Cantus Network

libri ordinarii of the Salzburg metropolitan province (Beta-Version)

Feedback

[H]ic incipit prima pars huius [operis] videlicet ordo seu breviarum de horis canonicis, quid legendum et canendum sit per circulum anni de tempore secundum modum freisingensem. Et primo de adventu domini sabbato ad vesperas super psalmos dominica prima sic incipiendo.

DOMINICA PRIMA IN ADVENTU DOMINI

Sabbato ad vesperas super psalmos AN Veni et libera. PS Benedictus cum reliquis. Nota in sabbatinis vesperis finis in antiphonis supertrahitur exceptis maioribus festivitatibus et suis octavis. Ubi sciendum quod finalis qui trahitur sic vocatur neuma seu iubileus et significat ineffabile gaudium de rebus terrenis, quae nec oculus videt, nec auris audit, nec in cor hominis ascendit, quia hominum perfectorum est, [ideo] iubilus dicimus in maioribus sollemnitatibus, quando tam maiores quam minores conveniunt finis omittitur. CP Deus pacis. RP Ecce dies *veniunt. HY Veni redemptor. Sciendum quod ille versus Praesepe iam et cetera est omittendum usque in vigiliam nativitatis. VS Rorate caeli. AM Ecce nomen domini. OR Excita domine potentiam. Nota hac nocte tam *in vesperis quam in matutinis et in secundis vesperis tantum una collecta videlicet Excita domine. Sed deinceps in feriis pro suffragium in vesperis erit antiphona de sancta Maria Ne timeas Maria praemissis istis versiculis Ave Maria. Rorate caeli. Egredietur virga. Sequitur ORC Deus qui de beatae. Ad matutinas dicitur AB Spiritus sanctus cum uno versiculo de supradictis. Sequitur ORC Deus qui de beatae. Sequitur antiphona de omnibus sanctis AC Ecce dominus veniet. VS Ex Sion species. ORC Conscentias nostras et cetera ut supra. [...] domine. Sed [...] et in vesperis erit antiphona de [...] Ne timeas Maria. Praemissis istis versiculis Ave Maria. Rorate. *Egredietur. Sequitur OR Deus qui de beatae Mariae et cetera. Dicitur antiphona Spiritus sanctus super Benedictus cum uno versiculo de praedictis et OR Deus qui de beatae Mariae. Sequatur antiphona de omnibus sanctis Ecce deus veniet. VS Ex Sion species decoris eius vel Egredietur dominus de loco. ORC Conscientias nostras. AB Missus est Gabriel differatur dum idem evangelium legatur.

Ad completorium AN Alleluia. PS Cum invocarem cum reliquis. Et non variatur exceptis Septuagesima et Quadragesima. CP Patientes estote. Quod non variatur usque in vigiliam nativitatis Christi dum de tempore canitur. HY Iesu redemptor. VS Custodi nos domine. Qui per circulum anni tam de tempore quam de sanctis non variatur. AD Bethlehem non es minima. Quae sabbatinis noctibus non mutatur ante vigiliam nativitatis Christi. Kyrie eleison. Christe. Pater noster. Et ne nos. VS In pace in idipsum. Credo in deum. Carnis resurrectionem. PE Benedicamus patrem cum PS Domine quid multiplicati sunt et Gloria [...] vel [...] in fine sequitur [...] cum Gloria patri. *VS Ex Sion species vel alius consimilis. OR Excita domine vel Prope esto. Sequitur PS Deus misereatur. VS Propitius esto. PS Domine exaudi et cetera ut supra. VS Propitius esto domine. Postea PS Domine exaudi orationem meam secundum cum Requiem aeternam. Nota ab adventu Christi usque ad nativitatem Te deum laudamus. Gloria in excelsis. Ite missa est omittimus quia maior est gloria Novi Testamenti quam Veteris Testamenti, cuius typum infra adventum domini observamus. In nataliciis apostolorum et sancti Nicolai, conceptionis gloriosae virginis Mariae et Thomae apostoli et in plenis officiis sanctorum, si occurrent, praedicta non omittimus. Ab hinc usque ad octavas pentecostes commemorationem sanctae crucis similiter et de patrono ad vesperas et ad matutinas solemus reticere. Quidam etiam in isto spatio infra octavam epiphaniae et septuagesimam mentionem sanctae crucis faciunt, quod non videtur fore congruum. Ideo nec crux portari debet cum eo tempore potius de infantia Christi quam de eius passione sit cantandum et legendum.

DOMINICA PRIMA IN ADVENTU DOMINI

Ad matutinum INV Ecce venit. PS Venite exultemus. In primo nocturno AN Hora est. PS Beatus vir cum reliquis. VS Egredietur virga. Nota ab adventu domini usque ad eius nativitatem legitur Isaias propheta videlict Visio Isaiae, qui quanto de domino prophetavit urbanius, tanto legitur nativitati eius propinquius. Lectiones de ipso claudantur eo more Haec dicit dominus. Primum RP Aspiciens. Quod debet incipi super basilicam Mariae Magdalenae et primus versus cantabitur ibi. Secundus in medio monasterii. Tertius ante ianuam chori in dextero latere iuxta sanctam crucem. Facta pulsatione ad ianuam Gloria patri cantetur ad gradus in loco consueto et post Gloria patri reiteretur. RP Aspiciens. Quare autem hac nocte tres versus dicamus ad unum responsorium et Gloria patri. Illud fit propter hoc quod monstrans Christum esse venturum omnium salvatorem et eorum qui in naturali lege fuerunt. Quos et terrigenas vocat et notat primus versus Quique terrigenae. Similiter er repetitio Ite obviam. Et ad hoc tales erant quales eos terra genuerat, nec lege informati, nec plena fide. Unde et nationes nominantur, quae manent, nati sunt, et gentes sicut sunt geniti, qui cum aliquid credebant de Christo et optabant semper adventum domini sicut Moyses qui dixit Mitte quem missurus es. Et eorum qui erant sub lege, quos significat versus secundus Qui regis Israel et repetitio Nuntia nobis. Et eorum sanctorum qui discesserant, qui eum etiam expectabant apud inferos, quos significat versus tertius Tollite portas et repetitio Qui regnaturus es. Deinde Gloria patri ut gratias agamus pro eis qui sub gratia iam sunt. Est etiam alia ratio propter quam dominicae adventum Christi scilicet in carne, in mente, in morte et ad iudicium. Quod autem post Gloria patri responsorium reiteratur, denotat quod post vitam praesentem omnia opera consumantur, et tunc deus erit omnia in omnibus, id est conservatio ad sufficentiam omnium. Secundum RP Aspiciebam. RV Ecce dominator. Tertium RP Missus est. RV Ave Maria. Gloria patri. In secundo nocturno AN Nox praecessit. PS Conserva me cum reliquis. VS Egredietur dominus de loco. RP Ave Maria. RP Salvatorem. RP Audite verbum. In tertio nocturno AN Scientes. PS Caeli enarrant cum reliquis. VS Ex Sion species. EV Cum appropinquaret dominus cum sua homilia. RP Ecce virgo. RP Obsecro. RP Laetentur. Te deum laudamus non canitur ut praedictum est. Praemittatur laudibus VS Ostende nobis domine.

[Laudes] Laudum antiphonae In illa die. PS Dominus regnavit decorem cum reliquis ut in aliis diebus dominicis. AN Iucundare filia. AN Ecce dominus. AN Omnes sitientes. AN Ecce veniet propheta. Fratres. CP Scientes quia hora est, sicut officiali continetur. Nota ad omnes horas, excepta prima, de epistula dominicali capitula potes sumere. VS Vox clamantis. AB Spiritus sanctus. OR Deus qui de beatae Mariae. Nota si antiphona super Benedictus vel Magnificat fuerit de beata virgine, tunc etiam dicatur collecta *de beata virgine. Si vero antiphona fuerit de adventu domini sequitur oratio dominicalis de adventu domini. Deinde dicatur antiphona de beata virgine cum oratione. Et hoc intelligas quod fiat in privatis diebus et addatur antiphona de omnibus sanctis Ecce dominus veniet cum VS Egredietur dominus vel Ex Sion. ORC Conscientias nostras et reliqua ut supra. de beata virgine [...] de adventu domini [...] dicatur de eodem d[...] Maria cum versiculo et oratione [...] de omnibus sanctis Ecce dominus veniet. Egredietur dominus vel Ex Sion species. ORC Conscientias nostras. Et hoc intelligas si fuerit in privatis diebus quia in sabbatinis noctibus non consuevimus habere suffragium.

Ad horas dicuntur hymni sub dominicali melodia.

Ad primam HY Iam lucis. AN Veni [et] libera. PS Deus deus meus respice cum PS Confitemini. Et hoc ordina sic, ut semper duo psalmi concludantur cum uno Gloria patri, ut in aliis diebus dominicis. CP Domine miserere nostri. Quod non mutatur usque ad nativitatem Christi, nisi in festivitatibus sanctorum, de quibus sit plenum officium et de his proprium capitulum et collecta dicetur. RB Christe fili dei. RV Qui sedes ad dexteram. VS Exurge domine. Kyrie. Christe. Kyrie. Pater noster. Et ne nos inducas. VS Vivit anima. VS Erravi sicut ovis. Carnis resurrectionem. Credo in deum. PE Repleatur os meum laude usque ad illum locum Sacerdotes et cetera. Praemittatur VS Egrediatur dominus vel alius consimilis de adventu domini. Deinde dicamus OR Excita domine.

Ad tertiam HY Nunc sancte. AN Dicite filiae Sion. CP Nox praecessit. RB Veni ad liberandum. RV Et ostende faciem. VS Timebunt gentes. Collecta ut supra.

Ad sextam [Rector pot]ens. AN Tuam domine[...] ei. RB Ostende [nobis domine]. [Et] salutare. VS Memento [nostri]. Collecta ut supra.

Ad nonam HY Rerum deus. AN In tuo adventu. CP Patientes estote usque ad nativitatem domini, vel de epistula dominicali. RB Super te Hierusalem. RV Et gloria. VS Domine deus virtutum. Collecta ut supra. Haec circa horas per omnia serva tam dominicis diebus quam feriatis. Sed circa antiphonas, responsoria et versiculos per duas ebdomadas. Et nota quod post sextam nunc ex nova complacentia et ordinatione capituli fiat aspersio fontis, hodie et aliis diebus dominicis et per totum annum tali modo quod cantor quem tangit ordo ebdomadae incipiat AN Asperges me domine. Et sequitur PS Miserere mei et post Gloria patri repetatur AN Asperges me et reliqua. Et medio tempore quo ista cantantur, ipse qui missam inofficiare debet vadat cum aspersorio ad dominum praepositum seu decanum ipsos aspergendo aqua benedicta et hoc faciat ad singulos existentes in choro tantum. Quibus finitis ipse inofficiator pramittat VS Quomodo apud te est fons vitae. Et sequatur OR Praesta quaesumus domine. Istam ordinationem invenies infra in notabilibus in tertia parte huius libri. Finita collecta praedicta cantor incipiat missam. Et nota quod *dalmaticis et subtilibus utimur tantum in quattuor temporibus, quia omnes antiphonae sollemniter alleluia habentur. Tamen aliqui volunt quod praescribitur et ministri utantur casulis ab hac die usque ad nativitatem domini, nisi festa apostolorum vel aliorum sanctorum magis celebria inveniant, tunc omnia sollemniter agamus.

Ad missam IN Ad te levavi. PS Vias tuas domine. Gloria patri. Kyrie dominicale absque Gloria in excelsis. CL Excita domine. Et addatur collecta de beata virgine Deus qui de beatae Mariae. Quae addatur cottidiane ad omnes missas usque ad vigiliam nativitatis Christi. Fratres. EP Scientes quia hora est. GR Universi qui te. ALV Ostende nobis domine. EV Cum appropinquasset dominus. Credo in unum dicitur. OF Ad te levavi. Praefatio cottidiana dominicaliter. Similiter Sanctus et Agnus dei. CO Dominus dabit. Missa cum Benedicamus domino clauditur.

In secundis vesperis AN Veni et libera. PS Dixit dominus cum reliquis. Fratres. CP Scientes quia. Istud capitulum et alia capitula dominicalia, ut supra scriptum est, dicuntur per totam ebdomadam tam ad matutinas quam ad alias horas. Hymnus non canitur. VS Rorate caeli. AM Ne timeas. OR Deus qui de beatae.

Ad completorium capitulum et hymnus ut supra. AD Qui venturus. Quae in feriis usque ad vigiliam nativitatis Christi non mutatur. Reliqua omnia ut supra dictum est et cetera.

FERIA SECUNDA

[Ad matutinum] INV Regem venturum. Quod in singulis feriis usque ad inceptionem historiae Clama non mutatur cum tempore agitur. Nocturnus ferialis cum antiphonis ferialis habeatur. VS Egredietur virga. Et legentur hodie et in qualibet feria tres lectiones de Isaias usque ad nativitatem Christi. Et semper incipiatur ubi praecedenti die dimissum est. RP Aspiciebam. RP Missus est. RP Ave Maria. Et hoc cottidie deinceps tria responsoria de historia dominicali sunt recipienda. Praemittatur VS Ostende nobis domine.

Laudes cottidianae et feriales cum antiphonis ferialibus. Capitulum dominicale ut supra. VS Vox clamantis. AB Angelus domini. OR Deus qui de beatae Mariae. Quae sicut loco dominicalis orationis ponatur ergo sibi, eam ut aliqui faciunt, sub una conclusione non sub nectu seu coniugi debet, nec in vesperis nec in matutinis quotiescumque occurrerit sibi aliquod dominicale seu feriale. Capitulum proponimus omnia enim quae iam recitantur ad adventum domini proprie videantur pertinere. Sequatur antiphona de omnibus sanctis Ecce dominus. VS Egredietur dominus. ORC Conscentias nostras. Nota. Preces in matutinis et ad primam et in vesperis et ad completorium cum genuflexione dicantur. In matutinis et in vesperis PE Ego dixi domine breviores. PS Miserere. Gloria patri. Sequitur VS Exurge domine vel Domine deus virtutum. Et post collectam legantur illi psalmi: Exaudiat te. Gloria patri. VS Propitius esto. Et iste psalmus est pro salute vivorum. Sequitur PS Te decet absque Gloria patri. VS A porta inferi. Et iste erit pro salute defunctorum. PS Domine ne in furore. VS Requiem aeternam.

Ad primam HY Iam lucis sub melodia feriali. AN Veni et libera. CP Domine miserere. Preces cottidianae scilicet Repleatur os meum non Verba mea. PS Ad te domine levavi. Gloria patri. VS Egredietur virga, vel Egredietur dominus, vel Ex Sion species, vel Ostende nobis domine, vel Domine deus virtutum. Quia isti versus ad adventum domini se habent et eorumdem collectae ad primam et ad omnes horas de adventu. Et addatur collecta de sancta Maria.

[Ad cursus] Ad tertiam, ad sextam, ad nonam capitula, responsoria, versiculi ut supra in dominica, nisi quod ad primam canunt sub melodia feriali. Nec preces dicuntur. Post tertiam PS Levavi oculos. Gloria patri. VS Propitius esto. PS De profundis. Requiem aeternam. Et similiter idem PS De profundis dicitur ad sextam et ad nonam.

In secundis vesperis et in aliis vesperis ferialibus, exceptis sabbatinis noctibus et dominicis diebus, cantantur antiphonae cottidianae seu feriales cum psalmis ferialibus. Capitulum dominicale. HY Veni redemptor. Qui per totam ebdomadam canitur, cum agitur de tempore. Preces maiores Ego dixi domine ut supra. AM Hierusalem respice. Collecta dominicalis. Sequitur antiphona cum collecta de beata virgine. Postea antiphona et collecta de omnibus sanctis ut supra. Post vesperas dicuntur isti psalmi Levavi oculos. Gloria patri. VS Propitius esto. De profundis. Requiem aeternam.

Completorium ut supra. Et preces suas more solito. Et dicantur isti psalmi post completorium qui et per circulum anni dicantur PS Deus misereatur. VS Propitius esto. PS Domine exaudi secundum Requiem aeternam.

Nota si occurrunt festa minus celebria, id est trium lectionum, ut Barbarae, Damasi, Luciae et consimilia, tunc ad vesperas fiant antiphonae feriales cum psalmis ferialibus. Capitula et versiculi fiant de sanctis absque hymno. Similiter antiphona super Magnificat et collecta fiant de sanctis. Quibus dictis sequatur antiphona cum versiculo et collecta de adventu domini. Deinde de sancta Maria et de omnibus sanctis. Horae fiant de sanctis cum suis antiphonis et responsoriis, praeter completorium et primam, quae modo et per totum annum tempus respiciunt, nisi festa magna et celebria peragantur.

FERIA TERTIA

[Ad matutinum] INV Regem venturum. Nocturnus eiusdem diei. Cetera omnia ut supra scriptum est in secunda feria.

[Laudes] AB Antequam conveniret. Oratio de beata virgine.

Ad vesperas AM Quarite dominum. Collecta de dominica. Suffragia et alia omnia ut supra.

FERIA QUARTA

[Laudes] AB De Sion exibit lex.

Ad vesperas AM Veniet fortior me. Collecta dominicalis.

FERIA QUINTA

[Laudes] AB Benedicta tu. Oratio de beata virgine.

Ad vesperas AM Expectabo dominum. Collecta dominicalis.

FERIA SEXTA

[Laudes] AB Ecce veniet.

Ad vesperas AM Ex Aegypto vocavi te. Oratio dominicalis. Salvo officio pleno de beata virgine, nunc feria sexta ad vesperas et die sabbati similiter et subsequentibus feriis sextis et sabbatis.

SABBATO

[Laudes] AB Sion noli. Collecta dominicalis. Cetera ut supra.

INFRA EBDOMADAM

Feria quarta ad missam EP Patientes estote. EV Venit Ioannes Baptista.

Feria sexta [ad missam] epistula ut supra in dominica Fratres scientes. EV Dicebat Ioannes ad turbas.

DOMINICA SECUNDA

Sabbato ad vesperas antiphona super psalmos Veni et libera. PS Benedictus cum reliquis. Fratres. CP Quaecumque scripta sunt. RP Sicut mater. HY Verbum supernum. VS Rorate caeli. AB Veni domine. OR Excita domine. Sequitur antiphona cum versiculo et collecta de beata virgine tantum, et non de sanctis.

Completorium ut supra in die sabbati adventus domini.

Ad matutinum INV Dominum qui *venturum est. In primo nocturno antiphona et in aliis duobus ut supra in prima dominica legatur. Sermo Maximi episcopi videlicet Igitur quoniam post tempus spiritualibus epulis. RP Hierusalem cito. RP Ecce dominus. RP Hierusalem surge. RP Civitas Hierusalem. RP Ecce veniet. RP Sicut mater. EV Erunt signa cum sua homilia. RP Hierusalem plantabis. RP Egredietur dominus. RP Rex noster. Te deum laudamus non dicitur. Praemittatur VS Ostende nobis domine.

[Ad laudes] laudum antiphonae Ecce in nubibus. PS Dominus regnavit decorem cum reliquis. AN Urbs fortitudinis. AN Ecce dominus noster. AN Ecce apparebit. AN Montes et colles. CP Fratres quaecumque scripta sunt vel aliud de epistula dominicali. VS Vox clamantis. AB Super solium David. OR Excita domine corda. Sequitur antiphona cum versiculo et collecta de beata virgine et non de sanctis.

Ad primam et ad alias horas ut supra in priori dominica, praeter capitula et collecta quae erunt de praesenti dominica. Capitula sunt talia Deus autem patientiae. Aliud Deus autem spei, et plura alia quae in speciali habentur.

[Ad missam] Introitus missae Populus Sion. Kyrie eleison dominicale sine Gloria in excelsis. CL Excita domine corda. Et addatur collecta de sancta Maria. Fratres. EP Quaecumque scripta sunt. GR Ex Sion species. ALV Laetatus sum. ALV Stantes erant. Hac die ambo versus cantantur ad alleluia, sed per totam ebdomadam alternantur vicissim. EV Erunt signa in sole. Credo in unum dicitur. OF Deus tu qui convertens. Praefatio cotidiana dominicaliter. Similiter Sanctus et Agnus dei. Missa clauditur cum Benedicamus domino.

In secundis vesperis AN Veni et libera. PS Dixit dominus cum reliquis. Capitulum de dominica quodcumque volueris. Hymnus hac nocte non canitur. Sed in feriis per totam ebdomadam ad vesperas cantatur HY Verbum supernum. VS Rorate caeli. AM Beata es Maria. Collecta de sancta Maria.

Completorium ut supra ferialiter.

FERIA SECUNDA

[Ad matutinum] INV Regem venturum. Nocturnus ferialis eiusdem diei cum antiphonis ferialibus. Legatur capitulum dominicale. VS Vox clamantis.

[Laudes] AB De caelo veniet.

In secundis vesperis AM Ecce rex veniet. Preces breviores ut supra. Collecta dominicalis. Cetera omnia fiant ut supra.

FERIA TERTIA

[Laudes] AB Leva Hierusalem.

Ad vesperas AM Super te Hierusalem.

FERIA QUARTA

[Laudes] AB Qui post me. Ad vesperas. Dicite pusillanimis. Vox clamantis.

Ad vesperas Ecce mitto.

FERIA QUINTA

[Laudes] AB Tu qui venturus.

Ad vesperas AM Sion *renovaberis.

FERIA SEXTA

[Laudes] AB Qui post me.

Ad vesperas Dicite pusillanimis. Salvo officio pleno de beata virgine ut supra.

SABBATO

[Laudes] AB Levabit dominus.

INFRA EBDOMADAM

[ad missam] EP Ecce ego. EV Amen dico vobis.

Feria sexta [ad missam] epistula ut supra in dominica vel de feria. EV Ecce ego.

DOMINICA TERTIA

Sabbato ad vesperas AN Veni et libera. PS Benedictus cum reliquis. CP Sic nos existimet homo. RP Festina ne tardaveris. HY Conditor alme. VS Rorate caeli. AM Ante me non vel O quod occurrit. Si fuerit post festum Luciae OR Aurem tuam quaesumus domine. Sequatur antiphona cum collecta et versiculo de beata virgine tantum et non de sanctis.

Completorium ut supra in sabbatinis noctibus.

Ad matutinum INV Rex noster. In primo nocturno et in aliis duobus ut supra antiphonae et versiculi. *Legatur sermo Maximi episcopi qui inceptus est in superiori dominica. RP Ecce apparebit. RP Bethlehem civitas. RP Qui venturus est. RP Suscipe verbum. RP Aegypte. RP Prope est. EV Cum audisset Ioannes cum sua homilia. RP Descendet dominus. RP Docebit nos. RP Ecce *radix vel id Veni domine. Te deum laudamus non canitur. Praemittatur VS Ostende nobis.

In laudibus AN Veniet dominus. PS Dominus regnavit cum reliquis. AN Hierusalem. AN Dabo in Sion. AN Montes et omnes. AN Iuste et pie. CP Mihi autem pro minimo. VS Vox clamantis. AB Ioannes autem. OR Aurem tuam. Addatur antiphona et collecta de beata virgine tantum et non de sanctis.

Ad primam AN Veni et libera. Cetera ut supra in priori dominica.

Ad tertiam Tu es qui venturus est. CP Nihil enim mihi. RB Festina ne tardaveris. RV Relaxa facinora. VS Timebunt gentes.

Ad sextam AN Ite dicite. CP Nolite ante tempus. RB Emitte agnum. RV De petra deserti. VS Memento nostri.

Ad nonam AN Dicit dominus. Capitulum unum de suprascriptis. RB Tu exurgens. RV Quia tempus miserendi. VS Domine deus virtutum. OR Aurem tuam ut supra.

Ad missam IN Gaudete in domino semper. Kyrie eleison dominicale absque Gloria in excelsis. CL Aurem tuam. Addatur collecta de sancta Maria. EP Sic nos existimet homo. GR Qui sedes. ALV Excita domine. EV Cum audisset Ioannes. Credo in unum canitur. OF Benedixisti domine. CO Dicite pusillanimis. Benedicamus domino.

In secundis vesperis AN Veni et libera. PS Dixit dominus cum reliquis. Capitulum dominicale. Hymnus non dicitur, sed in aliis vesperis ferialibus per totam ebdomadam. VS Rorate caeli. AM Beatam me dicent. OR Deus qui de beatae. Si vero fuerit post festum Luciae tunc O quod occurrit et collecta dominicalis Aurem tuam et AC Beatam me dicent habetur in suffragium de sancta Maria.

FERIA SECUNDA

[Laudes] AB Consurge consurge.

Ad vesperas AM Elevare vel O quod occurrit, si sit post festum Luciae.

FERIA TERTIA

[Laudes] AB Ponam in Sion.

Ad vesperas AM Ponent domino vel O quod occurrit.

FERIA QUARTA

[Laudes] AB Consolamini, nisi fuerit dies quattuor temporum, tunc observetur AB Missus est Gabriel.

Laetamini cum Hierusalem si non, tunc O quod occurrit.

FERIA QUINTA

[Laudes] AB Dies domini sicut fur.

Ad vesperas AM Hoc est testimonium vel O quod occurrit.

FERIA SEXTA

[Laudes] AB Quomodo fiet istud, nisi sit quattuor temporum, tunc antiphona de evangelio videlicet Ex quo facta.

Ad vesperas AM Dies domini si sit ante festum Luciae, si non tunc O quod occurrit.

DE IEIUNIO HIEMALI [QUATTUOR TEMPORUM]

quod in ebdomada tertia adventus domini semper celebrandum est. Sciendum secundum omnes apostolicos a beato Petro usque ad Simplicium papam ordinationes tantum in ieiunio decembris celebrasse. Unde et illud ieiunium non immerito plenius quam reliqua suum habet officium. Nam reliqua nunc aliunde, nunc ex toto, nunc ex magna parte per suas ferias inofficiantur. Similiter sciendum est quod in omni ieiunio quattuor temporum, nisi infra pentecosten, tam ad horas quam ad missas genua flectimus. In quarta quidem feria ad priorem orationem in missa sine salutatione, id est sine Dominus vobiscum, et sine versione ad populum dicendo Oremus. Flectamus genua. Nota secunda oratio sine genuflexione et cum salutatione profertur. Oratio autem in sexta feria cum salutatione et genuflexione recitatur. In sabbato autem omnes orationes genuflexionem sine salutione praecedant, praeter illam de camino. Ibi praemittitur salutatio absque flexione genuum more trium puerorum, qui statuam noluerunt adorare. Ordo etiam praecipit ut infra hymnum trium puerorum non sedeamus, ne illis in camino laborantibus, nos inertiae sessionibus dediti, esse videamur contrarii. Observandum est etiam in hoc ieiunio evangelia legantur. Item nota secundum magistrum Rationalem, quod feria quarta quattuor temporum eadem die examinatorum debet ordinandos examinare, an sint digni vel idonei ad suscipiendos ordines, vel non, ut habetur 24 distinctio. Unde: Et inde quod duae lectiones feria quarta quattuor temporum *leguntur ad missam, quarum prima quae legitur sub tono nocturnali, scilicet *declinante, et significat vetus testamentum. Et secunda quae legitur sub communi tono, scilicet ascendente ad significandum ordinandos in utroque testamento debere esse instructos. Monendi enim sunt qui ad ordinem sacrum accedunt, quod habent notitiam legis et prophetarum, quibus possint alios erudire, ut in supradicto canone habetur. In sexta feria tantum una lectio legitur ad missam *quia auctor novi et veteris testamenti, de quibus praemissum est unus solus deus est et quia ex utroque testamento unum evangelium factum est. Et quia lex et prophetae, quae fuerunt in quarta aetate, in uno *recipiantur evangelio in sexta aetate. Sed die sabbati quattuor lectiones de veteri testamento ante lectionem Angelus domini descendens et cetera, quae sumuntur de lege et prophetiis et in quibusdam ecclesiis primam Clamabunt cum reliquis ut in plenariis habetur. Nota quod in diebus quattuor temporum dicuntur preces ad omnes horas flexibus genibus praeter in festis pentecostes. Preces ad matutinas Ego dixi domine. Ad primam PE Repleatur os meum laude cum PS Ad te domine levavi. Ad tertiam PE Ego dixi domine. PS Miserere mei deus miserere mei. Ad sextam PS Inclina domine. Ad nonam PS Domine refugium.

FERIA QUARTA QUATTUOR TEMPORUM

secundum aliquos INV Populus Sion legatur. Nocturnus eiusdem diei cum antiphonis suis. VS Egredietur virga vel alius consimilis. EV Missus est angelus com sua homilia.

[Ad laudes] capitulum scilicet Erit in novissimis. AB Missus est angelus. OR Deus qui de beate. Addatur collecta de ieiunio sub una conclusione secundum quosdam. Sed quo ad nos orationem dicimus ad horas et ad matutinas de beata virgine sola. Deinde dicatur antiphona cum oratione de sanctis. Tria responsoria de historia Clama in secundum quod infra de impositione huius historiae per speciales regulas fueris informatus.

Ad omnes cursus preces cum psalmo dicimus per tres dies quattuor temporum ut supra scriptum est.

Ad missam feria quarta quattuor temporum. IN Rorate caeli. Kyrie feriale. Sine salutatione cum genuflexione Praesta quaesumus omnipotens deus. Legatur prophetia sub tono nocturnali Dixit Isaias propheta. Erit in novissimis. GR Tollite portas. GV Qui ascendet. Secunda oratio cum salutatione et sine genuflexione Festina quaesumus domine. EPP In diebus illis locutus est dominus ad Achaz dicens. GR Prope est dominus. GV Laudem domini. EV Missus est angelus. OF Confortamini. Praefatio cottidiana ferialiter. CO Ecce virgo. Benedicamus domino.

In secundis vesperis capitulum et oratio de die. Preces dicimus com genuflexione.

FERIA QUINTA

[Ad matutinum] INV Regem venturum.

[Laudes] laudum AN De Sion. AB Quomodo fiet istud vel Dies domini. Capitulum et oratio de dominica.

FERIA SEXTA

[Ad matutinum] INV Populus Sion. EV Anno quinto decimo. Exurgens Maria cum sua homilia. Tria responsoria de historia dominicali, si incepta est ut infra patebit per vesperas.

[Ad laudes] capitulum de feria. VS Egredietur virga. Laudum antiphonae Constantes estote. AB Ex quo facta est. Collecta de sancta Maria.

Ad alias horas dicantur collectae de die.

Ad missam IN Prope esto domine. Kyrie eleison feriale. CL Excita domine dicatur cum salutatione et genuflexione. Egredietur virga. GR Ostende nobis. GV Benedixisti domine. EV Exurgens autem Maria. OF Deus tu convertens. CO Ecce dominus. Benedicamus domino.

In secundis vesperis antiphonae, capitulum et collecta de die seu de dominica. Preces cum genuflexione dicimus.

SABBATO

Ad matutinum INV Populus Sion. EV Anno quinto decimo. Tria responsoria de historia dominicali vel de historia Clama, nisi tunc impediatur per transpositionem feriae in hanc feriam ut infra patebit. Capitulum de feria Dicite pusillaminis.

[Laudes] laudum antiphonae Consurge. AB Omnis vallis. OR Deus qui conspicis. Addatur antiphona et oratio de sancta Maria et postea de sanctis.

Ad missam IN Veni et ostende. Kyrie eleison feriale. Sine salutatione Oremus. Flectamus genua. Levate. Deus qui conspicis. EPP Clamabunt. GR A summo caelo. GV Caeli enarrant. Secunda oratio etiam sine salutatione et cum genuflexione Concede quaesumus. EPP Laetabitur deserta. GR In sole posuit. GV A summo caelo. Tertia collecta cum genuflexione et sine salutatione Indignos nos. EPP Haec dicit dominus supra montem. GR Domine deus. GV Excita domine. Quarta CL Praesta quaesumus sine salutatione ut supra. EPP Haec dicit dominus christo meo. GR Excita domine. GV Qui regis Israel. Quinta CL Preces popoli sine salutatione ut supra. EPP Angelus domini. Hymnus trium puerorum Benedictus es domine et cantetur per tres pueros. Quo finito dicatur Dominus vobiscum. Oremus. Sequitur CL Deus qui tribus pueris. EP Fratres rogamus vos. TR Qui regis. EV Anno quinto decimo. OF Exulta satis. CO Exultavit. Benedicamus domino.

Nota doctrinam breviarii nostri antiqui de imponendo et observando historiam Clama in fortitudine quae talis est: de historia Clama id observandum censeo, ut ita incipiatur quod usque ad vigiliam nativitatis Christi responsoria eius possint pertingere sine intervallo. Assumptis interdum his responsoriis quae ex aliis historiis superfuerunt. Nota autem omnino necesse est secundum quosdam in quarta feria quattuor temporum eam inchoare cum potius in antecedentis antiphonis in feria secunda scripta inveniantur. Si autem vigilia domini in sabbato occurrat tunc rectissime in secunda feria proxima praecedenti incipiatur et inchoatur. Historia vero quo a *dicto *responsorio sic incipitur et tot sunt in numero: RP Clama in fortitudine. RP Orietur stella. RP Modo veniet. RP Egredietur dominus. RP Praecursor pro nobis. RP Videbunt gentes. RP Germinabunt campi. RP Emitte agnum. RP Rorate caeli. RP Egredietur virga. RP Annuntiatum est. RP Nascetur nobis. RP Intuemini. RP Montes Israel. RP Ecce veniet.

DE LAUDIBUS OBSERVANDIS

denuntio quod sive anticipent quandoque sine servato ordine feriarum canticales antiphonae suis canticis aptentur, feriales antiphonae quae solent evenire in festo Thomae anticipantur, nisi in dominica occurrant, tunc anticipandae non erunt, sed in feriis suis permaneant. Cum autem anticipantur saepissime fit ut pro continuatione feriarum laudum antiphonae Consolamini proxima die congrue ante vigiliam Christi cantentur. Quarta autem antiphona in his laudibus non continetur, de cantico eiusdem diei fiat.

FERIA SECUNDA

Laudes AN Ecce veniet. AN Dum venerit. AN Ecce iam. AN Haurietis. AN Egredietur dominus. AB Egredietur virga.

FERIA TERTIA

Laudes AN Rorate caeli. AN Emitte agnum. AN Ut cognoscamus. AN Da mercedem. AN Lex per Moysen. AB Tu Bethlehem.

FERIA QUARTA

[Ad matutinum] INV Populus Sion.

Laudes AN Propter Sion. AN Prophetae. AN Spiritus domini. AN Ecce veniet. AN Annuntiate. AB Missus est.

FERIA QUINTA

Laudes AN De Sion veniet. AN Convertere. AN De Sion. AN Ecce deus. AN Dominus legifer. AB Quomodo fiet istud vel illa Dies domini.

FERIA SEXTA

Laudes AN Constantes estote. AN Ad te domine. AN Veni domine. AN Deus a Libano. AN Ego autem. AB Ex quo facta est.

SABBATO

Laudes AN Consurge. AN Elevare. AN Ponam in Sion. AN Expectetur. AN Ponent domino. AB Omnis vallis.

ITEM ALIA FERIA

[Laudes] AN Consolamini. AN Laetamini. AN Ecce deus vester. AN Cantate. AN Cantate. AB Hoc est testimonium.

Item quod laudes feriales in festo sancti Thomae occurrentes in feriam transponantur, verbi gratia festum sancti Thomae si sit in secunda vel tertia feria proxima ebdomada matutinale officium illarum feriarum in priori septimana *in feriam secundam vel tertiam transponantur. Hoc etiam notandum est quod illa antiphona ferialis Nolite timere numquam debet cantari, nisi in die sancti Thomae. Et si festum sancti Thomae die dominica fuerit illa AN Nolite timere dicenda est super Benedictus loco ilius Ave Maria. Et ipsa AN Ave Maria dicenda est eodem die vel praecedenti die ad suffragium de sancta Maria cum oratione. Item si vigilia sancti Thomae in die ieiunii venerit, cantetur prima missa post tertiam de vigilia sancti Thomae, secunda vero post sextam de tempore. Et totum officium sancti Thomae in secundam feriam transponatur. Si autem festum sancti Thomae in sabbatum inciderit Secundas Vesperas non habebit, sed per totum dicere de adventu domini et addatur antiphona et oratio de eo. Item nota quod in secundis vesperis sanctae Luciae incipiatur antiphona super psalmos Veni et libera. Quae non mutatur usque in vigiliam domini tam in feriis quam in sabbatinis noctibus

[DE ANTIPHONIS MAIORIBUS]

Et tunc incipitur ordo aliarum antiphonarum, videlicet O sapientia quae ex ore altissimi prodisti, quae sunt duodecim in numero: antiphona prima O sapientia. Veni ad docendum nos viam prudentiae. AM O adonai. Veni ad redimendum nos. AM O radix. Veni ad liberandum nos iam noli tardare. AM O clavis David. Veni et educ vinctos de domo carceris. AM O oriens. Veni et illumina sedentes. AM O rex gentium. AM O Emmanuel. AM O virgo virginum. Filiae Hierusalem. AM O Gabriel nuntius. AM O rex pacifice. AM O Hierusalem civitas. AM O mundi domina. Quaedam ecclesiae cantant septem O et distinguuntur ab aliis antiphonis, quia in illis ponitur Veni et ideo sunt septem quae dirigunt ad duodecim, in quo requievit spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis et cetera. Quaedam ecclesiae addunt duas antiphonas, unam in honore beatae Mariae quae concepit O mundi domina, aliam pro angelo quod ad beatam virginem intravit O Gabriel, ut perficiatur novenarius numerus, ad designandum quod per septem dona spiritus sancti perveniemus ad novem ordines angelorum, quorum quilibet desideravit Christi nativitatem, ut impleretur numerus illorum qui de caelo ceciderunt. Quaedam ecclesiae habent duodecim O quae duodecim prophetas qui Christi adventum praedixerunt, qui etiam duodena apostolorum testimonia roboraverunt. Ex quo duodecim tribus et duodecim *signantur [et] salvantur. Sed non sunt nisi septem habentes Veni. Haec omnes antiphonae sunt secundi toni per quod innuitur quod patres antiqui eius adventum cupiebant, quem deum et homines futurum sciebant. Unde canitur geminae gygas substantiae et cetera. Ecclesia vero nostra duodecim antiphonae O consuevit cantare.

[DE HISTORIA CLAMA IN FORTITUDINE]

Modum et formam incipiendi et decantandi historiam Clama in fortitudine cum suis laudibus supravenies positum iuxta breviarium antiquum breviter et plane expressum. Nunc vero ex abundanti et simpliciores plenius intelligant incipiendi et cantandi praedictam historiam Clama in fortitudine cum suis laudibus. Ut expedire scire valeant ponantur regulae tales speciales. Et diligentius est notandum quod in quemcumque diem vigilia nativitatis evenerit in tali die praecedenti in octava proxima laudes cum historia Clama incipiuntur, nisi quando dies nativitatis in secundam feriam venerit tunc enim [in] proxima die praecedenti incipiuntur. Subsequentes vero recollectae sunt de aliis et assumptae breviores.

REGULA PRIMA

Si vigilia nativitatis domini in dominica evenerit, tunc in antecedenti dominica proxima leguntur sermones Quae sunt in illa nocte et Legimus sanctum Moysen cum historia Ecce apparebit ut supra habetur in rubrica de dominica tertia. Et tunc adventus domini *tantum tres sunt septimanae, diem vigiliae domini non computando, quae secundum quod scribit Ioannes Belethus non de adventu domini, sed de natali et ad tempus gaudii pertinet. Laudes feriales De Sion feria quinta propter festum sancti Thomae transponantur in feriam quintam praecedentis ebdomadae in eiusdem feriam quintam. Responsoria septimum, octavum, nonum de historia Clama. Et quod laudes de festo sancti Thomae transponantur, hoc omni anno est generale ex principio huiusmodi, secundum quod responsorium transponitur. Hoc solo anno est speciale cum vigilia domini in diem dominicam evenerit. Non tunc ultima responsoria de dominica quarta propter vigiliam domini in praecedentem feriam tertiam transposita, historiam Clama interrumpunt, ut infra patebit.

[FERIA SECUNDA]

Deinde feria secunda proxima post dominicam tertiam.

Ad matutinum INV Ecce venit plenitudo. Et legatur LS Vos inquam cum historia Clama quo ad prima tria responsoria scilicet RP Clama. RP Orietur. RP Modo veniet.

Laudes AN Ecce veniet dominus. PS Miserere mei deus. AN Cum venerit filius. PS Verba mea. AN Ecce iam. PS Deus deus meus. AN Haurietis. Canticum PS Confitebor. AN Egredietur dominus. PS Laudate dominum de caelis. Capitulum dominicale. VS Vox clamantis. AB Egredietur virga. Collecta de beata virgine.

Ad vesperas AM O rex gentium. Collecta dominicalis.

Etiam memento ut singulis annis feriales antiphonae cuiuslibet diei, quando superfuerint, ad horas dicantur et antiphonae quae incurrunt in die sancti Thomae, quia non possunt dici eadem die festo impediente praecedenti, dicantur ad horas cum aliis antiphonis eiusdem diei. Etiam de his ad considerandum recurretur ad notabile infrascriptum in festo sanctae Luciae.

FERIA TERTIA

propter vigiliam domini quae in dominica evenerit anticipantur aliqua de quarta dominica.

Ad matutinum INV Surgite vigilemus. Antiphonae feriales cottidianae cum nocturno. VS Egredietur virga. EV Miserunt Iudaei. De historia eiusdem dominicae recipiantur tria ultima responsoria scilicet RP Iuravi. RP Non discedimus. RP Intuemini.

Laudes AN Rorate caeli. PS Miserere. AN Emitte agnum. PS Iudica me deus. AN Ut cognoscamus. PS Deus deus meus. AN Da mercedem. PS Ego dixi. AN Lex per Moysen. PS Laudate dominum de caelis. Capitulum dominicale. VS Vox clamantis. AB Tu Bethlehem. Oratio dominicalis scilicet Excita domine. Addatur antiphona in suffragium de sancta Maria Ave Maria. ORC Deus qui de beatae Mariae. Postea antiphona cum collecta de omnibus sanctis.

Ad horas ut supra, sed dicantur hac die capitula et oratio de quarta dominica.

Ad missam cantetur quarta dominica, scilicet Memento nostri ferialiter per totum.

Ad vesperas AM O Emmanuel. Oratio dominicalis. Addatur antiphona et oratio de sancta Maria et de omnibus sanctis.

FERIA QUARTA

[Ad matutinum] INV Populus Sion. Legatur nocturnus eiusdem diei. EV Missus est angelus. Responsoria de historia Clama: quartum, quintum, sextum scilicet Egredietur dominus. Praecursor [pro] *nobis. Videbunt gentes.

[Laudes] Laudum antiphonae Propter Sion. PS Miserere mei. AN Prophetae praedicaverunt. PS Te decet hymnus. AN Annuntiate populis. PS Deus deus meus. AN Ecce veniet. Canticum Exultavit cor. AN Spiritus domini. PS Laudate dominum de caelis. Capitulum de feria Erit in novissimis. VS Vox clamantis. AB Missus est angelus. Oratio de sancta Maria.

Ad horas et ad missam ut supra in rubrica de quarta feria quattuor temporum, sed hodie duae missae celebrantur: prima de vigilia apostoli, secunda de tempore.

[DE SANCTO THOMA APOSTOLO]

Ad vesperas de sancto Thoma apostolo. In suffragium addatur antiphona de sancta Maria O virgo virginum. Oratio de beata virgine.

Ad matutinum legatur passio ipsius apostoli

[Ad laudes] post Benedictus in suffragium AC Nolite timere. Oratio dominicalis. Cetera omnia ut in feria de sancto Thoma apostolo in propria rubrica.

In secundis vesperis AN Iuravit deus cum reliquis. In suffragium AC O Gabriel nuntius. Oratio de sancta Maria.

FERIA SEXTA

Ad matutinum INV Popolus Sion. Legatur nocturnus ferialis cum antiphonis ferialibus. EV Exurgens Maria. RP Ecce radix. RP Radix Iesse. RP Annuntiatum est. Responsoria septimum, octavum, nonum sunt propter diem sancti sancti Thomae ante in proxima feria quinta praecedentis ebdomadae decantata.

Laudes AN Constantes. PS Miserere. AN Ad te domine. PS Domine exaudi orationem secundum. AN Veni domine. PS Deus deus meus. AN Deus a Libano. PS Domine audivi. AN Ego autem. PS Laudate dominum de caelis. Capitulum de quattuor temporibus scilicet Egredietur virga. AB Ex quo facta est. Collecta de sancta Maria.

Ad horas et ad missam ut supra in propria rubrica de feria sexta quattuor temporum.

Ad vesperas AM O rex pacifice. Addatur antiphona cum collecta de sancta Maria.

SABBATO QUATTUOR TEMPORUM

[Ad matutinum] INV Ecce venit plenitudo. Legatur nocturnus ferialis eiusdem diei cum antiphonis ferialibus. EV Anno quinto decimo. Responsoria de historia Clama: tertium decimum, quartum decimum, quintum decimum scilicet Nascetur nobis. Egredietur virga. Ecce dominus veniet. Et sic omnia responsoria de historia Clama sunt enumerata et inter illa non computatur RP Montes Israel, quod ad primas vesperas sancti Thomae nobiscum solet decantari.

Laudes hoc loco anticipentur de sequenti dominica. AN Canite tuba. PS Miserere. AN Ecce veniet. PS Bonum est confiteri. AN Erunt prava. PS Deus deus meus. AN Expectetur sicut. PS Audite caeli *quae. AN Dominus veniet debet reservari in crastinam diem dominicam ad laudes vigiliae super canticum Benedicite omnia opera. AN Omnipotens sermo. PS Laudate dominum de caelis. Capitulum de quattuor temporibus Ecce deus vester. VS Vox clamantis. AB Omnis vallis. Oratio de feria. Addatur antiphona et oratio de sancta Maria.

Ad horas et ad missam ut supra de sabbato quattuor temporum in propria rubrica.

Laudes secundum Salisburgenses AN Ponam in Sion. AN Ponent domino. AN Consolamini. AN Expectetur. AN Laetamini cum Hierusalem.

Ad vesperas omnia ut infra in rubrica de vigilia vigiliae domini.

[SECUNDA REGULA]

Ponitur secunda regula et est talis. Si vigilia nativitatis domini in secundam feriam evenerit, in praecedenti vero proxima dominica sermones Quae sunt in illa nocte et Legimus sanctum Moysen cum historia Ecce apparebit ut supra habentur de dominica tertia in rubrica. Tunc adventus domini sunt tres ebdomadae et unus dies. Laudes feriales scilicet Constantes estote de sexta feria *propter festum sancti Thomae ad feriam sextam praecedentis ebdomadae transferantur.

[FERIA SECUNDA]

Deinde feria secunda proxima post eandem tertiam dominicam.

Ad matutinum INV Ecce venit plenitudo et habentur feriales antiphonae cum nocturno feriali. Legatur LS Vos inquam ad duos dies. Hoc * die prima *tria * responsoria de historia Clama in fortitudine.

Laudes AN Ecce veniet cum reliquis ut supra in prima regula. Capitulum dominicale. AB Egredietur virga. Oratio de sancta Maria.

Ad vesperas AM O oriens. Oratio dominicalis. Addatur antiphona et oratio de sancta Maria et de omnibus sanctis.

Nota de antiphonis superfluis, tene rubricas infrascriptas in secundis vesperis sanctae Luciae.

FERIA TERTIA

[Ad matutinum] INV Regem venturum dominum. Nocturnus ferialis cum antiphonis ferialibus. Legatur pars sermonis Vos ut supra, ubi heri dimissum fuit. Responsoria quartum, quintum, sextum tantum de historia Clama.

Laudes Rorate caeli cum reliquis ut supra in prima regula. AB Tu Bethlehem. Oratio dominicalis. Addatur de sancta Maria et de omnibus sanctis.

Ad vesperas AM O rex gentium. Oratio dominicalis. Suffragium de sancta Maria et de omnibus sanctis.

Completorium ferialiter ut supra.

FERIA QUARTA

[Ad matutinum] INV Populus Sion. Habeatur nocturnus cum antiphonis ferialibus. EV Missus est angelus. Responsoria septimum, octavum, nonum de historia Clama.

Laudes AN Propter Sioncum reliquis ut supra in prima regula. Capitulum de feria quarta quattuor temporum. VS Vox clamantis qui non variatur in Laudibus. AB Missus est. Oratio de sancta Maria.

Ad cursus et ad missam ut supra in rubrica de quattuor temporibus.

Ad vesperas AM O Emmanuel. Oratio dominicalis. Addatur antiphona et oratio de sancta Maria et de omnibus sanctis.

FERIA QUINTA

[Ad matutinum] INV Regem venturum. Legantur tres lectiones scilicet de homilia Missus est et incipiatur ibi Dixit autem Maria ad angelum secundum quod quidam consueverant facere. Alii vero EV Exurgens Maria cum sua homilia de crastina feria sexta, in qua est dies sancti Thomae in hodiernum diem anticipant. Utrumque consonum est rationi, sed primum stat cum priori modo et consuetudine. Responsoria decimum, undecimum, duodecimum de Clama.

Laudes De Sion cum reliquis ut supra habetur in prima rubrica. AB Intuemini. Oratio dominicalis. Addatur de sancta Maria et de omnibus sanctis. Qui vero EV Exurgens legent, haberent AB Ex quo facta est cum oratione de sancta Maria, vel ponent eam in suffragio de sancta Maria.

Ad horas ut supra in feriis, nihil de quattuor temporibus, quia quattuor tempora quintam feriam non recipiunt.

[DE SANCTO THOMA APOSTOLO]

Ad vesperas omnia fiant de sancto Thoma ut habetur in ipsius festo propria rubrica. Et addatur in suffragio AC O virgo virginum. Oratio de sancta Maria.

Ad completorium [et] ad matutinum omnia fiant de sancto Thoma. In suffragium addatur AC Nolite timere. Oratio de feria. Deinde antiphona et oratio de sancta Maria. Quidam evangelium de apostolo legunt pro alia lectione et uni EV Exurgens Maria quinto die legunt pro nona lectione. Quod a priori tempore consuevimus et qualitercumque fiat tunc hoc die AN Ex quo facta est addimus in suffragium de sancta Maria convenienter.

Ad horas de apostolo. Addatur oratio de feria et de sancta Maria.

Prima missa post tertiam de apostolo.

Secunda missa de tempore hora debita.

In secundis vesperis AN Iuravit dominus cum reliquis ut infra habetur in communi de apostolis. In suffragium addatur AC O Gabriel. Oratio de sancta Maria.

SABBATO

[Ad matutinum] INV Regem venturum. EV Anno quinto decimo. [Responsoria] tertio decimum, quarto decimum, quinto decimum de Clama.

[Ad laudes] Laudis antiphonae colligantur ex praecedentibus antiphonis et sunt hae antiphonae Consurge. AN Elevare. AN Ponam in Sion. AN Expectetur. AN Ponent domino. Capitulum de quattuor temporibus. AB Omnis vallis. Oratio de feria. Addatur antiphona et oratio de sancta Maria.

Ad horas et ad missam de quattuor temporibus ut habetur in ipsa regula.

Ad vesperas AN Veni et libera. PS Benedictus cum reliquis. CP Gaudete in domino. RP Iuravi. HY Conditor alme. VS Rorate caeli. AM O rex pacifice. Oratio dominicalis. Addatur antiphona et oratio de sancta Maria.

Completorium ut supra in sabbatinis noctibus.

Ad matutinum per totum ut habetur infra in rubrica de quarta dominica.

[TERTIA REGULA]

Sequitur tertia regula. Si vigilia domini in tertiam feriam evenerit in dominica non proxima, [sed] praecedente sermones Quae sunt in illa nocte, et Legimus sanctum Moysen cum historia Ecce apparebit et imponatur ut habetur supra in rubrica de tertia dominica. Tunc adventus domini sunt tres ebdomadae et duo dies. Laudes feriales Consurge de sabbato propter festum sancti Thomae in sabbatum praecedentis ebdomadae transferatur, ne AN Expectetur omittatur, alias facere non esset. Necesse laudes antiphonae de sabbato transferre, cum sabbatum laudes habeat non proprias, sed collectas et accomodatas.

[FERIA SECUNDA]

In feria secunda post eandem dominicam tertiam.

Ad matutinum INV Regem venturum. Legantur tres lectiones de Isaia cum tribus responsoriis de historia dominicali Ecce apparebit.

Laudes Ecce veniet cum reliquis ut in octava. AB Egredietur virga. Oratio de sancta Maria.

FERIA TERTIA

[Ad matutinum] INV Ecce venit. Legatur LS Vos inquam cum historia Clama quo ad prima tria responsoria.

Laudes Rorate caeli cum reliquis. AB Tu Bethlehem. Oratio dominicalis. Addatur de sancta Maria.

Ad vesperas AM O oriens. Oratio dominicalis. Addatur de sancta Maria.

Nota de antiphonis superfluis quae superfuerint, tene regulas infrascriptas in secundis vesperis sanctae Luciae.

FERIA QUARTA

[Ad matutinum] INV Populus Sion. Legatur EV Missus est angelus Gabriel cum sua homilia ad tres lectiones. Responsoria quartum, quintum, sextum de Clama.

Laudes AN Propter Sion cum reliquis ut supra. Capitulum de quattuor temporibus. AB Missus est. Oratio de sancta Maria.

Ad horas et ad missam ut supra in rubrica de quattuor temporibus.

Ad vesperas AM O rex gentium. Oratio dominicalis. Addatur de sancta Maria.

FERIA QUINTA

[Ad matutinum] INV Regem venturum. Legantur tres lectiones de homilia evangelii Missus est et incipiatur ibi Dixit autem Maria ad angelum. Responsoria septimum, octavum, nonum de Clama.

Laudes AN De Sion cum reliquis. Capitulum dominicale. AB Intuemini. Oratio dominicalis. Addatur AC Quomodo fiet istud et oratio de sancta Maria.

Ad horas et ad missam ut supra in feriis.

Ad vesperas AM O Emmanuel. Oratio dominicalis. Addatur antiphona de beata virgine.

FERIA SEXTA

[Ad matutinum] INV Ecce venit. EV Exurgens Maria. Responsoria decimum, undecimum, duodecimum de Clama.

Laudes AN Constantes estote. Capitulum de quattuor temporibus. AB Ex quo facta est. Oratio de sancta Maria et oratio de tempore dicatur.

Ad horas et ad missam ut supra in rubrica de quattuor temporibus.

[DE SANCTO THOMA APOSTOLO]

Ad vesperas omnia fiant de apostolo. In suffragium AC O virgo virginum. Oratio de sacta Maria.

Ad completorium et ad matutinum omnia fiant de apostolo. Legatur passio eius cum historia de apostolis. Et EV Anno quinto decimo legatur ad tres lectiones quia aliter eodem modo legi non posset. Nota vero hoc EV Anno quinto decimo cum antiphona Omnis vallis transferunt hoc anno in proximam diem, cum festum sancti Thomae in sextam feriam venerit. Et EV Exurgens Maria cum antiphona Ex quo facta est transferunt in quintam feriam. EV Thomas unus cum sua homilia pro septima et octava lectione. Et EV Anno quinto decimo cum sua homilia pro nona lectione secundum antiquam nostrae ecclesiae consuetudinem. In suffragium AC Omnis vallis. VS Egredietur dominus. Oratio de feria quattuor temporum. Item AC Nolite timere. VS Ex Sion species. Oratio dominicalis. Item antiphona et oratio de sancta Maria. Hac die duas missas celebrare debemus: primam post tertiam de sancto Thoma, secundam post sextam de ieiunio ut supra in rubrica de quattuor temporibus. Et addimus ad horas de quattuor temporibus orationes et de sancta Maria.

In secundis vesperis propter dominicum diem nihil dicimus de apostolo praeter AC Beati eritis cum versiculo et collecta de sancto Thoma.

[DOMINICA QUARTA DE ADVENTU]

Ad vesperas AN Veni et libera. PS Benedictus cum reliquis. CP Gaudete in domino. RP Non auferetur. VS Rorate caeli. AM O Gabriel. Oratio de sancta Maria. In suffragium addatur AC Beati eritis cum versiculo et collecta de sancto Thoma.

Completorium ut supra in sabbatinis noctibus.

Ad matutinum per totum ut infra habetur de quarta dominica.

In secundis vesperis AN Veni et libera. PS Dixit dominus cum reliquis. Capitulum de dominica. HY Conditor alme. VS Rorate caeli. AM O. Oratio de quarta dominica. Addatur antiphona et oratio de santa Maria.

Completorium ut supra.

[FERIA SECUNDA]

Ad matutinum INV Regem venturum. Legatur pars homiliae de evangelio Anno quinto decimo. Et incipiatur ibi Qui recipit prophetam. Tria ultima responsoria de historia Clama.

Laudes AN Ecce veniet cum reliquis ut supra. PS Miserere mei cum reliquis. AB Egredietur virga. Oratio de sancta Maria.

Ad vesperas omnia ut infra habetur de vigilia vigiliae.

[QUARTA REGULA]

Sequitur quarta regula. Si vigilia domini in quartam feriam evenerit in dominica [non] proxima, sed praecedenti, sermones Quae sunt in illa nocte, et Legimus sanctum Moysen cum historia Ecce apparebit imponitur eodem modo, ut habetur supra, in rubrica de dominica tertia. Et tunc adventus domini sunt tres ebdomadae et tres dies. Laudes feriales Ecce veniet de secunda feria in feriam secundam praecedentis ebdomadae propter festum sancti Thomae transponantur. Quod festum licet hoc anno in dominicam cadat, tamen in secunda feria celebratur.

[FERIA SECUNDA ET TERTIA]

Unde feria secunda et feria tertia proxima post eandem dominicam tertiam.

Ad matutinum INV Regem venturum. Legatur nocturnus ferialis cum antiphonis ferialibus. Et legatur Isaias utraque die ad tres lectiones ut habetur supra in feriis cum tribus responsoriis de historia Ecce apparebit.

[FERIA QUARTA]

Deinde feria quarta post tertiam dominicam.

Ad matutinum INV Ecce venit. Legatur EV Missus est cum sua homilia. Prima tria responsoria de historia Clama.

Laudes AN Propter Sion cum reliquis. PS Miserere cum reliquis ut supra in prima regula. Capitulum de quattuor temporibus. AB Missus est. Oratio de beata virgine.

Ad horas et ad missam ut supra feria quarta quattuor temporum.

Ad vesperas AM O oriens. Oratio dominicalis. Addatur antiphona et oratio de sancta Maria.

Nota de antiphoniis superfluis, tene regulas in secundis vesperis sanctae Luciae *scriptas.

FERIA QUINTA

Ad matutinum INV Regem venturum. Legantur tres lectiones de tempore homiliae Missus est angelus. Et incipiatur ibi Dixit autem Maria ad angelum. Responsoria quartum, quintum, sextum de Clama.

Laudes AN De Sion veniet cum reliquis. PS Miserere cum reliquis ut supra habetur in prima regula. Capitulum dominicale. AB Intuemini quantus. Oratio dominicalis. Addatur AC Quomodo fiet istud. Oratio de sancta Maria. Postea de omnibus sanctis.

FERIA SEXTA QUATTUOR TEMPORUM

Ad matutinum INV Populus Sion. Et legatur EV Exurgens Maria. Responsoria septimum, octavum, nonum de Clama.

Laudes AN Constantes cum reliquis. PS Miserere cum reliquis. Capitulum de quattuor temporibus. AB Ex quo facta est. Oratio de sancta Maria.

Ad horas et ad missam ut supra in prima regula de feria sexta quattuor temporum.

Ad vesperas capitulum dominicale. AM O Emmanuel. Oratio dominicalis. In suffragium de sancta Maria et de omnibus sanctis.

SABBATO

[Ad matutinum] INV Ecce venit. Legatur EV Anno quinto decimo. Responsoria decimum, undecimum, duodecimum de Clama.

Laudes Consurge cum reliquis. PS Miserere cum reliquis ut supra in prima regula. Capitulum de quattuor temporibus. AB Omnis vallis. Oratio de tempore. Addatur de sancta Maria et de omnibus sanctis.

Ad horas et ad missam ut supra sabbato quattuor temporum in propria rubrica habetur. De vigilia sancti Thomae oratio in missa.

[DOMINICA QUARTA DE ADVENTU DOMINI]

Ad vesperas AN Veni et libera. PS Benedictus cum reliquis. Capitulum de quarta dominica scilicet Gaudete in domino. RP Non auferetur. VS Rorate caeli. AM O virgo virginum. Oratio de sancta Maria. Addatur antiphona et oratio de apostolo.

*Completorium ut supra in sabbatinis noctibus.

Ad matutinum, ad horas et ad missam per totum ut infra habetur in rubrica de quarta dominica. Hoc anno convenienter canitur AB Nolite timere. Oratio dominicalis Excita domine. Addatur antiphona et oratio de dominica.

In secundis vesperis dominicae omnia habeantur de sancto Thoma apostolo. Et addatur O Gabriel cum collecta de sancta Maria.

FERIA SECUNDA

Ad matutinum, ad horas et ad missam omnia de apostolo.

In secundis vesperis AN Iuravit dominus cum reliquis. Psalmi ut de apostolis. Cetera ut de apostolo. Addatur AC O rex pacifice. Oratio dominicalis. Postea sequitur antiphona et oratio de sancta Maria.

Completorium de tempore ferialiter ut supra.

FERIA TERTIA

[Ad matutinum] INV Regem venturum. Legatur LS Vos inquam. Responsoria tertio decimum, quarto decimum, quinto decimum de Clama.

Laudes Rorate caeli cum reliquis. PS Miserere cum reliquis. Capitulum de tempore. AB Tu Bethlehem. Oratio dominicalis. Sequitur antiphona et oratio de sancta Maria et de omnibus sanctis.

Ad vesperas per omnia ut infra de vigilia vigiliae.

ITEM QUINTA REGULA

Si vigilia domini in quintam feriam venerit in praecedenti feria quarta praecedentis ebdomadae ieiunium quattuor temporum celebratur. Et tunc adventus domini sunt tres ebdomadae et quattuor dies. Tunc laudes feriales Ecce [veniet] dominus de secunda feria propter festum Thomae in secundam feriam praecedentis ebdomadae transponatur.

[FERIA QUARTA QUATTUOR TEMPORUM]

In eadem feria quarta quattuor temporum.

Ad matutinum INV Populus Sion. Et legatur EV Missus est cum homilia et tribus responsoriis de historia Ecce apparebit.

Laudes cottidianae et feriales.

Ad horas et ad missam ut supra in rubrica quattuor temporum.

[Ad laudes] AB Missus est. Oratio de sancta Maria. Addatur antiphona et oratio de omnibus sanctis.

Ad vesperas AM O clavis David. Oratio dominicalis. Suffragia consueta ut supra.

De antiphonis superfluis sunt regulae subscriptae in secundis vesperis sanctae Luciae.

FERIA QUINTA

Ad matutinum INV Ecce venit. Legatur LS Vos inquam cum historia Clama quo ad prima tria responsoria.

Laudes AN De Sion cum reliquis. PS Miserere cum reliquis ut supra in prima regula. Capitulum dominicale. AB Intuemini. Oratio dominicalis. Addatur antiphona et oratio de sancta Maria et de omnibus sanctis. Item non mireris quod haec historia scilicet Clama potius in hac feria quinta hoc anno recipiatur quam in quarta feria quattuor temporum vel secunda feria, quia haec historia non propter ieiunium ut multi opinantur est instituta, sed pro proxima ebdomada ante nativitatem domini ut celebrior in divino officio habeatur.

Ad horas ut supra in feriis.

Ad vesperas AM O oriens. Oratio dominicalis. Addatur antiphona et oratio de sancta Maria et de omnibus sanctis.

FERIA SEXTA

[Ad matutinum] INV Populus Sion. EV Exurgens Maria. Responsoria quartum, quintum, sextum de historia Clama.

Laudes AN Constantes cum reliquis. PS Miserere cum reliquis ut in prima regula. Capitulum de quattuor temporibus. AB Ex quo facta est. Oratio de sancta Maria. Addatur antiphona et oratio de sanctis.

Ad horas et ad missam ut supra de sexta feria quattuor temporum.

Ad vesperas capitulum dominicale. AM O rex gentium. Oratio dominicalis. Addatur antiphona et oratio de sancta Maria et de omnibus sanctis ut supra.

SABBATO

[Ad matutinum] INV Regem venturum. Legatur EV Anno quinto decimo cum sua homilia. Responsoria septimum, octavum, nonum de Clama.

Laudes AN Consurge cum reliquis. PS Miserere cum reliquis ut supra in prima rubrica. Pro quarta antiphona recipiatur illa Expectetur ad suum canticum. Capitulum de quattuor temporibus. AB Omnis vallis. Oratio de quattuor temporibus. Suffragia consueta.

Ad horas et ad missam ut supra in rubrica propria de quattuor temporibus.

[DOMINICA QUARTA DE ADVENTU]

Ad vesperas AN Veni et libera. PS Benedictus cum reliquis. Capitulum de quarta dominica. RP Non auferetur. VS Rorate caeli. AM O Emmanuel. Oratio dominicalis. Addatur antiphona et oratio de sancta Maria tantum.

Completorium ut in sabbatinis noctibus.

Ad matutinum, ad horas et ad missam per omnia ut habetur infra in propria rubrica de quarta dominica.

In secundis vesperis per totum ut de apostolo. Pro suffragio AC O virgo virginum. Oratio de beata virgine.

Completorium ut de apostolo.

FERIA SECUNDA

Ad matutinum, ad horas et ad missam ut de *apostolis.

In matutinis addatur antiphona pro suffragio Nolite timere. Oratio dominicalis. Postea antiphona et oratio de sancta Maria.

In secundis vesperis AN Iuravit dominus cum reliquis. Cetera omnia ut de apostolis. Addatur AC O Gabriel. Oratio de sancta Maria.

Completorium de tempore ferialiter.

FERIA TERTIA

[Ad matutinum] INV Regem venturum. Legatur pars homiliae de EV Anno quintodecimo et incipiatur ibi Qui recipit. Responsoria decimum, undecimum, duodecimum de Clama.

Laudes Rorate caeli cum reliquis. PS Miserere cum reliquis ut supra in prima regula. Capitulum dominicale. AB Tu Bethlehem. Oratio dominicalis. Suffragia de sancta Maria et de omnibus sanctis.

FERIA QUARTA

[Ad matutinum] INV Regem venturum. Et legatur pars homiliae Anno quinto decimo et incipiatur ibi ubi heri dimissum fuit. Responsoria tertio decimum, quarto decimum, quinto decimum de historia Clama.

Laudes Propter Sion cum reliquis. PS Miserere cum reliquis ut supra in prima regula. AB Missus est, vel sumatur una de antiphonis superfluis. Oratio de sancta Maria.

Ad horas per totum ut infra habetur de vigilia vigiliae.

SEXTA REGULA

Si vigilia domini in sextam feriam evenerit, in feria quarta praecedentis ebdomadae ieiunium quattuor temporum celebratur. Et tunc adventus domini sunt tres ebdomadae et quinque dies. Laudes feriales scilicet Rorate caeli de tertia feria propter festum sancti Thomae in tertiam feriam praecedentis ebdomadae transponatur.

[FERIA QUARTA QUATTUOR TEMPORUM]

In eadem quarta feria quattuor temporum.

Ad matutinum INV Ecce venit. Et legatur EV Missus est angelus cum sua homilia. Tria responsoria recipiantur de historia Ecce apparebit.

Laudes antiphonae feriales et cottidianae. Capitulum de quattuor temporibus. AB Missus est. Oratio de sancta Maria. Et oratio de tempore dicatur.

Ad horas et ad missam ut supra in quattuor temporibus rubrica habetur.

Ad vesperas capitulum dominicale. AM O radix Iesse. Oratio dominicalis. Suffragia de santa Maria et de omnibus sanctis.

Da antiphonis superfluis, vide regulas in secundis vesperis sanctae Luciae scriptas.

FERIA QUINTA

[Ad matutinum] INV Regem venturum. Legatur Isaias propheta in ea parte ubi proxime fuerit dimissum, vel secundum quod placet. Legatur de homilia EV Missus est et incipiatur ibi Dixit autem Maria. Tria responsoria de historia Ecce apparebit.

Laudes feriales et cottidianae. Capitulum dominicale. AB Dies domini. Oratio dominicalis. Suffragia de sancta Maria et de omnibus sanctis.

Ad vesperas AM O clavis David. Oratio de tempore. Suffragia consueta ut supra.

FERIA SEXTA

[Ad matutinum] INV Populus Sion. EV Exurgens Maria. Prima tria responsoria de historia Clama.

Laudes AN Constantes cum reliquis. PS Miserere cum reliquis ut supra in prima regula. Capitulum de quattuor temporibus. AB Ex quo facta est. Oratio de sancta Maria. Et oratio de tempore dicatur.

Ad horas addatur antiphona et oratio de sanctis.

Ad horas et ad missam ut supra in propria rubrica de quattuor temporibus.

Ad vesperas AM O oriens. Oratio dominicalis. Suffragia consueta.

SABBATO

[Ad matutinum] INV Ecce venit. EV Anno quinto decimo. Responsoria quartum, quintum, sextum de Clama.

Laudes AN Consurge cum reliquis. PS Miserere cum reliquis ut supra. Pro quarta antiphona recipiatur Expectetur ad suum canticum. Capitulum de quattuor temporibus. AB Omnis vallis. Oratio de quattuor temporibus. Suffragia de sancta Maria et de omnibus sanctis.

[DOMINICA QUARTA DE ADVENTU]

Ad vesperas AN Veni et libera. PS Benedictus cum reliquis. CP Gaudete in domino. RP Non auferetur. HY Conditor alme. VS Rorate caeli. AM O rex gentium. Oratio dominicalis. Et addatur antiphona et oratio de sancta Maria tantum.

Completorium ut supra in sabbatinis noctibus.

Ad matutinum, ad horas et ad missam ut infra in propria rubrica de quarta dominica.

In secundis vesperis AN O Emmanuel. Oratio dominicalis. Addatur de sancta Maria tantum.

Completorium ut supra ferialiter.

[FERIA SECUNDA]

Deinde feria secunda.

[Ad matutinum] INV Regem venturum. Legatur LS Vos inquam. Responsoria septimum, octavum, nonum de Clama.

Laudes AN Ecce veniet cum reliquis. PS Miserere cum reliquis ut supra in prima rubrica. AB Egredietur virga. Oratio de sancta Maria. Addatur antiphona et oratio de omnibus sanctis.

Ad horas ut in feriis.

[DE SANCTO THOMA APOSTOLO]

Ad vesperas per omnia ut de apostolo. In suffragium AC O virgo virginum. Oratio de sancta Maria.

Completorium de apostolo.

Ad matutinum, ad horas et ad missam ut de apostolo.

[Ad laudes] Et addatur in matutinis AC Nolite timere cum versiculo et oratione dominicali. Addatur antiphona et oratio de sancta Maria.

In secundis vesperis AN Iuravit dominus cum reliquis ut infra habetur in secunda parte huius operis in propria rubrica. In suffragium addatur AC O Gabriel cum ORC Deus qui de beatae.

Completorium de tempore ut supra.

FERIA QUARTA

Ad matutinum INV Regem venturum. Et legatur LS Vos inquam. Et incipiatur ibi ubi prius dimissum fuit, vel legatur pars homiliae de EV Anno quinto decimo et incipatur ibi Qui recipit. Responsoria decimum, undecimum, duodecimum de Clama.

Laudes AN Propter Sion cum reliquis. PS Miserere cum reliquis. AB Missus est. Oratio de sancta Maria, vel recipiatur una antiphona de superfluis. Et oratio dominicalis. Suffragia consueta ut supra.

Ad vesperas AM O rex pacifice. Oratio dominicalis. Et addatur antiphona cum oratione de sancta Maria. Postea de sanctis ut supra.

FERIA QUINTA

[Ad matutinum] INV Regem venturum. Legatur de parte homiliae EV Anno quinto decimo ab alia parte Qui recipit ubi prius fuerit dimissum, vel si heri illa pars fuit lecta hodie ab eadem legatur. Responsoria tertio decimum, quarto decimum, quinto decimum de Clama.

Laudes AN De Sion venit cum reliquis. PS Miserere cum reliquis ut supra. AB Intuemini. Oratio dominicalis. Suffragia consueta ut supra.

Ad vesperas per omnia ut habetur infra de vigilia vigiliae.

SEPTIMA REGULA

Si vigilia domini in sabbato venit in quarta feria praecedentis ebdomadae ieiunium quattuor temporum celebratur. Et tunc adventus domini sunt tres ebdomadae et sex dies. Laudes feriales scilicet Propter Sion de quarta feria propter festum sancti Thomae in quartam feriam praecedentis ebdomadae transferantur.

[FERIA QUARTA QUATTUOR TEMPORUM]

In eadem feria quarta quattuor temporum.

Ad matutinum INV Ecce venit. Legatur EV Missus est cum sua homilia. Tria responsoria de historia Ecce apparebit.

Laudes AN Propter Sion cum reliquis. PS Miserere cum reliquis. Capitulum de quattuor temporibus. AB Missus est. Oratio de sancta Maria. Oratio de tempore ad horas legatur.

Ad reliquos cursus et ad missam ut supra in rubrica de quattuor temporibus.

Ad vesperas AM O adonai. Oratio dominicalis et capitulum dominicale. Suffragia ut supra.

De antiphonis superfluis, vide regulas scriptas in secundis vesperis sanctae Luciae.

FERIA QUINTA

[Ad matutinum] INV Regem venturum. Legatur Isaias propheta in parte prius dimissa. Responsoria de historia Ecce apparebit.

Laudes feriales cottidianae. Capitulum dominicale. AB Dies domini. Oratio de dominica. Suffragia ut supra.

Ad vesperas AM O radix. Oratio dominicalis. Suffragia ut supra.

FERIA SEXTA

[Ad matutinum] INV Populus Sion. EV Exurgens Maria. Tria responsoria de historia Ecce apparebit.

Laudes antiphonae feriales et cottidianae. Capitulum de quattuor temporibus. AB Ex quo facta est. Oratio de sancta Maria. Suffragium de sanctis.

Ad horas et ad missam ut supra in sexta feria quattuor temporum.

Ad vesperas AM O clavis David. Oratio dominicalis. Suffragia ut supra.

SABBATO

Ad matutinum INV Ecce venit. EV Anno quinto decimo. Prima tria responsoria de historia Clama.

Laudes AN Consurge cum reliquis. PS Miserere cum reliquis ut supra in prima regula. Pro quarta antiphona recipiatur illa Expectetur ad suum canticum. Capitulum de quattuor temporibus. AB Omnis vallis. Oratio de quattuor temporibus. Suffragia de sancta Maria et de sanctis.

Ad horas et ad missam ut supra sabbato quattuor temporum.

[DOMINICA QUARTA DE ADVENTU]

Ad vesperas antiphona super psalmos Veni et libera. PS Benedictus cum reliquis. CP Gaudete in domino. RP Non auferetur. HY Conditor. VS Rorate caeli. AB O oriens. Oratio dominicalis. Addatur antiphona et oratio de sancta Maria tantum.

Completorium ut in sabbatinis noctibus.

Ad matutinum, ad horas et ad missam ut infra habetur in propria rubrica de quarta dominica. Deinde

In secundis vesperis dominicae dominicae AM O rex gentium. Oratio dominicalis. Cetera ut infra de quarta dominica.

Completorium ferialiter ut supra.

FERIA SECUNDA

[Ad matutinum] INV Regem venturum. Legatur LS Vos inquam per duos dies. Responsoria quartum, quintum, sextum de Clama.

Laudes AN Ecce veniet. PS Miserere cum reliquis ut supra. AB Egredietur virga. Oratio de sancta Maria. Suffragia consueta ut supra in feriis.

Ad vesperas AM O Emmanuel. Oratio dominicalis. Suffragia ut supra.

FERIA TERTIA

[Ad matutinum] INV Regem venturum. Legatur LS Vos inquam ubi prius dimissum fuit. Responsoria septimum, octavum, nonum de Clama.

Laudes AN Rorate caeli cum reliquis. PS Miserere cum reliquis. AB Tu Bethlehem. Oratio dominicalis. Suffragia de sancta Maria et de omnibus sanctis ut supra.

[DE SANCTO THOMA APOSTOLO]

Ad vesperas per omnia ut de apostolo. In suffragium addatur AC O virgo virginum cum versiculo et oratione de sancta Maria.

Ad matutinas addatur AC Nolite timere cum versiculo et oratione dominicali. Cetera omnia ut habetur in rubrica de sancto Thoma.

In secundis vesperis AN Iuravit dominus cum reliquis. PS Dixit dominus cum reliquis ut habetur de apostolis. Et addatur antiphona post Magnificat O Gabriel cum collecta de sancta Maria.

Completorium ferialiter ut supra.

[FERIA QUINTA]

Deinde feria quinta.

[Ad matutinum] INV Regem venturum. Legatur pars homiliae evangelii Anno quinto decimo ab illa parte Qui recipit. Responsoria decimum, undecimum, duodecimum de Clama.

Laudes AN De Sion cum reliquis. PS Miserere cum reliquis ut supra. AB Intuemini. Oratio dominicalis. Suffragia ut supra.

[Ad vesperas] AM O rex pacifice. Oratio dominicalis. Suffragia consueta ut supra.

FERIA SEXTA

[Ad matutinum] INV Regem venturum. Legatur *LS Laetitia quanta de parte homiliae evangelii Anno quinto decimo post illam partem Qui recipit ubi postquam dimissum fuit. Responsoria tertio decimum, quarto decimum, quinto decimum de Clama. *Et *Laudes Constantes cum reliquis. AB Quomodo fiet istud. Oratio de sancta Maria. In suffragio de sanctis.

Ad horas ut supra in feriis.

Ad vesperas ut infra in propria rubrica de vigilia vigiliae.

ITEM DOMINICA QUARTA ET PROXIMA ANTE NATIVITATEM DOMINI

Ad vesperas super psalmos AN Veni et libera. PS Benedictus. CP Gaudete in domino. RP Non auferetur. HY Conditor. VS Rorate caeli. AB O quod occurrit. OR Excita quaesumus domine. Addatur antiphona et oratio de sancta Maria tantum.

Completorium ut supra in sabbatinis noctibus.

Ad matutinum INV Surgite vigilemus. PS Venite exultemus. In primo nocturno AN Hora est. PS Beatus vir cum reliquis ut supra. VS Egredietur virga. Et legatur sermo beati Augustini qui sic incipit Legimus sanctum Moysen ad sex lectiones. RP Canite tuba. RP Vicesima quarta. RP Non auferetur. In secundo nocturno AN Nox praecessit et PS Conserva me cum reliquis. VS Egredietur dominus. RP Me oportet. RP Ecce iam. RP Virgo Israel. In tertio nocturno AN Scientes cum reliquis. PS Caeli enarrant cum reliquis. VS Ex Sion species. EV Miserunt Iudaei cum sua homilia. RP Iuravi. RP Non discedimus. RP Radix Iesse. Te deum laudamus non canitur.

Laudes AN Canite tuba. PS Dominus regnavit decorem cum reliquis. AN Ecce veniet. AN Erunt prava. AN Dominus veniet. AN Omnipotens sermo. CP Fratres nihil solliciti sitis, vel aliud de epistula dominicali, vel quod in officiali continetur. VS Vox clamantis. AB Ave Maria. Oratio de sancta Maria. Et oratio de dominica scilicet Excita domine dicatur ad horas cum ista oratione Deus qui de beatae Mariae. Post matutinas sequitur PS Domine ne in furore cum VS Requiem aeternam. Cetera ut in prioribus dominicis.

Ad primam AN Veni et libera. Cetera ut in priori dominica.

Ad tertiam AN Ex quo facta. Capitulum dominicale. RB Festina ne tardaveris. Oratio dominicalis.

Ad sextam AN Ecce ancilla domini. Capitulum de dominica. RB Emitte agnum. Oratio de dominica.

Ad nonam AN Ecce virgo. Capitulum dominicale. RB Tu exurgens. Oratio dominicalis. Et ita usque ad vigiliam domini fiat.

Ad missam IN Memento nostri domine. Kyrie eleison dominicale absque Gloria in excelsis. CL Excita domine. EP Gaudete in domino. GR Prope est domine. GV Laudem domini. ALV Veni domine. EV Miserunt Iudaei. Credo in unum dicitur. OF Ave Maria. Praefatio cottidiana. Canitur Sanctus et Agnus dei dominicaliter. CO Ecce virgo. Missa clauditur cum Benedicamus domino.

In secundis vesperis AN Veni et libera. PS Dixit dominus cum reliquis. Capitulum dominicale. Hymnus non canitur. VS Rorate caeli. AM O quod occurrit. Oratio dominicalis. Addatur antiphona cum collecta de sancta Maria. Completorium ferialiter ut supra.

Et nota quod ista dominica scilicet quarta secundum Rationalem et alios historiographos intitulantur dominica vacans, quod apostolicus olim haec dominica elemosinis vacabat, et tam ipse quam sui circa hoc intenti nullam stationem faciebant, propter quod dicta est vacans, scilicet a statione et indulgentia. Alias rationes quoniam vacans vocatur invenies et in Rationali. Item de vigilia domini in quamcumque feriam evenerit, ipsa vigilia antiphona de cantico mutetur in proximam feriam ante vigiliam.

Ad matutinum INV Ecce venit. Et legatur sermo Maximi videlicet Laetita quanta ad tres lectiones. VS Egredietur virga. RP Egredietur. RP Montes Israel. RP Ecce dominus.

IN VIGILIA VIGILIAE DOMINI

Ad vesperas AN Veni et libera. Psalmi feriales legantur ab hinc usque ad octavas epiphaniae. Finalis antiphonarum omittitur. CP Paratus esto vel aliud ut in officiali continetur. RP De illa occulta. Hymnus non canitur. VS Rorate caeli. AM O Ierusalem. Preces amodo non dicantur. OR Praesta quaesumus omnipotens deus, vel illa secundum aliquos libros Deus qui nos redemptionis. Sequitur antiphona et oratio de sancta Maria tantum et non de sanctis.

Ad completorium CP Paravit dominus. Hymnus ut supra. VS Custodi nos. AD Paratus esto. OR Vincula quaesumus domine, vel ista Deus qui nos redemptionis.

Ad matutinum INV Hodie scietis. Habetur nocturnus cum antiphonis cottidianis et ferialibus. VS Hodie scietis. Legatur EV Cum esset desponsata cum sua homilia ad tres lectiones. RP Sanctificamini. RP Constantes. RP Sanctificamini. Te deum laudamus non canitur, sed praemittatur VS Constantes, vel alius consimilis.

Laudes AN Iudaea. PS Dominus regnavit cum reliquis. AN Hodie scietis. AN Crastina die. AN Intuemini. AN Crastina erit vobis absque finali in omnibus antiphonis. CP Paratus esto vel aliud ut in officiali habetur de vigilia vigiliae. VS Constantes. AB Ioseph *fili David. Oratio sola de sancta Maria Deus qui de beatae Mariae. Si autem fuerit dies dominicus, tunc addatur collecta dominicalis sub una conclusione. Ad primam nec ad alias horas hymnus canitur, quia omnes horae festive et sollemniter dicuntur.

Ad primam antiphona de laudibus Hodie scietis. CP Propter Sion vel aliud. OR Deus qui nos.

Ad tertiam AN Levate. CP Videbunt gentes. RB Hodie scietis. VS Crastina die. Collecta ut supra.

Ad sextam AN Rex pacifice. CP Salus erit vel aliud. RB Crastina. VS Crastina erit. Oratio ut supra.

Ad nonam AN Magnificatus. CP Et eris corona. RP Crastina. VS Hodie scietis. Oratio ut supra.

Notandum quod ergo cum vigilia domini venit in die feriatum, tunc praescripta sic observari debent. Sed si vigilia domini in dominicam venerit, tunc in primis vesperis vigilia vigiliae modus suprascriptus servetur quo ad vesperas et ad completorium. Sed quo

Ad matutinum erit INV Hodie scietis. In primo nocturno AN Hora est. Et habeatur nocturnus dominicalis. PS Beatus vir cum reliquis. VS Egredietur virga. Sermo Augustini qui sic incipit Legimus sanctum Moysen, vel Isaiam prophetam, vel alium qui tempori congruit ad sex lectiones. Et canuntur sex responsoria de historia quartae dominicae scililcet Canite tuba cum reliquis. In secundo nocturno AN Nox praecessit. PS Conserva me cum reliquis. VS Egredietur dominus. In tertio nocturno AN Scientes. PS Caeli enarrant cum reliquis. VS Hodie scietis. EV Cum esset desponsata. RP Sanctificamini cum reliquis duobus ut supra. Te deum laudamusnon canitur, sed praemittatur VS Constantes.

Laudes AN Iudaea et Hierusalem cum reliquis. PS Dominus regnavit decorem cum reliquis. Cetera ut supra.

Ad primam et ad omnes alias horas ut supra festive et sollemniter.

Ad primam PS Deus in nomine tuo et psalmi isti Deus deus meus respice omnes omittantur.

[Ad missam] Item si vigilia domini in dominicam evenerit vel in aliam feriam officium eius est Hodie scietis. Kyrie eleison feriale absque Gloria in excelsis, etiam si esset dies dominicus. Collecta sola Deus qui nos redemptionis, nisi fuerit dies dominicus, tunc ambae collectae sub una conclusione dicantur. EPP Propter Sion. Deinde continuatim legatur EP Paulus servus. GR Hodie scietis. Alleluia non canitur, nisi fuerit dominica, tunc ALV Veni domine. EV Cum esset desponsata. Credo in unum non canitur, nisi fuerit dominica. OF Tollite. Praefatio cottidiana. Sanctus et Agnus ferialiter. CO Revelabitur. Missa clauditur cum Benedicamus domino. Et si fuerit dominica et tunc officium dominicale cantetur in praecedenti septimana.

IN VIGILIA NATIVITATIS CHRISTI

Ad vesperas antiphona super psalmos Scitote quia prope. PS Laudate pueri. AN Orietur. PS Laudate dominum omnes gentes. AN Dum ortus. PS Lauda anima. AN Gaude et laetare. PS Laudate dominum quoniam bonus. AN Ave spes nostra. PS Lauda Hierusalem. CP Paulus servus. RP Iudaea et Hierusalem. RV Constantes. Gloria patri. Quo finito responsorium reiteratur Iudaea et Hierusalem et reliqua. Hymnus non canitur. VS Constantes estote. AB Cum esset desponsata. Oratio sola dicatur de sancta Maria videlicet Deus qui de beatae Mariae. Et hoc secundum antiquum nostrum breviarium. Sed aliae ecclesiae habent orationem de vigilia Deus qui nos redemptionis secundum Ioannem Belethus, qui dicit quandocumque aliqua vigilia habet propriam collectam, ad vesperas ista debet recipi.

Ad completorium super psalmos AN Alleluia. CP Populus gentium. HY Veni redemptor gentium cum HV Praesepe iam fulget. VS Custodi nos. AD Vigilate animo. Kyrie eleison. VS Constantes estote. OR Deus qui hanc et cetera.

Ad matutinum INV Christus natus est nobis venite adoremus. PS Venite exultemus. In primo nocturno AN Dominus dixit ad me. PS Quare fremuerunt. AN Tamquam sponsus. PS Caeli enarrant. AN Diffusa est. PS Eructavit. VS Speciosus forma. Nota quod lectiones omnes leguntur in cappis praeter septimam lectionem, quae in dalmatica cum duabus candelis et thuribolo adiunctis pronuntiatur, et reliqua omnia in dalmatica perficiantur. Item legantur tres lectiones de Isaia scilicet Primo tempore. Et finiuntur sic Haec dicit dominus deus. RP Hodie nobis. RV Gloria in excelsis cum Gloria patri, quod ad tria prima responsoria canitur. Secunda LE Consolamini consolamini. RP Hodie nobis. RV Gloria in excelsis cum Gloria patri. Tertia LE Consurge consurge. RP Descedit de caelis. RV Tamquam sponsus cum prosa Missus ab arce et Gloria patri cum prosa Gloria piae trinitati et cum illa prosa Facturae plasmator. TPV Cunctorum. TPV Qui caelos. TPV Cum sancto. TPV Qui tunc. TPV Nunc iunges. Fabricae mundi. Choro *mediante propter neuma ad quemlibet versum. Et est notandum secundum magistrum Rationalem quod in primo nocturno post quemlibet versum cuiuslibet responsorii dicitur Gloria. Ex eo quod tria significat: secundum restaurationem angelorum, cum dicitur Gaudet exercitus angelorum in primo responsorio. Secundum reparationem hominum cum in eodem responsorio dicitur Pax vera descendit. Item tertius modus quo haec facta sunt cum dicitur Descendit de caelis et cetera. Et facta sunt per trinitatem. Idcirco post quodlibet istorum trium responsoriorum Gloria patri cantatur ad laudem trinitatis. Item in primis duobus responsoriis Gloria in excelsis pro duobus versibus canitur et per hoc duo praecepta novi testamenti videlicet [dilectionem] dei et proximi designamus vel salutem duorum popolorum scilicet iudaici et gentiles vel *redemptionem corporis et animae, pro quibus digne canimus cum angelis Gloria in excelsis. In secundo nocturno AN Suscepimus deus. PS Magnus dominus. AN Orietur. PS Deus iudicium. AN Veritas de terra. PS Benedixisti. VS Notum fecit dominus. Legatur sermo Fulgenti Natalis domini ad tres lectiones et concluduntur cum Tu autem domine. RP Quem vidistis. RP O magnum mysterium. RP Beata dei. In tertio nocturno AN Homo natus est. PS Fundamenta. AN Laetentur caeli. PS Cantate primum. AN Notum fecit dominus. PS Cantate secundum. VS Benedictus qui venit. Legantur tria evangelia cum suis homiliis: EV Exiit edictum a Caesare. RP Sancta et immaculata. Secundum Pastores loquebantur. RP In principio erat. Tertium EV In principio erat. RP Verbum caro factum est. RV In principio vel RV Puer natus est. Et prosa Quem aethera cum sequentibus versibus choro mediante propter neuma ad quemlibet versum. Deinde incipiatur missa in galli cantu.

Ad missam IN Dominus dixit ad me. Kyrie eleison cum Gloria in excelsis dominicaliter, quod secundum consuetudinem nostrae ecclesiae solum hodie canitur in ista missa et numquam alias canitur. CL Deus qui hanc sacratissimam. EPP Populus gentium. Deinde continuatim legatur EP Apparuit gratia. GR Tecum principium. ALV Dominus dixit. SE Grates nunc omnes. EV Exiit edictum. Credo in unum dicitur. OF Laetentur caeli cum suis versibus. Praefatio de nativitate Christi Quia per incarnati verbi, quae non mutatur usque ad epiphaniam domini, praeterquam in die et in octava sancti Ioannis evangelistae. Communicantes per totam septimanam, quotiens cantatur de nativitatem Christi. Sanctus et Agnus dei sub melodia dominicali. CO In splendoribus sanctorum. Missa cum Benedicamus domino clauditur. Sacerdos non benedicat populum seu dat benedictionem tam in prima missa quam in secunda, ne populo quasi licentiam abeundi infra matutinas dedisse videatur. Finita missa statim legatur EV Liber generationis cum sua melodia. Et est ratio talis quia generatio divinitatis de qua facta est mentio in missa Dominus dixit ad me quod processit generationem humanitatis, de qua legitur EV Liber generationis, quia illarum generationum *notitia, sint nobis *laudis materia. Ideo lecto evangelio cantores incipiant Te deum laudamus. Quo finito praemittatur VS Ipse invocavit me et sic incipiantur laudum antiphonae.

[Laudes] Quem vidistis. PS Dominus regnavit decorem cum reliquis. AN Genuit puerpera. AN Ecce advenit. AN Angelus ad pastores. AN Facta est. Capitulum nec versiculus dicitur post ultimam antiphonam. Sed incipiatur AB Gloria in excelsis. Post Benedictus finita antiphona sequitur collecta de die Concede quaesumus omnipotens deus sine conclusione, et statim sequitur AC O mundi domina et AC Completi sunt dies. VS Post partum virgo. Sequitur Deus qui per beatae Mariae. Finitis his omnibus celebretur secunda Missa.

Ad secundam missam IN Lux fulgebit. Kyrie eleison dominicale, non sicut in prima missa, sed sicut canitur in dominica per totum annum, cum Gloria in excelsis. CL Da quaesumus omnipotens deus. Et addatur collecta de sancta Anastasia sub una conclusione. EPP Spiritus domini super me. Et EP Apparuit benignitas legatur continuatim. GR Benedictus. ALV Dominus regnavit. SE Eia recolamus. EV Pastores loquebantur. Credo in unum canitur. OF Deus enim. PF Quia per incarnati. Communicantes dicitur. Sanctus et Agnus sollemniter. CO Exulta filia. Missa clauditur cum Benedicamus domino secundum antiquum breviarium nostrum, sed secundum antiquos cantatur Ite missa est et secundum eosdem benedictio datur. Super quod talem reddunt rationem: indecens enim esset populum continuare diem cum nocte expectando tertiam missam, et hoc teneat quisque secundum quod sibi placuerit in hoc. Sciendum enim est quod illi sacerdotes qui in die natalis Christi iuxta ordinationem sanctae ecclesiae volunt plures quam unam missam celebrare necesse est quod debent corde et ore habere, secundum Hostiensem, quod non sumant vinum superfusionis, hoc *est primam superfusionem, nec secundam factam super digitos. Si secus fecerint non sunt ieiuni ut habetur *in decretali De missarum celebrando. Certum est enim quod tales sacerdotes cauti debent esse et diligentes, ita quod totum sacramentum de calice bibant et evacuant, deinde superfundant vinum, et tunc tam eadem superfusio calicis quam ablutio digitorum ministro altaris vel alteri devoto homini propter reverentiam ad sumendum porrigant. Nec est advertendum opinio quorumdam simplicium, qui huiusmodi opinionis sunt, non vere quia quidquid admiscetur, sanguini sanguis efficitur, quod tamen falsum est iuxta decreta Cum in arte, ut habetur in glossa capitulo decretalis, quod in dubiis de consecratione ecclesiae super verbo consecrato Cum enim multum differt sacratum seu sacramentum et sanctificatum seu benedictum, quia minus dignum non trahit ad se magis dignum. Ad primam nec ad alias horas hymnus canitur.

[Ad primam] AN In principio. CP Apparuit benignitas. RB Christe Iesu fili dei. RV Qui natus est de virgine. VS Exurge domine. Kyrie eleison. Et ne nos. VS Verbum caro factum est. Credo in deum. Carnis resurrectionem. Sequitur VS Speciosus forma. OR Concede quaesumus omnipotens deus. Et nota antiphonam ad primam et capitulum illa duo per singulos *dies canuntur seu dicuntur usque ad epiphaniam domini.

Ad tertiam AN Hodie Christus natus est. Privatis vero diebus erit AN Hodie intacta. CP Apparuit gratia. RB Speciosus forma. VS Notum fecit dominus. Oratio ut supra.

Ad sextam AN Natus est nobis hodie. Sed privatis diebus Natus est nobis. CP *Multifariam. RB Notum fecit dominus. RV Benedictus qui venit. VS Ipse invocavit me. Oratio ut supra.

Ad tertiam missam seu ad publicam introitus missae sollemniter incipiatur Puer natus. Kyrie eleison sollemne cum Gloria in excelsis. CL Concede quaesumus. EPP Propter *hoc scietis [et] EP *Multifariam legantur continuatim. GR Viderunt omnes. ALV Dies sanctificatus. SE Natus ante saecula. EV In principio erat verbum. Credo canitur. OF Tui sunt caeli. Praefatio et Communicantes ut supra. Sanctus et Agnus sollemniter. CO Viderunt. Ite missa est. Item nota quod hac die nativitatis domini tres missae celebrentur ut magister Rationalis ponit propter has causas, quia per eas repraesentatur triplex status scilicet ante legem status, sub lege status, sub gratia. Quod potest intelligi in his versibus: tres in natali missae debent celebrari, quarum prima sacram Christi signat genituram, altera vetera designat gaudia Christi, tertia iam factum, quod lex fore sacra designat. Nam per primam missam quae canitur in nocte intelligas statum, qui fuit ante legem, scilicet quando homines erant in tenebris, unde canitur in prophetia missae hodiernae Populus qui ambulabat in tenebris. Secunda missa quae canitur in aurora repraesentat tempus sub lege, in quo iam recipiebant ex parte cognoscere Christum, sed non plene propter dicta legis et prophetarum et ideo canitur inter diem et noctem et dicitur Lux fulgebit. Tertia missa dicitur in die per quam designatur tempus gratiae scilicet praesens unde dicitur Puer natus.

In secundis vesperis AN Tecum principium. PS Dixit dominus. AN Redemptionem. PS Confitebor. AN Exortum. PS Beatus vir. AN Apud dominum. PS De profundis. AN De fructu. PS Memento. CP *Multifariam vel aliud ut in officiali continetur. RP Verbum caro. RV In principio cum prosa Quem aethera. VS Tecum principium. AM Lux orta. CL Concede nos quaesumus omnipotens deus.

[Ad processionem] Qua finita fiat processio ad sanctum Stephanum cum RPP Sancte dei pretiose. RV Ut tuo interventu. Sequitur VS Gloria et honore. AM Stephanus autem. CL Da nobis quaesumus domine. Deinde *redeatur ad chorum cum AP O mundi domina et AP Completi sunt. Sequitur VS Post partum. ORC Deus qui per beatae Mariae. Deinde Benedicamus domino.

Ad completorium CP Populus gentium. Quod non mutatur usque ad epiphaniam domini. HY A solis ortu. VS Custodi nos. AD Ecce de quo. Collecta de nativitate. Et nota: hymnus et antiphona super Nunc dimittis non mutatur ante octavam nativitatis Christi.

DE SANCTO STEPHANO

Ad matutinum INV Regem protomartyris Stephani. In primo nocturno AN Beatus Stephanus. PS Beatus vir. AN Constitutus. PS Quare fremuerunt. AN In tribulatione. PS Domine quid multiplicati. VS Gloria et honore. Legatur sermo beati Fulgentii episcopi qui sic incipit Heri celebravimus ad sex lectiones. RP Lapidabant. RP Videbant. RP Stephanus autem. In secundo nocturno AN Lumine vultus. PS Cum invocarem. AN Benedictionis. PS Verba mea. AN O quam admirabile. PS Domine dominus noster. VS Posuisti domine. RP Stephanus servus. RP Hesterna die. RP Impii super. In tertio nocturno AN In domino confido. Palmum ipsum. AN Sine macula. PS Domine quis habitabit. AN Domine virtus. PS Domine in virtute. VS Magna est gloria. EVI Dicebat Iesus turbis cum sua homilia. RP Intuens. RP Impetum. RP Patefactae. Te deum laudamus.

Laudes AN Cum esset. PS Dominus regnavit decorem cum reliquis. AN Lapidabant. AN Adhaesit. AN Stephanus vidit. AN Positis autem. AN Stephanus plenus gratia. VS Captabant in animam. AB Patefactae sunt. OR Da nobis quaesumus domine. Addantur antiphonae et collectae de nativitate Christi et de beata virgine. Antiphonae de nativitate Christi sunt haec: Parvulus filius. AC Verbum caro. AC Pastores. AC O regem caeli. AC Pastores loquebantur. VS Notum fecit dominus. VS Ipse invocavit, vel alius consimilis. Sequitur una collecta de nativitate Christi. Antiphonae de sancta Maria sunt haec: Virgo verbo. AC Nesciens mater. AC Sancta et immaculata. AC Virgo hodie. AC Gaudeamus. AC Beatus venter. AC Hodie intacta. AC Virgo dei. AC Continet in gremio. VS Post partum virgo. ORC Deus qui per beatae Mariae. Ad primam nec ad alios cursus hymnus canitur. Sed antiphona

Ad primam In principio. CP Tu autem domine, vel illud Apparuit benignitas. Quae duo non mutantur usque ad epiphaniam domini. Cetera ut supra de nativitate domini quo ad primam.

Ad tertiam AN Lapidabant Iudaei. CP Elegerunt. RB Gloria et honore. VS Posuisti domine. OR Da nobis domine imitari, vel Omnipotens sempiterne.

Ad sextam AN Stephanus servus. CP Cum autem esset. RB Posuisti. VS Amavit eum. Oratio ut supra.

Ad nonam AN Saule quid me. CP Lapidabant. RB Amavit eum. VS Magna est gloria. Oratio ut supra.

Ad missam IN Etenim sederunt. Kyrie eleison sollemne cum Gloria in excelsis. CL Da nobis domine. Addatur collecta de nativitate domini et de sancta Maria sub una conclusione. EP Stephanus plenus. EV Ecce ego mitto. Credo non dicitur, nisi sit dominica. PF Quia per incarnati. Sanctus et Agnus sollemniter. Ite missa est. Cetera ut habentur in missali.

In secundis vesperis AN Tecum principium ut supra. CP Stephanus autem vel Positis autem. RP Verbum caro cum prosa TR Quem aethera. VS Gloria et honore. AM Sepelierunt Stephanum. Oratio ut supra. Sequitur antiphona cum collecta de nativitate.

[Ad processionem] Deinde fiat processio ad altare sancti Ioannis evangelistae cantando RPP Vox tonitrui. RV Victo senatu. Quo finito dicatur VS In omnem terram. AM Valde honorandus est. ORC Ecclesiam tuam. In reditu AP O mundi domina, et AC Completi sunt. VS Post partum. ORC Deus qui per beatae. Benedicamus domino.

Completorium de nativitate domini ut supra in die sancto.

DE SANCTO IOANNE EVANGELISTA

Ad matutinum INV Regem apostolorum. In primo nocturno AN Ioannes apostolus. PS Caeli enarrant cum reliquis ut de apostolis. AN Supra pectus. AN Quasi unus. VS In omnem terram. Legatur sermo qui sic incipit Ioannes apostolus et evangelista, vel alius qui habetur in libro, ad sex lectiones. RP Valde honorandus est. RP In illo die. RP Qui vicerit. In secundo nocturno AN In ferventis olei. AN Propter insuperabilem. AN Occurrit beato. VS Constitues e os. RP Hic est discipulus. RP Iste est Ioannes. RP Famulo tuo. In tertio nocturno AN Apparuit. AN Expandens manus. AN Domine suscipe. VS Nimis honorati. EV Dixit Iesus Petro sequere me cum sua homilia. RP Ecce puer. RP Diligebat. RP In medio ecclesiae. Te deum laudamus.

Laudes Hic est discipulus. AN Hic est discipulus. AN Ecce puer. AN Misit dominus. AN Sic eum volo. CP Qui timet deum. VS Iusti confitebuntur nomini. AB Iste est Ioannes. OR Ecclesiam tuam. Suffragia de nativitate domini, de sancta Maria, de sancto Stephano cum antiphonis et collectis.

Ad primam de nativitate domini ut supra in die sancto.

Ad tertiam AN Ecce puer. CP Cibavit illum. RB In omnem terram. VS Constitues. Oratio ut supra.

Ad sextam AN Sic eum volo. CP In medio ecclesiae. RB Constitues. VS Nimis honorati.

Ad nonam Sunt de hic stantibus. CP Ecce servus. RB Nimis honorati. Oratio ut supra.

Ad missam IN In medio ecclesiae. Kyrie eleison sollemne cum Gloria in excelsis. CL Ecclesiam tuam cum collecta de nativitate. Et si placet dicatur collecta de sancta Maria et de sancto Stephano. EP Qui timet deum. GR Exiit sermo. ALV Hic est discipulus. SE Ioannes Iesu. EV Dixit Iesus Petro. Credo in unum. Praefatio de apostolis. Sanctus et Agnus sollemniter. Ite missa est.

In secundis vesperis AN Tecum principium cum reliquis. PS Dixit dominus cum reliquis ut supra in die sancto. Capitulum de sancto Ioanne. RP Verbum caro factum est cum prosa Quem aethera. VS In omnem terram. AM In medio ecclesiae. Collecta de sancto Ioanne. Antiphona et collecta de nativitate domini et de sancto Stephano.

[Ad processionem] Sequitur deinde ad processionem RPP Isti sunt sancti. Finito responsorio sequitur VS Laetamini in domino. AM Istorum est enim. ORC Deus cuius praeconium. In redditu sequitur AP O mundi domina cum AP Completi sunt. VS Post partum. ORC Deus qui per beatae Mariae. Benedicamus domino.

Completorium de nativitate domini ut supra.

DE INNOCENTIBUS

Ad matutinum INV Regem regum dominum. In primo nocturno AN Secus decursus cum reliquis. PS Beatus vir cum reliquis ut de pluribus martyribus require in communi. Legatur LS Dedicatur novus ad sex lectiones. RP Sub altare. RP Effuderunt. RP Adoraverunt. In secundo nocturno AN Scuto cum reliquis. RP Isti sunt sancti. RP Cantabant sancti. RP Isti sunt sancti qui non. In tertio nocturno AN Sanctis qui sunt cum reliquis. PS Conserva me cum reliquis. *Sed antiphona nona est Vindica domine. PS Deus venerunt. EV Angelus domini cum sua homilia. RP Coronavit. RP Ecce vidi. RP Centum quadraginta. Te deum laudamus non canitur, nisi fuerit dominica.

Laudes AN Herodes. AN A bimatu et infra. AN Vox in Rama. AN Sub throno dei. AN Cantabant sancti. CP Vidi supra montem. VS Iustorum animae. AB Hi sunt. Collecta ut supra. Sequitur antiphona et collecta de nativitate domini, de sancta Maria, de sancto Stephano et de sancto Ioanne evangelista.

Ad primam de nativitate domini ut supra in die sancto. Nec hymnus canitur sicut priusquam.

Ad tertiam AN Ambulabunt mecum. CP Hi sunt. RB Laetamini in domino cum reliquis ut de pluribus martyribus. OR Deus cuius praeconium.

Ad sextam AN Laverunt stolas. CP Hi empti sunt.

Ad nonam AN Angelus eorum. CP Vidi subtus vel aliud ut habetur. Collecta ut supra.

Ad missam IN Ex ore infantium. Secundum aliquos Glori patri non dicitur, sed secundum modus huius nostrae ecclesiae canitur. Kyrie eleison dominicale absque Gloria in excelsis, nisi sit dies dominicus. CL Deus cuius praeconium. Sequuntur collecta de nativitate domini, de sancta Maria, de sancto Stephano et de sancto Ioanne evangelista secundum quod volueris. EP Vidi supra montem. GR Anima nostra. Pro alleluia dicitur Laus tibi Christe. Sed si fuerit dominica tunc Alleluia canitur. SE Laus tibi Christe. EV Angelus domini. Credo non canitur, nisi fuerit dominica. OF Anima nostra. Prafatio de nativitate. Sanctus et Agnus dominicaliter. Missa clauditur cum Benedicamus domino, nisi sit dominica, tunc Ite missa est. Item nota quod passio sanctorum Innocentum minus festive quam aliorum sanctorum celebratur, ex ea ratione quia licet martyrio coronati fuerint, nondum tamen ad gloriam, sed ad infernalem poenam descenderunt, sicut plures alii sancti cum resurrectione Christi, qui moriebantur. Sed quia in resurrectione dominica cum reliquis sanctis liberari et sanctificari meruerunt gratia et cetera.

In secundis vesperis AN Tecum principium cum reliquis. PS Dixit dominus cum reliquis. CP Vidi supra montem. RP Verbum caro. RV In principio cum suis versibus Quem aethera. VS Laetamini. AM Isti sunt qui venerunt. Collecta ut supra. Suffragia de nativitate domini, de sancta Maria, de sancto Stephano et de sancto Ioanne evangelista ut supra.

Completorium ut supra de nativitate domini.

[DE PRIMO DIE POST FESTUM INNOCENTUM]

Nota infra octavam nativitatis Christi tantum sunt tres dies profesti, ideo feriati, in quibus canitur ad vesperas AN Tecum principium cum reliquis. PS Dixit dominus cum reliquis ut supra in die sancto. Capitulum unum de nativitate domini. VS Tecum principium. In evangelio una antiphona de suprascriptis antiphonis de nativitate domini, quamcumque volueris. Collecta de nativitate domini. Suffragia de sancta Maria, de sancto Stephano, de sancto Ioanne, de Innocentibus cum antiphona et collecta.

Completorium de nativitate domini ut supra. Et sic in crastina die Innocentum. Si non est dominica dies

Ad matutinum INV Christus natus est sed minus. Antiphonae cum suis psalmis recipiantur de sancta nocte scilicet Dominus dixit cum reliquis. Et legantur coniunctim. Et evangelium dominicale Erat mater Iesu vel tres lectiones de sermone Cupientes. RP Ecce agnus dei. RP Beata viscera. RP Confirmatum est cor. Sed si dominica fuerit legantur sex lectiones de sermone Cupientes et praedictum EV Erat mater. RP Ecce agnus dei cum reliquis. Et quandocumque fuerit dies dominica infra octavam nativitatis domini tunc

Ad matutinum INV Christus natus minus cantetur. Te deum laudamus sive sit dies dominica sive feriata.

Ad laudes Verbum caro sola tantum. Capitulum de nativitate. VS Ipse invocavit. Super Benedictus antiphona quamcumque volueris de nativitate cum illa antiphona Dum medium silentium et tunc capitulum et collecta erunt de dominica *et tantum ad matutinas, scilicet quando evangelium dominicale legitur. In matutinis addatur antiphona et collecta de sancta Maria, de santco Stephano, de sancto Ioanne et de Innocentibus.

Ad primam AN In principio. Hymnus non canitur, nec ad alios cursus. CP Apparuit benignitas vel aliud de nativitate. Collecta de nativitate domini.

Ad tertiam AN Natus est nobis salvator. Capitulum de nativitate. RB Speciosus forma. Oratio de nativitate.

Ad sextam AN Natus est nobis deus. Capitulum de nativitate. RB Notum fecit. Oratio de nativitate.

Ad nonam AN Nato domino. Capitulum de nativitate domini. RB Benedictus qui venit. Oratio patet. Nota quod eadem die quo evangelium dominicale scilicet Erat mater Iesu legitur, cantandum est officium dominicale pro missa.

[Ad missam] IN Medium silentium. Kyrie eleison dominicale cum Gloria in excelsis. CL Omnipotens sempiterne deus dirige actus et collecta de sancta Maria. EP Quanto tempore heres. GR Speciosus forma. ALV Dominus regnavit. EV Erat pater et mater. Credo in unum dicitur. OF Deus enim firmavit. PF Quia per incarnati. Quidam tenent Communicantes iuxta scriptam regulam antiqui breviarii, videlicet ubi legitur Communicantes per totam ebdomadam dici quotiescumque cantatur de nativitate domini. Idcirco dum dominicale officium huius temporis sit per totum de nativitate domini, ex eo Communicantes dici debet. Et licet breviarium nostrum antiquum hoc dicat, tamen ecclesia nostra quando cantatur dominica non consuevit habere Communicantes, nisi quando Puer natus canitur in feriis. CO Tolle puerum. Ite missa. Nota quando infra octavam nativitatis Christi celebratur officium dominicale in die dominica, tunc dominicaliter celebratur officium.

Ad vesperas AN Tecum principium cum reliquis. PS Dixit dominus cum reliquis ut supra in die sancto. Capitulum de nativitate domini. Nec responsorium nec hymnus Benedictus qui venit dicitur. VS Tecum principium. AM Ecce advenit, si in hoc continetur, sed si non habetur, tunc una de nativitate suprascripta. *Sequuntur suffragia de sanctis.

[DE SECUNDO DIE POST FESTUM INNOCENTUM]

Item secundo die profesto.

[Ad matutinum] INV Christus natus est minus. Antiphonae cum suis psalmis replicantur de sancta nocte et versiculi, ut supra scriptum est. Tres lectiones de sermone Cupientes, ubi prius dimissum est, vel de alio sermone scilicet Natalis *domini. Tria responsoria de historia Ecce agnus. Te deum laudamus canitur.

Laudes AN Verbum caro sola tantum. Capitulum de nativitate Christi. VS Ipse invocavit. AB Parvulus filius vel alia de nativitate Christi. Collecta de nativitate. Suffragia de sancta Maria et de aliis sanctis.

Ad primam et ad omnes alios cursus fiat ut supra de primo profesto die.

Ad missam Puer natus per totum. Gloria in excelsis. Credo dicitur. Communicantes dicitur iuxta regulam suprascriptam.

DE SANCTO SILVESTRE

[Ad vesperas] AN Tecum principium cum reliquis. PS Dixit dominus cum reliquis ut supra. Capitulum de uno confessore et pontifice. Responsorium, nec hymnus canitur. VS Gloria et honore. AM Sacerdos et pontifex. OR Da quaesumus omnipotens deus. Addantur antiphonae et orationes de nativitate, de sancta Maria, de sancto Stephano, de sancto Ioanne, et de Innocentibus.

Completorium de nativitate Christi ut supra.

Ad matutinum INV Regem confessorum. Novem antiphonae et novem psalmi coniunctim ut de uno pontifice. Legenda eius legatur ad tres lectiones et tria responsoria de historia Euge serve. Te deum laudamus. *dicitur.

Laudes AN Ecce sacerdos *sola. Capitulum de uno confessore et pontifice. VS Magna est gloria. AB Qui dum esset. Collecta de ipso ut supra. Suffragia de nativitate, de sancta Maria et de reliquis sanctis.

Ad primam de nativitate domini ut supra.

Ad tertiam AN Non est inventus.

Ad sextam AN Ideo iureiurando.

Ad nonam AN Benedictionem omnium gentium. Capitula, responsoria et versiculi ut de uno confessore et pontifice. Collecta propria ut supra.

Ad missam IN Sacerdotes tui. Hierusalem Kyrie eleison cum Gloria in excelsis dominicaliter. Collecta propria vel communis cum addictione de nativitate, de sancta Maria et de ceteris sanctis ut supra. EP Plures facti sacerdotes vel illa Ecce sacerdos. GR Ecce sacerdos. GV Non est inventus. ALV Elegit te dominus. EV Homo quidam nobilis. Credo non dicitur. OF Inveni David. Praefatio de nativitate. Sanctus et Agnus dominicaliter. CO Beatus servus. Ite missa est.

IN OCTAVA NATIVITATIS DOMINI

Ad vesperas antiphona super psalmos Tecum principium cum reliquis. CP Priusquam veniret. Responsorium non canitur. HY A solis ortu. VS Tecum principium. AM Qui de terra est secundum breviarium antiquum, licet secundum plures antiphona sit Magnum hereditatis propter orationem subsequentem de beata virgine. Sequitur collecta post antiphonam Qui de terraORDeus qui salutis aeternae, quae amodo durat usque ad purificationem. *Suffragia non habentur.

Ad completorium capitulum de nativitate ut supra, vel aliud de circumcisione domini de epistula. HY Corde natus, qui non mutatur usque ad epiphaniam domini. VS Custodi nos domine. AD Glorificamus te, quae etiam non mutatur ante epiphaniam cum OR Deus qui salutis.

Ad matutinum INV Christus natus est. In primo nocturno AN Dominus dixit. PS Quare fremuerunt. AN In sole posuit. PS Caeli enarrant. AN Elevamini. PS Domini est terra. VS Speciosus forma. Legantur sex lectiones de sermone *Quamquam non dubitem, vel de alio sermone qui congruit festo ut in libro continetur. Responsoria ut in sancta nocte scilicet Hodie nobis et RV Tamquam sponsus minor. In secundo nocturno AN Speciosus forma. PS Eructavit. AN Ipse invocabit. PS Misericordias domini. AN Exultabunt. PS Cantate primum. VS Notum fecit dominus. RP Quem vidistis. RP O magnum. RP Beata dei. In tertio nocturno AN Homo natus. PS Dominus regnavit exultet. AN Ante luciferum. PS Cantate secundum. AN Nato domino. PS Dominus regnavit irascantur. VS Benedictus qui venit. EV Cum consummati essent cum sua homilia. RP Sancta et immaculata. RP In principio erat. RP Benedictus qui venit. Te deum laudamus canitur.

Laudes AN O admirabile commercium. PS Dominus regnavit decorem cum reliquis. AN Quando natus est. AN Rubum quem viderat. AN Germinavit radix. AN Ecce Maria. CP Itaque lex vel aliud. VS Ipse invocavit. AB Magnum hereditatis. OR Deus qui salutis. Ad primam et ad alias horas hymnus non canitur, sed antiphona

ad primam In principio. Capitulum de nativitate. OR Deus qui salutis et collecta ad omnes horas fiat.

Ad tertiam AN Natus est nobis salvator. CP Circumcisio. RB Speciosus forma. VS Notum fecit dominus. OR Deus qui salutis vel illa Deus [qui] *nos nati.

Ad sextam AN Natus est nobis deus. CP Nos fratres sumus. RB Notum fecit dominus. VS Benedictus qui venit. Collecta de circumcisione ut supra.

Ad nonam AN Nato domino. CP Dico Christum vel aliud consimile de circumcisione. RB Benedictus qui venit. VS Ipse invocavit me. Collecta ut supra.

Ad missam IN Vultum tuum per totum et non Puer natus *ut quidam *volunt, quia per totam praecedentem ebdomadam dictum est specialiter de partu. Ideo die isto specialiter dicendum est de pariente sicut beato Gregorio placeat. Kyrie eleison cum Gloria in excelsis sollemniter. CL Deus qui salutis et non illa Deus qui nobis nati. EP Priusquam veniret. GR Diffusa est. ALV Post partum. SV Gaude dei genitrix. EV Postquam consummati sunt. Credo dicitur. OF Offerentur maius. PF Quia per incarnati. Sanctus et Agnus sollemniter. CO Simile est regnum. Ite missa est.

In secundis vesperis AN Tecum principium ut supra. Capitulum de circumcisione. RP Verbum caro. VS Tecum principium. AM Mirabile mysterium. OR Deus qui salutis. Sequatur AC Stephanus autem. VS Gloria et honore. ORC Da nobis quaesumus domine.

Completorium ut supra de nativitate domini. HY Corde natus. AD Glorificamus te. OR Deus qui salutis.

IN OCTAVA SANCTI STEPHANI

Ad matutinum INV Regem protomartyris. In primo nocturno AN Hesterna die. PS Beatus vir cum reliquis de uno martyre. AN Qui enim corpori. AN Praesepis. In secundo nocturno AN Stephanus autem. AN Omnes intendentes. AN Eicientes eum. In tertio nocturno AN Lapidaverunt. AN Lapides *torrentis. AN Ecce video. VS Gloria et honore. Supradictae antiphonae cum suis psalmis legantur et cantantur coniunctum. Legatur sermo qui sic incipitur Lectio actuum apostolorum, vel ille LS Ad *aquas, vel ille Quotiescumque prout invenies in libro ad tres lectiones, si non *est dies dominica. RP Videbunt omnes. RP Intuens in caelum. RP Patefactae sunt, vel illud Lapides *torrentis. Te deum laudamus.

Laudes AN Cum autem esset sola tantum. Capitulum et collecta ut in festo eius. VS Magna est. AB Patefactae sunt. Et addatur antiphona et collecta de nativitate videlicet Pastores vel alia consimilis et de sancta Maria. Et nota quod semper una antiphonarum ex his antiphonis O admirabile cum reliquis de sancta Maria usque ad purificationem canitur cum illo VS Post partum et ORC Deus qui salutis.

Ad primam de nativitate ut supra.

Ceteri cursus de sancto Stephano ut supra in festo eius sine hymno.

Ad missam IN Etenim sederunt per totum. Kyrie eleison cum Gloria dominicaliter. Credo non dicitur, nisi fuerit dominica. Praefatio de nativitate. Sanctus et Agnus dominicaliter. Ite missa est.

Nota si octava sancti Stephani vel Ioannis vel Innocentum in dominica venerit novem lectiones habeantur et ad vesperas dicatur responsorium de sancto Stephano. Si in dominicam venerit novem lectiones leguntur de supradictis sermonibus cum antiphonis praedictis et psalmis suis et novem responsoriis et sic ordinabis ut illud RP Hesterna in aliud transmutaberis si placuerit.

IN OCTAVA SANCTI IOANNIS

Ad vesperas AN Tecum principium cum reliquis ut supra. CP Qui timet deum vel aliud de sancto Ioanne. VS In omnem terram. AM Valde honorandus. OR Ecclesiam tuam. Sequuntur antiphonae de nativitate et de sancta Maria cum suis collectis.

Completorium ut supra.

Ad matutinum INV Crucifixum regem. In primo nocturno AN Qui vicerit. Psalmi ut de apostolis. AN Cibavit illum. AN Spiritu sapientiae. In secundo nocturno AN Dedit illi. Psalmi reliqui. AN Tu es. AN Ponam te. In tertio nocturno AN Ioannes autem. AN Iste est Ioannes. AN Dixit dominus. Ut praedictae antiphonae et psalmi cantantur et legantur coniunctim. Legatur LS Ioannes apostolus vel alius de sancto Ioannes ut inveneras in libro ad tres lectiones. RP Qui vicerit. RP Diligebat. RP In medio ecclesiae vel aliud Cibavit illum. Te deum laudamus.

Laudes AN Hic est discipulus sola tantum. Capitulum de sancto Ioanne. VS Iusti confitebuntur. AB In medio ecclesiae. OR Ecclesiam tuam. Addantur antiphonae et orationes de nativitate domini et de sancta Maria. Et nota si octava sancti Ioannis in dominicam venerit tunc ad vesperas responsorium et ad matutinas legantur sex lectiones de praedicto sermone. Et evangelium de sancto Ioanne. Et supradictae antiphonae et psalmi ordinatim coniungantur eisdem novem responsoriis.

Ad primam de nativitate ut supra. Ceteri cursus de sancto Ioanne ut supra sine hymno.

Ad missam IN In medio ecclesiae per totum. Kyrie eleison cum Gloria in excelsis dominicaliter. Credo dicitur. Praefatio de apostolis. Ite missa.

IN OCTAVA INNOCENTUM

Ad vesperas Tecum principium cum reliquis ut supra. Capitulum de Innocentibus. VS Laetamini in domino. AM Istorum est. OR Deus cuius praeconium. Sequantur antiphonae et collectae de nativitate et de sancta Maria.

Completorium de nativitate ut supra.

Ad matutinum invitatorium ut supra in die eorum. Antiphonae cum psalmis eorum novem continuando propraeter hanc antiphonam Vindica domine, pro qua cantatur AN Laetamini in domino cum PS Beati quorum ut supra in festo eorum. VS Exultent iusti. Legatur LS Tempore quo dominus ad tres lectiones vel alius de Innocentibus ut in libro continetur. RP Sub altare dei. RP Ecce vidi. RP Centum. Te deum laudamus hodie dicitur.

Laudes AN Herodes iratus sola tantum. Capitulum de Innocentibus. VS Iustorum. AB Hi sunt qui venerunt. OR Deus cuius praeconium. Sequitur antiphona cum collecta de nativitate et de sancta Maria.

Ad primam de nativitate ut supra. Ceteri cursus de Innocentibus ut supra sine hymno.

Ad missam IN Ex ore infantium per totum. Gloria in excelsis et Alleluia canuntur. Credo non dicitur, nisi sit dominica. Praefatio de nativitate. Ite missa est.

In secundis vesperis AN Tecum principium cum reliquis. AM Ecce advenit. Collecta de nativitate. Sequitur antiphona cum collecta de sancta Maria.

Sed si vigilia epiphaniae in dominicam venerit, tunc

sabbato ad vesperas canitur responsorium hymnus Benedictus. HY A solis ortu. In evangelio antiphona et collecta ut supra.

Ad matutinum si est feria dominica dicatur INV Christus natus est minus. Ad nocturnum legantur antiphonae et psalmi novem coniunctim de octava domini. Versiculus unus de nativitate. Et legatur EV Defuncto Herode cum sua homilia. Tria responsoria quae superveniant de historia Ecce agnus dei. Te deum laudamus dicitur.

Laudes AN Verbum caro sola tantum. Capitulum unum de nativitate quodcumque volueris. VS Tecum principium. AB Revertere in terram. Oratio de sancta Maria et de nativitate domini et ad suffragium dic antiphonam cum collecta de sancta Maria. Si autem ipsa vigilia epiphaniae fit in dominica, tunc

ad matutinum INV Christus natus est. Antiphonae, psalmi et versiculi per omnia ut in octava domini. Et lege unum sermonem de nativitate domini ad sex lectiones. Et evangelium suprascriptum scilicet Defuncto Herode. Et cantetur historia Ecce agnus dei. Cetera omnia fiant ut supra scriptum est de vigilia epiphaniae domini.

Ad primam de nativitate Christi ut supra.

Ad tertiam AN Natus est.

Ad sextam Natus est.

Ad nonam AN Tolle puerum. Capitula, responsoria, versiculi ut supra de nativitate domini. Similiter et collectae.

Ad missam IN Lux fulgebit per totum. Gloria in excelsis et Alleluia dicitur. CL Corda nostra. EP Scimus quoniam quaecumque lex. EV Defuncto Herode. Credo in unum secundum aliquos dici debet. Praefatio de nativitate domini. CO Tolle puerum. Ite missa est.

IN VIGILIA EPIPHANIAE

Ad vesperas AN O admirabile commercium. PS Laudate pueri cum reliquis. AN Quando nata est. AN Rubum quem viderat. AN Germinavit. AN Ecce Maria. CP Scimus quoniam quaecumque lex. RP In columbae specie. RV Caeli aperti. HY Gratuletur omnis. VS Reges Tharsis. AM Venit lumen tuum. OR Corda nostra. Suffragia non dicuntur.

Ad completorium CP Omnes de Saba venient. HY Hostis. VS Custodi nos. AD Ecce nomen domini. Kyrie. Christe. Kyrie. Pater noster. Et ne nos. Credo. Versiculus de epiphania. OR Deus qui hodierna, vel illa Deus illuminator gentium. Nota haec tria non mutantur usque ad octavam epiphaniae. Notandum quod secundum Rationale illa die in quibudam ecclesiis ad matutinas non dicitur [Domine] labia mea, nec Deus in adiutorium, sed incipitur AN Afferte domino, tali ratione ut per hoc denotetur promptitudo gentium, qui statim stella visa venerant ex obrupto, ut a dolosa invitatione Herodis discrepemus. Plures causas ponit magister Rationalis super hodiernum diem in libro suo. Item deinde est sciendum quod in aliquibus ecclesiis in principio tertii nocturni huius festi PS Deus noster refugium cum AN Fluminis impetus ponitur. Cum tamen ipse in ordine psalteri praecedit ultimum psalmum primi nocturni et omnes tres secundi nocturni et quare hoc fit antedictus magister ponit aliquas causas. Et dicit quod tertius nocturnus recolit novum testamentum quod est tempus gratiae. Ex eo hic tertius nocturnus habet in capite *antiphonam Fluminis impetus, quae cum dicto psalmo novum tangit testamentum. Et ideo dictus psalmus tunc et non prius dicitur. Item dicit quod ipsa antiphona habet alleluia et non ponitur in antiphonis primi vel secundi nocturni, quia maior laudatio quam Alleluia sonat, sub gratia est, cuius typum tertius nocturnus gerit, quem ante legem vel sub lege, quem praecedentes significant. Unde et omnes historiae quae *sibi Alleluia *vindicant, plus Alleluia in tertio nocturno *frequentant quam in aliis. Item iste PS Venite exultemus ponitur pro sexto psalmo, quia maior vocatio gentium facta est in sexta aetate. Item sciendum est quod in ecclesia Freisingensi iste modus huc usque observatus est. Et hodie observatur quod prima die huius festi cantatur INV Christus apparuit et PS Venite exultemus sicut solet fieri per circulum anni. Secundum alias [ecclesias] per totam ebdomadam sequentibus diebus, excepta octava die epiphaniae, matutina sine Domine labia mea et Deus in adiutorium, et absque Gloria patri similiter incipitur AN Afferte domino cum reliquis ut infra patebit hac die.

Ad matutinum Domine labia mea, Deus in adiutorium ista nocte dicitur, sed in aliquibus ecclesiis illa non non dicuntur et sequentibus. INV Christus apparuit. PS Venite exultemus in hac nocte dicitur solum. Sed in aliis privatis diebus tunc non dicuntur, sed similiter matutina incipiuntur cum illa AN Afferte. In primo nocturno AN Afferte. Palmum ipsum. AN Psallite. PS Omnes gentes. AN Omnis terra. PS Iubilate. VS Reges Tharsis. Legantur primae tres lectiones de Isaia Omnes sitientes venite, quae concluduntur cum Haec dicit dominus. Nota omnes legantur in cappis, sed evangelium legitur in dalmatica. RP Hodie in Iordane. RP Omnes de Saba. RP Stella quam viderant. In secundo nocturno AN Reges Tharsis. PS Deus iudicium. AN Omnes gentes. PS Inclina. AN Venite adoremus. PS Venite exultemus. VS Omnis terra. Legantur tres lectiones de sermone Leonis papae scilicet Celebrato proxime et concluduntur cum Tu autem domine. RP Interrogabat. RP Illuminare. RP Magi venerunt. In tertio nocturno AN Fluminis impetus. PS Deus noster refugium. AN Adorate dominum. PS Cantate primum. AN Adorate dominum. PS Dominus regnavit exultet. VS Omnes gentes. EV Cum natus esset Iesus cum sua homilia. RP Tria sunt numera. RP Dies sanctificatus. RP Hic dies. RP Videntes stellam. RP In columbae specie. RP Vox de caelis. RP Caeli aperti. RP Pastores prae claritate. Te deum laudamus. Praemisso versiculo uno de epiphania Deus in adiutorium.

Laudes AN Ante luciferum. AN Apertis thesauris. AN Magi videntes. AN Maria et flumina. AN Stella quam. CP Surge illuminare. VS Venient ad te. AB Hodie caelesti. OR Deus qui hodierna. Nota in hac collecta haec verba Hodierna die, hac sola die solent dici. Ad primam nec ad alias horas hymnus dicitur hodie et per totam septimanam.

Ad primam AN Stella ista sicut. CP Domine deus meus. RB Christe Iesu fili et more consueto. VS Reges Tharsis. Collecta ut supra vel illa Deus illuminator.

Ad tertiam AN Ab oriente. CP Leva in circuitu. RB Reges Tharsis. VS Omnis terra. OR Deus qui hodierna.

Ad sextam AN Magi videntes. Capitulum unum de epiphania. Etiam ad singulas horas prout invenies in officiali de ipso festo. RB Omnis terra adoret. Collecta ut supra.

Ad nonam AN Vidimus stellam. CP Ecce isti vel aliud de festo. RB Omnes gente. VS Venient ad te qui. Collecta ut supra. Antiphonae, capitula, responsoria et versiculi ad cursus per octavam teneas cum de festo celebras cum OR Deus qui unigenitum tuum.

Ad missam IN Ecce advenit. Kyrie eleison cum Gloria in excelsis sollemniter. CL Deus qui hodierna. EP Surge illuminare. GR Omnes de Saba. GV Surge. ALV Vidimus stellam. SE Festa Christi. EV Cum natus esset. Credo in unum dicitur per totam septimanam cum de epiphania agitur. OF Reges Tharsis. PF Quia cum unigenitus. Sanctus et Agnus sollemniter. Comunicantes et diem sacratissimum, quod hac sola die dicitur. CO Vidimus stellam. Ite missa est.

In secundis vesperis AN Tecum principium cum reliquis. PS Dixit dominus cum reliquis. Capitulum unum de epiphania prout in officiali continetur. RP Verbum caro cum sua prosa. Pro hymno versus de sequentia scilicet SV Anno hominis cum sequentibus versibus. VS Reges Tharsis. AM Tribus miraculis. Collecta ut supra.

Ad completorium CP Omnes de Saba, vel aliud de epiphania. HY Hostis Herodes. AD Ecce nomen domini. OR Deus qui hodierna, vel alia Deus qui illuminator omnium. Et sic dicas completorium usque ad octavam epiphaniae.

[INFRA OCTAVAM EPIPHANIAE]

Ad matutinum Domine labia nec Deus in adiutorium, nec invitatorium, nec PS Venite exultemus canitur ut supra scriptum est. Sed ad matutinum invitatorium, antiphonae cum psalmis eorum legantur coniunctim. Versiculus unus de festo. Et legantur tres lectiones de sermonibus quae habentur in libro per totam ebdomadam singulis diebus. Et responsoria repetantur semper tria quae continentur in die sancto, primo tamen responsorio scilicet Hodie in Iordane, et etiam illo Hic est dies praeclarus praetermisso, quae in die cantata sunt. Loco quorum assumantur responsoria superflua, quae supra nominantur. Te deum laudamus, Gloria in excelsis et Credo in unum dicitur per totam ebdomadam.

Ad laudes per totam ebdomadam antiphona sola Videntes stellam magi. Capitulum unum de festo. VS Venient ad te qui. Super Benedictus antiphona et super Magnificat secundum ordinem antiphonarii sumantur. Quae repetantur si opus fuerit. In suffragium de sancta Maria una antiphona de illis O admirabile cum reliquis. VS Post partum. ORC De qui salutis usque ad purificationem sanctae Mariae.

Ad omnes horas seu cursus ut supra in die sancto.

Ad vesperas per totam ebdomadam sola AN Apertis thesauris suis. PS Dixit dominus. PS Confitebor. PS Beatus vir. PS De profundis. PS Memento. Capitulum de festo unum. HY Gratuletur. VS Reges Tharsis. In evangelo antiphona una de infrascriptis. Cetera ut supra. Nota antiphonas quae super Benedictus et Magnificat cantantur: AE Tria sunt munera. AE Ioannes quidem. AE Venient ad te. AE Vox de caelis. AE Pater de caelis. AE Baptizatur Christus. AE Super ripam. AE Baptizat miles. AE Salutis nostrae auctorem. AE In columbae specie. AE Lux de caelis. AE Caeli aperti sunt. Nota quod ad matutinas feria quarta infra octavam epiphaniae pro tribus lectionibus legendum est evangelium dominicale Venit Iesus cum sua homilia. Et similiter ad Missam cum EP Scimus quoniam.

Officium Ecce advenit per totum. Kyrie eleison cum Gloria in excelsis, et Credo ut supra scriptum est dominicaliter cotidie cantamus. Notandum est quod cum epiphania domini in dominica fuerit, vel in ea die de officio dominicae est faciendum. Simili modo si dominica post diem epiphaniae usque ad octavas intervenerit secundum consuetudinem huius ecclesiae officium in omnibus horis tam in vesperis quam in matutinis et in ceteris horis per omnia celebramus de epiphania. Et solam missam de dominica celebramus. Et in matutinis antiphona et oratio de dominica suffragatur. Cum evangelium dominicale ad matutinum legitur, missa dominicae quae est infra octavam epiphaniae videlicet In excelso throno cantanda est infra octavam et non ultra debet differiri. Et si infra octavam ipsa dominica non venerit in aliqua debet decantari.

[Ad missam] Introitus missae infra octavam epiphaniae domini In excelso throno. Kyrie eleison cum Gloria in excelsis dominicaliter. CL Vota quaesumus domine. EP Obsecro vos. GR Benedictus. ALV Iubilate. EV Cum factus esset Iesus annorum duodecim. Credo canitur. OF Iubilate deo. Praefatio de epiphania, nisi vero post octavam epiphaniae ipsa dominica scilicet In excelso throno repetentur, tunc haberetur praefatio cotidiana dominicaliter. Sanctus et Agnus dominicaliter. CO Fili quid fecisti. Ite missa.

Nota haec dominica dicitur dominica infra octavam epiphaniae seu prima dominica post diem epiphaniae. Nota quod dies sanctorum videlicet sancti Erhardi, sancti Pauli primi heremitae et aliorum sanctorum, quae infra octavam epiphaniae veniunt, de his nihil dicatur, nisi quod collecta addatur de ipsis.

IN OCTAVA EPIPHANIAE

Ad vesperas AN O admirabile cum reliquis. PS Dixit dominus cum reliquis. CP Domine deus meus. RP Tribus miraculis cum prosa Natus sine semine et cetera cum reliquis [versibus]. HY Gratuletur. VS Reges Tharsis. AM Fontes aquarum. OR Deus cuius unigenitus. Nota si octava epiphaniae in dominicam venerit de octava dicetur et de dominica tantum dicetur Quid est *quod me cum collecta. Et si dominica In excelso fuerit repetita, tunc collecta erit Vota quaesumus domine. Si vero non fuerit repetita, tunc collecta erit Omnipotens sempiterne deus.

Ad completorium de epiphania ut supra.

Ad matutinum INV Christus apparuit et cantatur hac die invitatorium seu PS Venite exultemus ut dicit auctor Rationalis, quia praedicantibus apostolis ad baptismum homines sunt invitati. Ad nocturnos antiphonae, psalmi et versiculi et responsoria ut in die epiphaniae, nisi quod ultimum responsorium erit Tribus miraculis. Et legatur LS Hodiernam festivitatem vel *alius de festo epiphaniae ad sex lectiones. Et EV Vidit Ioannes Iesum cum sua homilia. Te deum laudamus.

Laudes AN Veterem hominem. AN Te qui in spiritu. AN Baptista. AN Caput draconis. AN Magnum mysterium declaratur. CP Domine excelsum est. VS Venient ad te. AB Praecursor Ioannes. OR Deus cuius unigenitus. Sequatur antiphona cum collecta de sancta Maria. Ad primam nec ad alias horas hymnus canitur.

Ad primam AN Stella ista. Cetera ut in die festo.

Ad tertiam AN Aqua comburit.

Ad sextam AN Pater de caelis.

Ad nonam AN Baptizatur Christus. Responsoria et versiculi ut supra in die sancto. Sed pueri propter solacium eorum habent ad tertiam RB Nato genitore. Ad sextam RB Verbum quod erat. Ad nonam RB Iam antiquum. Capitulum vero et collecta de octava epiphaniae.

Ad missam Ecce advenit per totum ut supra in die sancto. Kyrie eleison cum Gloria in excelsis sollemniter. CL Deus cuius unigenitus. EP Dicit Isaias. EV Vidit Ioannes Iesum. Credo canitur. Praefatio de Epiphania. Ite missa est.

In secundis vesperis AN Tecum principium cum reliquis. PS Dixit dominus cum reliquis. CP Ecce puer vel aliud de epiphania huius diei. RP Verbum caro. Pro hymno versus de sequentia Anno hominis cum reliquis [versibus]. VS Reges Tharsis. AB Christus datus est. Collecta ut supra. Addatur antiphona et collecta de sancto Felice. Postea de sancta Maria.

Ad completorium de tempore ferialiter.

Nota. Deinceps redimus ad cotidianum cantum quale habuimus ante adventum domini, et versuum et hymnorum, nisi quod ad matutinas et ad vesperas dicimus de sancta Maria de illis antiphonis O admirabile cum reliquis. VS Post partum et ORC Deus qui salutis usque ad purificationem, subiunctis antiphonis quibus per totum annum utimur in suffragio. Nullam vero in suffragiis mentionem de sancta cruce usque post octavam pentecostes facimus ob reverentiam infantiae salvatoris, quasi ne noviter natus crucem pertimescat. Scriptum est enim Non coquas edum in lacte matris suae. Post purificationem autem primam antiphonam in suffragiis dicimus de sancta Maria, quam per totum annum solemus dicere, ceteris subsequentibus consuetis.

Nota. Antequam fiat descriptio quae sint legenda vel canenda dominicis diebus et feriatis post octavam epiphaniae, tales sunt regulae adnotandae seu sciendae de officio trium ebdomadarum post epiphaniam, quibus ut doctores volunt, insinuantur tres anni praedicationis Christi post baptismum suum. Si prolixius aut brevius fuerit tempus usque ad septuagesimam et qualiter ipsae ebdomadae sint celebrandae, ut praemissum est, diversi diversimode agunt. Quidam enim has ponunt regulas: primae igitur dominicae officium videlicet In excelso throno infra octavam epiphaniae omni anno rite observatur, etiam si propter ebdomadarum pluralitatem usque ad septuagesimam repetendum videatur, sicut et alia duo officia scilicet Omnis terra et Adorate deum. Cum multotiens sex occurrunt ebdomadae de his officiis inofficiandae, unde sic ordinabis: si sex ebdomadae infra epiphaniam et septuagesimam occurrunt quodlibet trium officiorum praedictorum per duas ebdomadas cantatur. Si autem quinque ebdomadae fuerint In excelso throno cantetur per unam ebdomadam, Omnis terra per duas, et Adorate deum per duas. Si vero quattuor fuerint In excelso per unam, Omnis terra per unam, Adorate deum per duas. Si tres ebdomadae tantum fuerint tunc quaelibet per unam ebdomadam. Si autem duae et f fuerit littera dominicalis proxima die post octavam epiphaniae cantetur officium Omnis terra, vel sequenti die. Et in aliis sequentibus cantetur officium Adorate deum. Eo anno historia Domine ne in ira supererit, id est in dominica propter festum sanctorum novem lectionum convenienter cantari non poterit nisi infra octavam cantetur. Si g fuerit littera dominicalis proxima die post octavam epiphaniae cantetur Omnis terra cum historia Domine ne in ira. Eodem die erit AB Nuptiae factae sunt. Et ad nonam AN Quid mihi et tibi. In secundis vesperis AM Deficiente vino. Aliis sequentibus diebus cantetur Adorate deumpropter plures collectas dominicales quae sunt dicendae sub officio Adorate cum suis epistulis et evangeliis et capitulis et antiphonis. Si vero a fuerit littera dominicalis proxima die post diem sancti Felicis dicatur Omnis terra cum historia Domine ne in ira. Aliis sequentibus diebus Adorate ut praedictum est. Si una fuerit inter omnes, tres cantandae sunt in una septimana: In excelso infra proxima die post octavam, Omnis terra vel sequenti die, aliis diebus Adorate deum ut praedictum est. Eo anno historia Domine ne in ira supererit et feria tertia. Si autem d fuerit littera dominicalis historia Domine ne in ira iterum supererit nisi infra cantetur. Si e fuerit littera dominicalis iterum historia Domine ne in ira supererit et feria secunda nisi infra cantetur. Nota. Item memento si quando praedicta officia sunt repetenda ut et antiphonae dominicales ipsis officiis ex aliqua parte coherentes in eadem ebdomada repetantur. Verbi gratia: si officium In excelso throno repetatur, dominicales antiphonae scilicet Fili quid fecisti, Quid est quod me quaerebatis, ipsi officio in evangelio et in communione concordantes, etiam sunt repetendae, sic quolibet fit de officio Adorate. Item secundum aliquos datur alia regula: officium In excelso throno neque ante epiphaniam est *cantandum, neque post octavam eiusdem festi differendum. Quod si temporis particulata longinquitas exposcit per duas ebdomadas, sicut et sequentia officia, cantari potuerit, repetita epistula et *evangelica *lectione propter communionem Fili quid fecisti, *suppressis tunc in sequenti ebdomada eiusdem officiis ac ferialibus evangeliis. Si tamen in praecedenti *legere non potuerit Omnis terra, eadem praedicti temporis prolixitate cogente, si quando altera vice canitur officium recepitur EV Nuptiae factae sunt cum suis antiphonis et oratione Omnipotens sempiterne deus. Simili modo cum bis cantandum erit officium Adorate, primo assumat EV Ascendente Iesu cum sequentibus antiphonis et oratione Deus qui nos in tantis, secundo recipitur EV Confiteor tibi pater licet antiphonas non habeat, sed tamen illae repetendae sunt quas prior dominica habuit adiunctis missarum collectis Familiam tuam, et illa Conserva domine. De his regulis est sciendum quod eis utentibus accidit aliquotiens officium missae cum evangeliis et suis antiphonis minime concordare. Unde ipsis, licet pulchrae, modo obstantibus ecclesia nostra Freisingensis consuevit sic observare, quod ultima dominica Adorate solummodo saepius si necesse fuerit repetitur omnia evangelia, collecta et antiphonae sub ea perficientes.

ITEM DOMINICA PROXIMA POST OCTAVAM EPIPHANIAE

Sabbato ad vesperas AN Benedictus. Psalmum ipsum. AN In aeternum. PS Exaltabo. AN Laudabo. PS Lauda anima. AN Deo nostro. PS Laudate dominum quoniam. AN Benedixit. PS Lauda Hierusalem. Fratres. CP Habentes donationes. RP Deus qui sedes. VS Vespertina oratio. AM Fili quid fecisti vel illa Quid est quod me quod me quaerebatis. OR Omnipotens sempiterne deus. Suffragium de sancta Maria.

Ad completorium CP Pacem et veritatem. HY Te lucis. VS Custodi nos. AD Vigila super nos quae dicatur usque ad septuagesimam. Kyrie. Christe. Kyrie. Pater noster. Et ne nos. VS In pace in idipsum. Credo in deum. Carnis resurrectionem. *Preces more solito dicantur. Benedicamus patrem cum psalmo Domine quid multiplicati et Gloria patri. VS Exurge domine. VS Domine deus virtutum. OR Deus qui diem discernis. Deinde sequatur Deus misereatur. Gloria patri. VS Deus propitius esto. Domine exaudi secundum. Requiem aeternam. Et Animae omnium fidelium.

Ad matutinum INV Praeoccupemus. In primo nocturno AN Servite domino. PS Beatus vir cum reliquis. VS Memor fui in nocte. Legantur sex lectiones de epistulis sancti Pauli, quae etiam legantur usque ad septuagesimam. Historia dominicalis: RP Domine ne in ira. RP Deus qui sedes. RP A dextris. In secundo nocturno AN Bonorum meorum cum reliquis. PS Conserva me cum reliquis. VS Quoniam tu illuminas lucernam. RP Notas mihi cum reliquis ut in historia habentur. In tertio nocturno AN Opera manuum cum reliquis. PS Caeli enarrant cum reliquis. VS Exaltare domine. EV Nuptiae factae sunt cum sua homilia. RP *Domini est terra cum reliquis. Te deum laudamus. VS Benedicamus patrem.

Ad laudes AN Indutus est dominus. PS Dominus regnavit decorem cum reliquis. AN Gloria et honore. AN Deus misereatur. AN Benedictio. AN Sanctus. [His] *antiphonis in laudibus praedictis ille die dominica more seu consuetudine utimur, sed reliquis diebus dominicis usque ad septuagesimam erit AN Alleluia secundum illam antiphonam Tulit ergo lectum. Capitulum de epistula dominicali vel aliud. VS Domine refugium. AB Erexit nobis vel una de infrascriptis antiphonis de evangelio dominicale videlicet Nuptiae factae sunt. Quod ecclesia nostra solum observat. OR Omnipotens sempiterne deus. Suffragia non dicantur diebus dominicis nisi de beata virgine prout supra scriptum est. Sed post matutinas sequatur PS Domine ne in furore submissa voce cum Requiem aeternam.

Ad primam HY Iam lucis. PS Deus deus meus respice cum reliquis, qui singulis diebus dominicis leguntur, adiungendo PS Confitemini domino cum psalmis Beati immaculati et PS Retribue et Quicumque vult more consueto usque ad septuagesimam dicantur et semper post duos psalmos Gloria patri dicatur.

Ad primam AN Adesto deus, quae non mutatur usque ad septuagesimam dominicis diebus. CP Regi saeculorum. RB Christe Iesu fili. VS Exurge. Preces more solito Repleatur os meus usque ad Sacedotes tui. Deinde sequatur VS Benedicamus patrem, vel alius consimilis. OR Omnipotens sempiterne deus qui dedisti.

Ad tertiam HY Nunc sancte nobis. AN Alleluia secundum melodiam illius antiphonae Nonne cor nostrum, quae sunt septem in numero. Simili modo ad alios cursus AN Alleluia. Capitulum de epistula dominicali huius diei prout in officiali continetur. RB Inclina cor meum. VS Dominus regit me. Collecta dominicalis ut supra.

Ad sextam HY Rector potens. AN Alleluia secundum illam antiphonam Ite dicite, quae etiam septem sunt in numero. Capitulum dominicale. RB In aeternum domine. VS Ego dixi domine. Collecta dominicalis ut supra.

Ad nonam HY Rerum deus tenax. AN Alleluia secundum illam antiphonam Animae impiorum, quae sunt septem in numero ut prius. Capitulum dominicale. RB Clamavi in toto corde. VS Ab occultis meis. Nota hodie fiat aspersio sicut aliis diebus dominicis.

Ad missam IN Omnis terra. Kyrie cum Gloria in excelsis dominicaliter. CL Omnipotens sempiterne deus. Fratres. EP Habentes donationes. GR Misit dominus. ALV Laudate deum. EV Nuptiae factae sunt. Credo in unum. OF Iubilate deo. Praefatio cottidiana dominicaliter. Sanctus et Agnus dominicaliter. CO Dicit dominus implete. Ite missa est canitur omnibus diebus dominicis exceptis infra septuagesimam et quadragesimam.

In secundis vesperis AN Sede a dextris cum reliquis. PS Dixit dominus. AN Fidelia. PS Confitebor. AN Misericors. PS Beatus vir. AN Sit nomen. PS Laudate pueri. AN Nomini tuo. PS In exitu. Capitulum dominicale. Hymnus non canitur. VS Dirigatur ad te. In evangelio una de infrascriptis antiphonis et habentur per totam ebdomadam super Magnificat et super Benedictus. Et sunt tales antiphonae Nuptiae factae sunt. AE Deficiente vino. AN Quid mihi et tibi. Collecta dominicalis ut supra.

Ad completorium capitulum, hymnus et versiculi ut supra. AD Salva nos. Kyrie eleison. Preces more solito Benedicamus patrem. PS Domine quid multiplicati. VS Exurge domine. VS Domine deus virtutum. OR Deus qui diem discernis. Sequatur PS Deus misereatur. Gloria patri. VS Propitius esto. PS Domine exaudi secundum. Requiem aeternam. Ista non mutantur per totum annum quando ferialiter canitur. Si autem de sanctis trium lectionum agatur.

FERIA SECUNDA

[Ad matutinum] INV Venite exultemus. Ad nocturnum AN Dominus defensor. PS Dominus illuminatio cum reliquis et semper duo psalmi cum uno Gloria patri dicantur. AN Adorate deum. AN In tua iustitia. AN Rectos decet. AN Expugna. AN Revela. VS Domine in caelo. Pater noster. Et legantur tres lectiones de epistulis Pauli, ubi supra dimissum est. RP Adiutor. RP Quoniam magna. RP Benedicam. VS Fiat misericordia tua domine vel Ostende nobis domine.

In laudibus AN Miserere. Psalmum ipsum. AN Intellige. PS Verba mea. AN Deus deus meus. Psalmum ipsum. AN Conversus est. PS Confitebor. AN In excelsis. PS Laudate dominum de caelis. Capitulum dominicale. VS In matutinis vel ille Repleti sumus. AB Benedictus dominus deus Israel. Secundum ecclesiam nostram utimur antiphonis de evangelio usque ad quadragesimam. Collecta dominicalis. Suffragium de sancta cruce non dicimus ut supra scriptum est, sed de sancta Maria antiphona cum collecta et de patrono et de omnibus sanctis. Finita matutina sequatur PS Exaudiat te dominus cum Gloria patri. VS Propitius esto. PS Te decet absque Gloria patri. VS A porta inferi. PS Domine ne in furore primum etiam sine Gloria patri. VS Requiem aeternam.

Ad primam HY Iam lucis. AN Domine exaudi preces. PS Deus in nomine tuo cum reliquis. CP Omnis enim homo. RB Christe Iesu. PE Repleatur os meum. Quibus finitis cum psalmo Ad te domine levavi sequatur VS Exurge domine vel Domine deus virtutum. Sequitur OR Domine sancte pater omnipotens. OR Omnipotens sempiterne. VS O domine respice in servos. OR Dirigere et sanctificare.

Ad tertiam HY Nunc sancte. AN Deduc me domine. Capitulum dominicale, vel illud secundum aliquos Sana me domine. RB Sana me domine. VS Adiutor meus. Collecta dominicalis. Benedicamus domino. VS Sit nomen. Sequitur PS Levavi oculos. Gloria patri. VS Propitius esto. PS De profundis. Requiem aeternam.

Ad sextam HY Rector potens. AN Adiuva me. Capitulum dominicale illud Alter alterius. RB Benedicam domino. VS Dominus regit. Collecta dominicalis. Sequitur PS De profundis. Requiem aeternam.

Ad nonam HY Rerum deus tenax. AN Faciem tuam. Capitulum dominicale vel illud Empti enim estis. RB Redime me domine. VS Ab occultis meis. Collecta dominicalis. Sequitur PS De profundis. Requiem aeternam ut supra.

Ad vesperas AN Inclinavit dominus cum reliquis. PS Dilexi cum reliquis. Capitulum dominicale. VS Dirigatur ad te domine. AM Nuptiae factae sunt. Collecta dominicalis. Suffragia ut supra scripta sunt. Deinde sequitur PS Levavi oculos. Gloria patri. VS Propitius esto. PS De profundis. Requiem aeternam.

Completorium ut supra scriptum est.

FERIA TERTIA

[Ad matutinum] INV Iubilemus deo. Ad nocturnum AN Ut non delinquam. PS Dixi custodiam cum reliquis. AN Adiutor. AN Magnus dominus. AN Deus deorum. VS Immola deo. Tres lectiones legantur de epistulis Pauli. RP Auribus percipe. RP Statuit dominus. RP Ego dixi.

Laudes AN Secundum magnam. PS Miserere. AN Salutare. PS Iudica me deus. AN Ad te de luce. PS Deus deus meus. AN Cunctis diebus. PS Ego dixi. AN Omnes angeli. PS Laudate dominum de caelis. Capitulum dominicale. VS In matutinis tuis domine. AB Erexit nobis. Collecta dominicalis. Cetera omnia ut supra feria secunda proxima.

Ad vesperas AN In domum domini. PS Laetatus sum cum reliquis. Capitulum dominicale. VS Dirigatur ad te domine. AM Quid mihi et tibi. Collecta dominicalis. Suffragia et cetera omnia ut supra feria secunda.

FERIA QUARTA

[Ad matutinum] INV In manu tua domine. Antiphonae ad nocturnum Avertit dominus. PS Dixit insipiens cum reliquis. AN Quoniam in aeternum. AN Iuste iudicate. AN Da nobis. AN A timore. AN In ecclesiis benedicite. VS Deus vitam meam. Tres lectiones legantur de epistulis Pauli, ubi supra dimissum est. RP Ne perdideris. RP Paratum cor. RP Adiutor meus.

Laudes AN Amplius lava. PS Miserere. AN Te decet hymnus. Psalmum ipsum. AN Labia mea. PS Deus deus meus. AN Deus iudicabit. PS Exultavit cor. AN Caeli caelorum. PS Laudate dominum de caelis. Capitulum dominicale. VS Repleti sumus. AB Salutem ex inimicis. Collecta dominicalis. Suffragia et cetera omnia ut supra feria secunda proxima.

Feria quarta ad missam EP Audistis. EV Ingressus.

In secundis vesperis AN Nisi tu domine. Psalmum ipsum cum reliquis. Capitulum dominicale. Versiculus ut supra. In evangelio antiphona de dominica ut supra. Collecta dominicalis. Cetera omnia ut supra feria secunda.

FERIA QUINTA

[Ad matutinum] INV Adoremus dominum. Ad nocturnum AN Domine deus meus. PS Salvum me fac cum reliquis. AN Esto mihi. AN Liberasti virga. AN Et invocabimus. AN Tu es deus. AN Propitius esto. VS Gaudebunt labia. Et legantur *tres lectiones Pauli, ubi prius dimissum fuerit. RP Deus in te. RP Repleatur os. RP Gaudebunt labia.

Laudes AN Tibi soli. PS Miserere. AN Domine refugium. Psalmum ipsum. AN In matutinis domine. PS Deus deus meus. AN In aeternum dominus. PS Cantemus domino. AN In sanctis eius. PS Laudate dominum de caelis. Capitulum dominicale. VS In matutinis. AB In sanctitate serviamus. Collecta dominicalis. Cetera omnia ut supra feria secunda.

Ad vesperas AN Et omnis cum reliquis. PS Memento domine cum reliquis. Capitulum dominicale ut supra per totum. In evangelio antiphona de dominica. Collecta dominicalis. Suffragia et cetera omnia ut supra feria secunda.

FERIA SEXTA

[Ad matutinum] INV Dominum qui fecit nos. Ad nocturnum AN Exultate. Psalmum ipsum cum reliquis. AN Tu solus. AN Benedixisti. AN Fundamenta. AN Benedictus. AN *Cantat. VS Intret oratio. Legantur tres lectiones de epistulis Pauli, ubi prius fuit dimissum. RP Confitebor. RP Misericordia. RP Factus.

Laudes AN Spiritu principali. PS Miserere. AN In veritate tua. PS Domine exaudi secundum. AN Illumina. PS Deus deus meus. AN Domine audivi. Psalmum ipsum. AN In tympano. PS Laudate dominum de caelis. Capitulum dominicale. VS In matutinis te domine. AB Per viscera misericordiae. Collecta dominicalis. Cetera omnia ut supra feria secunda.

Ad vesperas AN In conspectu. PS Confitebor cum reliquis. Capitulum et oratio de dominica. VS Dirigatur ad te domine. AM Quid mihi et tibi. Cetera omnia ut supra feria secunda. Item feria sexta ad vesperas et sabbato ad matutinas et ad alias horas *celebretur plenum officium de beata virgine. Et ideo de tempore fac mentionem solummodo cum antiphona et oratione.

SABBATO

[Ad matutinum] INV Dominum deum. Ad nocturnum Quia mirabilia. PS Cantate secundum cum reliquis. AN Iubilate. AN Clamor meus. AN Benedic. AN Visita. AN Confitebor. VS Domine exaudi orationem meam. Legantur tres lectiones de epistulis Pauli. RP Misericordiam. RP Domine exaudi. RP Velociter.

In laudibus AN Benigne fac. PS Miserere. AN Bonum est confiteri domino. Psalmum ipsum. AN Metuant. PS Deus deus meus. AN In servis suis. PS Audite caeli. AN In cymbalis. PS Laudate dominum. Capitulum et oratio de dominica. VS Repleti sumus. AB Illuminare. Cetera omnia ut supra feria secunda, salvo tamen officio in sabbato de beata virgine Maria. Et hoc simili modo in sequentibus feriis sextis et sabbatis.

DOMINICA SECUNDA POST OCTAVAM EPIPHANIAE

Sabbato ad vesperas AN Benedictus cum reliquis. Psalmum ipsum cum reliquis. CP Nolite esse prudentes. RP Deus qui sedes. VS Vespertina oratio. AM Quid mihi et tibi. OR Omnipotens sempiterne deus. Addatur et collecta de sancta Maria.

Completorium ut supra.

Ad matutinum INV Praeoccupemus. Ad nocturnum AN Servite domino cum reliquis. PS Beatus vir cum reliquis et semper quattuor psalmi dicantur cum uno Gloria patri. VS Memor fui. Legantur sex lectiones de epistulis Pauli. Cetera omnia fiant tam in antiphonis quam in responsoriis ut supra in praecedenti dominica. Excepto eo quod laudum antiphonae cantentur AN Alleluia secundum illam antiphonam Tulit lectum et sunt octum in numero. EV Cum descendisset Iesus cum sua homilia.

[Ad laudes] capitulum et collecta de dominica instanti. VS Domine refugium. AB Cum autem descendisset.

Ad horas ut supra in prima dominica post octavam epiphaniae, exceptis capitulis et collectis quae erunt de praesenti dominica. Antiphonae dominicales de evangelio huius dominicae sunt tales AE Cum autem descendisset, quae cantari debet super Magnificat ad vesperas. AE Domine [si tu vis]. AE [Domine] puer. AE [Domine] non sum. AE Nam et ego.

Ad missam IN Adorate deum. Kyrie eleison cum Gloria in excelsis dominicaliter. CL Omnipotens sempiterne deus. EP Nolite esse prudentes. GR Timebunt. ALV Dominus regnavit. EV Cum descendisset. Credo canitur. OF Dextera domini. Prafatio cottidiana dominicaliter. CO Mirabantur. Ite missa est.

ITEM FERIA QUARTA

[Ad missam] cum de tempore agitur epistula erit ad missam Fidelis sermo. EV Circuibat Iesus.

DOMINICA TERTIA POST OCTAVAM EPIPHANIAE

Sabbato ad vesperas AN Benedictus cum reliquis. Psalmum ipsum cum reliquis ut supra. CP Nemini quicquam. RP Deus qui sedes. VS Vespertina oratio. AM Nam et ego. OR Deus qui nos in tantis. Addatur antiphona et oratio de sancta Maria.

Completorium ut supra.

Ad matutinum INV Praeoccupemus. Cetera omnia tam in matutinis quam in aliis [horis] ut supra in prima dominica, excepto evangelio quod legitur ad matutinum Ascendente Iesu cum sua homilia. Dominicales antiphonae super Magnificat sunt tales: AM Ascendente Iesu. AM Domine salva. AM Surgens Iesus. Capitulum dominicale et OR Deus qui nos in tantis.

Ad missam IN Adorate deum per totum ut supra. CL Deus qui nos in tantis periculis. EP Nemini quicquam. EV Ascendente Iesu.

[FERIA QUARTA]

[Ad missam] Infra ebdomadam feria quarta cum de tempore agitur epistula erit ad missam Sicut per unius. EV Factum est euntibus.

DOMINICA QUARTA POST OCTAVAM EPIPHANIAE

Sabbato ad vesperas AN Benedictus cum reliquis. Psalmum ipsum cum reliquis. CP Induite vos. RP Deus qui sedes. VS Vespertina oratio. AM Surgens Iesus. OR Familiam tuam. Addatur antiphona et collecta de sancta Maria.

Completorium ut supra.

Ad matutinum et ad alias horas ut supra in prima dominica. Et legantur sex lectiones de epistulis Pauli. EV Respondens Iesus. Confiteor tibi cum sua homilia. Cetera ut supra. Capitula et versiculi erunt de EP Induite vos cum OR Familiam tuam. Dominicales antiphonae quae cantari debent per totam ebdomadam super Magnificat sunt tales: AM Venite ad me. AM Iugum enim. Licet huiusmodi antiphonae in pluribus ecclesiis non habentur ut supra scriptum est.

Ad missam IN Adorate deum. CL Familiam tuam. EP Induite vos. EV Respondens Iesus. Confiteor tibi pater.

INFRA EBDOMADAM

cum de tempore celebratur

Feria quarta epistula ad missam Videte enim. EV Surgens Iesus, vel illum Dixit Iesus principibu s dicatur. Feria sexta iuxta continentiam libri plenarii.

Notandum quod praedicta omnia sunt tenenda seu observanda ut supra scriptum est secundum regulas et prout tempus requiritur.

Septuagesima ideo vocata est quia ab ea dominica qua cantatur ad missam Circumdederunt me et cetera usque ad sabbatum proximum post resurrectionem, in quo baptizati vestes deponunt numerantur septuaginta dies. [Hic numerus] in ecclesia est memorabilis nobis quia per tot annos in Babylonie capti fuerunt filii Israel. Sed quoniam adhuc ut ait apostolus: Hoc in figura contigebat illis scripta ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt, hoc temporis spatio significatur omne praesentis vitae tempus, quo peregrinamur ad caelestem Hierusalem, quae est mater nostra. Depositio vestium significat hoc quod etiam apostolus explanat: Quoniam oportet hoc corpus corruptibile induere in corruptionem et mortale hoc induere immortalitatem, quod completur in secunda resurrectione. Ideo et in eodem sabbato duo Alleluia canuntur quia geminanda laetitia corporis et animae sic figuratur: prior quidem resurrectio, quae fit per fidem in baptismate habet aliquid tribulationis in variis mundi huius defectibus, immo etiam in vigilia paschae post alleluia sequitur tractus. Cum venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est. Tunc enim sancti corpore resurgentes exultatione vera exultabunt. Sicut autem filii Israel in terra aliena suspenderunt organa sua in salicibus, ita et nos vocem exultationis, id est Alleluia, in tempore afflictionis nostrae, quae de paenitentia procedit in amaritudinem spontaneam, oblivisci debemus. Salicis enim flos ut physici perhibent, *degeneratur in harenas, sic et omnis carnis gloria resolvitur, vel in *tineas volverat. Et licet alleluia quae ad laudem dei sonat, amodo usque ad pascha omittitur, tamen non ab ore ecclesiae vel cuiuslibet hominis fidelis his diebus usque ad pascha tolli debet laus dei, sed pro ipso aliis verbi idem sonantibus ad laudandum deum exhortamur dicendo Laus tibi domine rex aeternae gloriae. Tractum qui significat proprie cantum seu gemitum laborantium ab hinc ad pascha sabbatum sanctum pro alleluia recitamus. Item sciendum quod septuagesima est unum festum de mobilibus, ideo eius festum omni anno scire poteris per hos versus: Post domini lavacrum nova luna decemque dierum inde sequens fabulum sabbatum decet alleluia cantare. Hos versus sic intelligas, quod aureum numerum qui eodem anno currit et ubi invenies in calendario post festum lavacri id est epiphaniae, ibidem in die respiciente eundem aurem numerum novam lunam habebit, et ab eodem die numera decem dies, et post illos decem dies ad proximum diem sabbatum erit septuagesima de mane in dominica sequente ipsum sabbatum immediate. Verbi gratia: anno domini millesimo octuagesimo secundo aureus numerus erit XVIII et tunc tertia dies post [festum] Felicis presbyteri luna innovatur et decem diebus numeratur dictae sabbatum septuagesimae erit recte in octava Agnetis. Et sic fiat calculus semper in sequentibus annis [ad] memoriam.

DOMINICA IN SEPTUAGESIMA

Sabbato ad vesperas sola AN Alleluia secundum melodiam primae antiphonae scilicet Benedictus cum reliquis. Finita antiphona Alleluia statim incipiatur HY Cantemus cuncti absque responsorio. Finito hymno dicatur Fratres. CP Nescitis quod hi. VS Vespertina oratio. AM Hymnum cantate. OR Preces populi tui. Benedicamus domino. Et hoc sic intelligas quod cum septuagesima post purificationem venerit, tunc nihil dicitur ad suffragium, sed immediate post collectam sequitur Benedicamus domino. Si autem septuagesima ante purificationem venerit, tunc dicatur ad suffragium antiphona de sancta Maria Rubum quem viderat. VS Post partum. ORC Deus qui salutis. Et post hoc sequitur Benedicamus domino.

Ad completorium sequitur pro AN Alleluia. Laus tibi domine. Capitulum ut supra in feriis praescriptis. HY Te lucis. VS Custodi nos. AD Pacem tuam quaesumus domine. Cetera omnia ut supra in feriis in dominica prima post octavas epiphaniae usque ad septuquadragesimam.

Ad matutinum INV Adoremus domino. In primo nocturno AN Quid hic statis. PS Beatus vir cum reliquis. VS Memor fui. Legatur liber Genesis ad sex lectiones. Et idem *liber legatur usque ad mediam quadragesimam. Et in media quadragesima legitur Exodus usque ad passionem domini. Qui scilicet libri intitulantur seu nominantur Pentateucus, id est quinque libri Moysi, qui leguntur usque in sabbatum proximum ante dominicam passionem domini. Et horum librorum inceptio tibi certa regula non datur. Ideo incipias et finias ut occurrat. Historia seu RP In principio fecit. RP In principio deus. RP Formavit igitur. In secundo nocturno AN Ite et vos. PS Conserva me domine cum reliquis. VS Quoniam tu illuminas lucernam. RP Tulit ergo. RP Dixit dominus. RP Immisit dominus. In tertio nocturno AN Voca operarios. PS Caeli enarrant cum reliquis. VS Exaltare domine. Legatur EV Simile est regnum cum sua homilia. RP Dum deambularet. RP In sudore. RP Ecce Adam vel illud RP Ubi est Abel. Te deum laudamus non canitur usque ad pascha, nisi in plenis officiis quorumdam sanctorum. VS Fiat misericordia tua vel ille Domine refugium.

Ad laudes AN Miserere. Psalmum ipsum. AN Confitebor. PS Confitemini. Hos duos psalmos in matutinis laudibus cum propriis antiphonis in dominicis diebus ab hinc usque ad pascha dicimus. Et est ratio quia propter misericordiam quam PS Miserere significat venitur ad laudis confessionem, quae importatur per psalmum Confitemini et per timorem venitur ad spem. Quisque enim in peregrinationem, quam septuagesima significat positus, timori et spei est subditus. Psalmus enim Miserere mei timorem quem oportet fragiles peccatores in praesenti peregrinatione de vindicta dei habere designat, *informans eos, ut *peccata sua deplangent. Quia vero post dolorem cordis et confessionem reatus fiducia accedendi ad deum habenda est, ideo deum laudantes dicimus alterutrum PS Confitemini et PS Deus deus meus respice et sequens psalmus, ne aliquid de psalterio praetermittatur. Tres antiphonae in laudibus Deus deus meus. Psalmum ipsum. AN Benedictus. PS Benedicite. AN Laudate dominum de caelis. Psalmum ipsum. Fratres. CP Nescitis quod hi, vel illud Omnis enim qui in agone. VS Domine refugium. AB Simile est. OR Preces populi [tui] quaesumus. Suffragia non dicantur nisi fuerit ante purificationem, tunc adderetur antiphona cum collecta de sancta Maria. Post matutinas sequitur PS Domine ne in furore primum cum Requiem aeternam.

Ad primam HY Iam lucis. AN Benedicat nos deus. PS Deus deus meus respice cum reliquis ut supra praeter PS Confitemini, loco cuius recipimus PS Dominus regnavit decorem. CP Regi saeculorum. RB Christe Iesu fili. PE Repleatur os meus usque Sacerdotes tui. Et tunc praemittatur VS Benedicamus patrem. Collecta de sancta trinitate Omnipotens sempiterne.

Ad tertiam et ad alios cursus hymni ut supra. AN Quid hic statis. CP Ego igitur. RB Inclina cor meum cum reliquis ut supra. OR Preces populi.

Ad sextam AN Ite et vos. Capitulum unum de suprascriptis. RB In aeternum domine. Collecta ut supra.

Ad nonam AN Voca operarios. Capitulum ut supra. RB Clamavi in toto. Collecta ut supra.

Ad missam IN Circumdederunt me. Kyrie eleison dominicale. Gloria in excelsis non canitur usque ad pascha quotiescumque de tempore canitur. CL Preces populi. EP Nescitis. GR Adiutor. TR De profundis. EV Simile est regnum. Credo canitur omnibus diebus dominicis per totum annum sive de tempore sive de sanctis. OF Bonum est. Praefatio cottidiana dominicaliter. Sanctus et Agnus dominicaliter. CO Illumina. Missa clauditur cum Benedicamus domino usque ad pascha quotiescumque de tempore vel de sanctis trium lectionum canitur.

In secundis vesperis AN Sede a dextris cum reliquis. PS Dixit dominus cum reliquis. Capitulum dominicale. Hymnum non canitur neque in dominicis diebus neque in ferialibus VS Dirigatur ad te. AM Conventione facta. Collecta dominicalis quae per totam ebdomadam dicitur ad horas cum capitulis dominicalibus et responsoriis ferialibus scilicet Salva domine animam, praeterquam completorium et prima quae non mutantur usque ad quadragesimam. Nota hae antiphonae infrascriptae per totam ebdomadam sunt cantandae ad matutinas et ad vesperas: AE Dixit pater. AE Cum autem. AE Dixit autem. AE Hi novissimi. AE Amice non. AE Tolle quod tuum. AE Non licet. AE Sic erunt. AE Erunt primi. AE Multi enim.

IN FERIIS

Ad matutinum invitatorium feriale cum antiphonis et psalmis nocturnalibus et legantur tres lectiones de Genesi cum tribus responsoria de historia In principio.

Officium dominicale cantetur per totam ebdomadam si necesse fuerit absque tractu.

FERIA QUARTA

[Ad missam] EP Festinemus. EV Egressus Iesus ibat.

Nota quod ad vesperas et ad matutinas suffragia, quibus utimur per annum, non omittantur usque in capite ieiunii. De sancta vero cruce usque ad octavam pentecostes nullam mentionem facimus ut supra scriptum est. Item Te deum laudamus, Gloria in excelsis, Alleluia, sequentia, Ite missa est omittitur, nisi in plenis officiis sanctorum. Item sciendum est quod si festum dedicationis alicuius ecclesiae vel altaris infra septuagesimam usque in cena domini evenerit sollemnissime celebratur cum omni cantu ad idem pertinentem, excepta sequentia et alleluia, pro quibus canendum erit TR Qui confidunt in domino. Te deum laudamus, Gloria in excelsis, Credo in unum, Ite missa est non omittimus. Est etiam notandum quod a septuagesima usque in cena domini canitur nocturnus in dominicis diebus cottidie. Item in feriis eorumdem cottidie canitur, nisi impediant festa sanctorum quae specialia habent officia. Item nota quod si aliquod festum in termino praescripto in diem dominicam evenerit, anticipatur sive postponatur ita tamen quod nocturnus de die cantetur dominica. Item feria secunda et aliis diebus ferialibus per totam septimanam ad matutinas et ad alias horas, cum de tempore agitur, serves modum celebrandi ut supra scriptum est in dominica proxima post octavam epiphaniae per omnia, exceptis his quod pro lectionibus Genesis legetur et responsoria de historia In principio, quae per istam septimanam in feriis repetantur secundum ordinem, nisi impediat festum alicuius sancti. Et quod capitulum et collecta de dominica septuagesimae dicantur ad horas.

Sexagesima ideo vocata est quod ab ea dominica qua cantatur Exurge quare obdormis usque in quartam feriam paschalis ebdomadae qua canitur Venite benedicti sexaginta dies computantur. In hac autem feria secundum consuetudinem primitivae ecclesiae [baptizati] vocabantur in monasterium principale, ut plenitudinem et confirmationem christianitatis acciperent ab episcopis, si quid neglectum esset a simplicioribus presbyteris. Significat autem hoc tempus vacationis dominicae laetitiam, quia signa dei habent in frontibus suis et veram fidem bonis actibus confirmaverunt. Ideo dicitur in novissimo die Venite benedicti patris mei.

IN SEXAGESIMA

Sabbato ad vesperas AN Benedictus cum reliquis. Psalmum ipsum cum reliquis. Fratres. CP Libenter suffertis. RP Formavit igitur. HY Dies absoluti. VS Vespertina oratio. AM Multi enim, vel illa Plantaverat autem. OR Deus qui conspicis. Nota quod prior vespera cuiuslibet dominicae crastinam exigit orationem, quia capitulum et antiphona super Magnificat sequenti ascribitur dominicae, sicut in dominica adventus domini, quadragesimae sive passionis dominicae. Et comprobatur quod in aliis sollemnitatibus pene seu fere usquequaque frequentatur, hoc utique antiphonae et responsoria indicant quae de crastina historia ad priorem vesperam solent anticipari. Aliquando etiam ultima antiphona prioris dominicae ad vesperam praedictam servatur, ut in dominicis post epiphaniam et pascha, quam tamen adeo discordant ut antiphonae praecedentis dominicae orationem subsequentis optime conveniant. Suffragia non dicantur.

Ad completorium capitulum et hymnus ut supra. AD Pacem tuam domine. Cetera ut supra in dominica septuagesimae.

Ad matutinum invitatorium, responsoria ut supra in priori dominica septuagesimae. Ultimum RP Ubi est Abel. Te deum laudamus non canitur. In primo nocturno AN Si vere fratres. PS Beatus vir cum reliquis. VS Memor fui. Legatur sermo beati Ioannis Nemo est qui nesciat ad sex lectiones. In secundo nocturno AN Si culmen. PS Conserva me cum reliquis. VS Quoniam tu illuminas. In tertio nocturno AN Si gloriam dignitatum. PS Caeli enarrant cum reliquis. VS Exaltare domine. EV Exiit qui seminat cum sua homilia.

Laudes antiphonae Miserere mei. Psalmum ipsum cum reliquis ut supra in praecedenti dominica. CP Fratres, *rogamus vel aliud consimile dominicale. VS Domine refugium. AB Cum turba plurima. OR Deus qui conspicis. Cetera omnia ut supra in priori dominica.

Ad primam AN Benedicat nos.

Ad tertiam Si vere fratres. Capitulum dominicale. Responsorium ut supra.

Ad sextam AN Si culmen. Capitulum ut supra.

Ad nonam AN Si gloriam dignitatum. Hoc et per totam ebdomadam. Capitulum et collecta de instanti dominica. Cetera omnia ut in dominica septuagesimae.

Ad missam IN Exurge quare. Kyrie eleison dominicale absque Gloria in excelsis. CL Deus qui conspicis. In fine huius collectae fit mentio de sancto Paulo, cum dicitur in fine doctorum gentium, ex eo quod eodem die Romae fit statio ad sanctum Paulum. Saepe enim secundum stationes officia ordinantur. Fratres. EP Libenter suffertis. GR Sciant gentes. TR Commovisti. EV Cum turba plurima. Credo. OF Perfice gressus. Praefatio cottidiana dominicaliter. CO Introibo. Benedicamus.

In secundis vesperis AN Sede a dextris cum reliquis. PS Dixit dominus cum reliquis ut supra in praecedenti dominica. Capitulum et collecta dominicalis ut de instanti dominica. VS Dirigatur. AM Exiit qui seminat. Cetera omnia ut supra in priori dominica. Infrascriptae antiphonae per totam ebdomadam dicuntur ad matutinas et ad vesperas: AE Cum turba. AE Exiit qui seminat. AE Semen cecidit. AE Iesus hoc. AE Vobis datum. AE Qui verbum. AE Quod autem. Et si necesse est per totam ebdomadam cantetur officium dominicale scilicet Exurge quare.

[FERIA QUARTA]

[Ad missam] Infra ebdomadam feria quarta EP Recogitate. EV Dixit Iesus. Capitulum ut supra de tempore prioris dominicae.

Quinquagesima ideo vocata est quod ab ea dominica in qua vocatur cantatur Esto mihi usque ad resurrectionem domini quinquaginta dies numerantur, ita quod ipsa dominica sancta quinquagesima sit dies. Praefiguratus est in lege anno quinquagesimo, qui vocatur iubileus, id est remissionis, quia tunc omnes servi captivi *libertati donabantur et agrorum fructus peregrinis et advenis in usum dabantur. Hoc mystice impletum est in resurrectione domini. Nam cum omnes captivi a diabolo tenebantur resurgens dominus *victo mundi principe fideles servos suos fecit liberos et qui peregrini ad caelestia regna fuerant bonorum operum fructus mancipavit. Significant vero hi quinquaginta dies quinque mundi aetates qui praecesserunt adventum Christi, in quibus tam iusti quam iniusti descenderunt ad inferni tenebras. Quod etiam psalmista praecinit dicens: Demorabitur ad vesperum fletus et ad matutinum laetitia, id est [usque] ad occasum veri solis, qui est mors Christi, perdurabit gemitus sanctorum et ad matutinum laetitia, quando ill resurrectio illuxerit expectata.

IN QUINQUAGESIMA

Sabbato ad vesperas AN Benedictus cum reliquis. Psalmum ipsum cum reliquis. CP Si linguis hominum. RP Angelus domini. HY Dies absoluti. VS Vespertina oratio. AM Quod autem cecidit. OR Preces nostras.

Completorium ut supra in dominica septuagesimae.

Ad matutinum INV Quoniam deus magnus. In primo nocturno AN Caecus sedebat. PS Beatus vir cum reliquis. VS Memor fui. Legatur sermo beati Ioannis episcopi de fide Abraham et immolationes Isaac qui sic incipit Fides est religionis et cetera. RP Quadraginta. RP Ponam. RP Per memetipsum. In secundo nocturno AN Miserere mei. PS Conserva me cum reliquis. VS Quoniam tu illuminas. RP Aedificavit. RP Locutus est. RP Dum stabat. In tertio nocturno AN Caecus magis. PS Caeli enarrant cum reliquis. VS Exaltare domine. EV Assumpsit Iesus cum sua homilia. RP Temptavit dominus. RP Angelus domini. RP Caecus sedebat. RP Deus deus. RP Veni hodie.

Ad laudes AN Secundum multitudinem. PS Miserere. AN Deus meus. PS Confitemini. AN Ad te de luce. PS Deus deus meus. AN Hymnum dicite. PS Benedicite. AN Omnes angeli. PS Laudate dominum de caelis. CP Caritas vel aliud dominicale. VS Domine refugium. AB Cum appropinquaret. OR Preces nostras. Cetera videas ut supra in septuagesima.

Ad primam AN Benedicat nos ut supra in septuagesima.

Ad tertiam AN Caecus sedebat.

Ad sextam AN Miserere mei.

Ad nonam AN Caecus magis. Haec tres antiphonae durant per totam ebdomadam ad horas. Capitula et collecta de dominica praesenti. Cetera ut in septuagesima. Responsoria et versiculi dominicales, sed in feriis ferialia.

Ad missam IN Esto mihi in deum. Kyrie eleison dominicale absque Gloria in excelsis. CL Preces nostras. Fratres. EP Si linguis hominum. GR Tu es deus. TR Iubilate deo. EV Assumpsit Iesus. Credo in unum. OF Benedictus es. Praefatio cottidiana dominicaliter. CO Manducaverunt. Benedicamus domino.

In secundis vesperis AN Sede a dextris cum reliquis. PS Dixit dominus cum reliquis. CP Si linguis hominum vel aliud dominicale. VS Dirigatur ad te. AM Iter faciente Iesu. OR Preces nostras.

Completorium ut supra.

Nota si festum aliquid novem lectionum in dominicam quinquagesimae inciditur in secundam feriam differatur, quia laudes eius historiae nulla sequentium feriarum recipi potest, licet responsoria repetantur.

FERIA SECUNDA

Ad matutinas AB Transeunte.

Ad vesperas AM Omnis plebs. Cetera omnia ut in feriis.

FERIA TERTIA

Ad matutinas et ad vesperas antiphonae suprascriptae de dominica repetantur. Cetera ut in feriis.

Volendo officium dominicale per has duas dies etiam potest decantari.

IN CAPITE IEIUNII SEU FERIA QUARTA SCILICET IN DIE CINERUM

Nota quod a capite ieiunii usque ad cenam domini exclusive, exceptis dominicis et festivis diebus, ad matutinas et ad omnes cursus debent fieri genuflexiones quando dicitur vel Domine labia mea, vel Deus in adiutorium, vel Converte nos hoc die.

Ad matutinum INV In manu tua cum psalmis, antiphonis et versiculis cottidianis seu ferialibus. EV Cum ieiunatis cum sua homilia. RP Paradisi. RP Emendemus. RP Tribularer si nescirem.

Laudes feriales cum antiphonis ferialibus. CP Convertimini ad me. VS In matutinis te domine. AB Cum ieiunatis. Sequuntur genuflectiones cum novem Kyrie eleison. Pater noster. Et ne nos. Dicantur preces maiores *scilicet Oremus pro omni gradu ecclesiae cum PS Miserere mei deus. Gloria patri. Sequitur VS Exurge domine. VS Domine deus virtutum. Sequitur OR Praesta domine. Deinde addatur antiphona de paenitentia Quis scit si convertatur. VS Domine non secundum peccata. Sequatur collecta quaecumque hoc die fuerit super populum et haec antiphona de paenitentia cum versiculo in privatis diebus ad matutinas non mutatur usque in passionem domini. Ab hinc usque ad pascha omittimus suffragia sanctorum post matutinas. Subscripti psalmi leguntur privatis diebus usque in cena domini, et dicitur pro salute vivorum: PS Domine ne in furore primum. PS Exaudiat te dominus. PS Dominus regit. PS Ad te domine levavi. Et post quemlibet psalmum sequitur Gloria patri. Finitis his psalmis presbyter dicat VS Memento congregationis nostrae. Deinde pro salute defunctorum PS Te decet hymnus absque Gloria patri, sed immediate subiungitur VS A porta inferi. Post hoc sequitur PS Beati quorum cum Requiem aeternam.

Ad primam AN Frange esurienti, quae non mutatur in privatis diebus usque ad passionem domini. CP Cum videris, quod etiam non mutatur usque ad passionem domini. RB Christe Iesu. VS Exurge domine. Sequuntur novem Kyrie in genuflectione. Pater noster. Et ne nos. VS Vivit anima. VS Erravi sicut ovis. Credo in deum. Carnis resurrectionem. Subiungantur preces maiores quadragesimales scilicet Verba mea ut in officiali continentur. Finitis precibus legantur septem psalmi paenitentiales scilicet Domine ne in furore tuo cum reliquis et post quemlibet psalmum sequitur Gloria patri. Omittitur PS Ad te domine levavi ad primam. Et finitis psalmis paenitantialibus statim subiungitur VS Exurge domine. VS Domine deus virtutum vel alius consimilis, qui de tempore congruit. Et post dominicam quadragesimae VS Scapulis suis. VS Scuto circumdabit. Post *dominicam de passione domini VS Eripe me domine vel De ore leonis. VS Erue a framea. Sequatur collecta de feria praesentis diei.

Ad tertiam sicut ad primam hymnus consuetus. AN Caecus sedebat. Capitulum et collecta de instanti feria. Responsorium et versiculi ut in feriis ante quadragesimam et dicuntur novem Kyrie cum genuflectione et Pater noster. Sequuntur preces minores Ego dixi domine cum PS Miserere mei et cum Gloria patri. VS Domine deus virtutum vel alius qui tempori congruit et oratio de feria instanti.

Post tertiam vero immediate legantur quindecim gradus videlicet Ad dominum cum tribularer cum reliquis. Et statim post quinto psalmo sequitur Gloria patri. Et statim subiungitur laetania flexis genibus cum OR Pietate tua.

Ad sextam hymnus consuetus. AN Miserere mei. Capitulum de feria praesenti. Responsorium et versiculi ut supra. Sequuntur novem Kyrie flexis genibus, et Pater noster. Preces minores Ego dixi cum PS Inclina domine et cum Gloria patri. Sequitur VS Exurge domine, vel Domine deus virtutum vel alter qui tempori congruit. Collecta de instanti feria. Deinde sequitur PS Levavi oculos cum Gloria patri. Sequitur VS Propitius esto. PS De profundis. VS Requiem aeternam.

Ad nonam hymnus consuetus. AN Caecus magis. Capitulum de instanti feria. Responsorium et versiculi ut supra in feriis. Novem Kyrie flexis genibus et Pater noster. Preces minores Ego dixi domine cum PS Domine refugium et Gloria patri. Sequitur VS Exurge domine vel alter qui congruus est. Collecta de feria praesenti. Post nonam dicatur PS De profundis. VS Requiem aeternam. Et nota quod sub nona vel ante sacerdos qui celebraturus est missam vel alter benedicat cineres dicens OR Omnipotens sempiterne deus. OR Deus qui nosn mortem. OR Deus [qui] *humiliatione.

[Ad processionem] Qua finita cantetur Exaudi nos domine. PS Salvum me fac absque Gloria patri. Et reiteratur AN Exaudi nos, quae hac sola die canitur. Qua finita sacerdos dicat Oremus. Flectamus genua. Levate. OR Concede. Qua finita imponat sacerdos cineres clericis super capita et singulis laicis, *incipiendo a dignori incipiendo dicendo Memento homo et cetera. Et hic qui suscipit cineres dicat humili corde Cor contritum et humiliatum deus non despicies. Et interim cantentur antiphonae Immutemur. AP Iuxta vestibulum. Deinde dicat sacerdos Oremus. Flectamus genua. Levate. OR Omnipotens sempiterne deus. Deinde vadit cum cruce cantando RPP Paradisi cum laetania exeundo et redeundo. Post hoc missa cantetur.

[Ad missam] IN Misereris omnium cum genuflectione, quae ad omnes introitus fiat in feriis per quadragesimam. PS Miserere mei. Gloria patri. Et ante orationem praemissa salutatione cum dicitur Dominus vobiscum dicatur Oremus. Flectamus genua. Levate. Sequatur CL Praesta domine et sequitur CL Pietate tua sub una conclusione. EP Convertimini ad me. GR Miserere. TR Domine non secundum peccata. Et ille tractus omni secunda feria et quarta et sexta usque ad feriam quartam post palmas in feriatis diebus canitur, excepta feria quarta Reminiscere. EV Cum ieiunatis. OF Exaltabo te. PF Qui corporali ieiunio. Quae tam privatis diebus quam dominicis est dicenda usque in dominicam Iudica me. CO Qui meditabitur. Benedicamus domino. Notandum etiam quod cottidie in privatis diebus ad ultimum Per dominum nostrum Iesum Christum filium tuum dicitur Oremus per sacerdotem. Et diaconus imponat Inclinate capita vestra deo. Deinde sacerdos dicat collecta super populum ut in officiali libro continetur exceptis diebus dominicis. Item nota quod feriatis diebus tempore quadragesimali secunda collecta in missa amodo feria secunda, quarta et sexta erit Pietate tua sub una conclusione, nisi intercidat festum alicuius sancti, tunc *non minus illa Pietate tua erit tertia. Et hoc secundum consuetudinem huius nostrae ecclesiae freisingensis. Sed secundum alium modum aliarum ecclesiarum erit una istarum Exaudi quaesumus domine pro omni gradu ecclesia, vel Omnipotens sempiterme deus cuius spiritu totum corpus ecclesiae, vel aliqua alia pro peccatis usque in cena domini. Tertia Pietate tua quaesumus domine. Et hoc tantum secunda feria et quarta et sexta feria. Aliis diebus privatis tertia collecta erit Omnipotens sempiterne deus qui vivorum dominaris simul etiam mortuorum, vel generalis de sanctis, vel illa de cunctis, vel similis. Item nota quo pro tempore quadragesimali cum de tempore missa agitur diaconus et subdiaconus casulis seu planetis utuntur. Subdiaconus cum epistula lecturus est illam deponit. Qua lecta eam resumit. Diaconus vero evangelium lecturus illam exuit et eam decenter plicatam super sinistrum humerum deponit et sub brachio dextro ligat. Ita quod ab humero sinistro ad latus dextrum in modum stolae descendat sicut circumcinctus, eam tenet donec dicatur ultima oratio post communionem. Tunc enim illam induit sicut prius. Missa vero finita tam subdiaconus quam diaconus illas deponunt. Hoc ponit magister Rationalis in secunda parte in titulo de diacono. Rationes seu significationes huius idem magister scribit. Item nota quod amodo omnibus diebus feriatis missa defunctorum post tertiam canitur. Deinde

sexta et nona Postea

missa de tempore. Finita missa statim cantantur vesperae, exceptis diebus dominicis. Item sciendum quod orationes super populum, exceptis aliis rationibus, ideo orationes super populum frequentantur in quadragesima quia dum maiorem conflictum ieiuniis et orationibus contra spiritales nequitias sumimus, necesse est ut nos populum instantius deo commendemus. Illo tempore suspenduntur vela in ecclesia scilicet velum quod sacra operit et quod sanctuarium a clero dividitur, et quod populus a clero secrevit. Et significant haec litteram legis, id est eius carnalem observantiam, sive quod in veteri testamento ante Christi passionem intelligentia sacrarum scripturarum velata, id est operta et obscura erat, et qui tempore illo fuerunt velata, id est obscurata, scientiam ante oculos habuerunt. Significat etiam rampheam illam quae fuit ante ianuam paradisi et quoniam huiusmodi carnalis observantia et obscuritas et ramphea in Christi passione sublata sunt, ideo cortinae et velamina huiusmodi in parasceve removentur. Tunc enim etiam altaria denudantur. In vesperis vero sabbati cuiuslibet dominicae quadragesimae retrahuntur, sive elevantur in festivitatibus sanctorum novem lectionum, quia dominica recolit resurrectionem, et festa sanctorum ad resurrectionem pertinent. Item nota quod si festum novem lectionum in hanc diem cinerum inciderit, videtur potius quod ipsum festum praeponatur vel postponatur. Si vero festum trium lectionum fuerit per antiphonam et orationem isto die et aliis diebus tantum memoretur secundum consuetudinem huius ecclesiae.

In secundis vesperis in die cinerum antiphonae et psalmi feriales per illos quattuor dies. CP Ecce ego mittam vel aliud de die ut in officiali habetur. VS Dirigatur. AM Thezaurizate vobis. Dicantur novem Kyrie. Pater noster. Et preces maiores Ego dixi domine. PS Miserere mei deus. Versiculus qui tempori congruit. Oratio de die. Deinde cottidie in feriis usque in dominicam de passione antiphona erit de paenitentia Vivo ego. VS Domine non secundum, *qui non mutatur usque ad passionem. Sequitur oratio super populum.

Post vesperas in feriis dicuntur hi psalmi: PS Beatus qui intelligit. PS Deus in adiutorium. PS Levavi oculos. PS Ad te levavi oculos. Et post quemlibet psalmum Gloria patri. VS Propitius esto. PS De profundis. VS Requiem aeternam.

Ad completorium Converte nos deus. PS Cum invocarem cum reliquis. Finitis psalmis dicatur Laus tibi domine. CP Quiescat domine ira tua. Quod non mutatur usque ad dominicam Iudica. RB In manus tuas. HY Christe qui lux et AD Gregem tuum domine quae non mutatur per tres ebdomadas. Novem Kyrie. Pater noster. VS In pace in idipsum. Credo in deum. Carnis resurrectionem. PE Benedicamus patrem. PS Domine quid multiplicati. Oratio de instanti die. PS Deus misereatur nostri. VS Propitius esto. PS Domine exaudi orationem meam secundum. VS Requiem aeternam.

Notandum est quod isti quattuor dies post tempus Gregorii a successoribus suis pro sex dominicis sunt assumpti ad explendam quadragesimam cum parasceve et sabbato sancto paschae. Cum enim illi quattuor dies pro *complemento quadragesimale ieiunium, necessario quadragesimalem observationem obtinebant videlicet ut tandem post vesperam ieiunium solvatur sicut in canonibus *praecipitur, quod cum alio tempore statim post nonam solvitur, cum et missa ad sextam celebratur. In hoc autem quadragesimale ieiunium differendum est ab aliis, quod in aliis post nonam in hoc autem post vesperam reficimur. Unde et missa in his diebus non ad sextam, sed ad nonam merito celebratur. Est enim ecclesiastica consuetudo, ut ad nonam reficiamur cum ad sextam missam celebremus, ad vesperam autem cum ad nonam sacrificamus. Ut ergo in his diebus usque ad vesperam ieiunemus, canonicum est, ut et missam usque ad nonam differamus.

FERIA QUINTA

[Ad matutinum] INV Adoremus dominum. Nocturnus PS Salvum me fac cum reliquis et cum antiphonis suis ferialibus. Per omnia ut in feriis. Legantur tres lectiones de Genesi. Tria responsoria de historia Quadraginta.

Laudes feriales cum psalmis eorum. CP Aegrotavit Ezechias. AM Me etenim. Preces et psalmi sicut in priori die. OR Deus qui culpa offenderis. OPC Parce domine.

Prima, tertia, sexta, nona cum precibus et psalmis per omnia sicut in priori die. Capitula et orationes de instanti die prout in matutinali libro seu officiali continetur.

Ad missam IN Dum clamarem ad dominum. PS Exaudi deus orationem. Gloria patri. Post Oremus. Flectamus genua. CL Deus qui culpa offenderis. EP Aegrotavit Ezechias. GR Iacta cogitatum. GV Cum clamarem. EV Cum enim oratis. OF Ad te domine levavi. Require in prima dominica de adventu domini. SEC Sacrificiis. OF Acceptabis sacrificium. PC Caelestis doni. OP Parce domine. Benedicamus domino.

Ad vesperas psalmi feriales cum antiphonis eorum. Capitulum et oratio de die praesenti. AM Quare ieiunabvimus. Cetera omnia [ut supra].

Nota de antiphonis superfluis quot possent seu debent cantari ad horas sicut in adventu domini.

FERIA SEXTA

[Ad matutinum] invitatorium, antiphonae et psalmi nocturnales per omnia ut in feriis. Tres lectiones de Genesi. Tria responsoria de priori dominica.

[Ad laudes] AB Cum facis elemosinam. Capitulum ad matutinas Clama ne cesses. OR Inchoata ieiunia. OPC Tuere populum tuum. Capitula ad alias horas recipe de matutinali seu officiali. Cetera omnia ut supra.

Ad missam IN Audivit dominus. PS Exultabo. CL Inchoata ieiunia. EP Clama ne cesses. GR Unam petii. GV Ut videam. EV Audistis quia. OF Domine vivifica. SEC Sacrificium domine. CO Servite domino. PC Spiritum nobis. OP Erue domine.

Ad vesperas psalmi feriales cum suis antiphonis. Capitulum ut supra de die. AM Nesciat sinistra. Orationes ut supra.

SABBATO

Ad matutinum invitatorium, antiphonae, psalmi nocturnales. Per omnia ut in feriis observantur. Tres lectiones leguntur de Genesi. Tria responsoria de historia priori Quadraginta.

Laudes feriales. CP Cum effuderis. AB Tu autem cum oraveris. OR Adesto domine supplicationibus nostris. OPC Tua nos domine. Capitula ad alias horas recipe sicut in matutinali seu officiali libro invenies. Hoc attende quod isto tempore et in adventu domini ecclesia nostra in feriis sextis in vesperis et diebus sabbatinis officium beatae virginis non omittatur ex institutione. Et ideo de tempore fiat mentionem solum cum antiphona et oratione de die eiusdem feriae.

Ad missam de tempore IN Esto mihi de dominica quinquagesima per totum absque tractu. CL Adesto domine. EP Si abstuleris. EV Cum sero factum esset. SEC Suscipe domine. PC Caelestis vitae. OP Fideles tui.

Quadragesima dicta est quia ab ea dominica qua cantatur Invocavit me quadraginta dies numerantur usque in cenam domini, quando temporalem cenam magister cum discipulis sumpsit eisque exemplum humilitatis in lavatione pedum ostendit. Hoc tempore abstinentiae quod pro peccatis dedicatum est per Moysen, per Heliam, per ipsum quoque dominum, qui licet non peccaverit, medicinam pro peccatis ostendit. Praefiguratum autem est hoc tempus illis annis per quos in deserto populus israeliticus moratus est, quando post esum agni et transitum maris Rubri erraverunt in solitudine et inaquoso. Et licet obruti essent Aegypti, diversis tamen hostibus et serpentibus memorantur afflicti. Nos ergo per ipsos signati, si ad vitam contemplativam quasi ad terram repromissionis tendimus, propter hostes illos, qui in baptismate obruti sunt, securi sumus, sed astutias et deceptiones Balac regis per abstinentiam teneamus.

DOMINICA PRIMA IN QUADRAGESIMA

Ad vesperas AN Advenerunt nobis. PS Benedictus cum reliquis. Fratres. CP Hortamur vos. RP Spes mea. RV In te confirmatus sum. Et in ecclesia nostra sabbatinis noctibus in vesperis semper vicarii cantant responsorium et versum praedictum. Sed in aliis vesperis per totam ebdomadam, cum de tempore agitur, scholares cantabunt HY Ex more docti. Et idem hymnus per totam ebdomadam feriatis diebus dicitur ad vesperas. VS Angelis suis. AM Ecce nunc tempus. OR Deus qui ecclesiam tuam. Preces, nec antiphonae in sabbatinis noctibus et dominicis diebus de paenitentia dicantur.

Ad completorium CP Quiescat domine ira usque ad passionem domini. RB In manus tuas. HY Christe qui lux. Haec duo, scilicet responsorium et hymnum, durant usque in cenam domini. VS Custodi nos. AD Cum videris nudumquae canitur sabbatinis noctibus per tres ebdomadas. Kyrie. Pater noster. Et ne. VS In pace in idipsum. Credo in deum. Carnis resurrectionem. VS Scapulis suis vel alter qui tempori congruit. Oratio dominicalis ut supra in vesperis. Et cetera omnia ut in prioribus noctibus sabbatinis.

Ad matutinum INV Non sit vobis vanum. In primo nocturno AN Advenerunt nobis. PS Beatus vir cum reliquis. VS Dicet domino. Hic cum sequentibus versiculus durat usque in passionem domini. Legatur sermo, qui sic incipit, beati Ioannis episcopi de Iacob et Esau quos Portabat Rebecca geminos in utero fratres ad sex lectiones. Vel sermo beati Maximi episcopi Ante dies. RP Ecce nunc tempus. RP Paradisi portas. RP Emendemus in melius. In secundo nocturno AN Commendemus nosmetipsos. PS Conserva me domine cum reliquis. VS Scapulis suis. RP In ieiunio et fletu. RP In omnibus exhibeamus. RP Abscondite elemosinam. In tertio nocturno AN Per arma iustitiae. PS Caeli enarrant cum reliquis. VS Scuto circumdabit te. EV Ductus est Iesus cum sua homilia. RP Tribularer si nescirem. RP Angelis suis. RP Ductus est Iesus. Te deum laudamus non dicitur. Preamittatur versiculus de his versiculis: Dicet domino, vel Ipse liberabit, vel Scapulis suis usque ad passionem domini.

Ad laudes AN Cor mundum crea. PS Miserere. AN O domine salvum. PS Confitemini. AN Sic benedicam. PS Deus deus meus. AN In spiritu humilitatis. PS Benedicite. AN Laudate deum. PS Laudate dominum de caelis. CP Ecce nunc tempus acceptabile. VS Domine refugium. Sed in feriis VS Ipse liberabit me. AB Ductus est Iesus. OR Deus qui ecclesiam tuam. Sequatur PS Domine ne in furore primus. VS Requiem aeternam.

Ad primam AN Benedicat nos. PS Deus deus meus respice cum reliquis. Pro PS Confitemini per totam quadragesimam utimur PS Dominus regnavit decorem. CP Regi saeculorum. RB Christe fili dei vivi. Versiculus unus de prioribus qui tempori congruit, vel VS Exurge domine. Kyrie. Christe. Kyrie. Pater noster. Et ne nos. VS Vivit anima. VS Erravi sicut ovis. Credo in deum. Carnis resurrectionem. PE Repleatur os meus usque ad Sacerdotes tui. Sequitur VS Benedicamus patrem. Oratio de sancta trinitate Omnipotens sempiterne deus. Hoc modus servatur ad primam dominicis diebus usque in passione domini. Et est ratio quia hoc tempore ipsa antiphona diebus dominicis Benedicat nos respicit sanctam trinitatem. Et non mutatur diebus dominicis usque ad passionem. Ideo non incongrue capitulum et oratio de sancta trinitate ad primam solito more usque ad idem tempus permanebunt. Imitemur ergo spiritualiter ad primam quasdam ecclesias de quibus scribit auctor Rationalis dicens quod: ecclesiae numquam variant antiphonam primam, cum enim deus sit invariabilis, qui est alpha et o, id est principium et finis. Idcirco quia semper nobis primitias et decimas exigit, tamquam semper solventes primitias diei numquam variant antiphonam, sed semper dicunt illam de sancta trinitate, nisi aliquod festum accidat. Quia tunc fit de ipso festo. *Aliae tamen ecclesiae variant et hymnum et antiphonam in dominicis et in feriis et in festis *dei [et] sanctorum.

[Ad processionem] Et nota quod omni dominica usque ad passionem domini post primam debet fieri processio ad sanctum Ioannem cum cruce velata, et portantur minutae reliquiae per duos canonicos more solito, et cum aspersorio. RPP Ductus est Iesus hac die canitur. Semper in redditu Sancta Maria. Quae processio in aliis ecclesiis collegiatis seu ruralibus fiat vel fieri potest secundum consuetudinem ecclesiarum earumdem. Dicitur ad tertiam hymnus consuetus cum melodia dominicali et de reliquis horis fiat.

Ad tertiam AN Advenerunt nobis. CP In omnibus exhibeamus nos. RB Spes mea. RV In te confirmatus sum minor. VS Dicet domino. Oratio de dominica ut supra.

Ad sextam AN Commendemus nos. Capitulum de dominica sicut in officiali habetur. RB Esto nobis. RV A facie. VS Scapulis suis. Oratio ut supra.

Ad nonam AN Per arma iustitiae. Capitulum de dominica. RB Declara. RV Declaratio. VS Scuto circumdabit te. Oratio ut supra. Hoc responsorium cum versiculis per quattuor ebdomadas cantantur dominicis diebus.

Ad missam IN Invocavit me. PS Qui habitat. Gloria patri. CL Deus qui ecclesiam. EP Hortamur vos. GR Angelis suis. TR Qui habitat. Qui cantetur in choro alternatim et cantor chori primum versum incipit. Deinde ad quemlibet versum incipiendum in utroque choro uni canonico humiliter annuet, quod versum incipiat sibi cum nota insinuando a seniori incipiendo, et gradatim descendendo. Et ut moris est, quod quando in uno choro unus versus canitur ibidem stando cantetur, et alter chorus medio tempore sedeat. Et hoc alternatim fiat. Eodem modo fit in aliis tractibus. EV Ductus est Iesus in desertum. Credo in unum dicitur. OF Scapulis suis. CO Scapulis suis. Benedicamus domino. Cetera dominicaliter.

In secundis vesperis AN Advenerunt nobis. PS Dixit dominus cum reliquis. Capitulum dominicale. RP Esto nobis. Hoc responsorium profestis noctibus per duas ebdomadas in vesperis non mutatur. Hymnus non canitur, sed in feriis [ad] vesperas HY Ex more docti per totam ebdomadam canitur. VS Angelis suis. AM Non in solo pane. Oratio dominicalis ut supra.

Ad completorium RB In manus. HY Christe qui lux ut supra. AD Gregem tuum. Haec antiphona per tres ebdomadas profestis noctibus seu feriis non mutatur. Oratio dominicalis ut supra. Si est in feria oratio sumatur pro feria. Nota quod capitulum, responsorium, hymnus et antiphona sunt de instanti tempore. Ergo cottidie oratio erit de illo die sive sit dominica sive feria.

FERIA SECUNDA

iuxta consuetudinem ecclesiae nostrae

ad matutinum legitur Exodus. INV Non sit vobis vanum minus. Nocturnus cum antiphonis ferialibus tam in matutinum quam in laudibus singulis ferialibus diebus usque in cenam domini leguntur. Responsoria de dominicali historia.

[Ad laudes] CP Ecce ego ipse. VS Scuto circumdabit. AB Quod uni. Preces et psalmi ut supra in capite ieiunii. OR Converte nos deus. Super populum AC Quis scit et OPC Absolve quaesumus.

Ad primam AN Frange esurienti. CP Cum videris nudum. Haec duo in feriis non mutantur usque in passionem domini. RB Christe fili. Preces maiores cum letania ut supra in capite ieiunii.

Ad tertiam AN Advenerunt nobis. Capitulum de feria eiusdem diei ut in matutinali vel officiali continetur. RB Participem me fac. RV Aspice in me. VS Dicet domino. Preces et cetera ut supra. Oratio ut supra de feria.

Ad sextam AN Commendemus. Capitulum et oratio de feria. RB Ab omni via mala. RV A iudiciis tuis. VS Scapulis suis. Preces minores ut supra.

Ad nonam AN Per arma iustitiae. Capitulum et oratio semper de feria sicut occurrit. RB Septies in die. RV Erravi sicut ovis. VS Scuto circumdabit. Haec responsoria cantantur in feriis per duas ebdomadas.

Ad missam IN Sicut oculi servorum. PS Ad te levavi. CL Converte nos. EP Ecce ego ipse. GR Protector noster. GV Domine deus. TR Domine non. EV Cum venerit fiulius hominis. OF Revela oculos. SEC Munera domine oblata. CO Voce mea. PC Salutaris tui. OP Absolve quaesumus domine.

Ad vesperas antiphonae et psalmi feriales semper in ferialibus diebus usque in passione domini. Capitulum de feria ut in officiali habetur. RB Esto nobis per duas ebdomadas. HY Ex more docti per totam ebdomadam. VS Angelis suis. AM Venite benedicti. Preces maiores et psalmi ut supra. Oratio ut supra. AC Vivi ego de paenitenia et oratio super populum ut supra.

Ad completorium ut supra.

FERIA TERTIA

[Ad matutinum] INV Promisit enim deus ferialiter.

[Ad laudes] CP Quarite dominum. Sed ad alias horas capitula respice in matutinale seu officiale. AB Osanna filio David. Cetera ut supra. OR Respice domine familiam tuam. OPC Ascendat ad te domine.

Ad missam IN Domine refugium. PS Priusquam. CL Respice domine. EP Locutus est Isaias propheta dicens. Quaerite dominum. GR Dirigatur oratio mea. VS Elevatio manuum. EV Cum intrasset Iesus Hierosolymam. OF In te speravi domine. SEC Oblatis. CO Cum invocarem. PC Quaesumus omnipotens deus. OP *Ascendant ad te.

Ad vesperas psalmi feriales cum antiphonis suis. Capitulum de eadem die. AM Scriptum est enim. Cetera omnia ut supra.

Ad completorium ut supra.

FERIA QUARTA

[Ad matutinum] INV Vigilate ergo ferialiter. Haec suprascripta tria invitatoria ferialia per ferias cantantur vicissitutinaliter usque in passione domini. Nocturnus cum antiphonis suis legatur. EV Accesserunt ad Hierusalem scribae. Responsoria de historia priori.

Laudes feriales cum PS Dominus. CP Dominus dixit ad Moysen. AB Generatio haec. Preces et psalmi ut supra. OR Preces nostras, vel illa Mentes nostras. OPC Exaudi nos quaesumus. Et attende quod celebrantur hodie quattuor tempora. Cetera per omnia ut supra, nisi quod illae antiphonae Dixit quidam, et AN Si quis fecerit, quae superflue sunt, cantentur ad sextam et ad nonam.

Ad tertiam CP Cumque descendisset.

Ad sextam CP Erat autem species.

Ad nonam CP Ingressusque. Responsoria et cetera omnia ut supra.

Ad missam IN Confessio et pulchritudo. PS Cantate. CL Devotionem populi. EP Factus est sermo. GR Custodi. GV De vultu tuo. EV Dicebat Iesus ad eos. OF Immittit angelus. SEC Sacrificia domine. CO Panis quem ego. PC Tuorum nos domine. OP Da quaesumus domine.

Ad vesperas psalmi feriales ut supra. Capitulum unum de suprascriptis. AM Vade mulier. Cetera omnia ut supra. Et orationes ut supra.

[Ad missam] Reminiscere miserationum. PS Ad te domine. Orationes duae habentur propter quattuor *tempora. Prima oratio sine salutatione cum Flectamus genua. Levate. CL Preces nostras quaesumus domine. Sequitur EPP Dixit dominus ad Moysen. GR Tribulationes. Deinde alia collecta cum salutatione sine Flectamus genua. Oremus. Exaudi nos omnipotens. Sequitur EP Venit Helias. TR De necessitatibus. TV Ad te domine. TV Etenim universi. EV Accesserunt. OF Meditabar. SEC Oblatis, vel illa Hostias. CO Intellige clamorem. PC Tui domine. OP Mentes nostras.

Ad vesperas psalmi feriales cum antiphonis suis. CP Proicite. AM Sicut fuit Ionas. Cetera ut supra.

Completorium ut supra.

FERIA QUINTA

Ad matutinum INV Non sit vobis. Nocturnus et cetera omnia ut supra.

[Ad laudes] CP Quid est quod inter nos. AB O mulier magna. OR Devotionem populi. OPC Da quaesumus domine.

Ad alias horas CP Ecce omnes animae. Aliud Si in praeceptis. Aliud In praeceptis meis. Cetera omnia ut supra.

Ad missam IN Confessio et cetera.

FERIA SEXTA

Ad matutinum INV Promisit enim deus. Nocturnus cum antiphonis suis. Legatur EV Erat dies festus cum sua homilia. Laudes feriales. Responsoria de historia dominicali priori.

[Ad laudes] CP Anima quae peccaverit. Aliud Si autem impius. Aliud Cum autem adverterit sicut in officiali habetur. AB Angelus domini. OR Esto domine. OPC Exaudi nos.

[Ad cursus] Ad tertiam, ad sextam, ad nonam capitula et orationes de suprascriptis, nisi quod antiphonae superfluae, si placent, possunt ad horas decantari.

Ad missam IN De necessitatibus meis. PS Ad te domine. CL Esto domine. EP Anima quae peccaverit. GR Salvum me fac. GV Auribus. TR Domine non secundum. EV Erat dies festus. OF Benedic anima. SEC Suscipe quaesumus domine. CO Erubescant. PC Per huius domine. OP Exaudi nos.

Ad vesperas psalmi feriales ut supra cum suis antiphonis. Capitulum unum de suprascriptis. AM Vade iam, vel Quid me. Sed haec nota sicut supra scriptum est ex institutione in ecclesia nostra sextis feriis et sabbatis diebus usque parasceve plenum officium de sancta Maria agitur. Et additur tantum oratio et antiphona de tempore.

Ad completorium ut supra si de tempore celebratur.

SABBATO

Ad matutinum INV Vigilate ergo. Nocturnus cum antiphonis suis ferialibus. Legatur EV Assumpsit Iesus Petrum cum sua homilia. Tria responsoria de historia priori.

Laudes psalmi et antiphonae feriales. CP Audi Israel. Capitula ad cursus respice officiale, ibi plura invenies et plures collectae. AB Assumpsit Iesus. Cetera ut supra. CL Populum tuum quaesumus. OPC Adesto quaesumus domine.

Ad missam IN Intret oratio. PS Domine deus. Kyrie. Sex lectiones sunt legendae ad missam et totidem orationes. Quinque cum Flectamus genua sine salutatione. Ad sextam collectam sacerdos salutat populum, nec Flectamus genua dicitur. Oratio. Oremus. Flectamus genua. Levate. Populum tuum quaesumus domine. Legantur prophetiae cum suis titulis. Lectio prima Locutusque dominus ad Moysen dicens. Respice domine. GR Propitius esto. GV Adiuva nos. CL Deus qui nos in tantis. Require in dominica quarta post epiphaniam. Secunda EPP Dixit Moyses filiis Israel. GR Dirigatur oratio. GV Elevatio. CL Protector noster. EPP Orationem faciebant sacerdotes. GR Salvum fac populum. GV Ad te domine. CL Adesto quaesumus domine. EPP Miserere nostri deus. GR Miserere mihi. GV Conturbata. CL Preces populi tui. EPP Angelus domini. Require supra in adventu domini. HY Benedictus es domine. CL Deus qui tribus pueris. Post sacerdos salutat populum et non flectet genua. EP Fratres, rogamus vos. TR Laudate dominum. TV Quoniam confirmata. EV Assumpsit Iesus Petrum. OF Domine deus. SEC Praesentibus sacrificiis. CO Domine deus meus. PC Sanctificationibus tuis. OP Familiam tuam quaesumus. Cetera ut supra in feriis annotatur.

DOMINICA SECUNDA IN QUADRAGESIMA

Ad vesperas AN Advenerunt nobis. PS Benedictus cum reliquis. CP Fratres, rogamus vos. RP Spes mea. HY Audi benigne. VS Angelis suis. AM Visionem quam. OR Deus qui conspicis.

Ad completorium ut supra in dominica Invocavit per totum eiusdem sabbati.

Ad matutinum INV Deus magnus. In primo nocturno AN Domine bonum est. PS Beatus vir cum reliquis. VS Dicet domino. Legatur sermo ille seu homilia quae incipitur sic Post dies sex ut habetur in libro matutinali ad sex lectiones. Quidam tamen habent hunc sermonem Odear autem *Esau, sicut diversi diversis semonibus utuntur et non censetur diversitas. Omnes enim hi sermones ad quadragesimam pertinent. RP Tolle arma tua. RV Cumque. RP Ecce odor. RV Qui maledixerit. RP Det tibi deus. RV Incurventur. Gloria patri. In secundo nocturno AN Faciamus hic. PS Conserva me cum reliquis. VS Scapulis suis. RP Dum exiret. RV Vere dominus deus. RP Erit mihi dominus. RV Si dominus. Gloria patri. In tertio nocturno AN Descendentibus illis. PS Caeli enarrant cum reliquis. VS Scudo circumdabit te. EV Egressus Iesus cum sua homilia. RP Oravit Iacob. RV Deus in cuius. RP Dixit angelus. RV Benedicens. RP Vidi dominum. RV Et dixi nequaquam. Gloria patri. Versiculus ante laudes unus de praescriptis praemittatur.

Laudes AN Domine labia. PS Miserere. AN Dextera domini. PS Confitemini. AN Factus es. PS Deus deus meus. AN Trium puerorum. PS Benedicite. AN Statuit. PS Laudate dominum de caelis. CP Rogamus vos. VS Domine refugium, vel Ipse liberabit. AB Nemini dixeritis. OR Deus qui conspicis. PS Domine ne in furore primum.

Ad primam AN Benedicat nos. Cetera omnia quo ad primam fiant ut in superiori dominica Invocavit.

[Ad processionem] Post aspersionem fiat processio ad sanctum Iohannem ut supra. Et hoc in ecclesia nostra et cantatur in exitu RPP Vidi dominum. In redditu AP Sancta Maria.

Ad tertiam AN Domine bonum est.

Ad sextam AN Faciamus hic.

Ad nonam AN Descendentibus illis. Hae antiphonae durant ad horas per totam ebdomadam. Responsoria et versiculi ut in priori dominica Invocavit. Capitula et oratio de instanti dominica ut in officiali vel matutinali habetur.

Ad missam IN Reminiscere miserationum. Haec dominica romano more seu modo vacans dicitur, ideo quia statione caret, nec proprium habet officium, sed inofficiatur ex officio praecedentis quarta feria. CL Deus qui conspicis. EP Fratres, rogamus vos. GR Tribulationes. GV Vide humilitatem. TR Dixit dominus mulieri. EV Egressus Iesus. Credo in unum. OF Meditabar. CO Intellige. Benedicamus domino. Cetera ut supra.

In secundis vesperis AN Advenerunt nobis. PS Dixit dominus cum reliquis. Capitulum dominicale. RP Esto nobis. Hymnus non canitur. VS Angelis suis. AM Dixit dominus mulieri. AC Missus sum. Oratio ut supra de dominica praesenti.

Ad completorium per omnia ut supra feria secunda post Invocavit, nisi quod oratio legatur de dominica praesenti.

FERIA SECUNDA

Ad matutinum invitatorium ut supra. Nocturnus cum suis antiphonis. Tria responsoria de dominica Reminiscere, hodie et per totam ebdomadam ad ferias assumas ad matutinum.

Laudes feriales. CP Peccavimus. Aliud Nunc ergo. Aliud Propter temetipsum. Aliud Exaudi domine. Quae habentur in officiali et recipias ad alias horas. AB Ego principium. OR Praesta quaesumus omnipotens deus. OPC Adesto supplicationibus. Cetera omnia ut supra. Et similiter

ad primam et ad alias horas per omnia ut supra.

Ad missam IN Redime me. PS Iudica me. CL Praesta quaesumus omnipotens deus. EP Oravit Daniel. GR Adiutor meus. GV Confundantur. TR Domine non. EV Ego vado. OF Benedicam domino. SEC Haec hostia domine. CO Domine deus. PC Haec nos communio domine. OP Adesto supplicationibus.

Ad vesperas psalmi feriales cum antiphonis. Capitulum unum de praescriptis. RB Esto nobis. HY Audi benigne. Haec duo in vesperis ferialibus per totam ebdomadam teneas. AM Qui me misit. Oratio de die praesenti cum oratione super populum. Cetera ut supra.

Completorium ut supra.

FERIA TERTIA

Ad matutinum invitatorium ut supra. Nocturnus eiusdem diei cum suis antiphonis.

Laudes feriales cum suis psalmis. CP Factus est sermo. Aliud En colligo hydria farinae. Aliud Iustitia iusti. Aliud Cum conversus. AB Unus est enim magister. OR Perfice in nobis. OPC Propitiare. Cetera ut supra.

Ad missam IN Tibi dixit. PS Dominus regnavit. CL Perfice quaesumus domine. EP Factus est sermo. GR Iacta cogitatum. GV Dum clamarem. EV Locutus est Iesus ad turbas. OF Miserere mihi. SEC Sanctificationem. CO Narrabo. PC Ut sacris domine. OP Propitiare domine.

Ad vesperas psalmi feriales cum suis antiphonis. Capitulum huius diei. Versiculus de suprascriptis. AM Qui maior est. Orationes ut supra huius diei.

Completorium ut supra.

FERIA QUARTA

Ad matutinum invitatorium ut supra. Nocturnus eiusdem diei cum suis antiphonis.

Laudes antiphonae feriales cum eorum psalmis. CP Domine rex. Aliud Ecce nunc domine. Aliud Ne despicias. Aliud Converere luctum. AB Ecce ascendimus. OR Populum tuum domine. OPC Deus innocentiae.

Ad missam IN Ne derelinquas. PS Domine ne in furore. CL Populum tuum domine. CL Oravit Esther. GR Salvum fac. GV Ad te domine. TR Domine non. EV Ascendens Iesus Hierosolymam. OF Ad te domine levavi. SEC Hostias domine. CO Iustus dominus. PC Sumptis domine sacramentis. OP Deus innocentiae.

Ad vesperas antiphonae feriales cum suis psalmis. Capitulum unum de suprascriptis huius diei. AM Tradetur enim. Orationes ut supra de die praesenti.

Completorium ut supra.

FERIA QUINTA

Ad matutinum invitatorium ut supra. Nocturnus eiusdem diei cum suis antiphonis. Et secundum modum nostrae ecclesiae debet incipi pro lectionibus liber numerum.

Laudes antiphonae feriales cum suis psalmis. Haec dicit dominus. CP Benedictus vir. Aliud Et erit quasi. Aliud Pravum est. Aliud Convertimini. AB Pater Abraham. OR Praesta nobis quaesumus. OPC Adesto domine.

Ad missam IN Deus in adiutorium. PS Avertantur. CL Praesta nobis domine. EP Maledictus homo. GR Propitius. GV Adiuva nos. EV Non possum ego a me. OF Precatus est Moyses. SEC Praesenti sacrificio. CO Qui manducat. PC Gratia tua. OP Adesto domine famulis.

Ad vesperas psalmi feriales cum suis antiphonis. Capitulum unum de suprascriptis huius diei. AM Filii recordare. Orationes ut supra praesentis diei.

Completorium ut supra.

Notandum est quod sicut praecedens dominica vacatur ob officio prout supra scriptum est, ita et omnes quinta feria in quadragesima, quorum proprio carebant officio, excepta forte quinta feria cenae domini. Illa tamen mutat introitum ad tertiam feriam illam praecedentem. Nam sicut qualibet quinta feria auctoritate Melciadis papae soluta erat a ieiunio ita et ab officio. Unde beatus Gregorius nullum in quinta feria instituit officium, nihilhominus tamen horae et matutinae ac vespertinum officium cantabantur unde necessarium erat ut super Benedictus et Magnificat antiphonae de evangeliis aliarum dierum supradictae dicerent. Sed Gregorius secundus instituit ieiunium et officium quintae feriae ea tamen quae prius instituta erant de matutinis et vespertinis officiis non mutantur, et inde est quod antiphonae quae cantantur in quintis feriis non consonant evangeliis illius diei.

FERIA SEXTA

Ad matutinum invitatorium ut supra. Nocturnus cum suis antiphonis.

Laudes antiphonae feriales cum suis psalmis. CP Israel diligebat. Aliud Invidebant ergo. Et dicebat. Aliud Consurge lauda. Aliud Ambulate. Haec ad matutinas et ad alias horas dicas. AB Malos male. OR Da quaesumus omnipotens. OPC Da quaesumus domine.

Ad missam IN Ego autem cum iustitia. PS Exaudi domine. CL Da quaesumus omnipotens. EP Dixit Ioseph fratribus suis. GR Ad dominum cum tribularer. GV Domine libera. TR Domine ne. EV Homo erat pater familias. OF Domine in auxilium. SEC Haec nobis. CO Tu domine. PC Fac nos domine. OP Da quaesumus domine.

Ad vesperas psalmi feriales cum suis antiphonis. Capitulum unum de suprascriptis huius diei. AM Quaerentes eum. Orationes ut supra praesentis diei. Cetera ut supra in feriis.

SABBATO

Ad matutinum invitatorium ut supra. Nocturnus cum suis antiphonis. Assumantur duo responsoria de historia [de dominica] Reminiscere. Tertium responsorium erit Pater peccavi. Et nota quod hoc tertium responsorium consuevit ecclesia nostra pro nono responsorio in matutinis de beata virgine cantare.

Ad laudes antiphonae feriales cum suis psalmis. Haec dicit dominus. CP Sabbata. Aliud Nolite metuere. Aliud Dabo vobis. Aliud Ecce odor. Aliud Det tibi deus. Aliud Qui maledixerit tibi. Haec legas ad matutinas et ad alios cursus hac die. AB Vado ad patrem. OR Da quaesumus domine nostris. OPC Familiam tuam.

Ad missam IN Lex domini. PS Caeli enarrant. CL Da quaesumus domine nostris. EP Dixit Rebecca. GR Bonum est. GV Ad annunciandum. EV Homo habuit duos filios. OF Illumina oculos. SEC His sacrificiis. CO Oportet te fili. PC Sacramenta tui. OP Familiam tuam.

DOMINICA TERTIA

Sabbato ad vesperas AN Advenerunt nobis. PS Benedictus cum reliquis. Fratres. CP Estote imitatores dei. RP Spes mea. HY Clarum decus. VS Angelis suis. AM Fili tu semper. OR Quaesumus sempiterne deus vota humilium respice.

Ad completorium ut supra per totum sicut in sabbato dominicae Invocavit.

Ad matutinum INV Adoremus deum. In primo nocturno AN Si in digito dei. PS Beatus vir cum reliquis. VS Dicet domino. Legatur sermo beati Ioannis episcopi ad sex lectiones, qui sic incipitur Confitemini domino quoniam bonus est spiritus sanctus. Vel ille sermo beati Ioannis episcopi qui incipitur sic Mittitur a Iacob sanctissimo Ioseph. RP Videntes Iacob. RV Cumque vidisset. RP Dixit Iudas. RV Cumque abisset. RP Videntes Iacob. RV Vide si. Gloria patri. In secundo nocturno AN Qui non colligit. PS Conserva me cum reliquis. VS Scapulis suis. RP Ioseph dum intraret. RV Divertit. RP Memento mei. RV Tres. RP Tollite hinc. RV Tollite de fructibus. Gloria patri. In tertio nocturno AN Cum immundus spiritus. PS Caeli enarrant. VS Scuto circumdabit te. EV Erat Iesus eiciens daemonia cum sua homilia. RP Iste est frater. RV Attollens. RP Dixit Ruben. RV Merito. RP Salus nostra. RV Vivit anima. Gloria patri. Responsoria secundum antiphonarium nostrum superflua: RP Merito haec. RV Dixit Ruben. RP Dixit Ioseph. RV Biennium. RP Nuntiaverunt Iacob. RV Cumque audisset. Praemittamur versiculus unus de praedictis.

Ad laudes AN Fac benigne. PS Miserere. AN Dominus mihi. PS Confitemini. AN Deus misereatur. PS Deus deus meus. AN Vim virtutis. PS Benedicite. AN Sol et luna. PS Laudate dominum de caelis. Fratres. CP Estote. Vel illud Christus tradidit. Item aliud Nemo vos seducat. Vel illud Nos fratres. Et capitula haec recipias ad cursus hodierna die. VS Domine refugium, vel Ipse liberabit me. AB Cum fortis armatus. Quaesumus omnipotens deus ut supra. PS Domine ne in furore primum. VS Requiem aeternam.

Ad primam AN Benedicat nos. Cetera omnia ut in dominica Invocavit.

[Ad processionem] Post aspersionem in ecclesia nostra fit processio ut supra ibidem, et cantetur RPP Salus nostra. In redditu AP Sancta Maria, quam in aliis ecclesiis fiet secundum consuetudinem ibidem ab antiquo factam.

Ad tertiam AN Si in digito. Capitulum unum de suprascriptis. RB Spes mea. Oratio ut supra de die.

Ad sextam AN Qui non colligit. Capitulum dominicale de praescriptis. RB Esto nobis. Oratio ut supra.

Ad nonam AN Cum immundus. Capitulum unum de dominica praesenti. RB Declara ut supra. Oratio ut supra. Istae antiphonae tres suprascriptae habentur sic ad illas horas per totam ebdomadam.

Ad missam IN Oculi mei semper. PS Ad te domine levavi. Kyrie eleison. CL Quaesumus omnipotens deus. Fratres. EP Estote imitatores. GR Exurge domine. GV In convertendo. TR Ad te levavi. TV Ecce sicut. TV Et sicut oculi. TV Ita oculi. TV Miserere. EV Erat Iesus eiciens daemonium. Credo in unum. OF Iustitiae domini. SEC Haec hostia. CO Passer invenit. PC [A] cunctis nos. Benedicamus domino.

In secundis vesperis AN Advenerunt nobis. PS Dixit dominus cum reliquis. Capitulum unum de suprascriptis huius dominicae. RP Declara super nos per totam ebdomadam ad vesperas in feriis canitur. HY Clarus decus hodie non canitur, sed in aliis vesperis ferialibus cum illo RP Declara per totam ebdomadam cantatur. VS Angelis suis. AM Extollens quaedam mulier. Oratio ut supra de praesenti die.

Completorium ut supra per totum, nisi quod oratio de praesenti dominica dicatur.

FERIA SECUNDA

Ad matutinum invitatorium ut supra. Nocturnus eiusdem diei cum suis psalmis. RP Merito. RP Dixit Ioseph. RP Nuntiaverunt.

Ad laudes antiphonae feriales cum suis psalmis. CP Benefaciam. Aliud Paenitemini. Aliud Naaman princeps. Aliud Misit Heliseus. Aliud Descendit. Capitula recipias ad alias horas pro illo die excepta prima. AB Amen dico vobis. Cetera ut supra. OR Cordibus nostris. OPC Subveniat.

Ad primam ut supra per totum. Sed horae et per hanc ebdomadam in feriis cantantur haec responsoria infrascripta ad cursus.

Ad tertiam AN Si in digito. Capitulum unum de suprascriptis huius diei. RB Bonitatem et disciplinam. RV Bonitatem. Versiculus ut supra. Collecta ut supra.

Ad sextam AN Qui non colligit. Capitulum unum de praescriptis. RB Servus tuus. RV Ut discam. Gloria patri. VS Scapulis suis. Oratio ut supra.

Ad nonam AN Cum immundus. Capitulum unum de praedictis. RP Educ de carcere. RV Periit. VS Scuto. Oratio ut supra.

Ad missam IN In deo laudabo. PS Miserere mei. CL Cordibus nostris. EP Naaman. GR Deus vitam. GV Miserere mei. TR Domine ne. EV Quanta audivimus. OF Exaudi deus. SEC Munus quod. CO Quis dabit. PC Praesta quaesumus. OP Subveniat.

Ad vesperas psalmi feriales cum suis antiphonis. Capitulum unum de praescriptis huius diei. RP Declara. HY Clarum decus. Haec duo teneas per totam ebdomadam in vesperis ferialibus. AM Iesus autem transiens. Cetera ut supra.

Completorium ut supra.

FERIA TERTIA

Ad matutinum invitatorium ut supra. Nocturnus huius diei cum suis antiphonis. Responsoria de historia dominicae Oculi recipiantur hodie et in aliis feriis per ebdomadam.

[Ad laudes] CP Consurge. Aliud Memor esto. Aliud Cum reversus. Aliud Salus mea. Haec etiam ad cursus alios assumas. AB Ubi duo vel tres. OR Exaudi nos. OPC Tua nos domine. Cetera omnia ut supra.

Ad missam IN Ego clamavi. PS Exaudi domine. CL Exaudi nos omnipotens. EP Mulier quaedam. GR Ab occultis. GV Si mei. EV Respiciens Iesus. OF Dextera domini. SEC Per haec *veniat. CO Domine quis. PC Sacris domine. OP Tua nos.

Ad vesperas psalmi feriales. Capitulum unum de superioribus huius diei. AM Non dico tibi. Orationes ut supra de die praesenti. Cetera per omnia ut supra.

FERIA QUARTA

Ad matutinum inviatorium ut supra. Nocturnus huius diei cum suis psalmis et secundum modum ecclesiae nostrae legatur libro Iosue pro lectionibus.

Ad laudes antiphonae feriales cum suis psalmis. CP Honora patrem. Aliud Non occides. Aliud Non concupisces. Aliud Redemptor noster. Haec hodie in matutino et in aliis cursibus legantur. AB Audite. OR Praesta nobis domine. OPC Concede quaesumus omnipotens deus.

Ad nonam AN Omnis plantatio.

Ad missam IN Ego autem. PS In te domine. CL Praesta nobis quaesumus. EP Honora patrem. GR Miserere mihi. GV Conturbata. TR Non. EV Accesserunt ad Iesum. OF Domine fac. SEC Suscipe quaesumus. CO Notas mihi. PC Sanctificet nos. OP Concede quaesumus omnipotens deus.

Ad vesperas psalmi feriales cum suis antiphonis. Capitulum et orationes ut supra in matutinis. AM Non lotis manibus.

Ad completorium ut supra.

FERIA QUINTA

Ad matutinum invitatorium ut supra. Nocturnus eiusdem diei cum suis antiphonis.

Ad laudes antiphonae feriales cum suis psalmis. CP Venit mulier. Aliud Ascendit Heliseus. Aliud Venit mulier. Aliud Domine deus. AB Cum sol autem. OR Concede quaesumus omnipotens. OPC Purifica quaesumus. Cetera omnia ut supra.

[Ad cursus] Et nota quod hodie in ecclesia nostra omnes horae videlicet prima, tertia, sexta, nona simul leguntur sine intervallo, quia hodie missa defunctorum non canitur et laetania isto die in choro non legitur. Sed infra in ecclesia, cum fit benedictio salis et aquae et statim finitis quindecim gradibus, sequitur collecta consueta.

[Post nonam] Finita nona in ecclesia ante altare sanctae crucis in ecclesia nostra per plebanum huius ecclesiae fiat benedictio salis et aquae, ut habetur in libro benedictionali. Facta benedictione ibidem cantatur missa eiusdem diei. Et ut habetur in eodem libro benedictionali in ipsa missa duo introitus, duo gradualia et alia etiam duplicata fiant.

[Ad processionem] Finita quoque missa fiat processio ad sanctum Ioannem, et cantatur RPP Salus nostra et RPP Videns Iacob. In reditu cantatur AP Oremus dilectissimi.

[Ad vesperas] Cantentur vesperae modo consueto ut supra.

Ad missam IN Salus populi. PS Attendite. CL Concede quaesumus omnipotens deus ut ieiuniorum. EP Venit mulier sunamitis. GR Oculi omnium. GV Aperis tu. EV Operamini. OF Si ambulavero. SEC Fac nos domine. CO Tu mandasti. PC Sacramenti tui. OP Purifica quaesumus. Et nota etiam quod secundum consuetudinem huius ecclesiae ad devotionem seu memoriam animae domini nostri Iesu Christi sub pulsu completorii cantantur vigiliae maiores in choro per pueros scholae cum canonicis et vicariis devote. Et simili modo fiat hoc prout consuetum fuit, quia laudabile est, per duas ebdomadas subsequentes [in] feria quinta. Deinde cantetur

Completorium ut supra.

FERIA SEXTA

Ad matutinum invitatorium ut supra. Nocturnus cum antiphonis eiusdem diei.

Ad laudes antiphonae feriales cum psalmis suis. CP Domine deus meus. Aliud Locutus qui est. Aliud Cumque. Aliud Quia non credidisti. Aliud Ante me non est. Haec capitula legas ad matutinas et ad alios cursus. Cetera omnia ut supra. AB Aquam. OR Ieiunia nostra. OPC Praesta quaesumus.

Ad sextam AN Domine ut video.

Ad nonam AN Meus cibus. Cetera ut supra.

Ad missam IN Fac mecum. PS Inclina domine. CL Ieiunia nostra. EP Convenerunt filii Israel. GR In deo speravit. GV Ad te domine. Tractus ut supra. EV Venit Iesus in civitatem Samariae. OF Intende voci. SEC Respice domine. CO Qui biberit. PC Huius nos domine. OP Praesta quaesumus.

Ad vesperas psalmi feriales cum suis antiphonis. Capitulum unum de suprascriptis. AM Veri adoratores. Cetera ut supra.

Completorium ut supra. Salvo tamen semper officio de sancta Maria.

SABBATO

Ad matutinum invitatorium ut supra. Nocturnus eiusdem diei cum suis antiphonis ut supra.

Laudes antiphonae feriales cum suis psalmis. CP Erat vir. Aliud Consurgentes. Aliud Suscitavit. Aliud Exclamat. Aliud Haec dicit dominus. Haec legas ad matutinas et ad alias horas. AB Inclinavit se. OR Praesta quaesumus. OPC Praetende domine. Cetera ut supra.

Ad missam IN Verba mea. PS Quoniam. CL Praesta quaesumus. EP Erat vir in Babylone. GR Si ambulem. GV Virga tua. EV Perrexit Iesus. OF Gressus meos. SEC Concede quaesumus. CO Nemo te. PC Quaesumus omnipotens deus. OP Praetende domine.

DOMINICA QUARTA IN MEDIA QUADRAGESIMA

Sabbato ad vesperas AN Omnis qui petit. PS Benedictus cum reliquis. Fratres. CP Scriptum est quoniam Abraham. RP Audi Israel. HY Iesu quadragenarie. VS Angelis. AM Nemo te condemnavit. OR Concede quaesumus omnipotens deus ut qui ex merito.

Ad completorium AD Media vita. Cetera omnia ut supra in sabbato dominicae Invocavit per totum.

Dominica quarta ad matutinum INV Populus domini. In primo nocturno AN Omnis qui petit. PS Beatus vir cum reliquis. VS Dicet domino. Legatur sermo beati Ioannis episcopi Stabat Moyses ad sex lectiones. Non vacat. RP Locutus est dominus. RV Videns *vidi. RP Stetit Moyses. RV Dominus deus. RP Cantemus. RV Currus pharaonis. Gloria patri. In secundo nocturno AN De quinque panibus. PS Conserva me cum reliquis. VS Scapulis suis. RP In mari viae. RV Illuxerunt. RP Ecce mitto. RV Israel. RP Qui me persequebatur. RV Excla maverunt. Gloria patri. In tertio nocturno AN Satiabvit dominus. PS Caeli enarrant cum reliquis. VS Scuto circumdabit. EV Abiit Iesus trans mare Galilaeae cum sua homilia. RP Moyses famulus. RV Ascendit Moyses. RP Splendida facta. RV Descendit Moyses. RP Attendite popule. RV *Aperiam. Gloria patri.

Ad laudes AN Tunc acceptabis. PS Miserere. AN Bonum est sperare. PS Confitemini. AN Benedicat nos. PS Deus deus meus. AN Potens es domine. PS Benedicite. AN Reges terrae. PS Laudate dominum de caelis. CP Scriptum est laetare. Aliud Sed quid dicit. Aliud Fratres, [iam] non sumus. VS Domine refugium vel alius de tempore. AB Cum sublevasset. Oratio de dominica ut supra. PS Domine ne in furore primum.

Ad primam AN Benedicat vos. Reliqua omnia ut supra in dominica Invocavit.

[Ad processionem] Post aspersionem in ecclesia nostra fiat processio ut supra et cantetur RPP Audi Israel. In reditu AP Sancta Maria.

Ad tertiam AN Omnis qui petit. Capitulum unum de suprascriptis. RB Spes mea. Oratio ut supra de dominica.

Ad sextam AN De quinque panibus. Capitulum de dominica suprascripta. RB Esto nobis. Oratio ut supra.

Ad nonam AN *Saciavit dominus. Capitulum unum de suprascriptis. RB Declara. Oratio ut supra in dominica.

Ad missam IN Laetare Hierusalem. PS Laetatus sum. Kyrie eleison. CL Concede quaesumus omnipotens deus ut qui ex merito. Fratres. EP Scriptum est quoniam Abraham. GR Laetatus. GV Fiat pax. TR Qui confidunt. TV Montes. EV Abiit Iesus trans mare. Credo in unum. OF Laudate dominum. SEC Sacrificiis. CO Hierusalem. PC Da nobis domine. Benedicamus domino.

In secundis vesperis AN Omnis qui petit. PS Dixit dominus cum reliquis. Capitulum unum de dominica *suprascripta. RP Audi Israel. Hymnus non dicitur. VS Scapulis suis. AM Cum vidisset. Oratio ut supra.

Ad completorium AD Sanctifica domine. Quae non mutatur pro festis noctibus et ferialibus ante cenam domini ad completorium. Oratio de dominica ut supra. Reliqua ut supra.

FERIA SECUNDA

Ad matutinum INV Non sit vobis. Nocturnus eiusdem diei cum suis antiphonis. RP Vos qui. RV Cumque. RP Sicut. RV Quoniam. RP Popule meus, vel aliud Adduxi vos. In aliis feriis resumentur responsoria de historia dominicali Laetare.

Ad laudes antiphonae feriales cum suis psalmis. CP Peccavimus. Aliud Extende domine. Aliud Ego sum. Aliud Audivi itaque. Ista capitula legas ad matutinas et ad alios cursus. AB Afferte ista. OR Praesta quaesumus omnipotens deus ut observationes. OPC Deprecationem nostram. Cetera ut supra.

Ad primam ut feria secunda post [dominicam] Invocavit.

Ad tertiam AN Omnis qui petit. Capitulum unum de suprascriptis. RB Bonum mihi domine. RV Manus tuae. VS Dicet domino. Oratio ut supra de praesenti die.

Ad sextam AN De quinque panibus. Capitulum de praescriptis. RB Servus tuus. VS Scapulis suis. Oratio ut supra.

Ad nonam AN Satiavit dominus. Capitulum ut supra. RB Educ de carcere. VS Scuto circumdabit. Oratio ut supra. Haec responsoria et antiphonas teneas per totam ebdomadam in feriis, nisi superfluae antiphonae superessent de evangelio.

Ad missam IN Deus in nomine tuo. PS Averte mala. CL Praesta quaesumus omnipotens deus ut observationes. EP Venerunt duae mulieres. GR Esto mihi. GV Deus in te. Tractus ut supra. EV Prope erat pascha. OF Iubilate deo. SEC Oblatum. CO Ab occultis meis. PC Sumptis domine. OP Deprecationem nostram.

Ad vesperas psalmi feriales cum suis antiphonis. Capitulum unum de suprascriptis huius diei. RP Audi Israel. HY Iesu quadragenarie. Haec duo teneas per totam ebdomadam in vesperis feriatis. AM Solve templum. Orationes ut supra huius diei.

Completorium ut supra.

FERIA TERTIA

Ad matutinum INV Promisit enim. Nocturnus eiusdem diei cum suis antiphonis.

Laudes antiphonae feriales cum suis psalmis. CP Locutus est dominus. Aliud Dixit dominus. Aliud Multiplicabo. Aliud Et placatus est. Haec capitula ad matutinas et ad alios cursus et horas illo die legas. AB Quid me quaeritis. OR Sacrae nobis. OPC Deus qui nos.

Ad primam et ad tertiam ut supra.

Ad sextam AN Et me scitis.

Ad nonam AN Unum opus. Cetera ut supra.

Ad missam IN Exaudi deus. PS Contristatus. CL Sacrae nobis. EP Locutus est dominus ad Moysen dicens. *Descende. GR Exurge domine. GV Deus auribus. EV Iam die festo. OF Expectans expectavi. SEC Haec hostia domine, vel illa Purifica domine. CO Laetabimur. PC Huius nos domine. OP Miserere domine.

Ad vesperas psalmi feriales cum suis antiphonis. Capitulum unum de suprascriptis huius diei. AM Nemo in eum. Cetera ut supra.

Completorium ut supra.

FERIA QUARTA

Ad matutinum INV Vigilate. Nocturnus eiusdem diei cum suis antiphonis.

Ad laudes antiphonae feriales cum suis psalmis. Haec dicit dominus. CP Lavamini. Aliud Haec dicit dominus deus. Aliud Effundam super vos. Aliud Quiescite agere. AB Rabbi quis. OR Deus qui et iustis. OPC Pateant aures. In hac die agitur scrutinium et hoc est cathecuminum vocentur. Merito autem ebdomada quarta et in quarta feria cathecumini ad christianum nomen accedunt quia quarta aetate mundi per regnum *David regnum Christi [designatur]. Scrutari autem est de fide inquirere. *Hac die namque fit collectio cathecuminorum, quorum nares et aures tanguntur digitis presbyterorum. Fit autem scrutinium in hac septima ebdomada a septuagesima, quia dum Iudaei fuerunt in Babylonae captivitate miserunt se inter eos quidam de gentibus. Unde post eorum reditum ignorabant de pluribus, utrum essent Iudaei vel non. Quidam etiam dicebant se fore de levitica tribu, qui non erant et se sacerdotes qui non erant. Ideoque Esdras et alii sapientes genealogias diligenter scrutati sunt et Iudaeos a gentilibus et levitas *a non levitas segregaverunt. Ita et nos in hac septima ebdomada quae finem illius septuagesimae *Babylonicae captivitatis significat, scrutinium facimus et credentes ab incredulis segregemus, quos in sacrosancta sollemnitate redemptionis nostrae ex aqua et spiritu sancto renovemus. Non enim in primitiva ecclesia alio tempore baptisma *celebrabatur, nisi forte mortis periculo imminente. Merito etiam ebdomada quarta et in quarta feria cathecumini ad Christi nomen accedunt, quia quarta aetate mundi per regnum David regnum Christi designatur.

Ad sextam Ille homo.

Ad nonam AN A saeculo.

Ad missam IN Cum sanctificatus. PS Benedicam. Et hac die dicantur duae lectiones et duae orationes. Prima CL Deus qui et iustis. Et ad hanc orationem non dicitur Dominus vobiscum, sed tantum Oremus. Diaconus Flectamus genua. Levate. Haec dicit dominus deus. EPP Sanctificabo. GR Venite filii. GV Attendite. Secunda vero CL Praesta quaesumus omnipotens deus ut quos. Ad illam vero orationem dicitur Dominus vobiscum et non Flectamus genua. EP Lavamini. GR Beata gens. GV Verbo domini. TR Domine non. EV Praeteriens Iesus. OF Benedicite gentes. SEC Supplices te domine. CO Lutum. PC Sacramenta. OP Pateant.

Ad vesperas psalmi feriales cum antiphonis suis. Capitulum unum de suprascriptis. AM Dixi vobis. Orationes ut supra.

Ad completorium ut supra.

FERIA QUINTA

Ad matutinas invitatorium ut supra. Nocturnus eiusdem diei ut supra cum suis psalmis. Cetera ut supra.

Ad laudes antiphonae feriales cum suis psalmis. CP Haec dicit dominus deus exercitum deus Israel. Aliud Ambulate in omni via. Aliud Dabo vobis cor. AB Accepit. OR Praesta quaesumus omnipotens deus ut quos. OPC Praesta quaesumus domine. Reliqua ut supra.

Ad missam IN Laetetur cor. PS Confitemini. CL Praesta quaesumus omnipotens deus ut quos. EP Factum est verbum domini. GR Respice domine. GV Exurge domine. EV Pater meus usque modo. OF Domine ad adiuvandum. SEC Purifica nos, vel Efficiatur hoc. CO Domine memorabor. PC Caelestia dona. OP Populi tui deus.

Ad vesperas psalmi feriales cum suis antiphonis. Capitulum unum de suprascriptis huius diei praesentis. AM Propheta magnus. Orationes ut supra in matutinis.

Ad completorium ut supra.

FERIA SEXTA

Ad matutinum INV Non sit vobis. Nocturnus eiusdem diei cum suis psalmis et legatur liber Ruth propter anticipationem annuntiationis beatae Mariae seu sancti Ruperti. Et nota septem? septimana legi debeant Genesis, Exodus, Leviticus, Numerorum, Deuteronomii, Iosue, Iudicum liber, quorum inceptioni non potest *dari certa regula. Ideo incipias et finias secundum quod tempus occurrat, et secundum consuetudinem huius ecclesiae.

Ad laudes antiphonae feriales cum suis psalmis. CP Clamavit Helias. Aliud Tulitque Helias. Aliud Et dixit mulier. Aliud Attendite ad me. Cetera ut supra. AB Lazarus amicus noster. OR Deus qui *ineffabilibus. OPC Da quaesumus omnipotens deus ut qui. Reliqua ut supra.

Ad missam IN Meditatio cordis mei. PS Caeli enarrant. CL Deus qui *ineffabilibus. EP Aegrotavit filius. GR Bonum est confidere. GV Bonum est sperare. Tractus ut supra. EV Erat quidam languens. OF Populum humilem. SEC Munera nos. CO Videns dominus. PC Haec nos quaesumus. OP Da quaesumus omnipotens deus.

Ad vesperas psalmi feriales cum suis antiphonis. Capitulum unum de suprascriptis et oratio. AM Domine si hic fuisses.

Completorium ut supra. Et attende officium beatae Mariae observandum secundum instaurationem nostrae ecclesiae.

SABBATO

Ad matutinum INV Vigilate ut supra. Nocturnus eiusdem diei cum suis antiphonis. Ut supra cetera.

Ad laudes psalmi feriales cum suis antiphonis. Haec dicit dominus. CP Omnes sitientes. Aliud Inclinate aurem vestram. Aliud Namque oblivisci. Aliud In tempore placito. Cetera ut supra. AB Ego sum. OR Fiat quaesumus domine. OPC Deus qui sperantibus. Reliqua ut supra.

Ad missam IN Sitientes venite. PS Attendite. CL Fiat quaesumus domine. EP Omnes sitientes venite. GR Tibi domine. GV Ut quid domine. EV Ego sum lux mundi. OF Factus est dominus. SEC Oblationibus nostris. CO Dominus regit me. PC Tua nos domine. OP Deus qui sperantibus. Cetera ut supra.

DOMINICA IN PASSIONE DOMINI

Sabbato ad vesperas AN Animae impiorum. PS Benedictus cum reliquis. Fratres. CP Christus assistens pontifex. RP Circumdederunt me. RV Quoniam tribulatio sine Gloria patri pro quo reiteratur responsorium. Et nota quod ab hac die usque ad resurrectionem domini nec in introitu missae, nec in aliquo responsorio tertio, nisi in nocturnis matutinalibus, nec in reponsoriis ad diurnos cursus spectantibus Gloria patri non dicatur. Sed finito versu repetatur responsorium. Nec ad psalmum Venite exultemus. Gloria patri dicitur amodo. Nisi in cena domini ad introitu si chrisma conficitur Gloria patri dicitur, scilicet in psalmis Gloria patri non omittitur, nisi ante pascha tribus diebus et tribus noctibus. HY Vexilla regis per totam ebdomadam. VS Eripe me domine ab homine malo. AM Ego sum lux mundi. OR Quaesumus omnipotens deus familiam tuam.

Ad completorium CP Christus per sanguinem crucis suae. Vel illud Christus per spiritum sanctum. Quae non mutantur usque in cenam domini. RB In manus tuas. RV Redemisti sine Gloria patri. HY Christe qui lux ut supra. VS Custodi nos. AN Media vita. OR Quaesumus omnipotens deus ut supra de dominica. Item sciendum quando infra passionem domini festum alicuius sancti cum novem lectionibus agitur Gloria patri non omittitur.

Ad matutinum dominica de passione domini. INV Hodie si vocem. Et nota quod ad Venite deinceps solemus repetitionem invitatorii mutare, ita ut ad primum versum a medio, ad secundum autem a principio repetatur, et sic usque ad finem alternatur. Verbi gratia: Hoc die INV Hodie si vocem, cantor post invitatorium incipit PS Venite exultemus. Quo versu finito repetitio invitatorii incipitur per chorum a principio Hodie. Item cantor incipit versum Quoniam deus. Quo finito repetitio invitatorii per chorum incipitur Nolite. Item cantor incipit versum Quoniam impius. Repetitio invitatorii per chorum incipitur Hodie si vocem et chorus cantat invitatorium usque verbum Sicut. Ibi cantor incipit PV Sicut in exacerbatione. Finito versu per chorum repetitio Nolite. Item cantor cantat versum Quadraginta. Quo finito repetitio Hodie si vocem. In primo nocturno AN Ego daemonium. PS Beatus vir cum reliquis. VS Erue a framea domine. Legatur sermo beati Ioannis episcopi secundum observationem ecclesiae nostrae, qui sic incipitur Magnum Ieremiae sanctissimi meritum ad sex lectiones. RP Isti sunt dies. RV Locutus est dominus. Responsorium hoc secundum aliquos hoc die canitur RP Multiplicati *sunt. RV Ne quando. RP Qui custodiebant. RV Omnes inimici mei sine Gloria patri. Et repetatur responsorium. In secundo nocturno AN Ego gloriam meam. PS Conserva cum reliquis. VS De ore leonis. RP Adiutor. RV Eripe me domine. RP Deus meus. RV Deus meus. RP Deus meus. RV Eripe m e sine Gloria patri. Et repetatur responsorium. In tertio nocturno AN Abraham pater vester. PS Caeli enarrant cum reliquis. VS Ne perdas cum impiis. EV Quis ex vobis arguet cum sua homilia. RP Tota die. RV Et qui inquirebant. RP In proximo est. RV Deus deus. RP In te iactatus sum. Item RP Pacifice loquebantur. RV Omnes inimici. Item RP Doceam inimicum. RV Domine labia.

Ad laudes AN Vide domine. PS Miserere. AN In tribulatione. PS Confitemini. AN Iudicasti domine. PS Deus deus meus. AN Popule meus. PS Benedicite. AN Numquam redditur. PS Laudate dominum de caelis. Fratres. CP Christus assistens. VS Eripe me. AB Dixit Iesus turbis. Oratio ut supra. PS Domine ne in furore primum.

Ad primam AN Vulpes foveas. CP Faciem meam non averti. RB Christe fili sine Gloria patri. PE Repleatur ut supra. Sequitur VS Erua a framea cum collecta de dominica huius diei. Haec duo, videlicet antiphona et capitulum, per totam ebdomadam ad primam dicuntur. Hodie in ecclesia nostra non fit processio ad sanctum Ioannem.

Ad tertiam AN Quinquaginta hodie. Sed profestis, id est feriatis diebus AN Ego daemonium. CP Habemus pontificem. Vel illud Christus *novi. RB Erue a framea. RV Eripe me domine. VS De ore leonis. Oratio ut supra de dominica.

Ad sextam AN Ego gloriam. CP Christus semel. RB De ore leonis. RV Erue a framea. VS Ne perdas cum impiis. Oratio ut supra.

Ad nonam AN Abraham pater. CP Habentes itaque fratres. RB Ne perdas. RV Eripe me domine. VS Usquequo. Oratio ut supra. Haec responsoria, versiculi et antiphonae praescripta per totam ebdomadam non mutantur.

Ad missam IN Iudica me deus. PS Emitte lucem absque Gloria patri. Kyrie eleison. CL Quaesumus omnipotens deus. Fratres. EP Christus assistens pontifex. GR Eripe me. GV Liberator meus. TR [Saepe] expugnaverunt. TV Dicant nunc. TV Etenim. TV Prolongaverunt. EV Quis ex vobis. Credo in unum. OF Confitebor tibi. Praefatio de sancta cruce Qui salutem humani dicitur ab hic usque in vigiliam resurrectionis exclusive. Incipimus enim passionem domini cum praefatione et cum toto officio et casula et dalmaticis rubei coloris in signum passionis domini. Et hoc secundum modum multarum ecclesiarum, sed secundum modum ecclesiae nostrae consuevimus per totam quadragesimam uti nigris vestibus. CO Hoc corpus. Benedicamus domino.

In secundis vesperis AN Animae impiorum. Quae singulis noctibus canitur in vesperis privatis super psalmos feriales usque in cenam domini. PS Dixit dominus cum reliquis. Capitulum unum de suprascriptis de dominica praesenti. RP In te iactatus sum. Hymnus non canitur hodie. Sed per totam ebdomadam in vesperis feriatis RP In te iactatus. HY Vexilla regis canitur. VS Eripe me domine. AM Tulerunt lapides. Oratio ut supra.

Ad completorium AN Sanctifica. Cetera ut supra.

FERIA SECUNDA

Ad matutinum invitatorium. Sic nota [de] invitatoriis huius diei et aliis diebus subsequentibus, qui ubicumque occurrent in psalmo Venite, invitatorium eiusdem diei ibi finis eiusdem versus fiat. Quam regulam ponit antiquum breviarium. Et invitatoria habentur in feriis usque in cena domini. Item antiphonae feriales cum psalmis ferialibus ad nocturnum et ad laudes

Feria secunda [ad matutinum] INV Ubi tentaverunt me patres. Sic secundum praedictam regulam invitatorio finito cantor incipit *psalmus Venite exultemus domino. Repetitio invitatorii per chorum Probaverunt et viderunt. Item ipse cantor cantat PV Quoniam impius. Repetitio invitatorii per chorum Probaverunt et viderunt. Item *versus Hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto. Et ibi cantor cessat, sed per chorum repetitio invitatorii Ubi tentaverunt me. Item PV Quadraginta annis. Repetitio introitii per chorum Probaverunt et viderunt. Deinde cantor incipit INV Ubi tentaverunt me. Nocturnus eiusdem diei cum suis psalmis. Legatur Hieremias per totam ebdomadam et in fine lectionis Haec dicit dominus. Responsoria de historia dominicali Iudica, primo tamen omisso, repetantur.

Laudes feriales cum antiphonis et psalmis suis. CP Factum est verbum domini. Aliud Coepit Ionas. Aliud Et crediderunt. Aliud Misericordia mea. AB In die magno. Kyrie. Christe. Kyrie. Preces ut supra. OR Sanctifica domine. Pro suffragio antiphona de paenitentia Libera me domine. VS De ore leonis. Sequitur OPC Da quaesumus domine. Et haec antiphona tam ad matutinas quam ad vesperas dicitur amodo usque ad cenam domini. Reliqua omnia ut supra.

Ad missam IN Miserere mihi. PS Conculcaverunt me sine Gloria patri. CL Sanctifica quaesumus. EP Factum est verbum domini ad Ionam. GR Deus exaudi. GV Deus in nomine. EV Miserunt principes. OF Domine converte. SEC Concede nobis domine deus. CO Dominus virtutum. PC Sacramentai tui. OP Da quaesumus domine.

Ad vesperas AN Animae impiorum. Psalmi feriales. Capitulum unum de suprascriptis huius diei. RP In te iactatus sum. HY Vexilla regis. AM Si quis sitit. Oratio ut supra. Ad suffragium AC Libera me. Reliqua ut supra.

Ad completorium ut supra.

FERIA TERTIA

[Ad matutinum] INV Quadraginta annis. PS Venite exultemus. Repetitio invitatorii per chorum Et dixi semper. Item PV Quoniam deus. Repetitio per chorum Quadraginta annis. Item PV Quoniam impius. Repetitio per chorum Et dixi semper. Item PV Hodie si vocem. Repetitio per chorum Quadraginta. Et tunc ipse cantor incipiat versum in medio ibi Ipsi vero non. Repetitio invitatorii per chorum Et dixie. *Quo finito incipit INV Quadraginta annis. Nocturnus eiusdem diei cum suis psalmis. CP Dixit angelus. Aliud Ait Daniel. Aliud Paveant. Aliud Dominabitur. AB Tempus meum. OR Nostra tibi quaesumus. OPC Da nobis quaesumus. Cetera ut supra.

Ad sextam AN Vos ascendite. Cetera ut supra.

Ad missam IN Expecta domine. PS Dominus illuminatio mea. CL Nostra tibi domine. EP Congregati sunt. GR Discerne causam. GV Emitte lucem. EV Ambulabat Iesus. OF *Sperent in te. SEC Hostias tibi. CO Redime nos. PC Da quaesumus. OP Libera quaesumus domine.

Ad vesperas AN Animae impiorum. Psalmi feriales. Cetera ut supra. Capitulum huius diei unum de suprascriptis. AM Quidam autem. Orationes ut supra praesentis diei. Reliqua ut supra.

Ad completorium ut supra.

FERIA QUARTA

Ad matutinum INV Quibus iuravi. PS Venite exultemus. Repetitio invitatorii per chorum Quibus iuravi. Item PV Quoniam deus. Repetitio invitatorii per chorum Quibus iuravi Si introibunt. Item PV Quoniam impius. Repetitio per chorum Quibus iuravi. Item PV Hodie si vocem. Repetitio per chorum Si introbunt. Item PV Quadraginta annis, quem cantor finiet in verbis ibi Vias meas. Sed chorus repetit INV Quibus iuravi. Nocturnus eiusdem diei cum suis psalmis.

Ad laudes antiphonae feriales cum suis psalmis. CP Ego dominus deus. Aliud Non maledices. Aliud Non oderit. Aliud Diliges amicum. AB Oves meae. OR *Sanctificato. OPC Afflictionem. Cetera per omnia ut supra.

Ad missam IN Liberator meus. PS Diligam te. CL Sanctificato. Locutus est dominus ad Moysen dicens. EP Ego dominus. GR Exaltabo te. GV Domine deus. EV Facta sunt encenia. OF Eripe me. SEC Annue nos. CO Lavabo. PC Caelestis doni. OP Exaudi quaesumus.

Ad vesperas AN Animae impiorum. Psalmi feriales. Cetera ut supra. Capitulum unum de suprascriptis huius diei. AM Multa bona. Orationes ut supra.

Ad completorium ut supra.

FERIA QUINTA

Ad matutinum INV Ubi tentaverunt. Nocturnus eiusdem diei. Cetera ut supra.

[Ad laudes] CP Domine deus. Aliud Sicut in holocausto. [Aliud] Et nunc. Aliud Confundantur. AB Magister dixit. OR Praesta quaesumus omnipotens. OPC Praesta quaesumus. Cetera omnia ut supra.

Ad missam IN Omnia quae fecisti. PS Magnus dominus. CL Praesta quaesumus. EP Erat Daniel. GR Tollite hostias. GV Revelabit. EV Cum audissent quidam de turba. OF Super flumina. SEC Domine deus. CO Memento verbi. PC Quod ore. OP Praesta quaesumus, vel illa Esto quaesumus.

Ad vesperas AN Animae impiorum. Psalmi feriales. Cetera ut supra praesentis diei. Reliqua ut supra.

Completorium ut supra.

FERIA SEXTA

Ad matutinum INV Quadraginta ut supra. Nocturnus eiusdem diei. Cetera ut supra.

[Ad laudes] CP Domine omnes. Aliud Sana me. Aliud Ecce ipsi. Aliud Domine tu. AB Appropinquabat. OR Cordibus nostris. OP Omnipotens sempiterne deus afflicti populi. Cetera ut supra.

Ad missam IN Miserere. PS In te domine. CL Cordibus nostris. EP Dixit Ieremias. GR Pacifice loquebantur. GV Vidisti. EV Collegerunt pontifices. OF Benedictus es. SEC Praesta nobis. CO Ne tradideris. PC Sumpti sacrificii. OP Concede quaesumus.

Ad vesperas AN Animae impiorum. Psalmi feriales. Capitulum unum de suprascriptis. Cetera omnia ut supra. AM Principes. Orationes ut supra. Suffragia et alia ut supra.

Completorium ut supra, salvo semper beatae Mariae officio, quo ad ecclesiam nostram.

SABBATO

Ad matutinum INV Quibus iuravi. PS Venite exultemus ut supra. Nocturnus eiusdem diei cum suis antiphonis ferialibus. Lectiones de Ieremia. Responsoria de historia ut supra.

Laudes feriales. AB Clarifica me. CP Non enim *praeibit. Aliud Ascende domine. Aliud Recordare domine. Aliud Tu autem domine. OR Proficiat domine cum suffragiis et aliis ut supra. OPC Tueatur.

Ad missam IN Iudica me deus per totum. CL Proficiat quaesumus. EP Dixerunt impii Iudaei ad invicem. Venite cogitemus. EV Sublevatis Iesus oculis. SEC Cunctis nos, vel illa Praesta quaesumus. PC Divini muneris. OP Tueatur.

DOMINICA PALMARUM

Sabbato ad vesperas antiphona super psalmos Animae impiorum finis adhuc trahitur. PS Benedictus cum reliquis. Fratres. CP Hoc enim sentite in vobis. RB Ingressus Pilatus. RV Tunc ait absque Gloria patri, loco cuius responsorium repetatur. HY Rex Christe. VS Eripe me. AM Pater iuste. OR Omnipotens semiterne deus qui *humano generi.

Ad completorium antiphona super psalmos Laus tibi domine. Capitulum unum de suprascriptis in proximo sabbato. RB In manus. HY Christe qui lux. AD Vigilate omnes. OR Omnipotens sempiterne deus qui ut supra. Cetera ut supra.

Ad matutinum die palmarum. INV Ipsi vero. PS Venite totum canitur usque ad illud Hi errant corde. Postea inchoatur INV Ipsi vero. Hoc sic ordina quod post versum Venite exultemus repetitio invitatorii per chorum Ipsi vero. Post versum Quoniam deus repetitio invitatorii per chorum Quibus iuravi. Item PV Quoniam impius repetitio per chorum Ipsi vero. Item post versum Hodie si vocem repetitio invitatorii per chorum Quibus iuravi. Item PV Quadraginta annis, qui cantor finiet in verbo Corde, repetitio per chorum Ipsi vero usque ad finem. Et statim incipiatur antiphona ad nocturnum per cantorem. In primo nocturno AN Pueri Hebraeorum tollentes. PS Beatus vir cum reliquis. Legatur sermo beati Maximi episcopi qui sic incipitur Psalmi vicesimi ad sex lectiones. VS Erue a framea. RP In die qua. RV Deus deus. RP Fratres mei. RV Amici mei. RP Attende domine. RV Homo pacis. In secundo nocturno AN Pueri Hebraeorum vestimenta. PS Conserva me cum reliquis. VS De ore leonis. RP Conclusit. RV Omnes inimici. RP Salvum me. RV Intende. RP Noli esse. RV Confundantur. In tertio nocturno AN Osanna filio. PS Caeli enarrant cum reliquis. VS Ne perdas. EV Cum appropinquasset cum sua homilia. RP Ingrediente, vel Dominus mecum. RV Et vim. RP Dixerunt. RV Viri impii. RP Si magna. RV Tu autem.

Laudes AN Domine deus. PS Miserere. AN Circumdantes. PS Confitemini. AN Iudica causam. PS Deus deus meus. AN Cum angelis. PS Benedicite. AN Confundantur. PS Laudate dominum de caelis. Fratres. CP Hoc enim sentite. VS Eripe me. AB Turba multa. OR Omnipotens sempiterne deus qui humano.

Ad primam AN Invocabo. Quae non mutatur usque ad cenam domini. Cetera ut supra. Collecta de dominica. CP Faciem meam ut supra.

[Ad processionem] Post primam ecclesia nostra ad consecrandum palmas fiat processio cum cruce et vexilla ad sanctum Vitum. Quae processio in aliis ecclesiis collegiatis et ruralibus et parrochiis fiat secundum consuetudinem ibidem ab antiquo servatam. Et cantatur RPP Circumdederunt me et RPP Synagoga in ecclesia nostra. Deinde AP Cum appropinquaret. Et tunc in loco solito et consueto fiet consecratio palmarum eo modo quo in libro exorcismorum seu benedictionali continetur. More solito facta benedictione palmarum in redditu cantetur AP Cum audisset. Item AP Ante sex dies. Qua finita pueri de schola in loco consueto incipiant HY Gloria laus et hono r cum suis versibus reliquis. Chorus post quemlibet versum repetat primum versum a principio et quotiescumque cantetur Gloria laus vel Rex pie totiens devote et reverenter flectetur genua vel ad minus inclinantur capita. Et dicto hymno finito tres pueri vel duo de schola ante ipsam imaginem sanctae crucis cantant AP Pueri Hebraeorum tollentes proicientes interim ramos ad imaginem. Chorus eandem antiphonam repetit. Deinde veniant alii pueri duo vel tres et cantant aliam antiphonam Pueri Hebraeorum vestimenta proicientes cappas, quibus induuntur, ante imaginem. Chorus eandem antiphonam repetit. Qua finita illi, qui tenent imaginem crucifixi velatam, denudent illam. * Et cantent HY O crux ave et cetera et faciant ter. Deinde imponant AP Occurrunt turbae et AP Fulgentibus. Quibus finitis imponant etiam hos versus O crux ave spes. HV Te summa. Et cantentur cum flexione genuum. Deinde dignior de canonicis prosternat se super unum sedile seu scamnum de cepeto strato et alius senior canonicorum cum palma, quam teneat in manu, tribus vicibus leniter prostratum percutiat cantans submissa voce Scriptum est enim percutiam pastorem et dispegentur oves gregis. Tunc surgat prostratus et cantet Postquam autem surrexero praecedam vos in *Galilaeam ibi me videbitis dicit dominus. Et statim rediatur ad chorum cum RPP Ingrediente domino. RV Cumque audisset sine Gloria patri. Et tunc statim *imponatur tertia.

Ad tertiam AN Pueri Hebraeorum tollentes ramos. CP [Christus] humiliavit semetipsum. RB Ne avertas. RV Eripe me. VS Erue a framea.

Ad sextam AN Pueri Hebraeorum vestimenta. RB Usquequo. RV Qui tribulant me. VS De ore leonis.

Ad nonam AN Osanna filio David. RB Principes persecuti. RV Quidquid. VS Ne perdas cum impiis. Haec responsoria, versiculi cum antiphoniis ad horas usque ad cenam domini decantabantur. Capitula, orationes de dominica praesenti in feriis de feria.

Ad missam IN Domine ne longe. PS Deus deus meus. Kyrie eleison dominicale. CL Omnipotens sempiterne deus qui humano sola tantum. EP Hoc enim sentite in vobis. GR Tenuisti manum tuam. GV Quam bonus. TR Deus deus meus respice alternatim. Legatur passio secundum Matthaeum hoc modo: Dominus vobiscum. Passio domini nostri Iesu Christi secundum Mattheum. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis. Scitis quia post biduum pascha fiet. Illo modo fit in aliis passionibus secundum suos titulos praeterquam in die parasceves. Credo in unum. OF Improperium expectavi. Praefatio de sancta cruce adhuc per illos quinque dies. CO Si Pater si non potest.

In secundis vesperis AN Animae impiorum. PS Dixit dominus cum reliquis. Capitulum de dominica praesenti. RP Opprobrium factus sum usque ad cenam domini. VS Eripe me domine. AM Scriptum est enim. Oratio ut supra de dominica huius diei.

Ad completorium capitulum ut supra. RB In manus. HY Christe qui lux. AD Sanctifica quaesumus domine. Oratio ut supra de dominica praesenti. Cetera ut supra.

FERIA SECUNDA

Ad matutinum INV Ubi tentaverunt ut supra in proxima ebdomada. Nocturnus cum suis antiphonis ferialibus. Legatur EV Proximum erat pascha Iudaeorum cum sua homilia. RP Viri impii dixerunt. RV Dixerunt impii. RP Insurrexerunt in me. RV Et dederunt. RP Contumelias. RV Omnes inimici. Et licet haec responsoria et infrascripta ad modum seu ad consuetudinem nostrae ecclesiae sic ordinantur et assumantur et similiter antiphona super Benedictus et Magnificat, tenemus modum nostrum et consuetudinem nostram, sic eas ordinando ut infra habetur, tamen in multis libris invenitur quod aliter ordinentur seu assumentur. In hoc non est vis, nec multum causandum, quia non differt quo ordine responsoria assumantur seu ordinantur in libris, dummodo de eadem historia procedant, vel alias eidem tempori diei vel festo conveniant, quia in his solum consuetudo attendi seu considerari potest, ubi ratio non impedit. Sic nec inique sustinetur huiusmodi consuetudo, ut multorum librorum, qui magnis laboribus et expensis sunt *comparati seu coparati, destructiones seu rasurae evitentur.

In laudibus AN Faciem tuam. PS Miserere. AN Framea suscitare. PS Verba mea. AN Appenderunt. PS Deus deus meus. AN Inundaverunt. PS Confitebor. AN Labia *insurgentium. PS Laudate dominum de caelis. CP Dominus deus apparuit. Aliud Dominus deus auxiliator. Aliud Ecce dominus deus. Aliud Ambulabat in tenebris. VS Eripe me de inimicis. AB Non haberes. OR Da quaesumus omnipotens deus ut qui in tot. [De paenitentia] AC Libera me. OPC Adiuva nos deus. Cetera omnia ut supra.

Ad horas antiphonae, responsoria et versiculi ut supra in die palmarum. Sed capitula de praesenti die assumantur ad horas quae scripta sunt supra post laudes huius diei.

Ad missam IN Iudica domine. PS Effunde a framea. CL Da quaesumus omnipotens deus ut qui. Dixit Isaias. EP Aperuit. GR Exurge domine. GV Effunde a framea. TR Domine non. EV Ante sex dies. OF Eripe me. SEC Haec sacrificia. CO Erubescant. PC Placeant nobis. OP Adiuva nos.

Ad vesperas AN Animae impiorum. Psalmi feriales. Responsorium, hymnus, versiculi ut supra. AM Potestatem habeo. Capitulum unum de suprascriptis huius diei. RP Opprobrium. HY Rex Christe. VS Eripe me. AM Infirmata est. Oratio de feria ut supra. Super popoulum Libera me cum oratione. Cetera ut supra.

Ad completorium ut supra.

FERIA TERTIA

Ad matutinum INV Quadraginta annis. Nocturnus cum antiphonis ferialibus huius diei. Legatur LS Gloria dilectissimi. RP Insurrexerunt in me supra ponitum. RP Contumelias [ut] supra. RP Deus Israel. RV Deus deus.

Laudes AN Vide domine. PS Miserere. AN Discerne causam. PS Iudica me deus. AN Dum tribularer. PS Deus deus. AN Vim patior. PS Ego dixi. AN Dixerunt impii. PS Laudate dominum de caelis. CP Domine demonstrasti. Aliud Mittamus lignum. Aliud Tu autem domine. Aliud Fratres vidimus. Aliud In nomine Iesu. VS Eripe me. AB Nemo tollet. OR Omnipotens sempiterne deus da nobis ita. Additur [de paenitentia] AC Libera me et OPC Tua nos misericordia deus.

Ad horas alias per omnia ut supra, nisi quod

Ad sextam erit AN Non sis mihi si volueris. Capitulum et oratio ad cursus de feria huius diei. Et nota hodie legitur ad missam passio domini nostri secundum Marcum.

Ad missam IN Nos autem. PS Deus misereatur. CL Omnipotens sempiterne deus da nobis. EP Domine demonstrasti mihi. Secundum consuetudinem ecclesiae nostrae illam prophetiam recipimus solam ipsam in missam, aliqui tamen libri seu plenaria habent duas lectiones et illam pro prophetia, aliam pro epistula Dixerunt impii Iudaei et leguntur sub una conclusione. GR Ego autem. GV Iudica domine. Deinde passio legatur Erat pascha et azima modo ut supra scriptum est. OF Custodi me. SEC Sacrifica nos. CO Adversum me. PC Sanctificationibus tuis. OP Tua nos.

Ad vesperas AN Animae impiorum. Psalmi feriales. Responsorium, hymnus, versiculi ut supra. AM Potestatem habeo. Capitula et orationes [ut supra]. Cetera ut supra de praesenti die.

Ad completorium ut supra.

FERIA QUARTA

Ad matutinum INV Quibus iuravi. *Nocturnus cum antiphonis ferialibus eiusdem diei. Legatur sermo qui sic incipit Sermonem dilectissimi *de gloriosa domini nostri secundum matutinale huius ecclesiae. Versiculus unus de suprascriptis. RP Ingrediente domino. RV Cumque. RP Synagoga ut supra. RP Circumdederunt [ut] supra.

Laudes AN Libera me. PS Miserere. AN Contumelias. PS Te decet. AN Ipsi vero. PS Deus deus. AN Omnes inimici. PS Exultavit cor. AN Alliga domine. PS Laudate dominum de caelis. CP Quis est iste. Aliud Miserationum domini. Aliud Domine quis credidit. Aliud Nos putabimus. [Aliud] Sicut ovis. VS Eripe me. AB Tanto tempore. Cetera ut supra. OR Praesta quaesumus omnipotens deus, vel illa Deus qui pro nobis. Super populum OPC Respice quaesumus domine.

Ad horas seu ad cursus assumuntur capitulum suprascriptum de die instanti et orationes eius. Cetera ut supra.

Ad missam IN In nomine domini omne genu. Hic tam clerus quam populus flecteri genua debet. Similiter debet fieri in repetitione eiusdem introitus. Nam merito haec quarta feria tot genuflexiones fiunt, quia et populus eam in graduali ad introitum et omnia caelica et terrestria et infernalia ad genuflexionem pro passione domini adhortatur, quae hac die consilio Iudaeorum facta esse legitur. Quod enim in hac die consiliati sunt, hoc in parasceve peractum est. Sicut igitur parasceve plus quam aliae sextae feriae in genuflexionibus celebris habetur, sic in hac quarta feria plus quam in aliis genua flectere merito debemus. PS Domine exaudi. Finito Kyrie eleison sacerdos dicat Oremus sine salutatione. Diaconus dicat Flectamus genua. Levate. CL Praesta quaesumus omnipotens deus ut qui. Haec dicit dominus deus. EPP Dicite filiae Sion. GR Ne avertas. GV Salvum me. Quo finito sacerdos dicat Dominus vobiscum. Oremus. Diaconus Flectamus genua. Levate. CL Deus qui pro nobis filium tuum. Et ita hac die bis dicimus Flectamus genua. Primum propter scrutinium, secundum propter privilegium huius quartae feriae ut supra dicitur. Dixit Isaias. EPP *Quis credit auditui nostro. TR Domine exaudi orationem. TV Ne avertas. TV In quacumque die. TV Quia defecerunt. TV Percussus sum. TV Tu exurgens. Legatur passio secundum Lucam Appropinquabat autem dies festus azimorum. OF Domine exaudi. SEC Purifica nos. CO Potum meum. PC Largire sensibus nostris. OP Respice domine.

Ad vesperas AN Animae impiorum. Psalmi feriales. Finis in antiphonis amodo non trahitur. Capitulum unum de suprascriptis praesentis diei. RP Obprobrium factus secundum modum ecclesiae nostrae. Sed secundum aliquos dicitur RP Ingressus Pilatus. Hymnus non dicitur. VS Eripe me domine. AM Cottidie. OR Praesta quaesumus omnipotens deus ut qui nostris excessibus. Preces cum flectionibus suis et AC Libera me de paenitentia. Et psalmi post vesperas et post matutinas amodo non dicuntur.

Ad completorium hymnus ut supra. AD Simon dormis. Preces non dicuntur, sed post Credo praemisso versiculo uno de suprascriptis statim sequitur oratio ut supra.

FERIA QUINTA

quae est in cena domini, finis est quadragesimae et initium paschalis observantiae, veteris legis conclusio, novi testamenti inchoatio. Per hos tres dies nec Domine labia mea aperies ad matutinum, nec Deus in adiutorium dicitur, nec aliqua, quae ad officium sacerdotis pertinent, fiunt. Quia pastor noster Christus recessit et arietes gregis id est apostoli dispersi sunt. De quibus apostolus: Afferte domino filios. Venite exultemus ad matutinum non dicitur propter malum conventum Iudaeorum in necem Christi. Nec ad psalmos, nec ad responsoria dicitur Gloria patri. Nec in antiphonis, nec in versiculis finis trahitur. [In primo nocturno] Sed cantor imponat AN Zelus domus tuae comedit me, id est Amor vehemens ecclesiae fuit causa quare passus. Sic exponit auctor Rationalis. PS Salvum me fac. Statimque unus aedituorum exstinguat unum de lumin*aribus et observetur ita ut nunc ex hac, nunc ex altera parte. Finitis psalmis cum singulis antiphonis singula luminaria exstinguantur. Similiter fiat ut per singulas lectiones et responsoria singula extinguentur luminaria. Accenduntur autem viginti quattuor luminaria per illas tres noctes, quae fiunt septuaginta duo, et exstinguuntur per singulos psalmos et lectiones, ut dictum est, propter verum solis occubitum et praedicatorum suorum defectum. Primum patet quia sol iste, qui mundum viginti quattuor horis diei et noctis illuminat, significat Christum verum solem, *qui *extinguitur, quia Christus occubuit vespere passionis et tenebrae factae sunt per universam terram. Secundum patet quia praedicatio septuaginta duo discipulorum in morte Christi pene extincta est. Etiam viginti quattuor candelae designant versum Gloria patri, qui in nocturnis *festivitatum viginti quattuor vicibus solet dici, et hoc in officio tacetur, quia sancta trinitas in cuius laudem Gloria patri canitur, hoc tempore fuit dehonestata. Quaedam ecclesiae incendunt plura lumina, quaedama paucios, de omnibus his rationem quaere in libro Rationali, vel infrascriptum Ioannem Belethus. Haec observantia de luminaribus per hos tres dies et noctes teneatur, ita dumtaxat, ut ultima candelarum post psalmum quintum in laudibus et post versum dictum ab inceptione antiphonae super Benedictus et percussionem tabularum *extinguatur. Antiphona secunda Avertantur retrorsum. PS Deus in adiutorium. AN Deus deus meus eripe me. PS In te domine speravi. VS Ab insurgentibus. Pater noster sub silentio. Nemo tamen subiungat Et ne nos. Lector non petat benedictionem, nec dicat Tu autem domine. Sed sicut inchoat Aleph de lamentationibus legantur sex lectiones et finiuntur per Hierusalem, per notam infrascriptam. Et est sciendum quod ab antiquo tempore, quasi a primaeva huius ecclesiae fundatione, licet nunc a brevi tempore factum sit congruum, quod Lamentationes omnes Ieremiae prophetae isto die et sequentibus duobus diebus legantur sub melodia seu nota tali. Videlicet: Et factum est postquam in captivitatem ductus est Hierusalem et Hierusalem destructa. Et sedit Ieremias flens et planxit lamentationem hanc in Hierusalem. Et dixit. Aleph. Quomodo sedet sola civitas plena populo facta est quasi vidua domina gentium. Principes provinciarum facta est sub tributo. Haec plorans ploravit in nocte et cetera. Quo ad conclusionem: et semper lector qui legit lamentationem, quando venit concludere lectionem suam debet concludere super una dictione hebraica cum nota suprascripta. Et non cum Tu autem domine, sed cum Hierusalem convertere ad dominum deum tuum. Et illa nota proprie est lamentare, sed melodia seu nota quam abusive faciunt aliqui propter vanam gloriam, non est lamentare, sed potius clamare et latrare, quod ad tempus illud non pertinet. Et praesertim in ecclesiis cathedralibus talem clamorem seu latrationem fieri non decet, quamvis in ruralis ecclesiis, in quibus clerici vivunt sine regula et ordine chorali hoc facere consueverunt. Idcirco dominus decanus ex officio suo et conscientia mandet amodo et praecipiet cum effectu, ut legantur et fient lamentationes sub melodia seu nota antiqua praescripta, cum magis devote sonat, quam clamor quam nunc faciunt aliqui de eorum proprio capite. Dum non ad devotionem ille clamor sit, sed plus ad disturbationem devotionis, ut quilibet sanae mentis considerare potest, fiat propter vanam gloriam. Videtur quoque quod si dominus decanus *negligens fuerit, non intercipiendo huiusmodi clamorem, quod magis peccet quam mentitur, et in hoc contra suam conscientiam agat. Qui autem contra suam conscientiam facit, aedificat et cetera. RP In monte Oliveti. RV Verumtamen. RP Tristis est anima. RV Vigilate. RP Ecce vidimus eum. RV Vere languores. In secundo nocturno AN Liberavit. PS Deus iudicium. AN Cogitaverunt impii. PS Quam bonus. AN Exurge domine. PS Ut quid deus. VS Deus deus meus eripe me de manu peccatoris. Per cantores imponatur ut supra et modum observetur ut supra dictum est hic et in tertio nocturno. Lectiones Aliquae ecclesiae in secundo nocturno lectiones recipiunt de tractatu sancti Augustini, seu de sermonibus aliis, nos vero ad antiquum morem ecclesiae freisingensis tam in primo quam in secundo nocturno pro sex lectionibus lamentationes legere consuevimus. RP Unus ex discipulis. RV Qui intingit. RP Eram. RV Omnes inimici. RP Una hora. RV Dormite iam. In tertio nocturno AN Dixi iniquis. PS Confitebimur. AN Terra tremuit. PS Notus in Iudaea. AN In die tribulationis. PS Voce mea. VS Homo pacis meae in quo sperabam. Legatur evangelium sine titulo Ante diem festum paschae ad tres lectiones cum sua homilia, etiam absque titulo, et finiantur sicut prophetiae solent finiri. RP Seniores. RV Congregaverunt. RP Revelabunt. RV Fiat mensa. RP Iudas. RV Melius sine Gloria patri, pro quo responsorium reiteratur.

Ad laudes nihili praemittatur, nec versiculus, nec Te deum laudamus, nec Deus in adiutorium. Sed cantor simpliciter imponat AN Iustificeris. PS Miserere mei. AN Dominus tamquam. PS Domine refugium. AN Contritum. PS Deus deus meus. AN Exhortatus. PS Cantemus. AN Oblatus est. PS Laudate dominum. Statim finita antiphona extinguuntur lumina. Capitulum non dicitur et imponit AB Traditor autem. Et ut dicitur tunc ultimum lumen extinguitur. Reservatur tamen occulte unum lumen, per quod alia iterum accendantur, quod sunt fidem in sola Maria virgine reservatam. Chorus cantet canticum Benedictus. Interim fiat percussio tabularum, quae significant importunitatem et contumeliam comprehendentium Iesum, qui exuerunt cum gladiis et fustibus tamquam ad latronem. Finita antiphona super Benedictus tres seniores de canonicis vel quinque, et si eis placuerit, per eos vocentur duo de vicariis, qui eis ad hoc placuerint, cantabunt VV Qui prophetice cum reliquis versibus suis super gradus ante altare. Et post quemlibet *versum plebanus noster inchoat more solito Kyrie. Christe. Kyrie. Quibus finitis ipsi cantores imponant graduale statim Christus factus praeter versum, et interim accendantur lumina.

[Ad processionem] Et ordinetur processio more consueto cum cruce et candela, et itur de choro ad capellam sancti Ioannis morose et plane. Et interponitur per cantorem HY Rex Christe factor omnium. Et post quemlibet versum populus respondeat Kyrie. Christe. Kyrie. Et statione facta in ecclesia sancti Ioannis, hymno finito, dicitur flexis genibus sub silentio unum Pater noster et responsio sequitur per sacerdotem Et ne nos. Sed cantor statim imponat OF Protege domine cum quo reditur ad medium monasterii versus altare sanctae crucis. Imponetur OV Te sancta dei crux. Et ad eius inchoationem debent flectere genua *et *post ea itur ad chorum et ibidem flexis genibus dicatur PS Miserere mei deus. Deinde absque Gloria patri et absque Kyrie eleison sub silentio dicatur Pater noster. Et non subiungatur Et ne nos, sed tamen VS Christus factus est pro nobis. Et ibidem matutinum terminatur et vadit quilibet ad orationes ut placet. Et nota quod haec processio suprascripta in aliis ecclesiis collegiatis et ruralibus debet et potest fieri ad consuetudinem antiquam in eisdem ecclesiis servatam praescripto tamen cantu scilicet: gradualis, offertorii, hymni et antiphonae, et aliis non omissis. Etiam est notandum quod hic ordo feria sexta et sabbato servatur, nisi quod versiculi mutantur. Feria sexta VV Proprio filio suo. Sabbato VV In pace factus est. Et nota quod horae dicendae sunt in choro, ita quod hora debita conveniant clerici et scholares, et humili voce praeter Deus in adiutorium et praeter omnem intonationem omnem psalmum *incipiant, et hoc modo perficiant submissa voce.

Ad primam Deus in nomine tuo. PS Beati immaculati. PS Retribue servo tuo. SY Quicumque vult. PS Ad te domine levavi continuatim absque Gloria patri. Quibus finitis clerici et scholares dicant prosternati Pater noster. Cui statim subiungitur VS Christus factus est vel alius versiculus, qui sequentibus diebus congruit.

Ad tertiam Legem pone. PS Memor. PS Bonitatem. PS Miserere mei. Quoniam in te confidit anima continuantur absque Gloria patri. Deinde dicitur modo ut supra Pater noster. Sequitur versiculus ut supra.

Ad sextam PS Defecit. PS Quoniam. PS Iniquos. PS Inclina domine aurem continue sine Gloria patri. Pater noster. Versiculus ut supra.

Ad nonam PS Mirabilia. PS Clamavi. PS Principes. PS Domine refugium continue sine Gloria patri. Deinde Pater noster ut supra. Hic modus in horis feria sexta et sabbato servatur. Solummodo versiculi transmutantur. Hac die sonent campanae ad missam et ad reliquas horas, ut modus est, et ultimo sileant usque in sabbatum. Altaria et parietes et pavimenta et vasa domino consecrata purificentur secundum decretum Fabiani papae in ecclesia cremetur. Campanae silent quia tunc apostoli praedicatores, qui per campanas intelliguntur, siluerunt. Fit tamen signum cum tabula lignea, in qua pendit malleus ligneus, per quem intelligimus Christum, qui est lignum plantatum secus decursus aquarum, qui in crucis ligno pependit, et praedicabat dicens: Pater dimitte illis quia nesciunt quid faciunt. Cum ligno ergo pulsatur tantum, quia tunc solus Christus praedicator habebatur et solus torcular calcavit. His quoque diebus fit officium humilius solito propter *domini humiliationem et triduanam eius sepulturam. Verumtamen nocturnale officium per quod significantur prophetiae prophetarum alta et manifesta voce cantantur, quia prophetae et alii sancti patres veteris testamenti [alta et aperta voce, quae de Christo erant vetera praedixerunt. Diurnum vero officium] per quod apostolorum praedicatio figuratur, voce diversa et quasi sub silentio cantatur, quia tunc apostoli omnes tacuerunt, aut saltem occulte praedicaverunt. Finita nona praeparet se sacerdos cum ministris, diacono, et subdiacono et pueris, qui ferunt lumina et turibulum et induantur sollemnibus vestibus: utimur enim hoc die subtili et dalmatica. Item sacerdos apponat et [duas] magnas hostias: unam pro hodierno officio tenendam, alteram vero conservandam pro crastino officio. Similiter apponat parvas hostias, quae hodie et cras communicantibus possint sufficere. Cras enim, id est parasceves, neque corpus, neque sanguis Christi conficitur: sicut filii Israel in die sexta collegerunt cibos duplices, quia in die septima, quae erat sabbatum manna non inveniebatur. Et postquam sacerdos et ministri statim parati, cantores imponant

ad missam IN Nos autem. PS Deus misereatur. Gloria patri Kyrie eleison. Gloria patri et Gloria in excelsis *recitentur, nisi quando chrisma consecratur. Et hoc secundum consuetudinem nostrae ecclesiae et est regularum et ponitur expressa in decretale Quamvis enim. Quidam utique dicant, sequentes magistrum Beletum, qui dicit, quod haec dies tam sollemnis est quod omnia cantica laetitiae debent dici praeter alleluia. Sed illa auctoritas debet intelligi quando chrisma consecratur, secundum quod idem etiam magister in eadem tractatu expesse insinuat. Signa campanarum ad missam festive consonent et una tantum dicatur CL Deus a quo et Iudas. Flexio genuum omittatur. EP Convenientibus nobis in unum. GR Christus factus est. GV Propter quod. EV Ante diem festum paschae. Credo in unum non dicitur, quia nondum perfecte credebant, nec evangelium a subdiacono ad osculandum portatur. OF Dextera domini. PF Qui salutem humani generis. Infra *actionem dicimus Communicantes et diem sacratissimum. Hanc igitur. Et qui pridie. Sanctus et Agnus dicitur dominicaliter, sed absque obsculo pacis propter detestabilem salutationem Iudae, et ideo vitatur in parasceve et in sabbato hac quoque ratione. *Item OR Domine Iesu Christe qui dixisti apostolis tuis et cetera omittitur quia osculum pacis non datur. Ad tertium Agnus non dicitur Nobis pacem. Item postquam sacerdos dixerit Pax domini sit semper vobiscum statim dicitur Agnus dei. CO Dominus Iesus. Continuatim dicuntur, quia vesperae loco communionis incipiuntur. Fractis oblatis communicent, qui velint. Et de ipsis oblatis di consecratis servatur tantum quantum sufficiat in parasceve, quia ea die non conficitur corpus Christi, sanguis vero penitus consumetur. Deinde diaconus sumat calicem cum sanguine, id est cum vino, quod est materia conficiendi sanguinem, et ponat in sinistro latere altaris, et cooperiat corporali. Factaque communione diaconus accipiat calicem et convertens se ad chorum imponat

ad vesperas AN Calicem salutaris. PS Credidi. Sequuntur aliae antiphonae Cum his qui oderunt. PS Ad dominum cum tribularer. AN Ab hominibus iniquis. PS Eripe me domine. AN Custodi me. PS Domine clamavi. AN Considerabam. PS Voce mea. Capitulum non dicitur, nec hymnus, nec versiculus, sed cantor statim imponat AM Cenantibus. Sequitur Magnificat sine Gloria patri. Finita antiphona Cenantibus autem ascendunt clerici tam maiores quam minores et ceteri, qui communicare velint. Primo communicent ministri altaris. Deinde presbyteri et maxime illi qui illo die missas non celebraverunt. Absurdum esset enim tam sollemni die sacerdotem a sacra communione abstinere, quo ipsi in reges et sacerdotes sunt consecrati. Igitur presbyteri communicent, aut missas celebrent. Nam variae ecclesiae varias super hoc retinent consuetudines. Finita communione fidelium sacerdos legit complendam, cum illa et cum Benedicamus missam et vesperam concludens, et ideo statim intercedendum?, id est dum sacerdos communicat. Cantatur vespertinum officium ad ostendendum quod hoc sacramentum scilicet eucharistiae institutum fuerit in vespere. Et nota quod quando in cena domini in ecclesia chrisma consecratur in ipsam tunc singulares presbyteri legere missas eis non licet, sed extra ipsam ecclesiam in aliquo loco privato de mane tamquam persona privata et singularis. Hoc die, si voluerit, missam legere, non potuerit. Non tamen videtur quod huic seu tali missae necessario vesperae habeat includere, nisi ex devotione speciali velit includere. Et nihillominus eandem missam, ex quo Gloria in excelsis, non habuit concludat cum Benedicamus domino. Deinde hora debita inter publicum officium cum aliis confratribus suis, sicut religiosi faciunt, legat vel decantet. Ab hinc nuda fiunt altaria usque in sabbato. Altaria significant eminentiores in plebe fidelium, sicut erant apostoli. Nudatio autem illorum *significat fugam apostolorum. Ex hinc signis campanarum non utimur usque in sabbatum sanctum ad missam, sed tabulis ligneis, quibus clerus et populus ad divina officia vocetur.

[AD MANDATUM]

Ad completorium pulsetur tabula lignea et omnes conveniant ad celebrandum mandatum. Et postquam omnes clerici et scholares conveniant ad chorum sic ordinetur

Processio de choro ad capitulum cum HY Tellus ac aethra, qui per tres pueros praecinitur et chorus post quemlibet versum solet repetere primum versum *nunc a principio, nunc autem a medio, praecedente cruce cum duobus luminibus et turibulo, diacono induto dalmatica. Et finito hymno ipse diaconus sine salutatione et absque titulo legat EV Ante diem festum paschae. Lecto evangelio dicatur [...]. Deinde praelatus presbyter ponit vestimenta sua et praecinctus linteo praeparat se ad lavandum pedes. Et quando progreditur tunc in capitulo stans nudis pedibus imponens AN Mandatum novum do vobis. Qua finita prosternat se ad modum crucis super pavimentum, et hoc faciat tribus vicibus reiterando AN Mandatum novum. Deinde singulis lavet pedes et tergat linteo more consueto, et osculum det ad pedem. Similiter lavatus osculum faciat super caput praelatorum. Deinde senior presbyter de canonicis lavet more solito praelato, qui lavit pedes canonicorum, pedum suum. Interim scholares omnes illas antiphonas cantent: Dominus Iesus. PS Beati immaculati. AP Postquam surrexit cum reliquis more solito. Post lotionem pedum ammiscentur oblatae seu hostiae in signum crucis Christi, de quo ipse in cena discipulis dixit Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur. Deinde propinetur vinum, de quo in cena dominus dixit Hic est sanguis meus novi testamenti. Reliquis his finitis fiat unus sermo ad clerum latine, sicut sic alius, qui ipsum facere velit. Et his omnibus finitis praelatus seu sacerdos dicat Suscepimus deus misercordiam tuam. VS Opera manuum. OR Adesto domine et OR Deus qui discipulorum sicut in officiali continetur.

[Ad processionem] Quo finito reditur cum processione ad chorum dicendo PS Miserere mei deus sine Gloria patri. Sequitur sub silentio Pater noster. Quo dicto

Completorium statim incipiatur humili voce Cum invocarem cum reliquis et cum PS Domine quis multiplicasti continuatim legantur sine Gloria patri. Deinde flexis genibus dicatur sub silentio Pater noster. VS Christus factus est.

FERIA SEXTA QUAE EST PARASCEVES

Ad matutinum convocetur clerus et populus tabulis ligneis ad divinum officium peragendum. [In primo nocturno] Omnibus in ecclesia reverenter stantibus, nihil ad effectum sacerdotale pertinens praemisso, cantor imponit AN Astiterunt reges terrae. PS Quare fremuerunt. AN Diviserunt sibi. PS Deus deus meus. AN Insurrexerunt in me. PS Domine illuminatio. VS Diviserunt sibi. Legantur sex lectiones [de] lamentationibus ut in priori nocte de hac lamentatione Aleph. Quomodo obtexit in caligine. RP Omnes amici mei. RV Et dederunt. RP Velum templi. RV Amen dico. RP Vinea mea. RV Ego quidem. In secundo nocturno AN Vim faciebant. PS Domine ne in furore secundum. AN Confundantur. PS Expectans. AN Alieni. PS Deus in nomine. VS Insurrexerunt in me. RP Tamquam ad latronem. RV Filius quidem. RP Tenebrae factae. RV Et velum. RP Barabbas latro. RV Ecce turba. In tertio nocturno AN Ab insurgentibus in me. PS Eripe me de inimicis. AN Longe fecisti. PS Deus ultionum. VS Locuti sunt adversum. Legatur LS *Decursis dilectissimi *sermone proximo. RP Tradiderunt. RV Astiterunt. RP Iesum tradidit. RV Et ingressus. RP Caligaverunt. RV O vos.

Laudes AN Proprio filio. PS Miserere mei. AN Anxiatus est. PS Domine exaudi primum. AN Ait latro. PS Deus deus meus. AN Dum conturbata. PS Domine audivi. AN Memento mei. PS Laudate dominum de caelis. VS Proprio filio. AB Posuerunt super caput. Hic servetur ordo qui praecedenti nocte scriptus est.

Ad cursus hora debita ad chorum conveniant clerici et scholares et dicant humili et suppressa voce, ut in cena domini, adiunctos ad omnes horas illo versiculo Proprio filio.

Post nonam praelatus seu sacerdos, qui huius diei officium peragere debet, indutus vestibus sacedotalibus, videlicet casula pendente, ministri vero solummodo induantur vestibus, ut in missa defunctorum solent indui: non enim utuntur dalmatica, nec subtili, nec casulis ut in quarta feria factum est. Minor minister scilicet accolitus, qui ipsis assistit, utatur simili. Parati igitur procedant de choro ad altare sanctae crucis in ecclesia nostra, in aliis autem ecclesiis ad locum consuetum ibidem cum silentio. Ceteris clericis facientibus stationem in medio monasterii ex utraque parte more consueto. Et in loco consueto aptetur et ornetur locus ille tapetiis ad repraesentationem crucis crucifixi et accendantur duae candelae ad officium missae peragendum et mittatur linteum parvum super altare nudum. His itaque dispositis *sacerdos legat sine salutatione CL Deus a quo et cetera. Deinde legantur lectiones. Accolitus absque titulo incipiat et legat lectionem In tribulatione sua, premissa collecta Deus a quo. Sequitur TR Domine audivi. Quo finito sacerdos dicat Oremus. Diaconus Flectamus genua. Levate. CL Deus qui peccati. Deinde subdiaconus legat absque titulo lectionem Dixit dominus ad Moysen sub melodia prophetiae. Sequitur TR Eripe me. Quo finito legatur passio absque benedictione et sine salutatione et sine titulo. Ita incipiendo Egressus Iesus et reliqua. Et fiant duae sindones sibi *invicem coherentes, vel duo humeralia, super altare posito vel posita, quae sub evangelio, et in eo loco ubi legatur Partiti sunt vestimenta mea, tollunt eas accolitus et subdiaconus in modum furantis, et ea secum auferant. Lecta passione sacerdos incipiat orationes pro variis necessitatibus, et ad singulas dicatur Flectamus genua, nisi pro Iudaeis, quia illudendo flexerunt genua Christo. Item postquam sacerdos finierit primam orationem videlicet hanc Oremus dilectissimi nobis, iterum dicat Oremus. Diaconus dicat Flectamus genua, et tam populus quam clerus flectent genua quousque oratio finiatur. Tunc interim diaconus dicat Levate ante Per dominum nostrum et sic de omnibus orationibus fiat. Finitis sic omnibus tunc ille qui celebrat officium cum ministris statim vadat de altare sanctae crucis in ecclesia nostra ad medium monasterii ad scamnum positum ibidem cum tapeto. Ibidem standamo et moram trahendo donec seu quousque prosa illa Crux fidelis ad duos versus vel ad tres iuxta libitum celebrantis cantetur. Et tunc ipse celebrans cum ministris redeat ad altare sanctae crucis perficiendo officium prout infra statim scribitur in illo parvo paragrapho Interim sacerdos cum ministris et cetera. Verumtamen nullo modo finitis praedictis collectis seu omnibus more consueto in ecclesia nostra duo canonici seniores de sancto Andrea induti rubeis casulis veniant ad altare sancti Stephani et ibi crux portetur per eos velata cum cappa vel casula. Et sic ab ipsis cum reverentia debita deferentibus cantent hos IP Popule meus. Pueris vero respondentibus *cantent Agyos o theos. Agyos ischyrios. Agyos *athanatos eleison ymas. Et chorus flexis genibus respondet Sanctus deus. Sanctus fortis. Sanctus immortalis. Miserere nobis. Et quando canonici sancti Andreae cantant Popule meus cum sequentibus versibus Quia eduxi te. IP Quid ultra. Et pueri qui cantant Agios, tunc tam canonici quam pueri stant et faciunt stationem more consueto. Chorus autem respondet Sanctus deus. Et fiat processus vicinior, et iterum vicinior, et iterum vicinior. Sic fit tribus vicibus quousque veniatur ad locum ubi crux debet populo repraesentari. Et his finitis in eodem loco crux detegitur, *canonicis praedictis eam levantibus et alta voce cantantibus Ecce lignum. PS Beati immaculati. Et iterum resumitur Ecce lignum. Et cantatur per chorum AN Dum fabricator. AV O admirabile. Veniat pontifex, si praesens sit, sive qui celebrat officium cum ministris *ad adorandam crucem, *eundo tribus vicibus in via flectent genua et deosculentur et devote ponent sacrificia sua. Deinde canonici et ceteri omnes per ordinem. Et dicant Tuam crucem adoramus. Quibus finitis decanus ordinet quattuor canonicos, qui cantent hos HY Crux fidelis. Choro autem primum versum nunc a principio, nunc a medio repetat versum. Item Interim sacerdos cum ministris in ecclesia nostra vadat ad aram sanctae crucis et plebanus huius ecclesiae de loco in quo positum est corpus dominicum, quod pridie remanserat, et portent illud cum summa reverentia et candela incensa ad dictum altare et reponat ibidem. Et ministri calicem et *ampullas cum vino et aqua teneant, et immittunt vinum et aquam in calicem, quia non calix solum sanguis in persona Christi, sed etiam aqua exivit. Sacerdos assumpta casula replicet super brachia dicat Confiteor ante altare cum ministris. Deinde calix locetur super altare et cooperiatur corporale. Tunc qui celebrat officium inclinet se ante altare et oret et interim elevans se dicat remissa voce, ita tantum et ministri circumstantes audiant Oremus. Praeceptis salutaribus moniti et cetera. Pater noster qui es et cetera. Ministri respondeant Sed libera nos a malo. Sacerdos vero in silentio dicat Amen. Et addet Libera nos quaesumus domine [ab] *omnibus malis in silentio absque Per eundem dominum nostrum. Quibus verbis finitis sacerdos more solito frangat hostiam in tres partes et teneat tertiam partem inter digitos. Super calicem dicat Per omnia saecula saeculorum. Ministri respondeant Amen. Sacerdos non dicat Pax domini, sed statim eandem tertiam partem mittat in calicem nihil dicens, neque haec verba Fiat haec *commixtio, quae faciunt mentionem de sanguine, quia ibi sanguis non est, cum hodie sanguis non conficitur. Nec Agnus dei dicitur, quia pacis osculum non datur, nec sequuntur oscula circumstantium. Sanctificatur autem vinum non consecratum per panem sanctificatum. Et ipse sacerdos reverenter istas duas particulas sacramenti de patena communicet seu recipiet sine communione, id est nihil dicat, nisi aliquid secrete velit dicere. Et hoc secundum ordinem romanum. Alius ordo est talis qui cum romano ordine conformis? dicitur *[et] tenetur. Sacerdos antequam et partes reliquas recipiet dicat omnia quae aliis diebus dicere consuevit praetermissa illa OR Domine Iesu Christe fili dei vivi qui ex voluntate patris, quia mentionem facit de sanguine. Quibus receptis, omnibus omissis quae dici solent ante sumptionem calicis, immediate particulam hostiae cum vino et aqua de calice recipiat reverenter omissis his orationibus Corpus tuum domine. Deinde volentes communicare communicent cum timore dei. Quo facto sacerdos ablutis digitis dicit Quod ore sumpsimus, sed omittitur *Placeat tibi sancta trinitas. *[digi]tos et dicat Quod ore sumpsimus domine. Communio, complenda, benedictio non habetur. Et OR Placeat tibi santa trinitas omittitur. Expleta communione corpus Christi reportetur ad locum priorem cum reverentia et devotione. Denique sepulchro praeparato et disposito in medio pavimento ecclesiae more solito praelatus et alii canonici presbyteri induant et stolis et cappis et duo de canonicis seu presbyteris tollant crucem, et deferant eam de sepulchro, et cantant lugubri voce RPP Ecce quomodo moritur. Finito responsorio collocatur crucifixus in sepulchro et linteaminibus seu sudario cooperiatur. Deinde lapis, videlicet altare mobile, sub capite seu sub dextro latere ponatur, et sepulchrum claudatur. Et cantetur remisse RPP Sepulto domino. RV Ne forte veniant. RPP Recessit pastor. RV Ante cuius. Et aspergatur et turificetur sepulchrum. Et sequitur VS In pace factus est locus domini.

[Ad vesperas] Incipiantur circa sepulchrum vesperae submissa voce. PS Confitebor tibi cum reliquis et Magnificat. Haec omnia continuatim sine Gloria patri. Sequitur flexis genibus PS Miserere mei deus et Pater noster. VS In pace. Et si placet his finitis cantetur submissa voce RP Recessit pastor. Et videtur melius fore, ut nunc cantetur, quam antea.

Ad completorium PS Cum invocarem cum reliquis sub silentio ut supra. VS In pace factus est.

Sciendum quod festum paschale est unum de mobilibus festis, ideo necesse est scire in quam diem ipsum festum paschale cadat seu observari debet. Ideo ad hoc sciendum patebit per duos versus tales de compotu: Post martius Iovis ubi sit nona luna requires bis septem numeras dies et pascha patebit. Intelligentiam illorum versuum cognoscere poteris prout invenies dominica septuagesima.

IN VIGILIA PASCHA

Sabbato sancto ad matutinum AN In pace in idipsum. PS Cum invocarem. AN Habitabit. PS Domine quis habitabit. AN Caro mea. PS Conserva me. VS In pace in idipsum. Legantur tres lectiones de lamentationibus Ieremiae Aleph. Quomodo obscuratum est cum fine lectionum prout in duabus praecedentibus noctibus factum est. In primo nocturno RP Sepulto domino. RP Hierusalem luge. RP Plange quasi. In secundo nocturno AN Elevamini. PS Domini est terra. AN Credo videre. PS Dominus illuminatio. AN Domine abstraxisti. PS Exaltabo. VS Insurrexerunt in me. Pro quarta et quinta lectione de lamentationibus, ubi dimissa fuit tertia lectio. Se pro sexta lectione fiat lectio quae sic incipit Oratio Ieremiae prophetae. Recordare domine. In secundo nocturno RP Recessit pastor. RP O vos omnes. RP Ecce quomodo. In tertio nocturno AN Deus adiuvat me. PS Deus in nomine. AN In pace factus est. PS Notus in Iudaea. AN Factus sum. PS Domine deus salutis. VS In pace factus est. Legatur evangelium sine titulo Vespere autem cum sua homilia. RP Aestimatus sum. RP Agnus dei. RP Sicut ovis.

In laudibus AN O mors ero. PS Miserere. AN Plangent eum. PS Iudica me. AN Attendite. PS Deus deus meus. AN A porta inferni. PS Ego dixi. AN O vos omnes. PS Laudate dominum de caelis. VS Attendite universi populi. AB Mulieres sedentes. BE Benedictus. Finito psalmo et VV Qui prophetice et cetera omnia ut supra in cena domini cum processione. Matutinae et ceterae horae claudantur cum illo VS In pace factus est.

Sabbato sancto mane ornetur ecclesia sollemniter, altaria vestiantur.

Horae videlicet prima, tertia, sexta, nona dicantur remisse ut in priori die.

[Post nonam] Finita nona praeparato sacerdote cum ministris, si ignem velit benedicere, quod tamen hactenus nobiscum non fuerit consuetum fieri, nisi iam quasi a duobus annis vel tribus fuit observatum.

[Ad processionem] Et tunc fiat processio ad locum ubi ignis excussus est a silice cum cruce, vexillis et candelis dicendo septem psalmos paenitentiales. Et finitis psalmis dicat sacerdos benedictiones ignis cum orationibus ut in libro benedictionali continetur. Benedicto igne et accenso lumine redeatur ad chorum duobus pueris cantantibus prosam Inventor rutili choro nunc a principio, nunc a medio prosequente. Et facta statione in choro versibusque finitis diaconus, ut statim infra scribitur, cereum benedicat. Si vero benedictionem ignis in publico iuxta pristinum morem omittitur, tunc talis modus teneatur: finita nona sacerdos et ministri sollemnibus vestibus, cum quibus sacras vigilias celebrare debent, induti, simul chorum introeant. Et deportetur lumen, quod feria quinta excussum est a silice, ut cereus possit accendi, et ponatur ad altare vel a dextro latere pulpiti cantoris positi ante gradus ascendendo ad altare. Et presbyter, unus de canonicis deputatus per dominum decanum, posito libro et ante idem pulpitum *incipiens cereum benedicere, sollemniter incipiat Exultet iam angelica turba caelorum et illuminetur cereus de novo igne. *Zosimus papa benedici cereum instituit. Finita benedictione cerei maior tunc in choro primo accedat ante dictum pulpitum indutus cappa chorali et sine omni titulo legat lectionem In principio creavit, quam non sequitur canticum victoriae Cantemus propter inoboedentiam Adae. Sed dicat sacerdos sine salutatione Oremus. OR Deus qui mirabiliter. Deinde veniat semper dignior seu senior legendo lectiones secundum ordinem ante praedictum pulpitum cum cappa chorali. Secunda LE Factum est in vigilia. Sequitur TR Cantemus domino. OR Deus cuius antiqua mirabilia. Tertia LE Scripsit Moyses. TR Attende caelum. OR Deus qui celsitudo. Quarta LE Apprehenderunt septem mulieres. TR Vinea facta. OR Deus qui nos. Quinta LE Haec est hereditas. GR Sicut cervus. OR Concede quaesumus omnipotens deus, vel illa Omnipotens sempiterne deus. Interim dum lectiones recitantur presbyter *cathechizet infantes qui non sunt baptizati et praeparent se ad baptizandum. Expletis lectionibus et canticis veniant duo canonici et assumant reliquias de altari induti cappis choralibus, similiter iuvenes seu domicelli canonici assumant et portant ampullas cum chrismate et sancto oleo et etiam turibuli. Sic de scholaribus iuvenibus capiant vexilla et candelas similiter et unus de maioribus scholaribus de mandato decani vel scholastici portet candelam maiorem benedictam. Et si idem scholaris ad hoc fuerit inoboediens, seu ex quadam negligentia ficta, vel quadam temeritate ipsam portando frangeret, talis per decanum et scholasticum poenam et correctionem recipiat dignam et debitam, ita quod alii timorem exinde assumant et earum temeritas refrenetur.

[Ad processionem] Et sic fiat processio *praedictis *canonicis portantibus reliquias, carisma et oleum, et scholares cum vexillis praecedant, et isti alii cum reliquiis post eos sequuntur immediate, et totus chorus sequatur ad capellam sancti Ioannis donec veniatur ad baptismum. Et ibi statione [facta] ad baptismum et ordinentur tres presbyteri vel quattuor, qui cantent cantum illum Rex sanctorum de choro usque ad dictam ecclesiam sancti Ioannis, donec veniatur ad baptismum. Et ibi statione facta sacerdos cum ministris circumeant baptisterium septem vicibus imitando qui destruxit muros Iericho septem diebus circumeundo. Finito cantu supradicto sacerdos accedat ad benedictionem fontis, ut in libro exorcismorum continetur. Et sic fiat consecratio in modum praefationis usque ad invocationem sancti spiritus, quem sacerdos pronuntiet alta voce dicens Descendat in hanc plenitudinem fontis virtus spiritus sancti. Et mittatur cereus benedictus in aquam et alii cerei. Fonteque benedicto priusquam infantes baptizentur et priusquam carisma in fonte mittatur, aspergat sacerdos de fonte infantes et populum. Et sumant, qui velint, de ipso fonte ad aspergendum domos contra immundos spiritus. Postea sacerdos mittat carisma in fonte dicens Fecundetur et sanctificetur et cetera. Et sonant campanae festive. Finitis benedictionibus sacerdos baptizet unum vel duos pueros primo masculos deinde famellas. Liniatque eos carismate et oleo sancto et committat sacerdoti baptismum. Laetania per duos vicarios incipiatur sollemniter Kyrie eleison et cum ea procedatur de capella dicta redeundo ad chorum, et ibi ante pulpitum perficiatur laetania. Et laetania completa diaconus circa altare pulpitum capiat unam candelam accensam vertens se ad chorum et cantet alta voce Accendite. Et postquam diaconus dixerit Accendite statim cantor imponat sollemniter Kyrie eleison paschale. Gloria in excelsis. Quo finito praemittatur salutatio. OR Deus qui hanc sacratissimam noctem. EP Si consurrexistis cum Christo. ALV Confitemini. TR Laudate dominum. EV Vespere autem. Ante evangelium non portetur incensum. Credo in unum non dicitur, sed lecto evangelo dicatur Dominus vobiscum. Oremus. Non cantetur offertorium. Sed offeratur more solito nihil omittendo, in quo significat silentium mulieris quae territae quasi cum silentio recesserunt a monumento ad quod venerant, ut Christum ungerent. Locato vero calice, secreta dicetur. Per omnia saecula saeculorum et praefatio de resurrectione Te quidem domine in omni tempore sed in hoc potissimum. Qua praefatio dicitur cottidie usque in vigiliam ascensionis, nisi in inventione sanctae crucis et in nataliciis apostolorum. Sanctus canitur, qui est cantus angelorum quia angeli laudare non tacuerunt, sed resurrectionem Christi mulieribus nuntiaverunt. Agnus dei non cantatur, quia mulieres perterritae tacebant et apostoli in conclavi absconditi Christum peccata tollere et resurrectionem eius non credidierunt. Communicantes et noctem sacratissimam. Et Hanc igitur. Osculum pacis non datur. Sed Pax domini sit semper vobiscum dicitur, sed reticetur Agnus, quia Christus nondum surrexit, qui est pax nostra. Nec communio dicitur quia nondum baptizati communicaverunt, nam primo die paschae communicare debent. Sed postquam communicaverint sacerdos et minister, diaconus calicem levans sumpto sanguine vertat se ad chorum et imponat AN Alleluia. PS Laudate dominum omnes gentes solum cum Gloria patri. Nec capitulum, nec versiculus dicitur, sed cantor vel diaconus qui legit, evangelium imponat. AM Vespere autem. Deinde Magnificat cum Gloria patri. Quibus finitis sacerdos dicat PC Spiritum nobis domine. Sic missa cum vesperis una tantum oratione cum Benedicamus domino claudantur. Hodie et in cena domini propter vesperas Benedicamus domino cum cetera sollemniter fiant. Non est ergo opus in vigilia pentecostes dicere Benedicamus, quia non praecedit vespera.

In completorio chorus conveniat. PS Cum invocarem cum reliquis et Gloria patri. Finito ultimo psalmo dicatur AN Alleluia. Quem quaeris mulier. ND Nunc dimittis. Quo cantato nec Pater noster, nec Credo dicitur. Oratio tantum dicatur Deus qui hanc sacratissimam noctem. Benedicamus domino. Deo gratias.

[DOMINICA RESURRECTIONIS]

In ipsa sancta nocte ante pulsationem matutinae custodes ecclesiae surgant, et ipsi vel eorum famuli vadant, et excitent decanum et alios canonicos plures, ut veniant ad ecclesiam. Et cum sic fiunt congregati, induantur cappis choralibus cum stolis more consueto, sicutque parata turibula cum ture et myrra et aspersorio. Et sic domini canonici cum vicariis descendant de choro ad altare sanctae crucis, et cum ibidem existant, decanus vel quicumque alius maior, si decanus non fuerit ibidem, et dicat Confiteor deo patri et cetera. Et alii canonici et presbyteri dicant Misereatur vestri. Et similiter hoc finito similiter dicant Confiteor deo et cetera. Et ipse decanus dicat eis absolutionem sic Misereatur more sacerdotis volentis dicere missam. Deinde decanus et seniores cum vicariis cum summa reverentia et devotione simul accedunt ad sepulchrum et dicant psalmos stantes PS Domine quid multiplicati. PS Miserere mei deus miserere me deus quoniam in te confidit. PS Domine probasti. Kyrie ekeyson. Christe. Kyrie. Pater noster. Et ne nos. Exurge domine adiuva nos. VS Domine deus virtutum. VS Domine exaudi orationem meam. Dominus vobiscum. OR Da nobis domine auxilium. Et thurificent et aspergant ymaginem crucifixi, sublatam de sepulchro secum portant ante altare sanctae crucis, ibi ipsam collocando, cantando humiliter submissa voce RPP Surrexit pastor bonus. VS Surrexit dominus de sepulchro. AP Christus resurgens ex mortuis. OR Deus qui hodie primogenitum. Qua finita stantes ante altare devote unus post alium osculantes ymaginem crucifixi dicentes Surrexit dominus. Gaudeamus omnes.

[Ad matutinum] Deinde statim sollemniter pulsetur matutinum et cum redeundo ad chorum et finita pulsatione convenientibus omnibus in chorum dicat episcopus, vel qui celebraturus est, more solito Domine labia mea aperies. Deus in adiutorium. Cantores seniores duo canonici inchoabunt INV Alleluia alleluia et minores duo PS Venite exultemus. Ita quod vicissim Venite exultemus cantent usque ad locum illum Sicut erat. Tunc simul cantant. Quo finito maior cantor initiat AN Ego sum. Et alter incipiat PS Beatus vir. Deinde alius incipiat AN Postulavi. PS Quare fremuerunt. Postea alter incipiat AN Ego dormivi. PS Domine quid multiplicati. VS Quem quaeris mulier. Evangelium legatur in dalmatica, candelis incensis, et turibulo Maria Magdalena cum sua homilia ad tres lectiones. Quia ab ea hinc usque ad octavam pentecostes tres lectiones et tres psalmos tantum canimus. RP Angelus domini. RV Angelus domini. RP Angelus domini. RV Praecedet. RP Dum transisset. RV Et valde. Gloria patri.

[Ad processionem] Responsorium repetatur et cum eo fiat processio ad sepulchrum cum cruce et candelis more solito. Et statione facta in medio ecclesiae visitatio sepulchri sedentibus duobus diaconis in sepulchro indutis albis dalmaticis, praecedunt duo subdiaconi subtilibus albis induti cantantes Quis revolvet. Praedictis subdiaconis respondentibus Iesum Nazarenum. Diaconis cantantibus Non est hic. Deinde praefatis subdiaconis praecedentibus versus altare Thomae, et cantent versum Ad monumentum domini venimus. Chorus incipit Currebant duo simul. Et statim duo sacerdotes currendo veniunt ad sepulchrum sub forma Petri et Ioannis. Et licet Ioannes primus ad sepulchrum venerit, Petrus tamen prior intrabit tollens sudarium de sepulchro et lapidem mobilem portans ante altare sanctae crucis. Stantes ibidem cantabunt Cernitis o socii. Quo finito ibidem incipiunt Surrexit. Populo respondente Christ ist erstanden. Quo finito duo canonici minores veniunt in medio pavimenti ecclesiae more solito imponunt clara voce Te deum laudamus et populo concinante. His finitis pontifex vel simplex presbyter incipiat Deus in adiutorium. Quod tota illa ebdomada non dicitur, nisi in matutinis et in laudibus. Nota quod omnes praescriptae processiones huius diei et praecedentium trium dierum sic habent fieri in locis praescriptis et modo praescripto. Et hoc in ecclesia nostra. In aliis autem ecclesiis cum processionibus sequentibus debet fieri secundum consuetudinem et modum earundem ecclesiarum in locis ibi consuetis.

Ad laudes Angelus autem. PS Dominus regnavit decorem. AN Et ecce terrae motus. AN Erat autem. AN Prae timore. AN Respondens autem. Capitulum, nec versiculus dicitur, sed statim cantor in evangelio incipiat antiphonam Et valde mane. BE Benedictus. Finito psalmo et antiphona, ille qui inofficiat, dicat Dominus vobiscum. Oremus. Deus qui hodierna die. Per eundem dominum. Dominus vobiscum. Benedicamus domino. Sic clauduntur matutinae ante altare sanctae crucis in ecclesia nostra.

[Ad cursus] Ad primam et ad tertiam, ad sextam et ad nonam per totam ebdomadam Deus in adiutorium non dicitur. Nec hymnus, nec capitulum, nec responsoria, nec versiculi, sed tantummodo PS Deus in nomine et cetera. Incipiuntur sollemniter sub differentia primi toni. Finitis psalmis sub eadem tono Alleluia. Sequitur statim GR Haec dies et Alleluia cum suo finali sine versu, quod in quolibet die evenerit. Finito Alleluia oratio statim sequitur.

Ad primam autem SY Quicumque vult omittitur per totam ebdomadam. Hoc enim tempus significat octavam aetatem, ubi non erit fides, quae evacuabitur, sed res, neque figura, sed veritas. Quidam per totam ebdomadam dicunt totum PS Confitemini, quod nos non observamus, sed pro illo Haec dies frequentamus in horis, quia vitam illam figuramus, in qua doctrina nulli necessaria erit, sed omnes docti gratulabimus et exultabimus. Sciendum etiam quod cottidie per illam ebdomadam ad primam et ad completorium fit OR Deus qui hodierna die. Ad reliquas vero horas utimur illa oratione, quae in eundem diem evenerit.

[Ad aspersionem] Post primas incipiatur AP In die resurrectionis. Qua finita sequatur AP Vidi aquam. Interim fiat aspersio cum aqua benedicta primo dignioribus. Deinde fiat processio cum cruce, vexillis, et aspersorio et reliquiis secundum consuetudinem ecclesiae. Et in processione cantari debet AP Cum rex gloriae. Qua finita cantetur Salve festa dies per seniores, et hoc secundum consuetudinem ecclesiae. Quo finito in reditu cantetur RPP Cum intrasset, quod solum illo die cantatur. Quo finito statim incipiatur

tertia ut supra dictum est. Deinde officium incipiatur post tropum.

Ad missam IN Resurrexi et. PS Domine probasti. Gloria patri. Kyrie eleison sollemne cum Gloria in excelsis. CL Deus qui hodierna die sola. EP Expurgate vetus fermentum. GR Haec dies. GV Confitemini. ALV Pascha nostrum. ALV Epulemur. SE Laudes salvatori. Qua finita diaconus ascendat sursum ad *pulpitum cum turibulo et candelis, diacono ferente plenarium, et legat EV Maria Magdalena. Credo in unum. OF Terra tremuit. PF Te quidem in omni tempore, quae dicitur cottidie usque in vigiliam ascensionis, nisi in inventione sanctae crucis et in nataliciis apostolorum. Commicantes et Hanc igitur dicitur per totam ebdomadam. Sanctus et Agnus dei sollemniter. CO Pascha nostrum. Item missa est. Deinde legatur graduale. Et postea itur ad prandium et post prandium tempore debito pulsetur

nona et cantetur.

In secundis vesperis per totam ebdomadam non dicitur Deus in adiutorium, quia illa vita quam nobis resurrectio apportavit non sic adiutoria indigebimus. Choraula id est cantor incipit Kyrie eleison novem vicibus ut in missa cantetur, et incipiat etiam AN Alleluia. PS Dixit dominus. PS Confitebor. PS Beatus vir. Quibus finitis et Alleluia statim sequitur GR Haec dies sine versu et Alleluia huius diei cum finali sine versibus. His finitis statim antiphona in evangelio imponitur Surrexit enim. MA Magnificat. Quo finito et antiphona sacerdos dicat Dominus vobiscum. Oremus. Deus qui hodierna die. Per eundem sine Benedicamus. Et fiat processio ad baptisterium secundum consuetudinem ecclesiae et cantentur antiphonae hae in processione Christus resurgens. AP Vidi aquam. Cantor incipiat Alleluia octavi toni. Imponatur PS Laudate pueri. Quo finito iterum incipiatur AN Alleluia. PS In exitu Israel sub tono peregrino. Quo finito et antiphona Alleluia incipiatur sequentia et cantetur tota sequentia. Et populus cantet suum cantum more solito scilicet unum versum post alium. Et cantetur per tres dies. In sequentibus vero vesperis *non cantabitur sequentia, sed solummodo crux portatur cum duabus candelis et turibulo. Quibus finitis statim in evangelio imponitur antiphona Cito euntes. Sequitur MA Magnificat. Interim secundum consuetudinem nostram turificatur altare et baptisterium. In qua turificationes in aliis ecclesiis modus consuetus servetur. Finita antiphona sequitur Dominus vobiscum. Oremus. OR Concede quaesumus omnipotens deus, vel illa Deus per quem. In reditu cantatur Sedit angelus. Quo finito cantetur AV Dicant nunc. Chorus repetit Nolite metuere. Illa die cum duobus sequentibus. Quo finito legatur OR Concede nobis quaesumus omnipotens deus ut qui gloriam dominicae. Per dominum nostrum. Benedicamus domino. Sit nomen domini benedictum. Et nota quod quasi per totam ebdomadam in vesperis fit processio, ut supra scribitur, ad baptisterium seu ad fontem in memoriam eius quod Hebraei *Pharaone et suis in mare Rubro submersis fecerunt, quo in gratiarum actiones de submersione hostium per totam ebdomadam redibant ad mare, viri pro se mulieres pro se, cantantes canticum illud Moysi Cantemus domino. Si quidem hostes nostri sunt daemones mare Rubrum baptismum, in quo submerguntur omnes hostes, id est vitia et peccata et daemones, ut dicit auctor Rationalis sub rubrica de septem diebus post pascha.

Ad completorium Converte nos deus. Deus in adiutorium. Alleluia non dicitur. PS Cum invocarem cum reliquis. Quibus finitis dicitur Alleluia, et statim imponitur AM Alleluia. Noli flere. ND Nunc dimittis. Quo finito cum antiphona statitum sequitur Dominus vobiscum. Oremus. OR Deus qui hodierna. Benedicamus domino. Sit nomen. Hoc eo modo servatur per totam ebdomadam.

FERIA SECUNDA

et per totam ebdomadam dicitur

ad matutinum Domine labia. Deus in adiutorium. INV Surrexit dominus vere, quod per totam ebdomadam etiam non mutatur. Ad nocturnum AN Pax vobis, quae eo modo non mutatur usque ad ascensionem domini. PS Cum invocarem. PS Verba mea. PS Domine ne in furore. VS Quem quaeris mulier. Legatur EV Duo ex discipulis. RP Maria Magdalena. RV Cito euntes. RP Surgens Iesus. RV Surrexit dominus. RP Congratulamini mihi. RV Tulerunt. Te deum laudamus per totam ebdomadam. Sed praemittatur versiculus in laudibus quemcumque volueris.

Ad laudes AN Surrexit dominus vere per totam ebdomadam. PS Dominus regnavit decorem cum reliquis. Quibus finitis antiphona statim imponitur in evangelio Iesus iunxit. OR Deus qui sollemnitate.

Ad horas ut supra in die sancto.

[Ad processionem] Fiat processio cum aspersorio cum cantu ut supra, excepto hoc solo responsorio Dum transisset, quod non canitur in reditu, sed canticum illud Sedit angelus loco [eius]. Quo finito legatur

tertia et sexta. Deinde cantetur

officium. Introitus missae Introduxit me. PS Confitemini. Kyrie eleison unum de sollemnibus vel paschale ut placuerit. CL Deus qui sollemnitate. EP Stans Petrus. GR Haec dies. GV Dicant nunc. ALV Angelus domini. ALV Respondens autem. SE Pangamus. EV Duo ex discipulis. Credo dicitur per totam ebdomadam. OF Angelus domini. Praefatio de resurrectione Te quidem. SEC Suscipe quaesumus. Communicantes et Hanc igitur per totam ebdomadam. Sanctus et Agnus dei sollemniter. CO Surrexit dominus. PC Spiritum nobis.

In secundis vesperis cantetur ut praemissum est. AM Qui sunt hi sermones. OR Deus qui sollemnitate.

[Ad processionem] Deinde in ecclesia nostra fit processio eo modo sicut in secundis vesperis die paschae. Collecta ad fontem erit Deus qui credentes in te. In reditu post versum Dicant nunc et repetitione facta praemittatur versiculus In resurrectione tua. OR Concede quaesumus omnipotens deus ut festa. Benedicamus domino. Sit nomen.

Ad completorium AD Alleluia. Mane nobiscum domine. Qua non mutatur ante ascensionem. OR Deus qui hodierna per totam ebdomadam tam ad completorium, quam in hora prima solum habetur, et non in aliis horis.

FERIA TERTIA

[Ad matutinum] INV Surrexit dominus. AN Pax vobis. PS Domine deus meus. PS Domine dominus noster. PS In domino confido. VS Noli flere Maria. EV Stetit Iesus cum sua homilia. RP Virtute magna. RV In omnem terram. RP Tulerunt dominum. RV Cito euntes. RP Expurgate. RV Non in fermento. Te deum laudamus.

Ad laudes AN Surrexit dominus. Capitulum, nec versiculus dicitur per totam ebdomadam. AB Stetit Iesus. OR Deus qui ecclesiam.

Ad horas ut supra.

[Ad processionem] Post primam fiat processio per totum ut supra [in] feria secunda. Eadem die Salve festa dies non canitur. Sed in reditur cantabitur Sedit angelus. AV Crucifixum. Repetitio per chorum Nolite metuere. Item alium versum Recordamini. Repetitio Et vita hominum. Finito versu cantatur

tertia et sexta.

[Ad missam] Deinde missae IN Aqua sapientiae. PS Confitemini. Kyrie eleison. Gloria in excelsis sollemniter. CL Deus qui ecclesiam. EP Surgens Paulus. GR Haec dies. GV Dicant nunc qui redempti. ALV Surgens. SE Agni paschalis. EV Stetit Iesus. Credo in unum. OF Intonuit de caelo. SEC Suscipe domine. Praefatio ut supra. CO Si consurrexistis. PC Concede quaesumus. Ite missa est. Inde legatur

nona

In secundis vesperis per omnia ut in secundis vesperis feria secunda. AM Videte manus. OR Deus qui ecclesia.

[Ad processionem] Qua finita fiat processio ut supra.

Completorium ut supra.

FERIA QUARTA

Ad matutinum INV Surrexit dominus. AN Pax vobis. PS Salvum me fac. PS Usquequo. PS Dixit insipiens. VS Tulerunt dominum. EV Manifestavit cum sua homilia. RP Ecce vicit leo. RV Et unus de senioribus. RP Isti sunt agni. RV In omnem terram. RP De ore prudentis. RV Quam dulcia. Te deum laudamus.

Ad laudes AN Surrexit dominus. AM Mitte in dexteram. OR Deus qui nos resurrectionis.

Ad horas per omnia ut supra. Hodie et sequentibus diebus tribus omittitur de mane processio ad fontem, sed solum in vesperis fiet, ut infra dicetur.

Ad missam IN Venite benedicti. PS Cantate. Kyrie eleison paschale. Gloria in excelsis per istos tres dies. CL Deus qui nos. EP Aperiens Petrus. GR Haec dies. GV Dextera domini. ALV Christus resurgens. SE Victimae. EV Manifestavit iterum. Credo in unum. OF Intonuit de caelo. Portas caeli. SEC Sanctifica domine. Praefatio de resurrectione. Communicantes. Hanc igitur. CO Christus resurgens. Ite missa est. Post missam

nona more solito.

In secundis vesperis Kyrie eleison ut supra. AM Dixit Iesus discipulis. OR Deus qui nos.

[Ad processionem] Item fit processio cum cruce et duabus candelis simpliciter et in exitu cantetur Christus resurgens et Vidi aquam, sed omittatur SE Victimae. Collecta ad fontem Deus qui multiplicas. In reditu Sedit angelus sine versibus. OR Deus qui nos per paschalia. Benedicamus domino. Sit nomen.

Completorium ut supra.

FERIA QUINTA

Ad matutinum INV Surrexit dominus. AN Pax vobis. PS Domine quis habitabit. PS Conserva. PS Exaudi domine. VS Tulerunt dominum. EV Maria stabat cum sua homilia. RP Maria Magdalena. Require supra. RP Surgens Iesus. [Require in] eodem die. RP Surrexit pastor.

Laudes AN Surrexit dominus. AM Maria stabat. OR Deus qui diversitatem. Cetera ut supra.

Ad horas per omnia ut supra.

Ad missam IN Victricem. PS Cantate. Kyrie eleison paschale. Gloria in excelsis. CL Deus qui diversitatem. EP Angelus domini. GR Haec dies. GV Benedictus qui venit. ALV Cantate. Sequentia non canitur. EV Maria stabat. Credo in unum. OF In die sollemnitatis. SEC Suscipe quaesumus domine. Praefatio ut supra. Communicantes. Sanctus et Agnus dei dominicaliter. CO Populus acquisitionis. CP Exaudi domine preces. Ite missa est.

In secundis vesperis per totum ut supra feria quarta. AM Inclinavit. OR Deus qui diversitatem. Ad fontem collecta Praesta quaesumus omnipotens deus.

Completorium ut supra.

FERIA SEXTA

Ad matutinum INV Surrexit dominus. AN Pax vobis. PS Caeli enarrant. PS Exaudiat te. PS Domine in virtute. VS Quem quaeris mulier. EV Undecim discipuli. RP Congratulamini. RP Virtute magna. RP Tulerunt dominum. Te deum laudamus.

Ad laudes AN Surrexit dominus. AB Undecim discipuli. OR Omnipotens sempiterne deus qui paschale.

Ad horas per omnia ut supra feria quarta seu feria quinta.

Ad missam IN Eduxit eos. PS Attendite. Kyrie eleison. Gloria in excelsis. CL Omnipotens sempiterne deus. EP Christus semel. GR Haec dies. GV Lapidem. ALV Eduxit dominus. Sequentia non canitur per chorum. EV Undecim discipuli. Credo. OF Erit nobis. SEC Hostias quaesumus. Praefatio. Communicantes ut supra. CO Data est mihi. PC Respice domine. Ite missa est.

In secundis vesperis Kyrie eleison ut supra. Et cetera omnia ut supra feria quarta *seu quinta. AM Data est mihi. Collecta circa fontem Deus qui renatis. In reditu *collecta Deus qui nobis.

Completorium ut supra.

SABBATO

Ad matutinum INV Surrexit dominus. AN Pax vobis. PS Dominus regit. PS Domini est terra. PS Iudica me. VS Quem quaeris mulier. EV Una sabbati. RP Expurgate. RP Vicit leo. RP Surrexit pastor.

Laudes AN Surrexit dominus. AM Currebant duo. OR Concede quaesumus omnipotens deus ut qui. Et est notandum quod versus quibus ALV Haec dies, quod in missa huius diei canitur, ad omnes horas illius diei cantatur pro GR Haec dies. Id est addatur secundum alleluia cum suo finali sine versus. Sequitur Dominus vobiscum et oratio ut supra.

[Ad missam] Introitus missae Eduxit. PS Confitemini. Kyrie eleison et Gloria in excelsis paschaliter. CL Concede quaesumus omnipotens deus. EP Deponentes. Alleluia primum ALV Haec dies. Alleluia secundum ALV Laudate pueri. ALV Sit nomen. Ab hinc usque ad octavam pentecostes semper cantantur duo alleluia. Sequentia non canitur per chorum. EV Una sabbati. Credo. OF Benedictus. SEC Concede quaesumus. Praefatio. Communicantes ut supra. CO Omnes qui. PC Redemptionis nostrae. Ite missa est.

Sciendum quod praetermittendum non est illud quod plura breviaria scribunt, quomodo hoc sabbatum sit ultima dies septuagesimae, quia illud et de pluribus aliis notabilibus, si quis et studere velit, inveniet per Guillelmum in Rationali, seu per Ioannem Belethum et alios plures historiographos, qui de his scripserunt. Ideo omissum est et ideo scribere non decet, ut invenitur supra in pluribus locis suis. Notandum quia quodcumque festum in ebdomadam paschae inciderit, non potest sollemnius agi, quam per unam antiphonam et orationem, et tamen vacetur, si vacandum est, sit, praeter festum Philippi et Iacobi, quod differatur in dominica, si placet, seu transferatur in futuram ebdomadam, si commode fieri poterit, iuxta ordinationem episcopi seu capituli freisingensis.

DOMINICA IN ALBIS

quae est in octava resurrectionis.

Sabbato ad vesperas et amodo dicitur Deus in adiutorium. Super psalmos feriales antiphonae Alleluia ad melodiam illius AN Benedictus. PS Benedictus cum reliquis. Ab hinc usque ad ascensionem domini, dumtaxat officiis sollemnibus exceptis, ad vesperas omni nocte super psalmos feriales canitur Alleluia secundum melodiam primae antiphonae ferialis. Capitulum eiusdem noctis sabbati secundum breviarium antiquum nostrum et collecta essent de resurrectione, sed videtur convenientius esse et dicere capitulum de dominica sequenti videlicet Carissimi. Omne quod natum est ex deo cum sua collecta. Et etiam in sequentibus dominicis et non de praecedenti dominica. Talis sumatur ratio, quae ponitur supra in dominica de sexagesima et ibi hoc invenies. HY Ad cenam agni. Qui non mutatur in vesperis sabbatinis usque ad ascensionem domini. Profestis *vesperis, id est die lunae et cetera, erit HY Vita sanctorum per quattuor dies. Deinde erit HY Iesu nostra redemptio profestis feriis usque ad ascensionem domini. Et illa nocte nec in sequentibus noctibus sabbatinis responsorium non canitur. VS Gavisi sunt. Qui non mutatur in vesperis de tempore usque ad ascensionem domini. AM Cum esset sero. Secundum breviarium antiquum collecta esset de resurrectione, sed secundum superiorem rationem esset decentius OR Praesta quaesumus omnipotens deus dominicalis. Quia sic in sequentibus sabbatinis noctibus hoc ecclesia nostra servare consuevit.

[Ad processionem] Sciendum quod in ecclesia nostra in sequentibus sabbatinis noctibus praeter illa fiat processio ad altare sanctae crucis et cum cruce et cum duabus candelis et cetera more solito. Et cantetur AP Christus resurgens. Addatur etiam sine intermissione AP Crucem sanctam. Quibus finitis in reditu, licet alias non fuerit consuetum, sed nunc incipiatur AP Regina caeli, quae est ad laudem gloriosae virginis Mariae, quae nostrae ecclesiae est matrona. Ideo ad laudem eius et maxime sabbato nocte, quae eam respicit, cum devotione colere tenemur. Versiculus praemittatur antiphonae eius. Collecta finita AC Regina caeli. VS Speciosa et suavis es et cetera. Finito hoc in choro imponatur AC Lux perpetua. VS Gaudete iusti in domino. Sequitur ORC Conserva domine vel alia similis.