Cantus Network

libri ordinarii of the Salzburg metropolitan province

Feedback
LO Enns - Faksimile und Text
Manuscript: Pfarrkirche Enns, 1500-1501, Diözesanarchiv Linz, Urkunden, Passau, Akten 13

Pro sacrosancta festivitate [...][d]edicationis ecclesiae sancti Lauren[tii et] patrocinii cum suffragiis [universal]is ordinatio sequitur, prout [ex sub]scriptis patebit etc.

[In festo patrocinii et dedicationis]

[Ad vesperas] In Rotunda pro vesperis fit compulsus post duod[eci]mam. Quo facto unus ex dominis cooperatoribus sit officians. Dominus scholasticus cantet de sancta Afra. Vesperis finitis in Rotunda [in] vigilia dedicationis exeat dominus scholasticus cum suis ad parochiam pro vesperis cantandis. Sic pariter domini cooperatores et domini capellani in parochia sint [con]gregati. Duo ex dominis cooperatoribus associant dominum in vesperis pro thurificatione facienda, tertius vero ex dominis cooperatoribus di[spon]at se pro sermocinatione verbi dei. Post capitulum erit responsorium in vesperis Visita quaesumus domine. Suffragium primum de sancta Afra, secundum AC Beatus vir de sancto Donato, tandem de dominica, de historia Sapientia, videlicet secundam AC Sapientia aedificat sibi domum. [V]esperis finitis dominus scholasticus cum suis ingrediatur domum campanatoris parochiae et ibidem faciat collationem ac recreetur, quousque fiat compulsus ad matutinas cantandas et tunc sine mora revertetur.

Completorium cantetur cum organo absque tamen AS Salve regina et Ave regina caelorum, quae reserventur post officium matutinale cantandae. Sicque organista faciat in sacristia suam collationem [c]um dominis. Completorio finito absque intervallo sit unus ex dominis cooperatoribus in ambone verbum dei sermocinando. Interim dominus et domini cooperatores, pariter capellani et organista ingrediantur sacristiam pro refrigerio et ibidem collationem faciendam. Sermone [fin]ito ac publica confessione inchoata pro officio matutinali fiat compulsus campanarum.

[In matutinis] Quo peracto pro PS Venite exultemus domino[can]tent duo ex dominis cooperatoribus alte et solemni voce. Tertium responsorium tam in primo nocturno quam in secundo et tertio cantet organista in organis, pariter omnes antiphonae pro repetitione in laudibus. Domini legentes lectiones in matutinis. Ad primam lectionem dominus Petrus, substitutus sancti Aegidii. Ad secundam lectionem dominus Ioannes Schaur. Ad tertiam lectionem dominus Thomas Händl. Ad quartam lectionem dominus Alexander. Ad quintam lectionum dominus Petrus Kransdorffer. Ad sextam lectionem unus ex dominis cooperatoribus. Ad septimam lectionem alter ex dominis cooperatoribus sit indutus more levitico. Quem ex sacristia duo pueri praecedant incensis candelis. Ad octavam lectionem tertius ex dominis cooperatoribus. Ad nonam lectionem dominus per se. Te deum laudamus in figuratis.

In laudibus antiphonae duplicentur. PS Benedictus in figuratis et in organis cantetur, sub quo fiat thurificatio. Ad thurificationem dominus Ioannes Ernreytter, dominus Stephanus Englkrieg assistant domino pro thurificatione. Suffragium de sancta Martha, demum de santo Donato AC Hic vir despiciens mundum. Post Benedicamus in matutinis et eius repetitionem organista incipiat et prosequatur eandem AS Ave regina caelorum mater regis angelorum, scholasticus cum choro prosequatur eandem, scilicet O Maria flos virginum usque ad finem. Demum absque intervallo inchoet organista Salve regina et cum scholastico et choro finiat eandem more solito. Sub antiphona incepta super PS Benedictus dominus deus Israel de parochia exeant: unus ex dominis cooperatoribus, dominus Thomas Haendl, dominus Stephanus Schalichs et dominus Alexander, capellanus beatae Mariae virginis. Qui cantent in Rotunda pro domino scholastico Salve regina et AS Ave regina caelorum sine sequentia. Et veniant ad caenam in dote. I:Folgender kurzer Abschnitt wurde doppelt eingetragen:

[Officium] In parochia de mane officians dominus Petrus ? Kransdorffer indutus sit sacris vestibus, desuper pluviali ministrantes eum praecedant ex sacristia: Dominus Udalricus, capellanus Kelmer ex hospitali, et dominus Wolfgangus Part et [2r]

[Officium] In parochia de mane officians dominus Agapitus Kransdorffer indutus sit sacris vestibus, desuper pluviali ministrantes eum praecedant ex sacristia: Dominus Udalricus, capellanus Khelmer ex hospitali, et dominus Wolfgangus Part et domini cantores. Unus ex dominis cooperatoribus, dominus Andreas [Enns2: dominus Alexander], capellanus beatae virginis, dominus Stephanus Schalichs et dominus Petrus sancti Aegidii incipiant canere Asperges et Kransdorffer det aspersorium more solito in choro et desuper cum versiculis consuetis cantet collectam. Demum deponat pluviale in sacristia et induatur casula [aurea] caelestis coloris. Recipiat in casula reliquias praecedentibus duobus pueris cum candelis incensis, transeant ad aram sanctae Mariae Magdalenae et ibidem perficiat officium de sancta trinitate. Secunda collecta erit de dedicatione [sub una conclusione], tertia de sancto Cyriaco [Enns2: tertia erit de sancta Afra, quarta de sancto martyre Donato, etiam sub una conclusione]. Sed in patrocinio dominus Kransdorffer in praedicta ara sanctae Mariae Magdalenae perficiat officium de sancto Laurentio. Collecta sola de sancto Laurentio. Legentes vero missas et post epistolam exeuntes: Dominus Michael Raydel in ara sancti Laurentii. Ad altare beatae virginis dominus Martinus. Ad aram corporis Christi dominus Ioannes Ernreytter. Ad altare sancti Ioannis dominus Petrus, substitutus in ara sancti Aegidii. Domini alieni quando et ubi volunt legant. Officio finito dominus Andreas [Enns2: dominus Alexander] capellanus beatae virginis vadat ad ecclesiam beatae virginis et ibidem legat in primo altari chori. Interim unus ex dominis cooperatoribus legat in parochia in ara sancti Laurentii. Missa in ecclesia beatae virginis finita populoque revertente ad parochiam unus ex dominis alienis plebanis sit rogatus esse officians pro aureo officio cantando. Absente domino alieno dominus Pangratius [Enns2: dominus Sebastianus], si vult, alias unus ex dominis cooperatoribus, indutus vestibus aureis viridis coloris cum cruce de gemmis, ministrantes dominus Ioannes Ernreytter et dominus Stephanus Schalichs, officium aureum in figuratis cantet in ara sancti Laurentii. [Prima collecta de beata virgine, secunda de dedicatione sub una conclusione, tertia de sancta Afra, quarta de sancto Donato, etiam sub una conclusione. Secus in patrocinio, ubi sola collecta servatur hoc anno in ara sancti Laurentii. ] Domini missas [legentes] et post epistolam exeuntes: Ad aram sancti Kolomani dominus Ioannes, plebanus in Tragein. Ad aram beatae virginis dominus Thomas Händl. Unus ex dominis alienis ad aram sancti Aegidii. Ad aram corporis Christi dominus Stephanus Englkrieg. Ad aram sancti Ioannis dominus Ioannes Schaur. Ad aram sanctorum apostolorum dominus Stephanus Schalichs. Ad aram sanctae Mariae Magdalenae dominus Wolfgangus Part [Enns2: Ad aram sanctae Mariae Magdalenae dominus Thomas Händl. Ad aram beatae virginis dominus Ioannes, plebanus in Tragein. Ad aram sancti Aegidii dominus Udalricus Kelner ex hospitali. Ad aram corporis Christi dominus Wolfgangus Part. Ad aram sancti Ioannis dominus Ioannes Schaur. Ad aram Stadlerin sit rogatus unus ex dominis alienis. Ad aram sanctorum apostolorum dominus Stephus Englkrieg. Ad altare sancti Kolomani dominus Stephanus Schalichs]. Elevatione aurei officii finita absque intervallo fiat sermo per unum ex dominis cooperatoribus. [Sub sermone sit rogatus legere unus ex dominis alienis in ara sancti Laurentii. Interim dominus scholasticus vadat cum suis ad domum campanatoris pro refectione sumenda. ] Ante missam in capella beatae virginis sit rogatus venerabilis pater Wolfgangus ordinis sancti Benedicti legere missam in hospitali et venire ad refectionem prandii in dote sumendam. Sermone finito dominus per se cum ministrantibus indutus exeat sacristia et dominus in cappis praecedentibus ministrantibus dando aspersorium [Enns2: ad processionem et ministrantes commenda praecedentibus dando aspersorium]. Demum post collectam fiat processio circumeundo ecclesiam. Qua peracta iterum sine mora fiat sermocinatio verbi de aliqua materia convenienti cum diligenti promotione ecclesiae sancti Laurentii [ab abundatissimis indulgentiis more religiosorum pronuntiandis]. Finito sermone ultimo sequitur officium de dedicatione. Officians: Dominus per se. Ministrantes: Dominus Thomas Haendl et dominus Ioannes Schaur. [Collecta prima de dedicatione, secunda de sancta Afra sub una conclusione, tertia de sancto Donato martyre, quarta de sancta trinitate etiam sub una conclusione. ] Domini legentes missas et post epistolam sacristiam exeuntes: Ad aram beatae virginis dominus Wolfgangus Peronsreytter [Enns2: Ernreiter]. Ad altare sancti Aegidii dominus Udalricus, capellanus fundatoris Wolfgangi Kelmer [Enns2: dominus Thomas, substitutus sancti Spiritus]. Ad aram corporis Christi dominus Christophorus, capellanus substitutus ibidem. Ad altare Stadlerin sit rogatus legere unus ex dominis alienis. Ad altare sancti Ioannis dominus Georgius de monte Georgii. Ad altare sanctorum apostolorum dominus Thomas, capellanus altaris domini Starich [Enns2: capellanus Starchin]. Ad altare sanctae Mariae Magdalenae dominus Wolfgangus Ernreytter. Ad altare sancti Kolomani dominus Thomas ex Rotunda, capellanus sancti spiritus. [Enns2: Ad aram sancti Kolomani sit rogatus unus ex dominis alienis]. Domini religiosi, pariter domini presbyteri alieni necnon domini suprascripti [Enns2: domini plebani ac presbyteri alieni cum dominis capellanis hic moram trahentibus] sint rogati, venire ad prandium in dote recipiendum.

[In secunda vespera] Domini hic moram trahentes [Enns2: Domini capellani hic existentes] rogati sint, venire ad secundas vesperas in die sancti Laurentii et dedicationis sancti Laurentii. Scholasticus cum suis, pariter organista sint provisi offa et potu. [Enns2: tam in die dedicationis quam in die patrocinii sancti Laurentii martyris gloriosi. ]