ibi stans dicat benedictiones cereorum sicut continetur in libro benedictionali. Finitis benedictionibus cerei aspergantur aqua benedicta et ture adoleantur et sacerdos reveratur ad locum suum. Postea imponatur AN Hodie beata virgo Maria. Et interim cerei distribuantur et non accedantur. Sequitur [ORI] Dominus vobiscum. Oremus. [OR] Omnipotens sempiterne deus qui unigenitum tuum. Deinde AP Lumen ad revelationem cum singulis versibus cantici [ND] Nunc dimittis et [PV] Gloria patri. Et accendantur cerei. Sequitur [ORI] Dominus vobiscum. Oremus. [OR] Illumina quaesumus domine. Qua finita imponantur antiphonae:

170.10. [Ad processionem]

[AP] Ave gratia plena et AP Adorna thalamum. Clericis et scholaribus cappatis sollemniter cum vexillis si est extra septuagesimam. Si vero infra septuagesimam fuerit ornatus capparum et vexillorum omittitur. Et fit processio accensis candelis ad ecclesiam baptismalem. Et ibi statione facta duo seniores cantent ante altare sancti Ioannis AP Responsum accepit Simeon. Et semper respondeat chorus cum neuma on et cum consimilibus. Qua finita dicatur OR Da quaesumus domine populo tuo. Deinde reditur ad chorum cum responsorio [RPP] Cum inducerent. Quo finito sacerdos dicat VS Suscepimus deus misericordiam. [ORI] Dominus vobiscum. Oremus. [OR] Domine Iesu Christe qui hodierna die.

Deinde incipiatur tertia et sexta ut supra post missam.

170.11. Ad missam

[IN] Suscepimus. PS Magnus dominus et laudabilis. [KY] Kyrie eleison et [GL] Gloria in excelsis sollemniter. OR Omnipotens sempiterne deus maiestatem. EP Ecce ego mitto angelum. GR Suscepimus deus. GV Sicut audivimus. ALV Post partum. SE Concentu parili. Si infra septuagesimam venerit pro alleluia et pro sequentia cantetur TR Audi filia, et in secundis vesperis canitur SE Concentu. EV Postquem impleti sunt dies purgationis. [CR] Credo in unum. OF Diffusa est. PF Quia per incarnati. CO Responsum accepit. [IM] Ite missa est.

170.12. In secundis vesperis

AN Tecum principium cum reliquis. PS Dixit dominus cum reliquis. Capitulum de die. RP Verbum caro factum cum versibus [TP] Quem aethera. VS Tecum principium. AM Hodie beata virgo Maria. OR Omnipotens sempiterne deus maiestatem. Qua finita imponatur AC Ecce completa sunt omnia. VS Post partum virgo. ORC Deus qui salutis. Addatur antiphona et oratio de sancto Blasio *plenum p?

170.13. In completorio

redimus ad cantum cottidianum.

171. BLASII MARTYRIS

omnia de uno martyre.

171.1. Ad missam

[IN] In virtute tua. PS Magna est gloria. EP Beatus vir qui in sapientia. GR Domine praevenisti. GV Vitam petiit. ALV Gloria et honore, (36v) vel TR Desiderium,si novem lectiones habeantur. Nam de sanctis trium lectionum tractum solemus obticere. EV Si quis vult venire. OF Posuisti domine. CO Magna est gloria. Cetera ferialiter.

172. IN NATALE SANCTAE AGATHAE

172.1. Ad vesperas

antiphonae et psalmi feriales. Capitulum de una virgine et martyre. RP Gaudeamus omnes. RV Immaculatus dominus. VS Specie tua. AM Agatha laetissima. OR Deus qui inter cetera.

172.2. Ad completorium

AD Mentem sanctam spontaneam. Huius antiphonae constructio talis est: supple sancta Agatha mentem sanctam devovit spontaneam obtulit honorem deo ehibuit et patriae liberationem promeruit. Cetera ut in plenis officiis de sanctis.

172.3. Ad matutinum

INV Regem virginum.

In primo nocturno AN Ingenua sum. PS Domine dominus noster cum reliquis de virginibus. AN Et si ingenua. AN Agatha sancta. VS Specie tua. Legatur legenda ipius in passionario. RP Dum ingrederetur. RV Ego adiuta. RP Vidisti domine. RV Propter veritatem. RP Quis es tu. RV Nam et ego.

In secundo nocturno AN Ancilla Christi sum. AN Summa ingenuitas. AN Si ignem adhibeas. VS Adiuvabit eam deus. RP Ipse coronavit. RV Vidisti domine. RP Agatha laetissima. RV Mens mea. RP Pulchra facie. RV Specie tua et.

In tertio nocturno AN Nisi diligenter. AN Vidisti domine. AN Propter fidem castitatis. VS Diffusa est gratia. EV Simile est regnum caelorum thesauro. RP Ego autem adiuta. RV *Medicinam. RP *Gaudeamus omnes. RV *Immaculatus. RP *Beata Agatha. RV *Agatha ingressa. [TD] Te deum laudamus.

172.4. Ad laudes

AN Quis es tu. AN Medicinam carnalem. AN Gratias tibi ago. AN Benedico te. AN Qui me dignatus. CP Liberasti me, vel aliud consimile de una martyre. VS Audi filia. AB Paganorum multitudo. OR Deus qui inter cetera.

172.5. Ad horas

hymni cantentur sub melodia dominicali et non praetermittantur. Nam in primis vesperis feriales psalmi cum ferialibus antiphonis sunt observati.

172.6. Ad primam

AN Beata Agatha ingressa carcerem.

172.7. Ad tertiam

AN Mens mea.

172.8. Ad sextam

AN Qui me dignatus. Capitula, responsoria, versiculi ut de virginibus. Oratio ut supra.

172.9. Ad missam

[AN] Gaudeamus omnes. PS Eructavit. [KY] Kyrie eleison cum [GL] Gloria in excelsis ut in plenis officiis. CL Deus qui inter cetera. EP In omnibus requiem quaesivi. GR Adiuvabit eam. GV Fluminis impetus. ALV Adducentur. SE Exultent filiae Sion. Si infra septuagesimam venerit TR Qui seminant. EV Simile est regnum caelorum thesauro. OF Offerentur minus. CO Qui me dignatus est. [IM] Ite missa est.

172.10. In secundis vesperis

tantum antiphonam et orationem de sancta Agatha imponimus propter primam vesperam sanctae Dorotheae, cuius plenum officium de novo peragimus.

173. KOMMENTAR

Et nota si festum sanctae Agathae seu Dorotheae in septuagesimam vel sexagesima venerit totum officium habetur de dominica, de his vero sola antiphona et oratio addatur, et in sequenti (37r) die plenum officium peragatur.

174. IN FESTO SANCTAE DOROTHEAE VIRGINIS ET MARTYRIS

174.1. Ad vesperas

AN Vidi speciosam. PS Laudate pueri cum reliquis. Capitulum de una virgine et martyre. RP Regnum mundi. VS Eructavit cor. HY Iesu corona virginum, licet a priori tempore in huiusmodi festis hymnis raro fuerimus usi. VS Specie tua. AM Simile est regnum caelorum. OR Omnipotens sempiterne deus in cuius nomine. Additur antiphona et oratio de sancta Agatha.

174.2. Ad completorium, ad matutinum et ad horas

per omnia ut de una virgine et martyre in pleno officio.

174.3. Ad missam

IN Gaudeamus. [KY] Kyrie eleison et [GL] Gloria in excelsis sollemniter ut in plenis officiis. CL Omnipotens sempiterne deus in cuius nomine. EP Domine deus meus. GR Audi filia. GV Specie tua. ALV Egregia sponsa. SE Exultent filiae, vel TR Audi filia. EV Simile est regnum caelorum decem virginibus. OF Diffusa est. CO Quinque prudentes. [IM] Ite missa est.

174.4. In secundis vesperis

ut de virginibus. Require in communibus sanctorum.

175. RICHARDI CONFESSORIS REGIS ANGLIAE

plenum officium et accipiantur communia, ut infra ponuntur de sancto Heinrico imperatore.

176. ALTONIS CONFESSORIS

AE Iste homo ab adolescentia. Cetera omnia simpliciter de confessore non pontifice.

177. SCOLASTICAE VIRGINIS

per omnia ut de una virgine quaen non fuit martyr.

178. VALENTINI MARTYRIS

AE Beatus vir qui suffert. OR Praesta quaesumus omnipotens deus. Additur oratio de martyribus sub una conclusione. Cetera omnia ut de uno martyre.

178.1. Ad missam

[IN] In virtute tua. EP Beatus vir qui inventus. GR Beatus vir. GV Potens in terra. ALV Beatus vir qui suffert, vel TR Desiderium animae. EV Si quis vult post me. OF In virtute tua. CO Magna est gloria. Cetera ferialiter.

179. IN CATHEDRA SANCTI PETRI

Nota si cathedra sancti Petri venerit infra quadragesimam, tunc de eo nihil est dicendum, nisi sola antiphona in vesperis et in matutinis. Si vero venerit extra quadragesimam et etiam extra quattuor dies ante quadragesimam:

179.1. Ad vesperas

feriales psalmi et antiphonae. CP Petrus apostolus Iesu Christi electis advenis. VS Gloria et honore. Quia non agitur festum apostolatus id est sacerdotii. AM *, vel [AM] Sacerdos et pontifex. OR Deus qui beato apostolo tuo Petro.

179.2. Ad matutinum

INV Regem confessorum.

Ad nocturnos AN Beatus vir cum reliquis. Psalmi ut de confessore. VS Gloria et honore. Tres lectiones de hoc festo, vel de libro qui pro tempore solet legi. RP Euge serve bone. RP Ecce sacerdos. RP Petre amas.

179.3. Ad laudes

AN Ecce sacerdos. Capitum ut supra, vel [CP] Omnis pontifex. VS Magna est gloria. AB *Simon Bar Iona, vel [AB] Qui dum esset. Oratio ut supra.

179.4. Ad horas

antiphonae, responsoria, versiculi ut [de] confessore et pontifice. Oratio ut supra.

179.5. Ad missam

[IN] Statuit ei dominus. CL Deus qui beato apostolo tuo. EP Petrus apostolus. GR Ecce sacerdos. GV Non est inventus. TR Tu es Petrus. EV Venit Iesus in partes. OF Inveni David. [CR] Credo in unum non dicitur, nec praefatio de apostolis, sed cottidiana, quia non de apostolatu, sed sacerdotio agitur. CO Beatus servus.

180. IN VIGILIA MATTHIAE APOSTOLI (37v)

180.1. [Ad missam]

officium [IN] Ego autem sicut oliva per totum. EP Beatus vir qui inventus est. EV Haec mando vobis. Alia omnia ut in vigiliis apostolorum.

181. KOMMENTAR

Si haec vigilia in quadragesimam venerit secunda oratio ad missam dicetur de vigilia.

182. IN FESTO SANCTI MATTHIAE APOSTOLI

182.1. Ad vesperas

AN Isti sunt triumphatores. CP Surgens Petrus. RP Fuerunt sine querela. RV Tradiderunt corpora. HY Exultet caelum. VS In omnem terram. AM Ecce ego mitto vos. OR Deus qui beatum Matthiam. Si infra quadragesimam venerit additur antiphona et oratio de feria, sed omittitur antiphona et oratio de paenitentia.

182.2. ad matutinum

commune de apostolis. Legatur sermo in passionario, qui sic incipit [LS] Spiritu sancto, vel vita et passio eius. In antiphoniis cavebitur alleluia. EV Designavit Iesus. [TD] Te deum laudamus, etiam si infra quadragesimam venerit.

182.3. Ad horas

commune apostolorum. Capitula et oratio de festo.

182.4. Ad missam

[IN] Mihi autem per totum. [KY] Kyrie eleison et [GL] Gloria in excelsis ut de apostolis. CL Deus qui Matthiam. EP Exurgens Petro. TR Qui seminant. EV Designavit Iesus. [CR] Credo in unum dicitur. Oraefatio de apostolis. [IM] Ite missa est. Item nota si festum beati Matthiae in dominicam venerit antiphona et oratio de ipso dicatur ad priorem vesperam et ad matutinas, et sequenti die, ut praedictum, est celebretur. Notandum quod in anno bissextili festum sancti Matthiae in die, quae vigiliam eius proxime est semper celebrandum, non in altera quae propter bisextum eo anno in kalendario iteratur. Unde versus [CIT] Littera mutatur, sed festum non variatur.

182.5. In secundis vesperis

[AN] Iuravit dominus cum reliquis ut communiter de apostolis.

183. WALBURGAE ET CUNEGUNDIS

ut de virginibus. Sed si infra quadragesimam venerint de ipsis et de consimilibus sanctis sola oratio dicitur.

184. IN NATALE SANCTI GREGORII PAPAE

184.1. Ad vesperas

AN Gregorius ut creditur. PS Laudate pueri cum reliquis. CP Ecce sacerdos. RP O pastor apostolice. RV Memor esto. HY Iste confessor. VS Gloria et honore. AM Gloriosa sanctissimi. OR Deus qui animae famuli. Additur antiphona et oratio de feria, sed antiphona et oratio de paenitentia omittitur.

184.2. Ad completorium

AD Caelesti cinctus verbere. Cetera ut de confessore et pontifice.

184.3. Ad matutinum

INV Ad dominum vigiles.

In primo nocturno AN Gregorius ortus. PS Beatus vir cum reliquisut de confessore. AN Lineam sui generis. AN Adhaerebat moralibus. VS Gloria et honore. Legatur legenda eius in passionario. RP Fulgebat in venerando. RV Beatus vir qui. RP Videns Romae. RV Quoniam domini est. RP Dum oraret. RV Quia misericordiam et veritatem.

In secundo nocturno AN Gregorius ut creditur. AN Studiis liberalibus. AN Hic ab adolescentia. VS Posuisti domine. RP Propter tollerabiles. RV Nec fecit proximo. RP Orante beatissimo. RV Multum enim. RP Vere felicem. RV A domino factum.

In tertio nocturno AN Sex struxit. AN His sane monasteriis. AN Qui solebat. VS Amavit eum dominus. EV Vigilate ergo. RP Sanctus papa Gregorius. (38r) RV Innocens manibus. RP Hodie praeclarissimus. RV Ecce vere Israelita. RP O pastor apostolice. RV Memor esto. [TD] Te deum laudamus.

184.4. Ad laudes

AN Gregorius vigiliis. AN Lentis quidem. AN Caelesti cinctus. AN Bissenos nummos. AN Virginum tria milia. CP Omnis pontifex. VS Magna est gloria. AB Christi fidelis famulus. Oratio ut supra. Additur antiphona et oratio de feria.

184.5. Ad horas

laudes. Capitula, responsoria, versiculi de confessore et pontifice. Oratio ut supra.

Post tertiam cantetur missa.

184.6. Ad missam

[IN] Sacerdotes dei benedicite. [KY] Kyrie eleison et [GL] Gloria in excelsis ut in plenis officiis. CL Deus qui animae famuli tui. EP Omnis pontifex. GR Iuravit dominus. GV Dixit dominus. TR Beatus vir. EV Vigilate. OF Veritas mea. CO Fidelis servus. [IM] Ite missa est.

Post nona cantetur missa de feria.

184.7. In secundis vesperis

laudes [AN] Gregorius vigiliis cum reliquis. PS Dixit dominus cum reliquis ut de confessore. Capitulum de confessore [et] pontifice. RP Vere felicem. RV A domino factum. VS Gloria et honore. AM O Gregori dulcissime. Oratio ut supra. Additur antiphona et oratio de feria.

185. KOMMENTAR

Si vero secunda vespera sancti Gregorii cadat in sabbato, vespera fiat de sabbato. Addatur antiphona et oratio de sancto Gregorio.

186. GERTRUDIS VIRGINIS

addatur oratio.

187. BENEDICTI ABBATIS

addatur oratio.

187.1. Ad priorem missam

[IN] Os iusti. EP Beatus vir qui in sapientia. GR Os iusti. GV Lex dei. TR Desiderium. EV Nemo lucernam. OF Posuisti domine. CO Magna est gloria.

188. QUIRINI MARTYRIS

188.1. ad priorem missam

cantetur de sancto Quirino [IN] Laetabitur per omnia, ut illo tempore cantare solemus in privatis diebus de sancto Castulo.

189. IN ANNUNTIATIONE SANCTAE MARIAE VIRGINIS

*.

189.1. Ad vesperas

AN *Vidi portam *cum reliquis. PS *Laudate pueri cum reliquis. CP Ecce virgo concipiet. RP *Salve nobilis. RV *Odor tuus. HY Ave maris stella. VS Ave Maria. AM *Ingressus. OR Deus qui de beatae Mariae. Additur antiphona et oratio de feria, sed obticetur de paenitentia.

189.2. Ad completorium

CP Rorate caeli. HY Fit porta. VS Custodi nos. AD Speciosa facta es. *Require in assumptione eius. Oratio ut supra.

189.3. *Ad matutinum

INV Ave Maria.

In primo nocturno AN *Missus est angelus. PS Domine deus noster. AN *Ingressus angelus. PS Caeli enarrant. AN *Maria turbatur. PS Domini est terra. VS Specie tua. Legatur LS Castissimum Mariae virginis. RP *Ingressus angelus. RP *Benedicta tu in. RP *Maria ut.

In secundo nocturno AN *Respondens. PS Eructavit. AN *Ecce concipies. PS Deus noster. AN *Dabit illi. PS Fundamenta. VS Adiuvabit eam deus. RP *Dixit angelus. RP *Ecce concipies. RP *Dabit illi.

In tertio nocturno AN *Dixit autem. PS Cantate i. AN *Ideoque et quod. PS Dominus regnavit exultet. AN *Dixit autem. PS Cantate ii. VS Diffusa est gratia. EV Missus es Gabriel. Require in feria quarta quattuor (38v) temporum ante nativitatem domini. RP *Dixit. RP *Quomodo fiet istud. RP *Christi virgo.

189.4. Ad laudes

AN *Quando venit. AN *Verbum supernum. AN *Beatus auctor. AN *Clausae parentis. AN *Domus pudici. CP Audi filia. AB *Gaude et laetare. Additur antiphona et oratio tantum de feria.

189.5. [Ad cursus]

ad primam AN *. Ad tertiam AN *. Ad sextam AN *. Ad nonam AN *. *AN Haec dies habetur ad omnes horas. Responsoria et versiculi de virginibus. Capitula et oratio de die. Missam canitur post tertiam.

189.6. Ad missam

[IN] Rorate caeli. [KY] Kyrie eleison et [GL] Gloria in excelsis sollemniter. CL Deus qui hodierna. EP Locutus est dominus ad Achaz. GR A summo caelo. GV Caeli enarrant. TR Audi filia. EV Missus est Gabriel. [CR] Credo in unum. OF Ave Maria. PF Et te in annutiatione beatae Mariae. CO Ecce virgo concipiet. [IM] Ite missa est. Post sextam et post nonam cantatur missa de feria.

189.7. In secundis vesperis

*.

190. KOMMENTAR

* si annuntiatio in diem sabbati venerit secundas vesperas proprter diem dominicum habere non possumus. * propter instans festum beati Castuli secundas vesperas non canimus, sed sola AC Haec dies sollemniter cum oratione addimus. Notandum quod synodaliter legitur esse statum, ut si eadem annuntiatio in triduo domini ante pascha vel in die palmarum occurrat, in sabbato ante palmas anticipetur, quae dies et proprio officio caret et per totum annum venerationi sanctae Mariae solet obsecundare. Quae anticipatio etiam omni anno necessaria videtur, dum eadem festivitas, id est sabbatum, subsequitur. Eo quod duae sequentes septimanae propriis officiis in tantum sunt occupatae, ut tantae sollemnitati digne nequeant deservire. Congruum ergo videtur in quamcumque dominicam annuntiatio sanctae Mariae venerit sabbato anticipetur, quod non fit de aliis festis, quia in sequentem diem differuntur. Item si in sabbato fuerit annuntiatio secunda vespera de dominicia dicetur, et postea de festo AC Haec dies et oratio.

191. IN FESTO SANCTI CASTULI MARTYRIS PATRONI NOSTRI

191.1. Ad vesperas

AN Iste sanctus. PS Laudate pueri cum reliquis. AN Amavit eum. AN Iustum deduxit. AN Sanctus vir. AN O quam venerandus es. Capitulum de uno martyre. RP Iustum deduxit. RV Immortalis est enim. HY Congaudentesiubilemus. VS Gloria et honore. AM Beatus Castulus in eculeo. OR Deus qui nos hodiena. Deinde *. Sequitur antiphona et oratio de feria, et obticetur de paenitentia.

191.2. Ad completorium

capitulum ut de uno martyre. HY Summe martyr athletarum. AD Beatus Castulus in laetitia. Oratio ut supra.

191.3. Ad matutinum

INV Iubilemus regi martyrum.

In primo nocturno AN Beatus vir Castulus. PS Beatus vir cum reliquis ut de uno martyre. AN Quantumcumque fremerent. AN Multi tribulantes. (39r) RV Gloria et honore. Legatur passio ipsius [LHI] Hodie fratres carissimi venerabilem diem passionis. RP Mira dei. RV Iucundus homo. RP Martyr egregie. RV Dispersit dedit. RP Civis romanus. RV In carcere vinctus.

In secundo nocturno AN Exaudivit eum. PS Cum invocarem. AN Voci orationis. PS Verba mea. AN Propter nomen tuum. PS Domine dominus noster. VS Posuisti domine. RP Torcular calcabat. RV Domine in benedictione. RP Spretor honoris. RV Caro in spe. RP Christi athleta. RV A Torquato inclytus.

In tertio nocturno AN Oculi domini. PS In domino confido. AN In tabernaculo dei. PS Domine quis habitabit. AN Cantabimus et psallemus. PS Domine in virtute. VS Amavit eum dominus. EV Si quis vult venire. RP Beatissimus papa. RV Quia adhaerebat. RP Beatus Castulus. RV Post diutina. RP Sancte Castule. RV Qui terrenis fuisti. [TD] Te deum laudamus.

191.4. Ad laudes

AN Indutus decore. AN Beatus Castulus in laetitia. AN In terra deserta. AN Sancti et humiles. AN In choro sanctorum. CP Beatus vir qui suffert. VS Magna est gloria. AB Gaudeat turba caelestium. Oratio ut supra. Additur antiphona et oratio de feria.

191.5. Ad primam

AN Amavit eum dominus. Ad alias horas antiphonae, responsoria, versiculi, capitula de uno martyre. Nam antiphonae in laudibus appropiatae sunt suis psalmis, propter quod etiam ipsis in secundis vesperis non utimur.

191.6. Ad missam

[IN] Laetabitur iustus. PS Exaudi deus. [KY] Kyrie eleison et [GL] Gloria in excelsis sollemniter ut in summis festivitatibus. CL Deus qui nos hodierna die. EP Dilectus deo et hominibus. GR Domine praevenisti. GV Vitam petiit. TR Desiderium animae. EV Si quis vult venire. OF Posuisti in capite. CO Qui vult venire. [IM] Ite missa est. In secundis vesperis *.

191.7. In secundis vesperis

AN Iucundus homo cum reliquis. PS Beatus vir cum reliquis. Require de uno confessore. Capitulum de uno martyre. RP Vir inclytus. RV Cuius intercessio. VS Gloria et honore. AM Beatissimo Castulo. Oratio ut supra. Additur AC Sacerdos et pontifex. Oratio de sancto Ruperto. Deinde antiphona et oratio de feria.

192. [RUPERTI EPISCOPI]

192.1. ad matutinum

omnia de uno confessore et pontifice in pleno officio. Legatur vita ipsius ad sex lectiones cum historia [RP] Euge serve. EV Vigilate.

192.2. [Ad laudes]

additur antiphona et oratio etiam per octavam de sancto Castulo ratione patrocinii. Deinde antiphona et oratio de feria.

192.3. Ad primam et ad alias horas

ut de confessore et pontifice in pleno officio.

192.4. Ad missam

[IN] Statuit ei dominus. [KY] Kyrie eleison et [GL] Gloria in excelsis ut in pleno officio. OR Deus qui nobis beati. EP Ecce sacerdos magnus. GR Iuravit dominus. GV Dixit dominus. TR Beatus vir. EV Vigilate. OF Veritas mea et. Praefatio cottidiana festive. CO Beatus servus. [IM] Ite missa est.

193. AMBROSII EPISCOPI

plenum officium, sive peragatur infra quadragesimam, seu post pascha, cum sit unus de quattuor ecclesiae doctoribus. Et si infra quadragesimam venerit per omnia ut de uno confessore et pontifice in pleno officio. Si post (39v) pascha venerit peragatur ut in rubrica de sanctis post pascha invenies.

194. KOMMENTAR

Septuagesima ideo vocata est quia ab ea dominica qua canitur ad missam [IN] Circumdederunt me usque ad sabbatum post resurrectionem proximum, in quo baptizati vestes deponunt numerantur dies septuaginta. Hic numerus ideo in ecclesia est memorabilis nobis quia per tot annos in Babylonie capti fuerunt filii Israel. Sed quoniam ut ait apostolus: [CIT] Haec omnia in figuram contigebat illis scripta ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt, hoc temporis spatio significatur omne praesentis vitae tempus, quo peregrinamur ad caelestem Hierusalem, quae est mater nostra. Depositio vestium significat hoc quod etiam apostolus explanat: [CIT] Quoniam oportet hoc corpus corruptibile induere corruptionem et mortale hoc induere immortalitatem, quod completur in secunda resurrectione. Ideo etiam in eodem sabbato duo [VAR] Alleluia canuntur quia geminanda laetitia corporis et animae sic praefiguratur: prior quippe resurrectio, quae fit per fidem in baptismate habet aliquid tribulationis in variis mundi huius defectibus, immo etiam in vigilia paschae post alleluia sequitur tractus. Cum vero venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est. Tunc enim sancti cum corporibus resurgentes exultatione vera exultabunt. Sicut autem filii Israel in terra aliena suspenderunt organa sua in salicibus, ita et nos vocem exultationis, id est [VAR] Alleluia, in tempore afflictionis nostrae, quae de paenitentia procedit in amaritudine spontanea, oblivisci debemus. Salicis enim flos, ut physici perhibent, degenerat in harenas, sic et omnis carnis gloria resolvitur, velut in tineas. Et licet alleluia quod [ad] laudem dei sonat, amodo usque ad pascha omittatur, tamen non ab ore ecclesiae vel cuiuslibet hominis fidelis his diebus usque ad pascha tolli debet laus dei, sed pro ipso aliis verbi idem sonantibus ad laudandum deum exhortamur dicendo [VAR] Laus tibi domine rex aeternae gloriae. Tractum etiam qui significat proprie cantum seu gemitum laborantium ab hinc ad paschae sabbatum sanctum pro alleluia recitamus.

195. [DOMINICA] IN SEPTUAGESIMA

195.1. ad vesperas

sola AN Alleluia sub melodia antiphonae finalis. PS Benedictus cum reliquis. [EVI] Fratres. CP Nescitis quod hi in stadio. HY Cantemus cuncti. VS Vespertina oratio. AM Hymnum cantate. OR Preces populi tui quaesumus domine. Si septuagesima post purificationem venerit nihil in suffragiis dicitur. Si vero ante fuerit dicitur AC Rubum quem viderat, vel alia consimilis et oratio de sancta Maria. Vesperae clauduntur cum alleluia hoc modo [BD] Benedicamus domino alleluia alleluia alleluia.

195.2. Ad completorium

et deinceps post [VAR] Deus in adiutorium et [VV] Gloria patri pro [VAR] Alleluia utimur [VAR] Laus tibi domine rex aeternae gloriae. (40r) AD Plantaverat. Cetera fiant more solito usque in quadragesimam.

195.3. Ad matutinum

INV Adoremus dominum.

In primo nocturno AN Quid hic statis. PS Beatus vir cum reliquis. VS Memor fui in nocte. Legatur Pentateucus, id est quinque libri Moysi usque in sabbatum proximum ante dominicam de passione domini. Et horum librorum inceptioni tibi certa regula non datur. Ideo incipias et finias ut occurrat. RP In principio fecit. RV Formavit igitur. RP In principio deus. RV Igitur perfecti sunt. RP Formavit igitur. RV Igitur perfecti sunt.

In secundo nocturno AN Ite et vos. PS Conserva me domine cum reliquis. VS Quoniam tu illuminas lucernam meam domine. RP Tulit ergo dominus. RV Formavit igitur. RP Dixit dominus deus. RV Adae vero. RP Immisit dominus. RV Hoc nunc os.

In tertio nocturno AN Voca operarios. PS Caeli enarrant cum reliquis. VS Exaltare domine. EV Simile est regnum caelorum homini patri familias. RP Dum deambularet. RV Domine audivi. RP In sudore. RV Pro eo quod. RP Ecce Adam. RV Cherubin. [TD] Te deum laudamus non dicitur ab hinc usque ad pascha, nisi in plenis officiis.

195.4. Ad laudes

AN Miserere mei. Psalmum ipsum. AN Confitebor. PS Confitemini. Hos duos psalmos in matutinis laudibus cum propriis antiphonis in diebus dominicis ab hinc usque ad pascha dicimus. Et est ratio quia PS Miserere significat venitur ad laudis confessionem, quae importatur per psalmum [PS] Confitemini, et per timorem pervenitur ad spem. Quisque enim in peregrinatione, quam septugesima significat, positus, timori et spei est subditus. Psalmus enim [PS] Miserere timorem quem oportet fragiles peccatores in praesenti peregrinatione de vindicta dei habere designat, informans eos ut peccata sua plangant. Quia vero post dolorem cordis et confessionem reatus fiduciam accedendi ad deum habenda est, ideo deum laudantem dicimus ad alterutrum PS Confitemini, sed PS Dominus regnavit et PS Deus meus respice et sequentes, ne aliquid de psalterio praetermittatur. AN Deus deus. Psalmum ipsum. AN Benedictus es. PS Benedicite omnes. AN Laudate deo. Psalmum ipsum. CP Nescitis quod hi, vel [CP] Omnis enim qui in agone. VS Domine refugium. AB Simile est enim regnum. OR Preces populi tui. Suffragia non dicantur, nisi ante purificationem venerit.

195.5. Ad horas

hymnis utimur etiam hoc tempore sub dominicali melodia ex consuetudine, licet quaedam maiores ecclesiae ipsis illis dominicis utantur sub simplici melodia. Tamen in talibus dubiis consuetudinibus matris Frisingensis ecclesiae se nostra ecclesia ut devota filia debet conformare.

195.6. Ad primam

AN Benedicat nos. PS Deus deus meus respice cum reliquis praeter PS Confitemini domino, in cuius locum usque ad pascha recipimus PS Dominus regnavit decorem indutus. CP Regi saeculorum immortali. RB Christe fili dei. VS Qui sedes. Versiculus minor [VS] Exurge domine adiuva. [LT] Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. (40v) [PN] Pater noster. Et ne nos. [VS] Vivit anima. [VS] Erravi sicut ovis. VS Benedicamus patrem. Oratio de sancta trinitate [OR] Omnipotens sempiterne deus qui dedisti famulis. Post prima fiat aspersio more solita cum antiphona [AP] Asperges et oratione consueta.

195.7. Ad tertiam

AN Quid hic statis.

195.8. Ad sextam

AN Ite et vos in vineam.

195.9. Ad nonam

AN Voca operarios. Hodie et per totam ebdomadam capitula et oratio de die. Responsoria dominicalia [RB] Inclina cor meum cum reliquis. Per ebdomadam responsoria ferialia [RB] Sana animam cum reliquis ut habetur supra dominica post octavam epiphaniae.

Ab hinc usque ad pascha praeterquam in cena dominica quotiescumque de tempore canitur ministri altaris utantur casulis ad missam, quia primi hominis lapsus et populi dei captivitas, sed cuiuslibet hominis post baptismum lapsi, sed paenitentiam agentis, typus in septuagesima agitur. Ideo usus dalmaticarum et subtilium et reliqui ornatus. Similiter [TD] Te deum laudamus, [GL] Gloria in excelsis, [AL] Alleluia, sequentia et [IM] Ite missa est omittitur, nisi in plenis officiis sanctorum.

Et est sciendum, quod subdiaconi et diaconi tempore adventus domini, tempore septuagesimae usque ad cenam domini et tempore ieiuniorum, planetas id est casulas, portant ad ostendendum quod ipsi ad tantam perfectionem in illis tenentur, ad quantam sacerdos in aliis diebus tenetur. Et ad notandum quod, ipsi ex caritate quae per planetam, id est casulam, significatur, ministrant, et non ex timore prout in veteri lege fiebat. Ferunt autem illas ab anteriori parte elevatas, et non replicatas super brachia a dextris et a sinistris sicut sacerdos facit, ad ostendendum dissimilitudinem potestatis et officiorum suorum, et quod ipsi iuxta apostolum ad Hebraeos: Quae retro sunt obliviscentes ad anteriora ferantur. Subdiaconus tamen epistulam lecturus tamquam officio suo functurus casulam deponit, ipse namque ex officio suo veterem legem repraesentat. Unde et epistulae quandoque de veteri lege sumuntur, sub qua non ex amore, ut pramissum est, sed ex timore serviebatur. Quia ergo duravit quamdiu lex duravit, ideo ad hoc figurandum, donec epistula finiatur, non tenet planetam, id est casulam, quae amorem designat. Diaconus vero evangelium legens eam non deponat, sed iuxta modum stolae suo officio competentis illam sibi coaptat. Cingitur enim planeta, id est caritate, ab humero sinistro in latus dextrum, ut ei suave iugum domini sit in prosperis et in adversis, quae per levam et dexteram designantur, tamquam armatus in humeris contra adversa et succinctus in latere contra mundi suavia et prospera. Etiam cum diaconus casulam super humerum replicat, quasi gladio contra hostem vibrat. Denique circa finem missae post communionem diaconus planetam induit ad notandum quod non sufficit opus ex caritate inchoare, nisi et in caritate perficiatur.

195.10. [Ad missam]

officium [IN] Circumdederunt me. [KY] Kyrie eleison (41r) dominicale absque [GL] Gloria in excelsis. CL Preces populi tui. [EVI] Fratres. EP Nescitis quod hi qui in stadio. GR Adiutor in opportunitatibus. GV Quoniam non in finem. TR De profundis clamavi. EV Simile est regnum caelorum patri familias. [CR] Credo in unum dicitur. OF Bonum est confiteri. Praefatio cottidiana usque in * capite ieiunii. CO Illumina faciem tuam. Missa cum [BD] Benedicamus domino clauditur usque ad pascha quotiescumque de tempore canitur. Si festum d