|
|
|
|
| Ubi primum post exactas multas itineris viarumque molestias in terris
incognitis:1 desideratam missionum segetem in Tarahumara provincia in ibidem
adlaborantium operariorum auxilium, laboribus apostolicis ad messem perducere
admissus sum; primum id animo duxi, ut dilectae Matri meae Provinciae Austriacae
religiosae educationis ergo gratus, quae Societatis honori atque consolationi
esse2 possent ad excitandum in charitatis obsequiis fervorem et augenda pia
proximos iuvandi studia perscriberem. Sane3, quia haec plurima sunt, hoc unicum doleo, ut tam debili calamo nec hoc
opere digna arte expressa eius encomia exarare cogar, quia tamen silentio omnia
pertransire prius me facturum credebam, quam licet inerudite de omnibus
certiorem facere. Hisce sincero innatoque candore omnia, quae aut oculis videre
aut a fide dignis viris audire licuit, breviter, ut possum, exponam. Quia vero
ad assumpti maiorem noticiam plurimum terrae incolarumque descriptio, ad harum
autem descriptionem rudis saltem circumiacentium regionum noticia plurimum
conducit, primum praemissa mappa circum iacentes regiones, tum Tarahumaram
terram eiusque incolarum mores, ac demum Missionum hic existentium consuetudinem
breviter referam.
|
|
| Circumiacentes porro provinciae quatuor orbis partes respecto4 Tarahumarae repraesentantes hanc situationem sibi vendicant, ut Mexicana
et reliquae usque Mexicum situatae regiones, in 250 circiter milliaria Hispanica
in longum extensae meridiem versus iacere censeantur. Inter hanc extensionem in
confiniis Tarahumarae frustum ferri ingens ad instar praegrandis saxi, quod nec
20 boves loco movere possunt, in signum positum est, quia nimirum id eo attulit
vetula quaedam super humeros, dum daemon duobus fratribus regna divideret: uni,
quidquid ab illo signo versus novum Mexicum terrae imminet, alteri, quidquid ab
illo usque Mexicum et5 hoc ipsum in dominium cederet6. Hoc saxum hic visitur nec ulla humana arte aut studio inde avelli7 potest, ut a fide viris dignis narratur.
|
| Novum Mexicum autem, quod uni fratrum in dominium cessit, versus septentrionem a
Tarahumara 150 circiter milliaribus distat. A 34M circiter gradu altitudinis
polaris usque 40UM omnes Christiani fonte baptismatis abluti fuerunt. Ibidem
missiones valde celebres administris Reverendis Patribus primi Ordinis Sancti
Francisci longe lateque in hac America Septentrionali promulgatae optimum
progressum habuere. [fol.2] Illius terrae incolae8 sponte se se iam bonis moribus ac educationi Christiana tradidere.
Erecta iam ubique templa ampla ornamentis sacris sufficienter instructa,
picturis, imaginibus reliquoque ornatu decora spectabantur. In quibus quotidie a
iuvenibus aetateque provectis doctrina Christiana recitabatur, reliquaeque
sacrae psalmodiae et sacra decantabantur. Iucundum erat videre, (ut mihi ipsi,
qui inde expulsi sunt, narravere) qualiter omnes fere Hispanicum sermonem bene
scientes, ad omnia dociles, in omnibus economicis reliquisque bene versati, ad
instar Hispanorum terram excolebant, equos instruebant, boves et tauros
domabant, patres in omnibus pietatis officiis adiuvabant; ante duos vero annos
prohdolor9 non sine calamitosa strage multorum Hispanorum viginti10 duorum religiosorum Ordinis Sancti Francisci violenta morte crudeli
auso11, nefaria traditione rebellionem eiusdem incolae attentarunt ac
suppeditante daemone a catholica religione deficientes, suave iugum Christianae
fidei rejicientes, quo liberius scelerum immanitas ibidem vigeret, se se
pristinis erroribus tradiderunt ac stygiae servituti manciparunt. Expulsis
catholicis, diruta templa, profanata sacra vasa, ornamenta benedicta in usum
profanum adhibita, ebrietates denuo usurpatae sunt. Pristinus idolorum cultus
admissus, odium in veram religionem invaluit: libertas vitae educationem bonam,
perversa vita sanam doctrinam exulare iussit, et licet omnibus modis
auxiliaribus armis ad perdita recuperanda sparsumque iam semel verbi Divini
semen, ne penitus pereat, denuo excitandum adlaboretur, hucusque tamen nihil Deo
ni12 permittente factum est. Expectatur in dies miles arma iam coempta, equi
ad pugnam instructi parati sunt, quibus ad ultionem Divinae lesae Maiestatis
Regiaeque (ni pace gratiam conciliare vellent) in tam abominandum facinus
saeviatur13 ac rei eiusdem incolae pro debito puniantur.
|
| A Novi Mexici denuo in pristinum aut meliorem statum reductione plurimum omnes
hae nationes dependent, solet enim plerumque unius error plures in malum
pertrahere. Et hoc iam experti sumus anno antecedenti 1681, ubi ad exemplum
rebellium in Sonora bis14 rebellionem meditati sunt, non tamen eis successit. In capita rebellium
inquisitio facta, eademque in patibulum affixa sunt.
|
| Fuit et in Guazaparibus, de quibus suo loco, tumultus aliquis, inque patrum necem
gentiles fideles aliquos inducebant libertatem vitae suadentes vanamque nigrorum
(sic hic vocamur) doctrinam dictitantes. Verum et hae adversariorum machinae
feliciter elusae sollicita patrum ibi degentium cura, ex praesidio Cinaloae
(quod prope iacet) satellitibus advocatis, compressa malevolorum audacia
exstinctaque in patres odia, patefactis malorum insidiis pacifica rediit
administrandi eosque pie edocendi consuetudo.
|
| Nec sua defuit Tarahumaribus15 malitia. Eodem enim anno circa mensem Octobris, quo [fol.3] totum iam
triticum collectum, cessantibus pluviis, (quae hic a Iulio usque Octobrem durare
solent) ubi et tellus revirescit, pacate Indi16 vivere videbantur. In Matachic 3 dierum spatio hinc dissito
sanguineos17 in primos18 omnes dolos parabant. Ipse pater ibidem residens de nocte fugam molitur
cum quodam iuvene Hispano, qui rerum domesticarum praediique curam habebat, in
Papigochic ac demum nocte sequenti ad Sancti Borgiae pervenit, timor addidit
alas, et timere debuit et fugiendo non tam suae, quam suorum vitae consulere
(Rector erat). Eo mox sequenti nocte pater belga, qui in Papigochic residebat,
advenit, quatociusque et nos quivis ex sua Missione advocati, ne incauti ab
ingratis opprimeremur19 ac morti traderemur. Congregatis iam patribus proditae20 hostium insidiae21 nobis patefieri, meditatae mortes proponi coeperunt et simul, ut in
quattuor classes distinctae centuriae arcubus sagittisque instructae omnes
repente invadere coniuraverint. Hinc ablata ad montana vivaria, omne triticum ad
rupes absportatum, fidelissimi tres patres in necem dati, exploratores huc illuc
praemissi, revelata omnia patri a pluribus et praecipue a quadam eiusdem
nationis femina ibidem publice id asseverante. Haec postquam auribus nostris
innotuit, crevit22 fides et timor. Quamvis omnes animo voceque concordi in Dei voluntatem
resignatissimi, in martyrii coronam summo desiderio intenti, in gloriosam mortem
omnes paratissimi, sine magno labore (hanc enim quotidie et speravimus et
speramus) ad omnia pro Dei gloria sustinenda alacres, nos ipsos Divinae
consecravimus Maiestati, quia tamen non solum nostra inde dependebat salus,
verum tot Christianorum ibidem viventium, tot Hispanorum pro salute sua
operantium, status se se nostris objiciebat oculis, ut tot tantoque labore
partos partus una finiet res23, qualiter avernalis ille Cerberus miseris hisce insidiabitur animabus,
quam misero in statu Divina omnia periclitabuntur, quomodo calamitoso exitu tam
feliciter coepta pro Dei gloria studia corruent. Simul etiam perpendimus
temporalia bona Serenissimi Regis argenti fodinas tot Hispanorum locupletia
praedia et possesiones, quas24 si semel occupaverint25 perduelles, difficili via recuperari poterunt. † nimium26 cura sit parta sua27 † cuivis facilius enim custodiuntur, quam iterum recuperantur. Haec dum
maiora28 severitate commendata Angelorum Reginae sanctissimis patronis
pericula29 perpendimus, venit nuntius, laetiora praedicit, nec tanta esse ut
timemus mala. Quamprimum30 enim seditiosi rescierunt suum a suis patrem recessisse fugaque vitam
consuluisse31, ac in praesidium argentifodinarum eximia receptricum32, oppidum Paral dictum se recepisse, suas machinas detectas, rebellionem
manifestatam, seditiosa consilia in mendacia verterunt. Et dum a nostris
gubernatores et33 capita ad iudicium accita vocarentur, vetularum fabulam asseverabant, et
ita connexis inter se mendaciis omnem proditorem34 [fol.4] veritatem eludebant, ut ipsis potius parcendum, quam in eos
severius agendum iudicaverimus. Leges tamen novae statutae, correptiones
adhibitae aliaque omnia, quae ad emendationem videbantur idonea, ibidem sancita.
His peractis quisque ad sua reversus, licet certi fuerimus de aliqua habita
intentione mala, Deo omni commisso negotio suos, ut reverendus pater in
Christianis moribus instruebat. Haec ocassione novi Mexici dicta.
|
| Versus Orientem immediate habet hos populos particulares ante Floridam novam,
Franciam novam et Regnum Leon, quos vocamus Conchos, Tobosos et Parras; Conchia
gens est barbara Tarahumarae non multum absimilis, alia tamen lingua utitur. Eos
patres reverendi Ordinis Sancti Francisci administrant. Hos longe in barbarie
superant Tobosi, illi nimirum ipsissimi, quos Societatis nostrae Viri Apostolici
multis ante abhinc annis magno cum fervore et speciali religioni a Deo ad hoc
munus concessa gratia cum summa laude administrarunt; quia tamen iuxta
Societatis institutum cuidam hic residenti Episcopo, quo ad omnem subiectionem
se subjicere noluerunt, sed potius spontanee cesserunt, nulla nostris
administratio velut missionis titulo remansit, solum ibidem interea servatum est
pro Collegio Parras, ubi etiamnum quidam Rector residet. Ad hos Tobosos positi
erant sacerdotes saeculares, quia tamen Deus noluit, ut hi populi aeque avide ac
libenter salutaria ab illis praecepta reciperent aut se subiectos regi sinerent
sicut a nostris, perfracto iugo in abdita montium cum feris societatem inire
maluerunt, quam sine patribus Societatis ibidem vitam degere et cum in rupibus
et montibus seminare non potuerint, rapto vivere cogebantur. Hinc transeuntibus
atque itinerantibus insidias struebant ac velut rebelles obvios quosque sine
discrimine personarum sagittis confodiebant; et licet a pluribus annis noctu
diuque excubias agerent et, quibus possint, dolis ad mortem intenti vias
periculosissimas fecerint plurimosque enecuerint35, non tamen auditum est unquam ulli patri Societatis in vita quidquam
contigisse; quin imo casus attulit, ut quempiam caperent, acceptis omnibus rebus
mactatisque sociis illi vitam donarunt, usque ante praesidium de nocte
attulerunt eiusque vitae sic consulere.
|
| Hispani36 pro tutiori ordinarie, ut vivi et sani ad destinata pervenire potuerint,
ex praesidio vicino milites secum accipiebant amicosque Indos, qui excubias per
viam agentes eos secure deducerent. Inimici hi ad praedas, rapinas homicidiaque
intenti, quidquid vi extorquere poterant animalium, ad suas latebras pepulerunt,
praecipue mulas venabantur, spretis omnibus eduliis carne mulica vescebantur;
quia37 et humana se saginare carne non nauseabant38, mille per corpus exsectis signis et lineis feri [fol.5] aspectu horridi
velut alii fauni39 huc illuc per montes cursitabant excubiasque agebant in aptissimis ad
dolum locis, ubi cautissimum quemque fallere in sinuosis viarum ambagibus optimo
noverant. Ac minime talia meditantes horribili clamore ac vociferatione
simultanea praeparatis ad feriendum sagittis ita timore percelluere, ut timore
perterriti, antequam sagittis vulnerati, in terram semimortui quandoque
ceciderint. Hi ipsi sunt (o grande Societati encomium), qui denuo instanter
aliquot Societatis patres appetunt barbarieque abiecta a Societatis Jesu sociis
mansuefieri expetunt, ab illis regi ac instrui viam salutis ardenter exposcunt.
In hunc finem a medio anno iam a gubernatore harum terrarum totius nimirum
Biscaiae vehementi zelo et fervore agitur, ut eorundem petitionibus satisfiat.
Multis iam cursoribus Mexixum ad Vice Regem missis strenue solicitatur, ut
Societatis aliqui Viri Apostolici ibi vivant. Iam est in confiniis Tarahumara in
Missione Las Bocas dicta Pater Josephus Tarda, Visitator Noster, qui linguam
illorum discit, ut cum 2 patribus primus sedem figat. Ad citius hoc negotium
componendum ipse gubernator Guadianam ad Episcopum hac septimana contendet 17
Septembri 1682, ne nobis obsistat et sit contrarius, cum ille solum adversetur
moramque bonis eventibus iniiciat. Episcopus quidam est Ordinis Sancti Francisci
ad instar aliquorum Episcoporum, qui ante hic vivebant nobis contrarii40. Retardare forte poterit itum nostrum, non tamen impedire, ne in illam
admittamur messem. Deo enim adiuvante optime omnia disposita apparent, ut victor
facile Societas ad maiorem Dei gloriam evadat, ut patiendo plura pro Deo multas
animas lucrari possit. Plurimum enim interest, ut nobis fidelis et amica haec
natio existat.
|
| Nunc restat, ut breviter et de ad occidentem iacentibus regionibus aliquid
scribamus; proximi ad occidentem sunt Guazapares, quo41 primo42 post iam semel eiectos nostros, eo intravit pater quidam Neapolitanus
pater Nicolaus de Prado nunc ibidem Rector. Ante 5 circiter annos, magnoque cum
animarum fructu solida pietatis Christianae pro Indis fundamenta iecit, ut inter
hoc temporis spatium quinque circiter animarum millia 3 aliorum patrum adiutorio
fretus baptizaverit; fere omnes ad populos reduxerit, doctrinam Christianam
docuerit, plurimaque bona fecerit. Cooperarius eiusdem ac subditus nunc est
Pater Thomas Revell ex eadem mecum Provincia Austriaca, qui strenue inter ardua
montium laborat, ut necdum fonte baptismatis ablutos, diluat, ut errantes per
avia et devia oviculas ad verum ovile deducat, ut ignorantibus viam veritatis
praebeat. Magna paupertate contentus, fervore plenus in id solum incumbit, ut ad
maiorem dei gloriam animae suae salutem, Societatis praecipue Austriacae honorem
plurimos lucretur. Missio eius a haureto nomen deducit. 2 circiter diebus
Chinipa a Sancta Agnete, ubi pater eiusdem Rector habitat distans.
|
| Magis43 ad occidentem sunt Cianloae Missiones ac inde versus septentrionem
Sonorae missiones iacent. Omnes hae velut antiquae plerisque cognitae sunt,
omnes fere Christiani ibidem vivunt. nunc adhuc magis ad [fol.6] praedictam
orbis partem aperta est nobis ianua44 ad novas gloriosissimas missiones. California (insulane an peninsula
sit) gratissima totisque novis45 expedita terra, ubi aliqui margaritas ac uniones Societatis Jesu viri
omnibus margaritis pretiosiores piscabuntur animas. Hoc mense novo auspicio
felici, astris iuvantibus introibunt primi 3 patres nostri; duo Hispani,
tertius46 ex Germanica provincia Bavarica pater Eusebius Chinus, qui et Regii
Mathematici et Geometrae nomen adeptus est47. Paratae iam 3 naves eos deducent. Capitanus cum suis officialibus ac
militibus iam in promptu est, ut novam Christianitatem toti mundo cooperantibus
hisce patribus spectabilem reddat. Quod de terra illa interea nesciam quam
diligentissime sequenti vice describam.
|
| Sic campus latissimus nobis est evangelizandi et verbum Dei disseminandi inter
Tobosos, Tarahumaras, Californiam, Guazapares et
sicut pro certo dicitur. Novi Mexici incolas petere patres Societatis
praeterquam, quod iam 80 patres Missionarii in Sonora, Cinaloa, Guazaparibus,
inter Tarahumares, Tepeguanes et Conchios administrent
missiones omnesque eleemosyna Regia sustentantur. Nunc ad Tarahumaram regionem
descendo.
|
|
| Tarahumara provincia 250 circiter milliaribus Hispanicis Mexico distans. 140
milliaria in se continet longitudinis, 100 milliaria in latitudine, salubriorem
ceteris aeris temperiem amoeniorumque situm a natura matre nacta; intermixtis
collium camporum montiumque varietatibus gratiosam desiderabilemque se se suis
exterisque praebet. Hinc ab argenti aurique fodinis pretiosa, divitum metallorum
faecunda Mater totam fere Americam ac exinde Europeas partes abunde ditat, inde
copiosa armentorum pecudumque ubertate facilem reddit vivendi rationem;
incolarum multitudine, rivulorum aemoenitate longe extensis in planitiem campis
amplissima laetitiae suppeditat argumenta, nec nimio48 ut Africa aestu49 torretur, nec excessiva frigoris saevitia horrida50 suavibus plerumque ventorum flatibus inclementiam aeris temperat;
copiosae nivis impatiens, sed et nimii viroris51 flavo52 ut plurimum amictu vestitur. Cum sol altissimus aestiva zodiaci signa
perambulat salubribus imbribus recreatur, amoenissimisque varii coloris floribus
tincta53 prata ad relaxandas oculorum acies diffundit. Tunc et tritici (quod
turcicum vocamus) copia ingens in maturam segetem reducitur, ceterorumque olerum
fructuumque copia, quos vel natura educat vel ars excolit humana, ad maturitatem
evocatur; nec deesset suo muneri in procreandis uvis tellus, si permitteretur
excoli, sed, ne nimius ab expressis uvis liquor gentem hanc ad ebrietatem summe
inclinatam in maiora vitia ac damna impellat, neve54 commerciorum in hoc genere ex Hispania utilitas tollatur, prohibentur
Indi plantare vites. Nec ad varietatem ciborum deessent volatilia (omnis enim
generis coloris hic reperiuntur aves55; [fol.7] rubicundae totae, quas cardinales vocant, virides ut psittaci,
flavae, caeruleae et, si quod pulchri in avibus desideratur.) si aut incolae
curiositate aut ambitione aut utilitate ducerentur, sed quod commoditatibus
hisce quandoque destituantur, est, quod Hispani plerumque se se in fodinis
occupent, Indi ab innata pigritia aut parva talium aestimatione prohibeantur.
Hinc si sublimior genuit spiritus vitales, excitaret ad curiosa vel utilia aut
sanguis gloriosior ingenium ad haec quaerenda et appetenda ea provocaret aut
denique politior vivendi ratio stimularet, terra haec cuilibet Europeae similis
reddi posset. Est et suus montibus decor ab arborum pinorum quercuumque
frequentia; populi iuxta fluvios gratissimas projiciunt umbras.
|
| Radices etiam et herbas ad curandos corporum morbos salubres varias natura
indulsit; inter quas praecipua, quae viperarum noxium virus quantocius reprimit,
alia, quae tarantularum morsus venenosos extinguit, alia, quae ab infectis
veneno telis tumentia corpora antidota virtute sanat. Est et alia, ex qua vinum
nostro vino adusto simile, nec palato insipidem56 nec corpori noxium, conficiunt, quod Mescal vocant. Sunt et aliae plurimae, quarum virtutes plerumque incognitae et
quia paucae pro medicina serviunt; nec medica delectantur arte, sed Deo
fatum57 naturaeque comittunt. Si quis enim morbo aliquo infestatur aut noxiis
humoribus vexatur sine adhibito medicamine aut sanitati restituuntur aut debitum
naturae persolvunt. Et quia raro in comedendo excessum faciunt † [1 W] peractam
usque aetatem sine canis perveniunt. Nec varietate ciborum stomachum onerant,
nec diversitas eduliorum noxios humores causat. Solo frumento contenti robustam
conservant naturam; et licet ovium gallinarumque considerabilem quantitatem
habeant, eas tamen pro dapibus haud adhibent, sed diffiso vellere vestes sibi
conficiunt.
|
| Post sicut et gallinas pro variis rebus ad vestitum necesariis Hispanis vendunt,
qui saepius in anno hanc provinciam peragrant. Nullus autem pecuniae hic locus
est, nisi inter Hispanos oppido Paral dicto, quod ad fines huius provinciae
iacet. Oppidum est 300 circiter aedibus constans, in quo quidquid praecipuum
haec terra colit, quiquid ex aliiis apportatur locis velut in emporio
conservatur. Ibi argentifodinarum domini, ibi mercatores complures, gubernator
cum suis officialibus residet; sex circiter millia personarum ordinarie ibidem
commorantium numerus est aliorum a Tarahumaris. Plerique alias divites, nisi,
quod plerique debeant. Multi trecenta millia imperialium numerant, alii in
armentis boum ditiores sunt, sex millia boum, alii viginti millia, alii
quinquaginta millia habent, insuper et mulis plurimis equisque pulchris et
generosis praedia locupletia reddunt. Nec paene boum aut equorum hic ulla
aestimatio, 2 imperialibus tribusve boves et equi emuntur. Ipsi Indi Tarahumari
quandoque equam58 imperiali sponte se abdicant. Hinc continua inter Hispanos et
Tarahumares comerciorum vicissitudo, hi equos pro bobus aliaque similia, quae
tellus patitur genera pro mercibus commutant. In Guazaparibus omnia chariori
sunt pretio universaliter, [fol.8] quod apud nos medio imperiali emitur, hic 4
imperialibus, in Guazaparibus 8 imperalibus vix acquiri
potest. Sunt tamen alia genera ibi, quae hic desiderantur; sal, mel, pisces,
ostrea, poma aurea, fructus alii, quae inde huc supra mulas adferuntur.
Sapientissimus naturae author creaturarum suarum vices providentia admirabili
gubernat, disponit in plerisque orbis partibus, ut, quod huic regioni deest,
alia abundet, et, quibus una destituitur, in alia uberius reperiantur, ut
scilicet humanae societatis, in quod natura inclinat, et communicationis ordo
servetur.
|
| Nullus hic apelles, nullus sculptor. Plus nimirum in necessaria, quam
delectabilia intenti. Templa ex lateribus non coctis velut et domus, ex terrea
massa stramine mixto in modum laterum formantur ac humilia eriguntur modico
ornatu tolerabilia. Quo ad varietatem fructuum est valde sterilis et paucos, ut
videre est, aut ad narium oblectationem gratos aut ad oculos oblectandos amoenos
aut ad palati gustum gratos fructus, haec terra profert. Pauci hic ab Hispanis
excoluntur, ut sunt melones, pepones, persica poma. Nec enim multi effluxerunt
anni, a quo nostri sacro baptismatis fonte huius terrae incolas lustrare
coeperunt. Nec hic videre est pruna, cerasa, †merasa†, fraga aut pira ficusve
uvas aut poma cotonia, ex quibus dulcia conficiuntur electuaria. Saepius quis
ingeminans dicere poterit illud Vergilii: “non ego vos posthac
viridi proiectus in herba, faecunda de fronde procul pendere videbo”.
Nihil hic florum, qui conciliarent odorem nec ullam59 varietatem hortensium rosarum videre est. Saepius aspiciet viduos sine
frutice ramos, saepius et steriles cernet sine floribus hortos, sed flores, quos
Regina patientia excolit ex spinis et tribulis afflictionum protuberantes
fructusque amaritudine conditos colliget, quos cum Sancta Catharina Senensi
capiti suo perniciosos appetitus mortificando imprimere aut cum Sancta Rosa
palatum mortificando spiritualiter masticare poterit. Nihil hic condimentorum,
quae vel ab Hollandis adferuntur pro ciborum varitate paranda aut, quae ex
Ithalia in abundantia venalia mittuntur. Poenam
sentire non modicam et plurimum mereri poterit, dum animadvertet se in terra tam
inculta esse, ubi nec reginam florum †60 [1W] triumphare nec pomonam pro debito honorari cernet. Sola relictorum
recordatione satiari poterit, ubi spe futurorum meliorum adipiscenda suo
desiderio satisfaciet. Non hic vigent etiam illa diversa aucupiorum genera, nec
oculi delectantur in copioso volucrum fisco illitarum ex arbore casu61; tacebo hic amoenas leporum vulpiumque a canibus venatoriis exagitatarum
recreationes aut cervorum aprorumque iucundas insidias, aut alendorum62 per retia gratiosas63 fraudes aut suggestas ad decipiendas ficedulas strues; praeterea nec
ullus lusibus locus. Quidquid denique aut oculis gratum aut gustui sapidum aut
auribus delectabile aut a sensibus appetibile, hic procul exulat.
|
| Non novere alia sensus oblectamenta, nisi admodum rudia et, quae nostris in
terris etiam rusticae plebi contemptui essent. Ideo vere Apostolicis Viris
Deumque unice quaerentibus alia copiosiora dantur oblectamenta64 longe iucundiora, animum65 mirum in modum recreantia, et dictis [fol.9] carere pro deliciis
reputat, quia longe maiora in futurum expectat, et dum sensus non ita in
similibus divagantur animus magis recollectus in authore omnium, qui longe
pulcherior est omnibus creatis, mire delectatur. Hic dilectum inter lilia
commorantem spirituali affectu amplectitur, et suavissimo castitatis odore
recreatur, dulcissima divini amoris auguria auscultat, et aures oblectantur.
Gratissima animarum aucupia intendit et uberi praeda laetabundus exultat,
patientiae fructus collegit et mentem dulcedine refocillat.
|
| Et, ut ad Historiam regrediar, omnium Europearum deliciarum hic penuria, accedunt
quotidiani timores, nulla hic securitas; sicut oves in medio luporum habitamus.
Accedit perversa barbarorum vivendi ratio, continui labores. Breviter terrae
Tarahumarae descriptionem versus Septentrionem ad altitudinem poli
vigesimum66 nono usque trigesimum tertium vel quartum gradum circiter sitam optime
quam potui, exhibui, nunc et de eiusdem incolis dicendum;
|
| Tarahumari a tara, quod est emere, vulgari eorum lingua dicunt, idem ac gens,
quae libenter emit, Tarahumara dicitur. Libenter comercia tractat, et hoc unicum
medium altissimus dedit, quod hanc gentem alias feram tractabilem facit,
caeterum gens in modum ferarum in speluncis et abderis vivere assueta, nec
adaequate adhuc suam exuta naturam horret in communi vivere, sed quo longius ab
Hispanis et patribus, eo comodius vivunt, ex eo, quod similia appetant, quae ad
victum necessaria et vestitum, mirum est, qua facilitate eos homo lucretur his,
ob ista qualibet servicia practant, et quo quispiam pater plus harum rerum
habet, eo facilius aliquid pro gloria Dei operatur, eo facilius eos etiam ad
baptismum pertrahit; praecipua vero, quae appetunt, sunt ligones, secures,
cultri, pannus, tela, aliaque similia, si quis aliquid horum vendit aut donat,
optimus amicus est. Domus eorum in quibus habitant, sunt rotundae par67 modum turriculae, ut nostri in aucupiis perdicum68 erigere solent, parvae69, angustae, ut vix tres commode in iis dormire possint aut stramine
tectae aut luto obiter factae. Sibi ipsis sunt fideles, nec facile unus alteri
quidquam furatur, prius fame peribunt. Huc illuc divagari solitae per menses
solas reliquunt domos.
|
| Colore sunt plerique fusco, subnigri, vivis oculis, corpore robusto et sano fere
omnes, paucos videre est, quos natura claudos, caecos, surdos, mutosve luci
ederet70. Hinc, nisi per aliquod sinistrum accidens in aliquod simile malum
quispiam delabitur, vix aliquem videre est simili morbo laborare.
Inconstantissimi in instanti in contraria aguntur, ut, qui nunc fuere optimi
mirabili metamorphosi cras velut rebelles animo et moribus sibi dissimiles
pessima quaeque moliuntur, praecipua omnium malorum pigritia est, quam adeo
constanter sibi amicam habent, ut plures magis famere velint, quam aliquid
laborare, et licet extrema praedicta mercium genera appetant, tamen, ne aliquam
curam, quam divitiae secum ferunt, habere debeant, aliqui71 potius pauperes et nudi incedunt, quam sibi inferant vim aut diligentiam
aliquam in conservando et augendo faciant. Licet ad gulam propensissimi, potius
tamen erisychtonea72 fame cruciantur, quam in laboriosis73 venationibus aut per culturam cibum quaerant. Licet per vestium et
necessariorum amore [fol.10] ferantur, malunt tamen simplici lanea veste tegi,
quam mulieres ruditer conficiunt, quam industria manu aut cura74, quae in frequenti gallinarum oviumque procreatione est, fatigari; sua
cuique libertas et, etsi in publica peccata aut carnis vitia, deceptiones
erumpant, non puniuntur ab invicem. Modum enim gubernandi et vivendi animadverti
hic esse omnia dissimulare, omnia naturali inclinationi permittere. Timent enim
se corripere invicem; gubernator timet subditum, parens filium, mater filiam aut
potius stulte amat simiarum ad instar, dum fetus suos nimio stringunt amplexu,
enecant75. Ita, dum filios suos nimium diligunt, perdunt. Nec filii obediunt
parentibus, nisi quando sponte volunt, nec in patrum utilitatem aliquid faciunt,
nec terram excolere iuvant parentes, nec domos conficere, nec aliud facere, sed
quivis etiam senio confectus, nisi ipse terram excolat, fame perit.
|
| Parum est, quod scripsi nec liber sufficeret, si pessimas eorum consuetudines aut
mores referrem. Quae incidunt perscribam. Ratio, consilium, prudentia, virtus
hic penitus nullum locum habet, sed veluti se phantasiae illorum aliqua res
offert facienda aut peragenda, ilico exequuntur. Quandoque ob metum Hispanorum,
quem modicum habent aliqua prohibentur facere, quae, si omnia naturae illorum
voluntatique permitterentur velut bruta animalia in quaelibet mala ruerent. Hinc
beatitudo illorum est gulae et servitio carnis indulgere, dormire, otiari,
spatiari, equos exagitare, se inebriare, et in similia praecipuum studium,
praecipua educatio, nec maiores coram minoribus et econtra cantus impudicos
cantare verentur, at76 imo similia exercentes inennarrabili consolatione, audiunt et vident.
Praecipue vero77 ad ebrietatem, tam miserabili instinctu impelluntur, ut non sit modus
eis vinum prohibendi. Sua sibi festa constituunt, et, quia palam coram patribus
aut, ubi vivunt, similia facere non audent, uno alterove milliari procul in
condicto sibi loco senes et iuvenes, vetulae et puellae conveniunt obscaenosque
inter cantus vino se se tantum78 replent, ut mortuorum instar ibi iaceant. Mentisque impotes aliqui in
quaevis carnis peccata incidant, nec filia tunc79 secura a patre, nec mater a filio, nec ibi distinctio sanguinis aut
personarum, sed bestiarum instar promiscue veneri indulgent. Et quod plus est,
alii dum post haustus ac saltus calefacti ad pugnam se se excitant, se invicem
mactant, sagittis vulnerant, fustibus manibus irrunt, donec lamentabili casu
aliquorumque ruina spiritus concitati remittant ac fatigati procumbant. Post
vetulae se se invicem per crines arripientes in gyrum saltitant suosque filios
aut consanguineos vulneratos aut emortuos deflent. Sic festa finem sortiuntur,
nec ullus inde dolor aut emendatio exsurgit, sed proxime iterum eadem attentant.
|
| Cum Deum non timeant, nec de Deo cogitent, mentiri non erubescunt, inde
mendacione mille effugia. Secretorum suorum sunt tenacissimi; ita, quod unus
inter illos dicit, neminem externum scire fas est priusque se mactari sinent,
quam aliquid prodant. Encontra quidquid de Hispanis uni illorum noti est, eadem
die tota Tarahumara novit. [fol.11]
|
| Adeo magno in carnem vaccinam feruntur amore, ut, si possent lamentabili in
metamorphosi saepius se in tauros converterent. Vix a longe spectandus se se
offert taurus, ipsi e suis tuguriolis se80 proripiunt, omnia deferentes accurrunt, voce81 festiva applaudunt, mactant, excoriant, sanguine taurino se se suasque
facies depingunt, ut monstris similes appareant, tum intestina deripiunt82 et super ignem obiter torrent et sic semi assata inter clamores vorant.
Saepius ingeminans gemitu meditabar aborto, o miseri celeres vaccinae carnis
amore, curritis, ut modica corpus pascatur ab esca, tardigradi econtra divinae
laudis honore, quam lentos traditis passus, o quaerite primum pabula, quae
mentem divina luce serenant, post, quae mortales sustentant, quaerite dapes.
At83 saepe dicebam talia, sed surdis frustra canebatur, in risus et cachinnos
agebantur et, dum aliquid spiritualiter ingeritur, velut84 peregrinum idioma eludunt. Certum est, nullam campanam ad convocandum
tam efficacem esse ad eripiendos illos ex antris, quam mugitum vaccae. Hac esca
scilicet carne ad omnia sunt adquiribilia. Pro carne esuriens ad caelum85 iusseris ibit, ad quaevis difficilia, ad ardua montium et alias
impenetrabilia. Hic iterum dolebam, dum cogitabam, quantum possit particula
carnis, quantumque86 moveat et, quam parum tanta bonitas et Divina Maiestas, summum illud
bonum. Ne autem illis haec esca noceat, plerumque enim nimium comedunt,
exercitiis corporalibus se se excitant.
|
| Lusus87 illorum praecipuus pila est, non manu facta sed a natura ex guttis
arborum fissosis88 concreta mollis ad instar magni pomi cotonii grandis. Hanc in quadrato
aliquo spatio (velut apud nos in lusu priramidum) ex quavis parte sex aut 5 sibi
invicem projiciunt, nudi89 solo faemore tecti et super illud corneo90 vaccino tecti, excipiunt pedibus manibusque terrae acclines, exceptam
faemore librant, pilam suscipiunt91 ac rursus alteri parti objiciunt, donec aliqua pars erret. Si femore
accipere non possunt humeris saltitantem excipiunt, si autem alteram partem
corporis praeter faemora aut humeros pila tangit, perdunt, et sic luditur, usque
dum ad certum numerum perveniant. Iucundum videre est, qua se agilitate ibidem
exerceant, nec tota die fatigantur, et si quandoque nimium calefiunt etiam
sudore madentes, aquam frequenter hauriunt. Exercent se92 etiam in capiendis cuniculis, quem, si vident a longe, equites peditesve
tam diu insequuntur, donec praedam assequantur. Et hic quasi eorum optimus
cibus ; comedunt praeterea mures, glires, serpentes, lacertas magnas, quibus
nunc pauperiores aliqui vescuntur, prius ordinarie omnes his vescebantur. Ideo
et campos omnes exurunt, ut glires capere possint eosque comedere. Si in
similibus se non exercent, otiosi domi sedent, iacent aut dormiunt, nec ullum
manuum laborem assumunt aut pro industria suam utilitatem intendunt. Praeterea
nullus eis dicursus, sed valde rudis nostrisque rusticis similis credebant
nullam esse amplius terram praeter eam, quam incolunt93. Crines plerique longos, nigros alunt, quos non pectunt, sed caput
lavant ac94 digitis95 pro pectine utuntur. Signati omnes in facie. Haec signa sibi radicibus
exurunt, dicunt, quod puellae, quas adamant, et, quas [fol.12] sibi in futurum
pro sponsis deligunt, in signum amoris illa exurant. Omnes alios pilos in
corpore et barba sibi vi evellunt et eradicant, ut fere omnes sint sine barba;
nostros ob barbam hetsabogamae96 sive barbatos vocant.
|
| Ceterum, quo ad Divina ignorantissimi et licet ad baptismum suscipiendum, ut
et97 veniant frequentes, tamen in doctrina addiscenda Christiana sunt
negligentissimi. Hinc paucissimi, qui crucem facere addiscere volunt, taceo
orationes recitare. Si tres vel 4 excipias in toto populo, hi aliis praeorant,
in sermonibus et conciunculis, quae illis habentur. Nullo motivo spirituali aut
supernaturali98 ducuntur, sed, quia vel pater iubet vel, quia pater gaudebit vel, quia
illis est bonum. Ad suscipiendam sacratissimam Eucharistiam omnino incapaces,
quia non sufficienter concipiunt ibi latentem sub hostia Deum, nec in ullis his
missionibus Tarahumaribus administratur Eucharistiae sacramentum, etiam ad
mortem infirmis. Confessionem cum illis peragere res valde ardua et scrupulis
plena, quia plerique vel omnia negant vel multa mentiuntur, prout volunt, et,
quod in universali affirmarunt, in particulari negant. Dum tamen quis inter
illos aegrotatur, advocant suum patrem, qui eorum confessiones audit et extremam
unctionem suppeditat. In quadragesima etiam confidentur omnes, hic multa
patientia est opus, ne ut pote novis Christianis suave iugum Christi onerosum
reddatur. Die Veneris Sancto processiones binas faciunt et aliqui ex illis se
flagellunt loris etiam usque ad sanguinem, alii crucem baiulant, alii velut
comice modo, quo hic potest fieri, vestiti arcu et sagittis instructi pheretrum,
quod gestatur, comitantur. Die Omnium Fidelium defunctorum, dum missa pro
animabus, quae in purgatorii flammis cruciantur, dicitur, ad templum, ubi duo
pallia tarahumara ponuntur, omnis generis res afferunt: fabas, cucurbitas, oves,
gallinas, panem indicum et similia illa administratori patri cedunt. Dum quis
moritur, ut sacrum pro eo dicat, patri vel vervecem vel equum vel gallinas pro
missa offerunt. Festos dies paucos habent, primos dies: Paschatum99, Nativitatem, Purificationem, Annunciationem, Asumptionem Beatae
Virginis, Circumcissionis, Epiphaniae, Ascensionis et Corporis Christi festos
dies. Festum Apostolorum Sanctorum Petri et Pauli praeterea dies Dominicos
omnes. Ieiunia observant vigiliis Paschalis et Nativitatis Domini et diebus
Veneris quadragesimae ; ad hoc obligantur ex praecepto Ecclesiae. Diebus tamen
Dominicis festisque laborare, missam omittere parvi pendunt sicut et alia
peccata committere. Et praecipue defacto, cum eiecerint omnes catholicos
Hispanos Novi Mexici incolae, hi insolentiores sunt, cum nec ullum praesidium
habeant absque metu vivunt et ideo, si aliquid contra Deum comittunt, castigari
non possunt. Opus est admirabili patientia, terribilis enim pigritia, parva de
Deo cura atque notitia, libertas vitae, amor carnis sui suorumque facit, ut
affligant patres suos gravissime. Si pater illos corripit, fugiunt patres. Iam
inter tales versari, quanta opus est coniunctione cum Deo, ut cum patientia
omnia sufferantur, quanto amore Divino, ne talia videntes et cum tam libere
peccantibus versantes soli100 mille commoditates Deum offendendi habentes aliquid contra summam
[fol.13] comittant Maiestatem, ne spiritum religiosum et perfectionis amantem
perdant. Nec solum patrem fugiunt, dum eos ad perfectionem Evangelicam
exhortatur, dum vitia corripit, sed patri se opponere, eum irridere101, eidem minari et mortem intentare audent.
|
| Plurima pericula evasit proximus, mihi pater et quidem, qui eos baptizavit et
primus lumen fidei huic terrae monstravit. Inter reliqua maxime bis: semel
eodem102 die eodem loco, quo ego cum patre meo socio ex Provincia Bohemica Patre
Josepho Neuman adveneram primo ad has missiones. Indus patrem per manum
arripuit, eundem verberibus excipere contendens et vetula tam horribili in eum
concione debachata est, ut se inde quantocius proripere debuerit, ni graviora
experiri mallet, prout nobis postmodum ipse103 narravit. Alia vice alter arcum et sagittam in pectus eius vicinus
direxerat, quod eum moneret, ut saepius ad templum diebus festis iret, sacrum
auditum. Alterum patrem in alia missione vicinum quidam cultro perimere volebat,
iamque intraverat portam cubiculi, desiderans hoc scelus perpetrare, Deus tamen
avertit, ut maiora bona per patrem istum fierent. Ita in periculis continuo
versamur.
|
| Praecipue, cum daemon illos adhuc vehementer decipiat, nec permittit, ut
superstitiones suas et cultum idolorum adhuc adaequate deserant. Moribundis
escam et similia offerunt, ut consanguineis mortuis deferant et eos ad se
invisendum venire faciant. Idola multa habent occulte, pauci tamen ea
confitentur. Quod constat illos pro priori habuisse, sunt plerumque ista:
habebant idolum serpentem magnum duarum ulnarum, qui104 minime nocere solitum, ex quo omnia expiscabantur ventura, diabolus per
illum loquebatur, alium diabolum medicum et omniscium, alium, qui pluvias
causabat, alium, qui somnium impedibat, alium, qui intestina extrahebat, alium,
qui pueros enecabat, habebant et serpentes familiares in domo et lapides, quos,
cum domi habebant, credebant nil mali sibi posse evenire. Habebant et alios
faunos in montibus et sylvis habitantes ingentis staturae sylvestres homines,
quos Tetsani vocabant, qui praetereuntes inimicos mactabant. Et uxores horum
faunorum, quas Vribi appellabant, quae infantes puerosque interficiebant. Ut
apparet ex dictis illorum praecipuum deorum solem credebant ac lunam eius
matrem. Ideo, dum saltabant tempore plenilunii, circulum formabant, eidemque
veneratione cum magna circumsaltitabant, sic, quando ibant ad pugnam aut
perditam rem recuperare desiderabant, lapides adorabant et serpentes invocabant.
Erat et illis deus Cano, quem dicebant in arborem conversum, alium habebant,
quem vocabant Tereguari105, quem dicebant dominum subterraneum; eum lupum
credebant, qui homines mactaret. Insufflabant etiam lunam
in suo cursu initiantem, petebant ab illa aliquas res, insufflabant etiam et
iaciebant sagittas adversus cometam eum pro deo habendo. Offerebant daemonio
sagittas in praeruptis montium, ut cervos et similia animalia multa
iacularentur. Comedebant certam herbam, quam Juiri106 vocant, ut multas feras capere possent, ut scire possent res multas, et
praecipue, ut ad libidinem incitarentur. Credebant in somnia, et animas post
mortem inisse [fol.14] in paradisum, quem Osimachiqui107 appellitabant, ubi108 dicebant illos ludere et saltitare. Et hi sunt plerique errores, quos
antiquitus tenebant, hi laquei, quibus diabolus irretitos fovebat. Infantes,
quos cum longis intestinis videbant nasci, daemonio offerebant, timebant enim,
ne aliquid mali consanguinitati accideret. Sic vivebant ad instar caecorum,
servientes cupiditatibus et malis suggestionibus daemonis.
|
| Vitiis praecipue carnis dediti erant, pluresque uxores plerique habebant, saepius
3 sorores unam post alterius mortem sibi in uxorem accipiebant. Et nunc quoque
hoc in genere difficillimum est illis persuadere, ne sibi valde consanguinitate
aut affinitate coniunctas petant et ducant, imo multi patres decipiunt 20 falsos
testes adducendo asseverantes non esse consanguineos, cum tamen proxime sint,
consanguinei, ideo semper sub conditione dispensatio danda est, pro eo gradu,
quo dari potest ab administratoribus. Plures etiam suas deserunt in uno loco et
vivunt cum altera in altero. Et propter hoc maxime patribus, si impediunt, sunt
offensi, et malis sermonibus apud alios eos persequuntur. Sciendum autem hanc
gentem, cum parum Deum timeat aut agnoscat parvoque discursu utatur, facile
cuivis ex suis credere. Et sufficit, si unus ex senioribus, ditioribus aut
alicuius authoritatis illis dicat, etiam sine sufficienti motivo statim
assentiuntur et, qui hodie fuerunt patri optimi, post illum deserunt. Et
adhaerent directioni alterius, qui talia suadebat, quaeque unus ex illis dicit,
verissima iudicant. Ditiores porro apud illos sunt non, qui divitiis pro aliis
abundant aut, qui laborioso conatu plura possident, sed, qui plures filios aut
consanguineos affinesque consequenter sibi adhaerentes habent. Si quis ex
illorum consanguineis in una domo moritur, se illico ad aliam transferunt
prioremque deserunt aut etiam exurunt.
|
| De reliquo ad opera externa praecipue mechanica sunt valde habiles, tarde
perficiunt sed bene. In vestitu colores amant, singuli in capite pro venustate
ex lana varii coloris cinctorium gerunt. Pueri usque ad octennium fere omnes
nudi incedunt, solum, quando templum intrant aut domum patris, pallio illo laneo
se tegunt. Puellae et feminae usque femora nudae domi, cum ad patrem vel templum
eunt, scapulare super se ponunt, porro licet sic incedant. Non timent pluviam
aut frigus, sed si rigorosissima109 hyeme igni assidentes laetantur. Sub diu dormiunt, illa lana se tegunt
et dorsum igni praebent calefaciendum. Pluvio tempore saltant, equitant,
currunt, nec acqua humorve illis nocet. Ordinarie, dum unus alteri obviat,
subsistit atque sibi colloquuntur, unus loquitur, alter assentiendo repetit
sermonis substantiam et comprobat. Dum quis ad domum alterius mittitur, ante
tugurium expectat, donec alter avocat, nec facile intrabit, nisi invitetur.
Nullus alterum reprehendet aut acrius increpabit, sed simplici sermone eidem
dicet110, quae desiderat nomine patris aut suo. Difficultates et penuriam cibi
sustinere non valent, sed deficiente illo cito infirmantur et etiam moriuntur.
Ideo tostum granum turcicum semper in aliqua scutella repositum conservant, ut,
quando lubet, accedant, sicut et pultes. Litteras, dum ferunt in baccillis
reclusas zonae, quam in capite ferunt, alligant. Praeter ignitabulum, cultrum,
olas, vestitum ex lana et summe necessaria [fol.15] nil habent in domo, si
crepitacula excipias. Et sunt vacuae cucurbitae, quas lapillis replent, ut
strepitum edant. Has in saltibus adhibent. Saltus porro illorum est valde
melancolicus, nec laetitia, nisi in cantu consistit, dum saltant, cantant et
quidem plerumque res obscaenas (si excipiantur saltus, qui a nobis in festorum
pervigiliis permittuntur, ut infra dicemus) vel illorum victorias, quas habuere
contra Hispanos aliosve inimicos. Porro saltare incipiunt quatuor aut quinque,
duo, qui praecinunt in medio cum suis crepitaculis strepitum facientes, nunc
totum corpus inclinando ad unam partem et alteram, genua incurvando adiungunt se
mox plures, usque dum magnum circulum conficiunt. Tunc eo tempore, quo unus
transfert pedem, ad eandem partem simul transferunt omnes. Nec tota nocte sic
saltando fatigantur. Et haec plerumque sunt, quae de natura, moribus eorum
terraeque descriptione mihi innotuere hoc brevi temporis spatio. Quae etiam
breviter, nec ita acurate aut ordine debito et connexione relata sufficiant,
exceptis pauculis111, quae occasione ipsarum missionum adnectentur. Nec enim tempus permisit
ita enucleate et debite omnia perscribere, nunc ad missiones progredior.
|
| Distinguitur nostrarum missionum in Tarahumara provincia status in duas partes;
in Tarahumaram novam seu superiorem et antiquam seu inferiorem. Superioris
Tarahumarae missiones sunt septem ante septem circiter annos incoeptae, quibus
nunc adnumerantur quattuor aliae novae, pro quibus paulo ante concessae sunt
elemosynae ab Excellentissimo Vice Rege huius Americae Septentrionalis Marchione
de Laguna. Missiones antiquae seu iam excultae, ut pote vicinae oppido Paral et
in quibus ob argentifodinas multi Hispani vivunt, suaque praedia habent, sunt
sex. Missiones novae primo ante septem aut octo annos administrari coeperunt, ut
dixi, sunt septem. Primi in Tarahumaram superiorem intrarunt duo Viri
Apostolici, pater Josephus Tarda Hispanus et Pater Thomas Guadalaxara Angelopoli
in India Americali natus. Hi plurimum in principiis passi multas persecutiones
vigilias, pericula mortis, famem, sitim et similia, necdum tamen excultas
missiones relinquere potuerant, quia Hispani adhuc ibidem vivere non audent.
Eoque non, nisi pro coemendis gallinis, ovibus, equis similibusque, quae terra
patitur et procreat, adveniunt. Ex antiquis missionibus prima est ante oppidum
Paral Las Bocas dicta administrat eam Pater quidam noster. Habet omnia ad victum
et economiam necessaria. Altera ex parte oppidi prima Sancti Hyeronimi
Hueiotitlan112 dicta, inter omnes novas et antiquas missiones ditissima. Habet domum
amplam, bonam Ecclesiam cum omnibus ornamentis in abundantia. Indos magis
excultos, artifices, fabros lignarios, qui sciunt onerare mulas, negotia
tractare, domare equos et alia praeterea, quae ad economicum officium sunt
necessaria praestare. Prope est missio sanctae crucis Sacerachic dicta. Habet
omnia necessaria. Prope Sancti Pauli in amoenissimo situ posita. Huic pariter
nihil deest tam, quo ad sustentationem vitae, quam, quo ad Ecclesiae ornamenta.
[fol.16] Alia huic vicina Beatae Virginis de Monserrate Nonoaba dicta pauperior
productis113. Habet tamen per industriam patris necessaria. Alia Satebo dicta etiam pauper, cui tamen sufficienter ex necesariis
provisum. Primarium versus septentrionem ex novis locum sibi vendicat missio
Sancti Borgiae Tagueachic dicta ex missionibus novis ditissima, ubi nunc
missionum novarum Tarahumarum Rector residet. Huic vicina ex parte orientali est
Sancti Ignatii Coiachic. Haec praeter necessaria nil habet quandoque etiam
penuriam rerum et effectum paupertatis experiri cogitur. Habitatio huic misera,
templum necdum perfectum. Ex parte occidentali proxima iacet missio Jesus
Carichic, ubi114 est domus Iesus dicta, quae mihi administranda commissa est. Huic vicina
inter arduos montes versus Guazapares plagam occidentalem Sisogochic dicta,
huius curam habet Pater meus socius ex Bohemica provincia, Pater Josephus
Neuman. Ex omnibus novis pauperrima et pessima tum ob administrandorum
vicinitutem tum ob frigoris asperitatem. Versus septentrionem proxima est
Temaichic Sancti Josephi. Homines haec missio pessimos habet et ingratissimos,
qui nec adiuvare patrem nec eidem obedire volunt. Alia est purissimae Virginis
MARIAE Papigochic seu aquilarum locus nuncupatur, ubi praesidium nostri quondam
habuere, sed Hispani a Tarahumaris inde expulsi, plures mactati sunt et Pater
quidam Goldinus dictus. Magna hominum ibi moratur multitudo et gentis huius
metropolis censetur. Quo ad situm, rerum abundantiam, comerciorum frequentiam
clarissima. Non tamen omnes adhuc Christi fidem susceperunt, nec suavi iugo se
subjcere voluerunt, praecipue, ut in unum viverent, quatenus facilius diebus
dominicis festisque ad sacrum venire possent. Administrat hanc missionem Pater
Gallobelga Joannes Baptista Cophardt. Magis ad septentrionem est Matachic Sancti
Raphaeli, quam magna cum laude administraverat Pater Angelopoli natus, qui
primus has in terras intraverat. Magis versus septentrionem aliae quattuor novae
sunt. Una Sancti Michaeli Tutuaca dicta, ubi commixiti
Tarahumari Tepeguanis vivunt. Quae gens sit haec Tepeguana fuse describit Pater
Andreas Perez de Riba in sua Historia missionum Cinaloae.
Alia Sancti Nicolai Jepomera. Alii duo patres Indis expectantur, qui alias duas
missiones novas administrent. Hae septem novae sunt pauperes. Sancti Borgiae et
Raphaelis inter has ditiores, quattuor novae pauperrimae. Tutuacam primus ego
administrare coepi et iam domunculam aedificaveram et templum parvum stramine
tectum, quia vero pater meus antecessor in hac missione Jesus Carichic Mexicum
ad docendam philosophiam ibidem fuit vocatus, ne haec missio vacua maneret, huc
dispositus sum, ubi hucusque maneo. Haec missio Jesus Carichic in amoeno
colliculo sita est. [fol.17] Ex una et altera parte planitiem habet sat
spatiosam, circum circa centum viginti prope domunculas, in quibus Indi
habitant. Centum viginti familiae in universim numerabit mille animas. Habet
suum gubernatorem indum, capitaneum, eius locumtenentem, viginti quattuor
officiales bacciliferos. Gens, quo ad naturalem inclinationem multis Tarahumaris
in aliis missionibus degentibus melior. Dant pro eleemosyna centum modios
tritici indici et alia ad victum necessaria subministrant mihi. Filiales eidem
missiones sunt tres Beati115 Aloysii Gonzagae Tahirachic, Sancti Casimiri Bacaguriachic, Sancti
Angeli Custodis Papigochic116. Baptizavi hoc anno centum et quinquaginta parvos et magnos. Ceterum nec
mihi, nec reliquis patribus Missionariis desunt necessaria habetque quivis suas
vaccas, equos, mulas necessarias et, si aliquid uni missioni deest, altera
ditior missio adiuvat et necessaria subministrat. Praeter haec ex liberalitate
Serenissimi Regis nostri, ut facilius ad baptismum atrahantur indi, quotannis
cuivis missionario ex aerario regio 300 imperiales
exhibentur Mexici Reverendo Patri, Procuratori provinciae Mexicanae, qui pro
illa pecunia res, quas quivis pater petit (ideo et quotannis eidem memoriam
transmittunt) coemit et bona cum ocassione in mulis vel curribus usque Paral
transmittit, unde post ipsi in suis mulis ad suas missiones adferri curant. Nec
desunt in Paral pii zelosique Hispani, qui eleemosynis patres adiuvant. Et haec
omnia et plura sunt necessaria, ut indi et praedia conserventur117. Quivis enim familiam in domo sua habere debet et eam sustentare.
|
| Et, ut maior noticia missionum harum habeatur, sciendum, quamlibet missionem
habere gubernatorem suum indum, suum capitaneum, officiales et cetera ut supra
de mea missione. A gubernatoris mandatis dependent omnes, hic a patris. Ex
officialibus bacciliferi vocantur, quia eorum quivis baccilos gestat in signum
maioris alicuius authoritatis. Hi pueros et reliquos de populo, cum pater
imperat (si quandoque obedire velint) delinquentes verberare, baptizatos
conquirere, populum ad sacrum convocare, pueros ad doctrinam Christianam
compellere debent ex officio. Pueri quotidie orationem dominicam cum salutatione
Angelica symbolo Apostolico decantant, post decem praecepta Dei, quinque
Ecclesiae, septem sacramenta, Salve Regina et confessionem generalem recitant.
Sua lingua tum Hispanico idiomate laudetur Sanctissimum Sacramentum et
Beatissima Virgo sine macula concepta ac contritio decantatur. Sunt et alii
pueri per modum ephebulorum in quavis missione, qui patri assistunt, in eadem
domo cum patre vivunt, patrique serviunt in aliquibus octo, in aliis sex, in
aliis 12118 ac hos pater vestit, nutrit, educat, illorumque curam gerit, ut paulatim
Christianae pietatis officiis affici discant, orationes sciant, in sacramentis
administrandis patrem iuvent. Hi postea magni iam magis exculti cum patre
itinera peragunt, ephippiunt119, onerant mulas [fol.18] reliquaque officia praestant. Aedificia patrum
in qualibet missione paulatim crescunt. In novis missionibus una domuncula est,
in qua cubiculum commune (vocatur sala hispanice) cubiculum patris et dispensa
alia. In antiquis sunt valde ampla, quadrata per modum collegii et claustri. Ex
terra et stramine lateres conficiuntur et ex his domus perficiuntur, omnes unius
condignacionis. Puerorum maiorum uxores (hic enim cito accipiunt uxores) in
culina iuvant patrem, pinsunt panem, coquunt... Pueri, qui cum patre vivunt,
antequam eant cubitum, contritionem et laudetur Sanctissimum Sacramentum
recitant, ter Ave Maria de die pulsatur et semel ante caenam pro defunctis
signum campana datur. Peracto prandio et caena iterum a pueris laudetur
Sanctissimum Sacramentum et immaculata Beatae Virginis conceptio recitatur,
postquam consuetas orationes in Ecclesia recitando finiunt, pater illos ex
doctrina Christiana interrogat. Diebus dominicis et festis generaliter ab
omnibus praeorante uno, oraciones recitantur. Sunt et alii ex populo, qui
equorum, alii, qui vaccarum curam habent, alii, qui patri triticum metunt,
constituuntur et mulieres, quae patri ligna adferant, sunt et officiales, qui
patrem ad infirmos vocant, est et alius ex populo sacristanus, qui Ecclesiam
verit. Bis in anno festo Nativitatis et Paschatis solet quivis pater suis
mactare tres aut quattuor vaccas aut tauros. Adveniunt eo omnes ac peractis
sacris in templo ignem magnum construunt, iuxta quem 20 ollas ponunt repletas
taurina carne ac interea, dum haec coquitur, illi se in lusibus, saltibus,
curribus, vociferationibus exercent, equos exagitant ad gallum ex alto pendentem
arripiendum accurrunt. Parato demum epulo hilariter vorant. In pervigilio festi
ignes undecumque accendunt in signum laetitiae. Quaevis missio habet suas
filiales missiones 3 vel quattuor, tribus vel quattuor milliaribus a principali
distantes, ubi quidem non est tam frequens populus, non tamen caret suo templo
et domuncula. Quolibet mense eo vadit pater, sacrum dicit eosque docet
evangelicam doctrinam. Sunt et certi in qualibet missione cursores, delatores
litterarum, quas celerrime ad destinata perferunt, una die etiam ad 40 milliaria
distantem locum. Currendo ex populo unus defert ad alium pagum vicinum, ex hoc
ad alium, sic citissime perveniunt litterae et est necessaria haec diligencia,
ut nobis invicem communicemus nova et necessaria, praecipue, si aliquid
adverteretur circa rebellionem †120 . Permittuntur etiam aliqui ex populis ad labores
in argentifodinis, quos Hispani exsolvunt. Cuilibet dant 5 imperiales per mensem
seu merces, quas pro illis appetunt. Sunt autem hac in provincia multae
argentifodinae, una aurifodina. Occasione huius huc referri volui piam aliquorum
hic habitantium opinionem, qui pie atribuunt Deum Serenissimo [fol.19] Regi
nostro voluisse gratificari et demonstrare, quam gratum haberet id, quod pro
eleemosyna datur Societatis Jesu operariis in ista vinea laborantibus. Eodem
enim die, quo intrarunt ornamenta, campanae et reliqua pro templo necessaria in
opidum Paral pro novis missionibus invenerunt Hispani argentifodinam ditissimam
ita, ut ex centenario petrae 30 libras argenti accipiant; in illa folia
purissimi argenti exscinduntur. A mea missione distat uno diei itinere et
medio121, 4 milliaribus a Coyachic missione. Huic
argentifodinae inposuerunt nomen Sancti Joannis dela Conception. In terra, quam
administrant Patres Societatis hic nova observatio ab aliquibus adhibita, quod
tot ac tantae argentifodinae in terris, ubi patres Societatis vivunt,
reperiantur. Pie credi potest specialem Deum impertiri benedictionem ob fructum,
qui hic a Patribus122 Reverendis missionariis in animarum conversione habetur. Ex quolibet
centenario habet Serenissimus Rex quintam partem, reliquum cedit inventori.
Penes principalem plurimae aliae repertae sunt argentifodinae, tantamque famam
obtinuerunt, ut inter unum mensem ultra sexcentae personae eo venerint
laboratum. Dum haec scribo nunciatur mihi a Patre meo Rectore in Sancto123 Borgiae administrante duos Hispanos novas duas argenti fodinas medio
diei itinere inde invenisse. Ex una centenario 70 uncias argenti excipiunt. Sic
undique benedicit Deus. Laetamur omnes patres praecipue, quia occasione harum
argentifodinarum advenient plures Hispani et sic in metu maiori erunt indi
magisque poterunt ad Divina et humana excoli. His non obstantibus et licet bona
dispositio a nostris ponatur, quia tamen Indi officiales non bene suo munere
funguntur nec castigare volunt delinquentes, est opus magna patientia, ingenti
cum Deo coniunctione, suavitate morum et plurima dissimulatione, ut licet in
magnis non adeo magnus adversatur124 fructus, nec sufficiens ob incapacitatem et malitiam cognitio et
aestimatio Dei inculcari possit, patimur tamen ob parvulos (in quibus
consolationem habemus, si Deus eos rapiat, antequam malitia mutet intellectum)
et ut successu temporis mansuescant, Deum agnoscere incipiant, eum aestiment ac
honorent, quo facto Deus se illis magis insinuare incipiat, ut paulatim cum
aviditate verbum Dei audiant, bonique afficiantur, ut haec omnia ad maiorem Dei
gloriam melius gubernentur, quatenus autem etiam patres sua spirituali
consolatione non careant. Procul enim unus ab altero distat, adminimum 10
milliaribus, aliqui 14, alii pluribus ita, ut etiam per menses non possint
convenire et confiteri. Ideo quotannis bis patres sub uno Rectore evocantur
omnes ad destinatum locum et communem conferentiam, ubi spiritualia
colloquuntur, confitentur institutum et regulas perlegunt, dubia proponunt, de
rebus missionum tractant, qualiter in qualibet missione procedatur, quis fructus
carpatur, [fol. 20] quomodo occurri possit malis, quomodo bona augeri.
|
| Missiones Tarahumarae novae unum Rectorem habent, alterum antiquae et hae omnes
una cum Tepeguanis unum Visitatorem, qui est loco Provincialis. Hic quolibet
triennio visitat omnes missiones, cui etiam Patres dant rationem tum
conscientiae tum rerum economicarum. Moris est etiam, ut ad solennes
professiones patrum ex variis missionibus invitentur et in loco, ubi professio
fit, celebratur festum praesentibus etiam Hispanis. Ante professionem ad oppidum
Paral se conferunt, ibidemque more Societatis per triduum de more Societatis
petunt eleemosynam. In sua missione, in qua primo ponuntur de ordinario solent
diu manere, aliquando etiam toto vitae tempore, ni circumstantiae aliter
exigant. Libera est praeterea ususfructus dispositio, acceptatio oblatorum ac
etiam pro missis, pro qua plerumque unum solvunt imperialem, ex bonis missionis
possunt libere disponere usque ad valorem 50 imperialium, si ultra velint dare,
petunt licentiam a Rectore.
|
| Ut autem particulariter fructus missionum huius provinciae Tarahumarae etiam
referam, cuius notitia forte maxime desiderabitur, quod etiam plurimum ad
Societatis honorem Deique maiorem gloriam videtur. Est sciendum in ista
Tarahumara Provincia a 7 abhinc annis ultra 20000 animarum sacro baptismatis
fonte a nostris esse lustrata, ex quibus multi parvuli recentes125 hac sancta aqua abluti in caelum transmissi. Templa 25 cum filialibus
ecclesiis aedificata. Eadem saltem principalium missionum sacro supellectile ex
munificentia Serenissimi Regis sufficienter instructa. Est et sua cuivis
missioni campana, qua ad sacrum vocantur. Malae plurium uxorum consuetudines
sublatae, idolorum superstitionumque usus prope extinctus, ebrietates propemodum
et eliminatae, doctrinae christianae quotidie bis recitandae ratio introducta,
multa gravissima inter se odia habita profligata, politior vivendi in unum ratio
persuasa126, cognitio Dei divinarumque rerum aestimatio efficaciter inculcata,
poenae et praemia aeterna bene vel male morientium saepe eisdem iterata et ad
visum repraesentata, Sacramentorum dignitas ususque necessarius aprime
comendatus. Labor praeterea Societatis [fol. 21] Jesu operariorum indefessus,
magna in sufferendis eorum defectibus patientia non exiguam conferent
apostolicae religioni comendationem, quae omnia ita vera sunt, ut omnes
religiosi Societatis hic ideo in magna veneratione habeantur, eorum dicta ut
oracula habeantur, iisdem benefacere gratissimum Deo opus putetur, eorum opera
ubique desiderantur, et licet Hispani suos parochos habeant, tamen pro
consolatione animae etiam longum iter suscipiant, ut peccata expiare sacramque
communionem suscipere valeant. Advertitur etiam particularis tum baptizatorum
tum gentilium affectus erga Societatis Reverendi Patres127, dum quandoque videre est, quam inenarrabili gaudio aliqui accurrant
boni, alios ad nos deducant vel ad baptizandum vel ad confitendum. Tacebo nunc
fructus, qui et, quo ad temporalia, Hispanis eveniunt, pacis et comerciorum
commoda, mutuae vicissitudinis comunicatio.128 Quae omnia sint et augeantur129 ad maiorem dei gloriam.
|
| Ultimo denique in universim in America hac Septentrionali 80 sunt Missiones.
Campus adest latissimus charitatem exercendi, se se pro Deo in animarum auxilium
oferendi. Praeter dicta ad septentrionem supra Sonoram et Novum Mexicum
gentilitas est, quae excoli potest, usque dum veniatur prope Japoniam et ultra,
quam Deus suo tempore fortasse volet totam ad se reductam. Dolendum est, quod
tam parum scripserint de his missionibus, de tam uberi campo animas lucrandi,
nam ut egomet recordor, parum de his missionibus audivi. Omnes ad Philippinas et
Marianas contendebant, Paraquarienses etiam habebant famam. Est in hisce terris
plus spatii, quam in omnibus memoratis, est et campus patiendi et, si Deus vult,
Martyria sustinendi, est et campus apostolicam vitam exercendi in fame, siti,
vigiliis et ieiuniis, multis in laboribus inter falsos fratres et barbaram
gentem, infideles, persecutores ingratos, inconstantes, suam virtutem
demonstrandi, inter tam magnos peccatores libere daemoni mancipatos, carni
servientes, mundo placentes, inter Dei contemptores. Qui vere Christum imitari
desiderat, summo desiderio contendet et, quantum est ex se, adlaborabit, ut ad
has terras perveniat, ut paratam escam, flammam divini amoris accendat, zelo suo
apostolico satisfaciat, ut plurimos gignant Sanctae Ecclesiae catholicae filios,
ut maiorem Dei [fol.22] gloriam Societatisque honorem promoveant. Nihil hic
deerit, in quo Sanctum Xaverium imitari non poterit, dumodo eadem gratia Deo
cooperante id facere velit. Utinam advenirent hi Angeli veloces ad hanc gentem
divulsam, dilaceratam. En verbum Dei explicandi et catechisandi hic campus
uberrimus, quotidiana occasio hic perditas animas inveniendi, errantes oves ad
verum ovile reducendi, hic se mortificandi amplissima et necessaria libertas,
flagellandi charitatem exercendi, proximos iuvandi commoditas. Defectus
distractionum, periculorum frequentia, amicorum consanguinorumque notorum
carentia magnam cum Deo conciliabunt coniunctionem. Nec deest sibi ipsi vacandi
copia vel in piorum librorum lectione vel in sanctarum medidationum exercitio.
Praeterea, quas Deus immittere130 solet consolationes, quae gratia vocationis pia suppeditat fomenta, quos
zelus apostolicus promovet amores, nudus in ignota vivet contentus arena.
Gloriabitur post oceani vasti navigationem de periculis in mari perpessis, post
transactam tam longam in terra peregrinationem, periculosam, de periculis inter
latrones barbarosque, post superatam inter barbaros in missionibus
apostolicisque laboribus longam vitam, de periculis inter falsos fratres.
Evocabitur quandoque de nocte tempore pluvio inter fulgura et fulmina ad 12 vel
14 milliaria per avia et devia, per ardua et praerupta solo uno comite ad
infirmum sacramentis muniendum, ipsumque ad aeternitatis iter disponendum et
gaudebit tam bene peractos labores, tinget sacro fonte paulo ante mundo datas
animulas, quas cum tenui ictu mors rapiet, in gloriam abscitos caeli cives
suosque filios et advocatos esse laetabitur, sacras aedes hic et spirituales et
materiales ornabit ac aedificabit, hic hic poterit virtutum omnium exercitia
habere, charitas subministrabit ingenio, quibus modis proximos iuvare possit
nunc visitando aegros, nunc pascendo essurientes, nunc ignorantes docendo, nunc
cooperiendo nudos, nunc oppressos sublevando, pussilanimes confortando et
denique videbit se ab omnibus suis derelictum in nullo verum solatium habere
ideoque corde sincero verum solumque amicum sibi diliget Jesum et hunc
crucifixum. Quae difficilia putabat facilia inveniet, sui victor omnia vincet.
Quia in hac vita nihil sperabit, omnia pro futura laborabit, durare contendet et
se se rebus servare131 secundis, non cedet malis, sed contra audentior ibit ad apostolicos
labores, quotidiana animabunt. Videbit enim, [fol. 23] qualiter avernalis ille
hostis insidias struat, technas paret, opponat fraudulentas machinas, quibus
irretitum detinet mundum et se sibique comissos a laqueis istis liberare
contendet, ingemiscet, quando videbit tam paucos summum illud bonum quaerere,
tam raros ad finem suum tendere et violento diaboli carnisque motu hanc vitam
transigere - uno verbo, huc petat, quem Deus vocat.
|
| Ad vos tandem Reverendi Patres Aquilini vel, quia sub auspiciis Augustissimae
piissimaeque Austriacae Aquilae quiescitis vel, quia tradito vobis a Deo
moderamine Austriacam provinciam suavi regimine pulos vestros ad irretortis
oculis defigendas acies in solem iustitiae edocetis, contendite et submittite,
provocate pulos vestros, ut in hunc solem clarissimum intenti huc advolent,
eiusque splendore oblectati addiscant ob eius pulchritudinem reliquis prodesse,
patriam omnesque mundi huius commoditates contemnere, ut Christo multas animas
lucrifaciant. Nunc scitis, quanta hic messis, quam operarii pauci. Cognita est
mihi florentissimae provinciae huius amplitudo, animorum magnanimitas, summa
charitas, cui non solum sufficit unus angustus vestris pectoribus apostolicis
provinciae orbis ideo et e vestro gremio concessis missionariis castrensibus
gaudet imperium. Dacia, Turcia, Curlandia de vestris apostolicis operariis
triumphat, paenitentiariae in Italia legationes in
Hispania, in Philippinis labores assidui gloriosam ac immortalem vestram reddunt
Societatem. Et huc vires vestras exercite huicque gentilitate indigenti
suppetias mittite, sub vestra o aquilarum puli tutela securae erunt hae alioquin
miserabiles rapacis avernalis accipitris praedae. Vestra sub protectione deum
Justitiae solem contemplari sciant132 et, quae ei placita sunt facere, semper vestro exemplo et verbo
provocati Evangelicae doctrinae praesidio instructi facile viam salutis
invenient. Sed et mei memores estote ac sanctissimis sacrificiis et orationibus
vestris spiritum meum excitate, ut vocationi apostolicae satisfacere valeam, ut
gratiis totque beneficiis a supremo datore acceptis correspondere studeam, ne
sint in vacuum labores coepti, ne cum aliis praedicavero, ipse reprobus
efficiar, ne cum aliis panem frango, ipse fame deficiam, Deo denique me
commendate, ut me det in caelestibus vos videre.
|
|
| Jesus Carichic seu in domo Jesu. |
| 20 Martii 1683 |
|
| HUMILLIMUS RR.133 VV.134 |
| Jesu in Christo |
| Joannes Rattkay |
|