Cantus Network

libri ordinarii of the Salzburg metropolitan province

Feedback

[INCIPIT LIBER ORDINARIUS ECCLESIAE SALISBURGENSIS]

INCIPIT ORDO ANTIPHONARII PER ANNI CIRCULUM

Secundum sex aetates saeculi disponitur ordo historiarum per circulum anni incipiens a septuagesima. In ipsa enim agitur de primordiis mundi et gestis primae aetatis. Secunda aetas notatur per diluvium et arcam Noe, tertia per fidelia facta Abrahae et ducatum Moysi. Mox interrumpitur aetatum distinctio propter annuum recursum dominicae passionis et paschalis festi, quo aetas ultima et futurae resurrectionis gloria praesignatur. Finitis sollemnitatibus designatur quarta aetas per David, quinta per transmigrationem Babylonis. Quae, quia usque ad adventum domini protenditur, notabilis efficitur patrum prius scriptis, deinde prophetarum, qui tunc leguntur vaticiniis, quae eundem adventum domini designant, licet quaedam etiam secundum eius adventum praefigurent. Ideo et pars eius ultima, id est ebdomada proxima ante adventum domini, a sanctis patribus praeparatio adventus domini vocatur. Quod dispositor lectionarii ostendit et excitat nos ad recolendum domini adventum dicens: Ecce dies veniunt. Sexta aetas incipit in adventu domini. Quem nullus ante quintas kalendas decembris nec post tertiam nonam decembris debet inchoare, sed in his septem diebus secundum auctoritatem Bedae et aliorum patrum, ubicumque dominicus dies evenerit, nec ultra quattuor ebdomadas protendetur umquam adventus domini minus saepe erit. Ab adventu domini usque ad nativitatem eius Te deum laudamus, Gloria in excelsis, Ite missa est dimittimus, quia maior est gloria novi testamenti quam veteris, cuius typum infra adventum domini observamus. Aliquanto etiam festivius nativitatem domini suscipimus, si huiusmodi glorificationes aliquamdiu suppressas quasi de novo die illa incipimus. In nataliciis apostolorum et sancti Nicolai sive dedicatione ecclesiae praedictas glorificationes non omittimus. Hinc usque post octavam pentecosten solitam mentionem sanctae crucis ad vesperam sive ad matutinum, et in sexta feria, et de sancta trinitate in dominicis diebus reticere solemus. Nam quod quidam illo brevissimo spatio, quod purificationem sanctae Mariae et septuagesimam aliquando disiungit, mentionem sanctae crucis assumunt, non adeo congruum videtur, cum eo tempore de infantia Christi potius quam de eius passione cantetur atque legatur. Item alio modo. In dominica prima de adventu domini quidam legunt EV Erunt signa, eo quod sanctus Gregorius in libro homiliarum illud in primis posuerit. Sed parum attendunt, quia idem apostolicus in eodem libro huiusmodi ordinem non attendit, in quo plura evangelia penitus non tetigit. Insuper et quae exposuit multotiens posteriora prioribus anteponere consuevit. Alii evangelium initii Marci evangelistae legunt, sed quia inusitatum est, pauci assentiunt. Nos autem ex antiqua traditione Cum appropinquaret legimus, non utique sedi apostolicae, si aliter iusserit, praeiudicantes, sed interim auctoritatem sanctorum patrum sectantes. Nam sanctus Hieronymus in libro comitis ita ordinavit, cuius libri ordinem et sanctus Gregorius diligentissime observavit, sive dum lectionibus et evangeliis missales orationes in sacramentario adaptaret, sive dum antiphonas ex eisdem evangeliis quam plurimis diebus in antiphonario attitularet. Ipsum quoque evangelium Cum appropinquaret, etsi de itinere domini ad passionem historialiter videatur, non tamen istius adventus omnino obliviscitur, cum pueri Hebraeorum in laude eius illud psalmistae in altum proclament: Benedictus qui venit. Quod auctor antiphonarii de hoc adventu procul dubio intellexit, cum inde responsorium in historiam dominicae nativitatis composuerit.

[DOMINICA PRIMA ADVENTUS]

In adventum domini Ad vesperam RP Ecce dies veniunt. Post Gloria patri iteratur responsorium, quod quidam contra auctoritatem in priori sabbato anticipent. Conditor alme siderum. VS Rorate caeli desuper. AM Ecce nomen domini 1-a. Hac nocte et in secunda vespera dicetur tantum una oratio. Sed deinceps secunda oratio de sancta Maria Deus qui de beatae Mariae. Tertia oratio de omnibus sanctis Conscientias nostras. Versus ad collectas Ave Maria gratia plena. VS Spiritus sanctus superveniet in te. VS Egredietur virga de radice Iesse. VS Egredietur dominus. De omnibus sanctis VS Ex Sion species. Ad matutinum AC Spiritus sanctus. Ad vesperas AC Ne timeas Maria 8-a. AC Angelus domini 1-a. AC Ante*quam convenirent. AC Missus est Gabriel angelus 8-c, differtur, dum idem evangelium legatur. De omnibus sanctis AC Ecce dominus veniet. Sed ideo hac dominica eaedem antiphonae vitantur, quia nondum sunt cantatae in historiis.

Ad completorium CP Patientes estote. *vel Tu in nobis es domine propter collectam. HY Veni redemptor gentium. AD Qui venturus est veniet 4-a.

[Ad matutinum] INV Ecce venit rex. PS Venite exultemus. HY Verbum supernum. In primo nocturno AN Scientes quia hora 4-a. PS Beatus vir. VS Egredietur virga. Ab adventu domini usque ad nativitatem eius legatur Isaias propheta. RP Aspiciens a longe. Quod et sola hac nocte *dicitur cum tribus versibus. Infra ebdomadam repetitur tantum cum uno versu. Tres dicimus versus, ut monstremus Christum venturum esse omnium salvatorem et eorum, qui in naturali lege fuerant, quos et terrigenas vocat dicens Quique terrigenae. Ite. Quia adhuc tales erant, quales eos terra genuerat: nec lege informati, nec plena fide. Unde et nationes nominantur, qui manent, sicut nati sunt, et gentes, ut geniti sunt. Qui tamen aliqui credebant et optabant adventum domini, ut Moyses, qui dixit Mitte quem missurus es, et eorum, qui erant sub lege: quos significat versus Qui regis Israel. Nuntia nobis. Et eorum iustorum, qui discesserant a saeculo, qui etiam eum expectabant apud inferos: quod significat versus Tollite portas. Qui regnaturus. Gloria patri gratias agit pro eis, qui sub gratia iam sunt. Post Gloria patri iteratur responsorium. RP Aspiciebam. RV Ecce dominator. RP Missus est Gabriel. RV Ave Maria. In secundo nocturno AN Nox praecessit 4-a. VS Egredietur dominus. Hic legantur sermones de adventu domini. RP Ave Maria. RV Tollite portas. RP Salvatorem expectamus. RV Praeoccupemus. RP Audite verbum. RV A solis ortu. In tertio nocturno AN Hora est iam 8-c. VS Ex Sion species. EV Cum appropinquaret Iesus Bethaniam. RP Ecce virgo concipiet. RV Tollite portas. RP Obsecro domine. RV A solis ortu. RP Laetentur caeli. RV Ecce dominator. Quod et post Gloria patri iterabitur, quia infra adventum domini et nativitatem eius Te deum laudamus non canitur, nisi in sollemnitatibus sanctorum *ad binos. Sed ad matutinum sanctae Mariae nec tunc quidem dicitur.

Ad laudes AN In illa die stillabunt montes 8-a. AN Iucundare filia Sion 8-c. AN Ecce dominus veniet et omnes sancti 5-a. AN Omnes sitientes venite ad 7-c. AN Ecce veniet propheta magnus 4-b. HY Vox clara. VS Vox clamantis in deserto. AB Spiritus sanctus 8-a.

Ad primam AN Bethlehem non es minima 4-b. CP Regi saeculorum immortali. Responsorium ad primam mutamus secundum reliqua responsoria cursuum. RB Christe fili dei vivi miserere nobis. RV Qui sedes ad dexteram patris omnipotentis usque in vigiliam nativitatis domini, exceptis festivitatibus sanctorum.

Ad tertiam AN Dicite filiae Sion 8-c. RB Veni ad liberandum nos. RV Et ostende faciem. VS Timebunt gentes.

Ad sextam AN Tuam domine excita potentiam. RB Ostende nobis domine misericordiam. RV Et salutare. VS Memento nostri domine.

Ad nonam AN In tuo adventu erue 1-a. RB Super te Hierusalem. RV Et gloria eius. Domine deus virtutum.

Ipso die ad processionem dicatur RPP Missus est Gabriel. In reditu nonum responsorium.

[Ad missam] Usum etiam dalmaticarum et subtilium omittimus in praesentiam eius, cuius adventum expectamus, ut tanto gloriosior appareat. Praefationes etiam de sancta trinitate et de sancta Maria reticemus, sed tantum cottidianum dicere solemus cum una *tantum collecta ad missam. Credo in unum dicitur. Missa cum Benedicamus domino clauditur.

Ad secundam vesperam RP Festina ne tardaveris. RV Veni domine. RV Gloria patri. RP Festina. HY Conditor alme. VS Rorate caeli desuper. AM Ne timeas Maria 8-a.

[COMMENTARIUS]

Si festum sancti Andreae in dominicam adventus domini evenerit, de adventu domini per omnia cantetur. De sancto Andrea vero antiphona * Mox ut vocem. Videns Andreas et oratio ad vesperas et ad matutinum et ad missam dicatur. In secunda vespera dominici adventus de ipso festo plenarie cantetur. Idem observandum erit de festis Nicolai, Luciae virginis, Thomae apostoli.

FERIA SECUNDA PRIVATIS DIEBUS

[Ad matutinum] INV Regem venturum dominum. *Ab hinc flectamus genua in inchoationem horarum usque ad nativitatem domini exceptis festis diebus. Una nocte versus Egredietur virga, alia Egredietur dominus, tertia VS Ex Sion species. Sed ad laudes non mutatur VS Vox clamantis. AB Angelus domini 1-a. Post primam collectam hic de sancta Maria et de omnibus sanctis, ut supra dictum est.

Ad primam AN Veni domine visitare nos 7-a. CP Omnis enim, vel CP Domine miserere nostri de Isaia propheta, quia satis congruum videtur esse tempori adventus et nativitatis domini. *In capitulo dicantur quinque psalmi usque ad nativitatem domini, exceptis festis diebus et dominicis.

Ad tertiam AN Veni et libera nos deus 8-c. Responsoria cum versibus suis, sicut praenotata sunt, dicantur usque in vigiliam nativitatis domini.

Ad sextam AN Tuam domine 4-b.

Ad nonam AN In tuo adventu erue 1-a.

Ad vesperas AM Hierusalem respice 7-a.

FERIA TERTIA

[Ad laudes] AB Antequam convenirent 1-a.

[Ad vesperas] AM Quaerite dominum 4-a.

FERIA QUARTA

[Ad laudes] AB De Sion exibit lex et verbum 2-a.

[Ad vesperas] AM Veniet fortior me 8-g.

FERIA QUINTA

[Ad laudes] AB Benedicta tu in mulieribus 4-b.

[Ad vesperas] AM Expectabo dominum 4-b.

FERIA SEXTA

[Ad laudes] AB Ecce veniet deus et homo 1-d.

[Ad vesperas] AM Ex Aegypto vocavi filium meum 4-c.

SABBATO

[Ad laudes] AB Sion noli timere ecce deus tuus veniet 4-c.

[Ad vesperas] AM Ecce in nubibus caeli filius 1-a.

[COMMENTARIUS]

Ubi plures antiphonae fuerint in feriis, memento, ut ad horas dicantur. Si festum aliquod inciderit, de quo cantandum sit, tamen in fine dicatur ferialis antiphona et oratio dominicalis ad vesperam et matutinum. Et si plenum officium erit, dicantur sollemniter hymni ad cursus, et responsoria ad primam secundum reliqua responsoria * cursuum.

DE SANCTO NICOLAO

[Ad vesperas] Super psalmos AN Omnibus se invocantibus 4-a. PS Laudate pueri. RP Beatus Nicolaus. HY Plaudat. VS Gloria et honore. AM O pastor aeterne 1-a.

[Ad matutinum] INV Confessorum regem. PS Venite exultemus. HY Iste confessor. In prima nocturna AN Nobilissimis 1-a. PS Beatus vir. AN Postquam domi 2-a. PS Quare fremuerunt. AN Pudore bono 3-a. PS Domine quid multiplicati. Gloria et honore. RP Confessor dei. RV Erat enim. RP Operibus sanctis. RV Vocem quippe. RP Quadam die. RV Mox illis clamantibus. In secundo nocturno AN Auro virginum 4-a. PS Cum invocarem. AN Innocenter puerilia 5-b. PS Verba mea. AN Gloriam mundi 6-a. PS Domine dominus noster. VS Posuisti domine. RP Audiens Christi confessor. RV Statimque. RP Qui cum audissent. RV Clara quippe voce. RP Beatus Nicolaus. RV Ut apud Christum. In tertio nocturno AN Pontifices almi divina 7-a. PS Domine quis habitabit. AN Sanctus quidem triticum 8-a. PS Domine in virtute. AN Muneribus datis 1-a. PS Domini est terra. VS Magna est gloria eius. RP Ex eius tumbae. RV Catervatim. RP Summe dei praesul. RV Qui tres pueros. RP Dum mirensium. RV Tam diu quippe. * Te deum laudamus.

Ad laudes AN Beatus Nicolaus 8-a. AN Ecclesiae sic sanctae frequentans limina 8-a. AN Infantia teneriori decursa corpus 8-a. AN Sancte et iuste vivendo ad honorem 8-a. AN Sancte Nicolae 4-d. HY Iesu redemptor. VS Iustus ut palma. AB O per omnia 8-a.

Ad horas laudes dicantur et

Ad secundam vesperam HY Plaudat laetitia. VS Iustus ut palma. AM O Christi pietas 6-a.

[COMMENTARIUS]

Memento etiam, quod hoc in festo et in festis apostolorum ad primum completorium cantes super canticum Nunc dimittis AD Pacem tuam quaesumus 4-a, ad secundum vero AD *Vigila super nos 4-d. In mediocribus vero festis novem lectionum, verbi gratia beatae Luciae, ad primum completorium dicatur AD Vigila super nos 4-d, ad secundum vero AD Qui venturus est 4-a.

DOMINICA SECUNDA

Ad vesperas RP Rex noster. HY Conditor alme. VS Rorate caeli desuper. AM Leva Hierusalem 1-d.

[Ad matutinum] INV Rex noster. PS Venite. HY Verbum supernum. In primo nocturno AN Scientes 4-a. Tres legantur lectiones de Isaia propheta. RP Hierusalem cito. RV Israel si me. RP Ecce dominus. RV A solis ortu. RP Hierusalem. VS Leva in circuitu. In secundo nocturno AN Nox praecessit 4-a. Quarta LS Superiore dominica capitulum evangelicum. RP Civitas Hierusalem. RV Ecce dominator. RP Ecce veniet dominus. RV Ecce dominator. RP Sicut mater consolatur. RV Deus a Libano. In tertio nocturno AN Hora est 8-c. EV Erunt signa in sole et luna. RP Hierusalem plantabis. RV Deus a Libano. RP Egredietur dominus. RV Deus a Libano. RP Rex noster. RV Ecce agnus.

Ad laudes AN Ecce in nubibus caeli 1-a. AN Urbs fortitudinis nostrae Sion 7-d. AN Ecce apparebit dominus et 7-a. AN Montes et colles cantabant coram 1-a. AN Ecce dominus noster 3-b. HY Vox clara. VS Vox clamantis. AB Super solium David 8-a.

Ad primam AN Bethlehem non es minima 4-d.

Ad tertiam AN Dicite filiae 8-d.

Ad processionem RPP Hierusalem cito. RV Israel. Gloria patri. In reditu RPP Rex noster.

Ad sextam AN Tuam domine excita 4-b.

Ad nonam AN In tuo adventu erue 1-a.

In secundas vesperas RP Festina ne tardaveris. AM Beata es Maria quae credidisti 8-a.

FERIA SECUNDA

[Ad laudes] AB De caelo veniet dominator 7-a.

[Ad vesperas] AM Ecce rex veniet dominus terrae 4-b.

FERIA TERTIA

[Ad laudes] AB Super te Hierusalem orietur dominus et gloria 4-b.

[Ad vesperas] AM Vox clamantis in deserto 5-b.

FERIA QUARTA

[Ad laudes] AB Ecce mitto angelum meum qui 7-a.

[Ad vesperas] AM Sion renovaberis 4-c.

FERIA QUINTA

[Ad laudes] AB Tu es qui venturus es domine quem 7-c.

[Ad vesperas] AM Qui post me venit 4-b.

FERIA SEXTA

[Ad laudes] AB Cantate domino canticum novum 7-a.

[Ad vesperas] AM Erumpent montes 7-a.

SABBATO

[Ad laudes] AB Dicite *pusillanimes 1-b.

Ad tertiam AN Levabit dominus 1-a.

DE SANCTA LUCIA

[Ad vesperas] RP Grata facta est. RV Adiuvabit. HY Iesu corona. VS Specie tua. AM In tua patientia 1-a.

Ad completorium CP Tu in nobis es domine et nomen tuum. AD Vigila super nos 4-d.

[Ad matutinum] INV Regem virginum. HY Iesu corona. In primo nocturno AN O quam pulchra 7-c. PS Domine dominus. AN Sicut myrra electa 4-b. PS Caeli enarrant. AN Nigra sum sed formosa 3-b. PS Domini est terra. VS Specie tua. RP Veni sponsa. RV Veni electa. RP Concupivit rex. RV Specie tua. RP Haec est virgo. RV Media. In secundo nocturno AN Specie tua et pulchritudine 7-c. PS Eructavit. AN Adiuvabit eam 7-c. PS Deus noster refugium. AN Sicut laetantium 7-c. PS Fundamenta. VS Diffusa est gratia. RP Propter veritatem. RV Dilexisti. RP Dilexisti. RV Specie tua. RP Veni electa. RV Specie tua et. In tertio nocturno AN Surge aquilo 7-c. PS Cantate i. AN Vulnerasti cor meum 8-a. PS Dominus regnavit exultet. AN Aquae multae 8-g. PS Cantate domino ii. VS Audi filia et vide. RP Lucia virgo. RV Sicut per me. RP Rogavi dominum. RV Pro eo ut me. RP Grata facta. RV Adiuvabit. Post Gloria patri iterabitur.

Ad laudes AN Orante sancta Lucia 7-d. AN Lucia virgo quid a me petis 7-a. AN Per te Lucia virgo civitas Syracusana 8-a. AN Benedico te pater domini mei Iesu 8-a. AN Tanto pondere eam fixit 7-c. HY Virginis proles. VS Adiuvabit eam dominus. AM Columna es immobilis 1-a.

Ad horas dicimus laudes.

In secunda vespera AN Orante sancta 7-d. PS Dixit dominus. AN Lucia virgo 7-a. PS Laudate pueri. AN Per te Lucia virgo 8-b. PS Laetatus sum. AN Tanto pondere 7-c. PS Nisi dominus. AN Columna es immobilis 1-a. PS Lauda Hierusalem. HY Virginis proles. VS Adiuvabit. AM Soror mea Lucia virgo deo 8-b.

[ANTIPHONAE MAIORES]

AM O sapientia. Veni ad docendum 2-a. AM O adonai et dux domus Israel. Veni ad redimendum nos in bracchio 2-a. AM O radix Iesse qui stas in signum. Veni ad liberandum nos iam noli 2-a. AM O clavis David et sceptrum. Veni ed educ vinctos de domo 2-a. AM O oriens splendor lucis aeternae. Veni et illumina sedentes 2-a. AM O rex gentium et desideratus. Veni salva hominem quem de 2-a. AM O Emmanuel rex et legifer. Veni ad salvandum nos domine deus 2-a. AN O virgo virginum quomodo fiet istud quia nec primam 2-a. AN O Gabriel nuntius caelorum qui ianuis clausis ad me intrasti 2-a. AN O rex pacifice tu ante saecula nate per auream egredere portam 2-a. AN O Hierusalem civitas regis summi leva in circuitu oculos tuos 2-a. AN O mundi domina regio ex semine orta ex tua iam Christus processit alvo 2-a. AN O Thoma Didyme per Christum quem meruisti tangere te precibus 2-a. Has antiphonas solemus initiare quintas decimas kalendas ianuarii. Quae autem restant, si placet, ad horas cantare poteris.

DOMINICA TERTIA

Ad vesperas RV Ecce radix Iesse. RV Deus a Libano. HY Conditor alme. VS Rorate caeli. AM Ante me non est formatus 1-a.

[Ad matutinum] INV Dominum qui venturus. PS Venite. Hymnum et antiphonas super nocturnos cum versibus suis ut in prima dominica. [In primo nocturno] RP Ecce apparebit. RV Ecce dominator. RP Bethlehem civitas. RV Deus a Libano. RP Qui venturus est. RV Ex Sion species. [In secundo nocturno] RP Suscipe verbum. RV Ave Maria. RP Aegypte noli flere. RV Ecce dominator. RP Prope est ut veniat. RV Qui venturus est. [In tertio nocturno] EV Cum audisset Ioannes in vinculis. RP Descendet dominus. RV A solis ortu. RP Docebit nos dominus. RV Ex Sion species. RP Ecce radix Iesse. RV Deus a Libano.

Laudes AN Veniet dominus et non tardabit 1-e. AN Hierusalem gaude gaudio magno 8-a. AN Dabo in Sion salutem et in Hierusalem 8-a. AN Montes et omnes colles humiliabuntur 5-a. AN Iuste et pie vivamus 2-a. HY Vox clara. VS Vox clamantis. AB Ioannes autem cum audisset 1-a.

Ad primam AN Bethlehem.

Ad tertiam AN Dicite filiae.

Ad processionem RPP Suscipe verbum. Ave Maria. Quod si non suffecerit, cantabis RPP Veni domine. In reditu RPP Ecce radix.

Ad sextam AN Ite dicite Ioanni 1-e.

Ad nonam AN In tuo adventu 1-a.

Ad [secundas] vesperas AM Tu es qui venturus es 8-c.

FERIA SECUNDA

[Ad laudes] AB Dicit dominus paenitentiam 8-a.

[Ad vesperas] AM Beatam me dicent 8-a.

FERIA TERTIA

[Ad laudes] AB Consurge consurge induere 2-a.

[Ad vesperas] AM Elevare elevare consurge 8-a.

FERIA QUARTA

[Ad laudes] AB Ponam in Sion salutem et in Hierusalem 8-c.

[Ad vesperas] AM Ponent domino gloriam et laudem 5-a.

FERIA QUINTA

[Ad laudes] AB Consolamini consolamini popule 2-a.

[Ad vesperas] AM Laetamini cum Hierusalem 5-a.

FERIA SEXTA

[Ad laudes] AB Dies domini sicut fur ita in nocte 1-f.

[Ad vesperas] AM Hoc est testimonium quod perhibuit 1-a.

SABBATO

[Ad laudes] AB Quomodo fiet istud 7-a.

[Ad vesperas] AM Dabit illi dominus 1-a.

DE IEIUNIO HIEMALI IN EBDOMADA TERTIA ADVENTUS DOMINI SEMPER CELEBRANDO

In hiemali ieiunio, quod in proximo sabbato ante vigiliam nativitatis dominicae semper est observandum, nihil in officiis variatur. Et notandum omnes apostolicos, a beato Petro usque ad Simplicium papam, ordinationes tantum in ieiunio decembris celebrasse, ut in romano pontificali legitur. Unde et istud ieiunium non immerito plenius quam reliqua suum habet officium. Nam reliqua aliunde nunc ex toto, nunc ex magna parte per suas ferias inofficiantur. In omni ieiunio quattuor temporum, nisi infra pentecosten, genua flectimus, in quarta quidem feria ad priorem tantum orationem sine salutatione prolatam, nam secunda sine genuflexione recitatur. In sabbato autem omnes orationes genuflexio * sine salutatione praecedit, praeter illam de camino, ubi etiam salutatio praemittitur absque flexione genuum, more trium puerorum, qui statuam adorare noluerunt cum gentibus. Ordo etiam praecipit, ut infra hymnum trium puerorum non sedeamus, ne illis in camino laborantibus nos inertiae sessionis dediti esse videamur contrarii.

CUR SABBATUM DUODECIM LECTIONUM DICATUR

Hoc autem sabbatum, quamvis sex lectiones habeat tantum, dicitur tamen duodecim lectionum, eo quod antiquitus eaedem lectiones bis legebantur graeca lingua videlicet et latina. Sciendum autem secundum Callistum papam et martyrem huiusmodi ieiunia quater in anno celebrari constituisse, quae prius ter in anno tantum celebrata sunt. Sicut idem apostolicus ad Benedictum episcopum scribens testatur. Observandum etiam est, ut in hoc ieiunio ad nocturnos evangelia legantur. Quarta quidem feria Missus est Gabriel cum antiphona super Benedictus Missus est Gabriel 8-d. Sexta vero feria EV Exurgens Maria cum antiphona super Benedictus Ex quo facta 1-a. Sabbato autem EV Anno quintodecimo cum antiphona ex eo sumpta super Benedictus Omnis vallis implebitur 5-b.

[DE FESTO SANCTI THOMAE APOSTOLI]

Si festum sancti Thomae apostoli in quamlibet harum feriarum inciderit, de ipso per omnia dicatur. Verbi gratia: Si secunda vel tertia vel quinta feria vigilia eius fuerit, de vigilia ad nonam missa celebretur. Si vero in diem ieiuniorum occurrerit, recitata prima collecta de ieiunio, secunda de vigilia dicatur. Dicta itaque collecta de festo *ad vesperam, antiphona dicatur de adventu domini O clavis David. Ad matutinum legatur EV Thomas unus ex duodecim usque ad illum locum Beati qui non viderunt et crediderunt. Homiliam ab eo loco incipe, ubi dicitur Iste unus discipulus defuit. Lege tres lectiones usque ad illum locum, ubi Gregorius de pascha loquitur. In evangelio Thomas qui dicitur Didymus 1-a. Post collectam de festo omni anno memor esto, ut semper cantes AC Nolite timere quinta enim die 8-a. Cavendum vero est, ne haec sola antiphona usquam transponatur, quia haec dies *est quinta a nativitate domini. In secunda vespera AM Quia vidisti 8-a. Notandum quoque et observandum diligenter, ut, cum feriales antiphonae inciderint super Magnificat vel Benedictus cantandae, quae videntur sonare de sancta Maria, ad adventum domini pertinere, verbi gratia: Angelus domini. Antequam convenirent. AE Beatam me dicent. AE Beata es Maria. Ideoque collectam de adventu domini recipere, qua dicta nihilominus de sancta Maria una quaelibet ex ipsis dici debere.

DOMINICA QUARTA

Ad vesperas RP Non auferetur. HY Conditor alme. VS Rorate caeli desuper.

[Ad matutinum] INV Vigilate animo. PS Venite exultemus. Hymnum et antiphonas super nocturnas cum versibus ut in prima dominica. [In primo nocturno] RP Canite tuba. RV A solis ortu. RP Vicesima quarta die. RV Ego sum. RP Non auferetur sceptrum. RV Pulchriores sunt oculi eius vino. [In secundo nocturno] sermo Augustini Vos inquam convenio o Iudaei. RP Me oportet minui. RV Hoc est testimonium. RP Ecce iam venit plenitudo. RV Prope est ut veniat. RP Virgo Israel revertere. RV A solis et occasu. [In tertio nocturno] EV Miserunt Iudaei. RP Iuravi dicit dominus. RV A solis ortu. RP Non discedimus. RV Domine. RP Intuemini quantus. RV Et dominabitur.

Matutinales laudes AN Canite tuba in Sion 1-a. AN Ecce veniet desideratus cunctis 1-a. AN Erunt prava in directa et aspera 1-f. AN Dominus veniet occurrite illi 1-a. AN Omnipotens sermo tuus 2-a. HY Vox clara. VS Vox clamantis. AB Ave Maria gratia plena 1-a.

Ad primam AN Bethlehem non es minima 4-d.

Ad tertiam AN Dicite filiae Sion 8-c.

Ad processionem RPP Ecce iam venit vel Virgo Israel. In reditu RPP Intuemini quantus.

Ad sextam AN Ecce deus noster et expectabamus 8-a.

Ad nonam AN In tuo adventu 1-a.

[DE HISTORIA CLAMA]

Regula de feriis quomodo vel quando cantandae sint, quas quidam aestimant propter hiemale ieiunium esse institutas, sed falluntur propter rationem subiectam. Si romana auctoritas illas ferias, scilicet Clama in fortitudine, cum sequentibus feriis ad hoc instituisset, ante dominicam vacantem, id est Canite tuba, has quoque sicut diurnalia eiusdem ieiunii officia collocaret. Nam hoc quoque in omnibus eiusmodi ieiuniis observatur, ut officia eorum semper dominicam vacantem praecedant, quae etiam semper post ipsa observatur iuxta statuta sanctorum patrum, aut penitus praetermittitur. Nec utique aliqua dominica vacans proprie dicitur, nisi quae huiusmodi ieiunii officia indivise sequitur, a quibus etiam ipsa inofficiatur, si necesse fuerit, ut observetur. Praeterea si eaedem feriae pro ieiunio institutae essent, secundam, tertiam, quintam feriam eodem modo ut quartam et sextam et sabbatum inofficiatas haberet, dum tamen nihil ad illas praedictum ieiunium pertineret. Patet igitur has ferias non pro ieiunio, sed potius ad hoc esse institutas, ut proxima ebdomada ante nativitatem domini sicut et ante pascha tanto plus in officiis habeat, quanto vicinior dominicae sollemnitati existit. Nam et antiphonarius hoc innuere videtur, qui historiam Canite tuba proximam dominicam ante nativitatem domini vocat et hanc, id est Clama in fortitudine, infra ebdomadam eiusdem dominicae canendam subsequenter insinuat, singulis feriis singulas matutinales laudes attribuens. Sunt autem ita descriptae, ut eo anno observantur, cum nativitas domini in dominica et vigilia in sabbato occurrit, quod et sic habet antiphonarius Nolite timere in quarta praecedenti feria descripta, et AN Expectetur sicut pluvia de cantico sabbati vigiliae ascripta demonstratur. Unde et ipsum sabbatum speciali matutinali laude insigniri non necesse habuit. Nam omni anno aut eiusdem vigiliae officium obtinebit aut alterius feriae, quam eadem vigilia eo anno occupaverit, illo non negligenter observato, ut sabbatum semper de vigilia ferialem psalmum et canticum cum antiphona possideat. Et vigilia ipsius feriae, quam sibi vindicavit, ferialem psalmum et canticum cum antiphona obtineat. Sciendum autem in antiquis antiphonariis ante nativitatem domini nonnisi septem officia continuari, videlicet vacantis dominicae et quinque feriarum, atque vigiliae. Unde et annuatim eadem officia ab octava die, quae nativitatem domini praecedit, congrue incipimus, ut totam illam septimanam statutis officiis celebrem habeamus, nec tamen aliquam diem praeter sanctorum patrum institutionem huic celebritati ex parte nostra applicemus. Et hoc quoque non otiose notandum, quia huius septimanae officia, etsi specialiter pro ieiunio, ut probatum est, non sint instituta, numquam tamen illud omnino relinquunt, nisi eo anno, dum nativitas domini in dominica occurrit. Tunc enim vigilia in sabbato evenit, et hoc ieiunium extra hanc septimanam in praecedenti sabbato celebrari compellit. Nam officium vigiliae et ieiunii simul in una die competenter nequeunt observari. In omnibus autem aliis annis idem ieiunium aut ex integro aut ex alia parte praedictae septimanae includitur et per legitimas ferias eius celebratur. Unde et antiphonae de evangeliis huius ieiunii, quamvis multotiens cum ipso anticipentur, merito tamen quarta et sexta feria et sabbato eiusdem septimanae describuntur, quia easdem ferias idem ieiunium adeo frequentat, ut vix uno anno illas ex integro derelinquat. Item de eodem. Sciendum est septem ferias ante vigiliam domini cum matutinalibus laudibus antiphonarii celebrari debere, septimaeque feriae antiphonas deesse, nisi a praecedentibus colligantur, sicut in ipsis feriis annotabimus. Quaecumque autem feriae in proxima ebdomada propter missam sancti Thomae apostoli aut festos dies natalis impediuntur, ne suo in loco celebrentur, in tertia ebdomada adventus domini celebrentur, in easdem antecedentis septimanae ferias transponantur. Verbi gratia: Festum sancti Thomae, si sit in secunda vel tertia feria proximae ebdomadae, matutinale officium illarum feriarum in prioris septimanae feriam secundam vel tertiam transponatur, ceterae omnes feriae, nisi a diebus natalis fiat impeditio, in eadem videlicet proxima natali ebdomada agentur. Item, si vigilia natalis domini tertia vel quarta feria extiterit, praecedentes feriae, hoc est secunda ac tertia, cum antiphonis suis celebrabuntur. Ceterae in priori, ut dictum est, ebdomada observabuntur. Observandum est etiam, ut, quotienscumque vacantis ebdomadae feriae in ebdomadam praecedentem transferuntur, feriales antiphonae eiusdem ebdomadae ad horas dicantur. His annectendum congruum videtur, ut quotienscumque festa sanctorum, de quibus agitur plenum officium, verbi gratia sancti Nicolai, sanctae Luciae, sancti Thomae, infra adventum et nativitatem domini sabbato occurrerit, secundam vesperam non de ipsis, sed de adventu domini esse celebrandam.

FERIA SECUNDA

[Ad matutinum] INV Surgite vigilemus venite adoremus. PS Venite exultemus domino. RP Clama in fortitudine. RV Supra montem. RP Orietur stella ex Iacob. RV Et adorabunt. RP Modo veniet dominator. RV Orietur in.

Matutinales laudes AN Ecce veniet dominus princeps regum terrae 4-b. AN Dum venerit filius hominis 8-g. AN Ecce iam veniet plenitudo temporis 5-a. AN Haurietis aquas in gaudio de 5-b. AN Egredietur dominus de loco 4-a. AB Egredietur virga de radice 1-a.

FERIA TERTIA

[Ad matutinum] INV Surgite vigilemus ut in priori nocte. RP Egredietur dominus. RV Ex Sion. RP Praecursor pro nobis ingreditur. RV Ecce dominator dominus. RP Videbunt gentes iustum. RV Et eris corona.

Matutinales laudes AN Rorate caeli desuper et nubes pluant 4-a. AN Emitte agnum domine dominatorem 4-a. AN Ut cognoscamus domine in 4-a. AN Da mercedem domine sustinentibus 4-b. AN Lex per Moysen data est 1-a. AB Tu Bethlehem terra Iuda 3-b. [De sancta Maria] AC Ecce ancilla domini 8-e.

FERIA QUARTA

[Ad matutinum] INV Surgite vigilemus. PS Venite. RP Emitte agnum domine. RV Ex Sion species. RP Rorate caeli desuper. RV Emitte agnum. RP Germinaverunt. RV Ecce dominator.

Matutinales laudes AN Propter Sion 4-b. AN Prophetae praedicaverunt nasci 1-a. AN Spiritus domini super me evangelizare 1-a. AN Ecce veniet dominus ut sedeat 4-b. AN Annuntiate populis et dicite 4-a. AB Missus est Gabriel 8-c.

FERIA QUINTA

[Ad matutinum] INV Ecce venit plenitudo. PS Venite exultemus. RP Egredietur virga. RV Rorate caeli. RP Annuntiatum est. RV Descendit. RP Nascetur nobis. RV Ecce advenit.

Ad laudes AN De Sion veniet dominus omnipotens ut salvum faciat 1-b. AN Convertere domine aliquantulum 8-a. AN De Sion veniet qui regnaturus est 1-b. AN Ecce deus meus et honorabo eum 8-a. AN Dominus legifer noster dominus 3-b. AB Intuemini quantus sit 4-b.

FERIA SEXTA

[Ad matutinum] INV Populus Sion ecce. PS Venite exultemus. RP Radix Iesse. RV Ex Sion species decoris. RP Montes Israel ramos. RV Rorate. RP Ecce dominus veniet. RV Ecce dominus.

Ad laudes AN Constantes estote 2-a. AN Ad te domine levavi animam meam 4-b. AN Veni domine et noli tardare relaxa 4-b. AN Deus a Libano veniet et splendor 1-a. AN Ego autem ad dominum 4-b. AB Ex quo facta est 1-a.

SABBATO

[Ad matutinum] INV Populus Sion ecce. PS Venite exultemus. RP Egredietur virga. RV Rorate. RP Annuntiatum est. RV Descendit. RP Nascetur nobis. RV Ecce advenit.

Ad laudes AN Ponam in Sion 8-c. AN Ponent domino gloriam et laudem eius 5-a. AN Consolamini consolamini popule meus 2-a. AN Expectetur sicut pluvia eloquium 4-b. AN Laetamini cum Hierusalem 5-a. AB Omnis vallis implebitur 5-b.

IN VIGILIA NATALIS DOMINI

Ad vesperam RP De illa occulta. RV Ex Sion species. HY Conditor. VS Rorate caeli. AM O Emmanuel 2-a. Preces omittimus ab hinc usque post octavam epiphaniae *praeter ad completorium et primam. Cursum sanctae Mariae, et quindecim gradus omittimus usque post octavam sancti Stephani.

Ad completorium CP Propter Sion. HY Veni redemptor. AD Qui venturus est veniet 4-a. Preces dicantur more solito usque Sacerdotes, sequente versu Constantes estote cum oratione ad vesperas dicta. Hoc quoque providendum est, quod vigilia domini, cum in dominicam evenerit, sex sibi responsoria de dominicali historia Canite tuba in Sion cum dominicalibus psalmis assumat et tria de vigilia domini, tria vero ultima historiae et matutinales laudes *et invitatorium Vigilate cum ferialibus psalmis sabbato concedat.

[Ad matutinum] INV Hodie scietis quia. PS Venite. HY Verbum supernum. In prima nocturna AN Scientes 4-a. VS Hodie scietis. Tres lectiones legantur de Isaia propheta. In secundo nocturno AN Nox praecessit 4-a. VS Crastina die delebitur iniquitas terrae. Hic legantur tres *lectiones de sermonibus patrum Legimus sanctum Moysen. In tertio nocturno AN Hora est 8-b. VS Expectetur sicut pluvia. EV Cum esset desponsata mater. Haec ita peragantur, cum vigilia domini in dominicam venerit. Quando vero in secundam vel aliam quamcumque feriam occurrerit, legatur tantum evangelium praedictum. RP Sanctifi*camini. RV Hodie scietis. RP Constantes estote. RV Vos qui in pulvere. RP Sanctificamini filii. RV Ecce.

Ad laudes AN Iudaea et Hierusalem nolite 8-a. AN Hodie scietis quia veniet dominus 8-e. AN Crastina die delebitur iniquitas 4-a. In quacumque feria vigilia natalis domini evenerit, antiphona congrua eiusdem feriae super canticum de supradictis ferialibus imponatur, verbi gratia: Si dominica fuerit, dicatur AB Dominus veniet occurrite illi dicentes 1-a. Si fuerit feria secunda AB Haurietis aquas 5-b. Si fuerit feria tertia AB Da mercedem 4-b. Si feria quarta AB Ecce veniet Dominus ut sedeat 4-b. Si feria quinta AB Ecce deus meus et honorabo 8-a. Si feria sexta AN Deus a Libano veniet 1-a. Si sabbato AB Expectetur sicut pluvia 4-b. AB Crastina erit vobis salus 8-f. HY Vox clara. VS Constantes estote. AB Ioseph fili David noli 7-a.

Ad primam AN Scitote quia prope est regnum dei 8-b. Secundum melodiam responsoriorum sequentium horarum dicatur RB Christe fili dei vivi miserere nobis. RV Qui sedes ad dexteram dei patris omnipotentis. *Hac die in capitulo pronuntiatur nativitas domini. Singuli procedentes dicant silentio orationem dominicam, et praelatus dicat collectam Deus qui nos redemptionis. Idem observetur in annuntiatione beatae Mariae cum collecta Deus qui de beata Maria.

Ad tertiam AN Levate capita vestra ecce 1-a. RB Hodie scietis quia veniet dominus. RV Et mane videbitis. VS Crastina die delebitur.

[Ad processionem] Si dominica fuerit post aspersionem, cantabitur *ad processionem RPP Sanctificamini hodie. Quod si non suffecerit, dicatur responsorium sequens Constantes estote absque statione. Ad introitum templi De illa occulta.

Ad missam omnia de vigilia domini, sed festive absque Gloria in excelsis cum una oratione tantum Deus qui nos redemptionis nostrae. Duae lectiones leguntur continuatim, sicut lectionarium continet, primam Isaiae, sequentem Pauli. ALV Veni domine et cantabitur et Credo in unum et praefatio cottidiana. Cum Benedicamus domino missa clauditur. Haec agantur festivius, sicut fieri solet in reliquis dominicis diebus. Ceterum, in quamcumque aliam feriam eadem vigilia occurrerit, simplici melodia missa post nonam agatur absque Alleluia.

Ad sextam AN Rex pacificus 8-a. RB Crastina die delebitur iniquitas terrae. RV Et regnabit super nos. VS Expectetur sicut pluvia.

Ad nonam AN Magnificatus est rex pacificus 7-a. RB Expectetur sicut pluvia eloquium domini. RV Et descendet super nos. VS Crastina erit vobis salus.

IN SANCTA NOCTE NATIVITATIS DOMINI

Ad vesperas AN Iudaea et Hierusalem nolite 8-a. PS Laudate pueri. AN Orietur sicut sol salvator 8-a. PS Laudate dominum omnes gentes. AN Dum ortus fuerit sol de 8-a. PS Lauda anima mea dominum. AN Gaude et laetare 8-a. PS Laudate dominum quoniam bonus psalmus. AN Bethlehem non es minima 4-d. PS Lauda Hierusalem dominum. RP Iudaea et Hierusalem. RV Constantes estote. HY Veni redemptor. VS Constantes estote. AM Cum esset desponsata mater 8-a a toto choro ex toto cantetur. Deinde sequitur Magnificat cum Gloria patri. Quibus finitis antiphona a principio repetatur. Sequitur oratio versu praemisso VS Hodie scietis quia veniet dominus vel alio quolibet festo congruenti.

Ad completorium CP Populus gentium. Quod usque ad vigiliam epiphaniae domini dicendum erit. HY Verbum supernum. AD Paratus esto Israel in occursum 2-a. Preces dicantur usque Sacerdotes. Sequitur VS Crastina erit vobis salus. OR Deus qui nos redemptionis. Preces omittimus usque post octavam epiphaniae, ne ex toto dicantur, sicut fieri solet feriatis diebus.

[Ad matutinum] INV Christus natus est. PS Venite exultemus. HY Agnoscat omne saeculum. In primo nocturno AN Dominus dixit 8-f. PS Quare fremuerunt. AN Tamquam sponsus 8-a. PS Caeli enarrant. AN Diffusa est gratia in labiis 1-c. PS Eructavit. VS Tamquam sponsus. Prima LE Primo tempore alleviata usque Vae Assur. In duobus versibus, quos in sacrosancta nocte nativitatis domini primis duobus responsoriis succantamus, duo praecepta novi testamenti videlicet dilectionem dei et proximi designamus, vel salutem duorum populorum, iudaici scilicet et gentilis, vel redemptionem corporis et animae. Hodie nobis caelorum rex. RV Gloria in excelsis. RV Gloria patri. Secunda LE Consolamini consolamini usque Prope facite. RP Hodie nobis de caelo. RV Gloria in excelsis deo. RV Gloria patri. Tertia LE Consurge consurge usque Domine quis credidit. RP Descendit de caelis missus. RV Missus ab arce veniebat magnam. RV Tamquam sponsus dominus. Et exivit per. Versus Gloria piae trinitati. RV Gloria patri. Et exivit. Facturae plasmator. Responsorium hoc cum versibus et tropis suis ita cantetur, sicut antiphonarius continet. In secundo nocturno AN Suscepimus deus 8-a. PS Magnus dominus. AN Orietur diebus domini 3-b. PS Deus iudicium tuum. AN Veritas de terra 8-e. PS Benedixisti domine. VS Speciosus forma. Quarta LS Natalis *domini dies ea de causa a sanctis patribus. RP Quem vidistis. RV Natus est. Quinta LS Salvator noster dilectissimi natus est. RP O magnum mysterium. RV Domine audivi. Sexta LS Exultemus et spiritali iucunditate. RP Beata dei genitrix. RV Beata et venerabilis. In tertio nocturno AN Ipse invocabit me 6-a. PS Misericordias domini. AN Laetentur caeli et 4-a. PS Cantate i. AN Notum fecit dominus 6-a. PS Cantate ii. VS Ipse invocabit me. Pater meus es et ego. Septima EV Exiit edictum cum sua expositione. RP Sancta et immaculata. RV Benedicta tu. Octava EV Pastores loquebantur cum sua homilia. RP Beata viscera. RV Beata et venerabilis. Nona lectio In principio erat verbum cum sua homilia. RP Verbum caro factum. RV In principio erat verbum. Finito nono responsorio et Gloria patri dicto, rursum a capite incipitur, in quo descenditur ad mediam ecclesiam cum processione cum duobus candelabris praecedentibus cereis accensis. Ibique completo responsorio cum versibus et neuma compulsatis omnibus signis missa inchoatur.

[Ad primam missam] Dominus dixit ad me. Ad quam missam propter officii magnitudinem cantetur unum de mediocribus Kyrie eleison cum Gloria in excelsis deo. Prophetia et epistula continue legantur. SE Grates nunc omnes. Credo in unum. Praefatio de nativitate usque ad epiphaniam. Communicantes et noctem. Et sic missa compleatur usque ad orationem, quae dicitur complendum. Qua finita clauditur cum Benedicamus domino, non cum Ite missa est, ne populo quasi licentiam abeundi infra matutinales laudes dedisse videamur. Deinde cantetur EV Liber generationis. Sequitur Te deum laudamus cum compulsatione signorum et sic reditur in chorum.

[Ad laudes] Et dicat sacerdos VS Benedictus qui venit in nomine domini, et sic laudes incipiantur. AN Quem vidistis pastores annuntiate 2-a. AN Genuit puerpera regem cui nomen 2-a. AN Angelus ad pastores ait annuntio 7-d. AN Facta est cum angelo multitudo caelestis 7-d. AN Parvulus filius hodie natus est 8-c. Capitula dicantur secundum ordinem, quo in libro officialis continentur. HY Christe redemptor. VS Benedictus qui venit. AB Gloria in excelsis deo 8-c. Post orationem dicatur antiphona de sancta Maria , continuatim sequente illa AC Completi sunt dies Mariae 8-f. VS Post partum virgo. ORC Deus qui per beatae.

[Ad secundam missam] Itur, si tempus permittat, aliquantulum pausatum. Deinde, ut visum fuerit, compulsentur duae magnae campanae, ut convocetur populus ad secundam missam. Convocato vero tam clero quam populo compulsentur omnia signa. Haec autem missa sollemnius agitur et in crepusculo, ob recordationem novae lucis, quia Christus exortus est lumen in tenebris. Tunc cantores incipiunt Lux fulgebit. Dicimus autem paschale Kyrie eleison cum Gloria in excelsis. Duae collectae dicuntur: de nativitate domini una, altera de sancta Anastasia sub una conclusione. Prophetia et epistula continue. Infra actionem Communicantes et diem sacratissimum. Similiter fiat ad publicam missam et usque ad octavam domini. Finitur cum Ite missa est. Indecens esset enim populum continuare diem cum nocte expectando tertiam missam.

Ad primam AN Lux orta est 1-a. CP Apparuit benignitas et humanitas salvatoris nostri. RB Christe fili dei vivi miserere. Qui natus es de virgine. Preces ad primam dicantur usque Sacerdotes tui, sequente versu quolibet de nativitate domini cum oratione ad ipsum diem pertinente.

Ad tertiam AN Virgo hodie fidelis 6-a. RB Speciosus forma prae filiis hominum. RV Diffusa est gratia. VS Notum fecit dominus.

[Ad processionem] Si in dominicam haec sollemnitas evenerit, facta aspersione fiat processio cum RPP Descendit de caelis. Quod si non suffecerit, subiungatur RPP Sancta et immaculata. Absque statione. Ad introitum RPP Verbum caro factum.

[Ad tertiam missam] Tunc cantores praemissis tropis sollemniter inchoant missam Puer natus est cum Kyrie eleison, Gloria in excelsis, una oratione tantum Concede quaesumus omnipotens deus ut nos unigeniti. Prophetia et epistula coniunctim legantur.

Ad sextam AN Gaudeamus omnes fideles 6-a. RB Notum fecit dominus salutare suum. RV In conspectu gentium. VS Benedictus qui venit.

Ad nonam AN Hodie intacta virgo 6-a. RB Benedictus qui venit in nomine domini. RV Deus dominus et illuxit. VS Ipse invocabit me.

In secundas vesperas AN Tecum principium in die virtutis tuae 1-a. PS Dixit dominus domino meo. AN Redemptionem misit dominus populo 7-a. PS Confitebor tibi domine. AN Exortum est in tenebris lumen 7-d. PS Beatus vir qui timet. AN Apud dominum misericordia et copiosa 4-c. PS De profundis clamavi. AN De fructu ventris tui ponam 8-a. PS Memento domine David. RP Verbum caro factum est. RV In principio erat verbum. HY A solis ortus. VS Tecum principium. AM Hodie Christus natus est hodie. Presbyter in hac sollemnitate utitur his versibus ad omnes horas canonicas: VS Speciosus forma prae filiis hominum. VS Notum fecit dominus salutare suum. VS Benedictus qui venit in nomine domini. VS Ipse invocabit me pater. Concede quaesumus omnipotens deus. Qua finita agatur processio depositis cappis in superpelliciis ad sanctum Stephanum cantando hoc RPP Patefactae sunt. RV Vidit beatus absque Gloria patri. AM Stephanus autem 8-a. MA Magnificat. Dicat sacerdos VS Gloria et honore, sequente salutatione Da nobis quaesumus domine imitari. In redeundo cantatur de sancta Maria AP Sancta et immaculata. VS Post partum virgo. ORC Deus qui per beatae Mariae.

Ad completorium HY Corde natus ex parentis. AD Glorificamus te 4-a. OR Deus qui per beatae.

[COMMENTARIUS]

Sciendum, quod passio beati Stephani facta est in augusto die illa, qua eius celebratur inventio, et inventio eiusdem in crastino nativitatis domini. Sed quia dignius est festum passionis quam inventionis, ideo transportatum est ad tempus natalis, vel quia ea die dedicata est ei basilica. Est tamen alia ratio: Stephanus post passionem domini primus pro Christo martyrium sustinuit, quod est nasci in caelis. Cuiusmodi natalem nativitas Christi in carnem nobis contulit. Decuit ergo, ut nativitati Christi continuaretur natale Stephani, ut per hoc notaretur unam ex alia sequi. Unde etiam dicitur in legenda ipsius: Heri natus est Christus in terris, ut hodie Stephanus nasceretur in caelis.

[DE SANCTO STEPHANO]

[Ad matutinum] INV Regem protomartyris Stephani. PS Venite exultemus. HY Deus tuorum. In primo nocturno AN Hesterna die dominus natus 1-a. PS Beatus vir qui non. AN Qui enim corpori suo 1-a. PS Quare fremuerunt. AN Praesepis angustia 8-a. PS Domine quid multiplicati. VS Gloria et honore. Hic de actibus apostolorum legantur tres lectiones ab eo loco, ubi scriptum est: In diebus illis crescente numero apostolorum. Hesterna die dominus natus in terris. RV Stephanus vidit caelos. RP Lapidabant. RV Positis autem genibus. RP Videbant omnes Stephanum. RV Stephanus autem. In secundo nocturno AN Stephanus autem plenus gratia et 8-f. PS Cum invocarem. AN Omnes intendentes in eum 4-a. PS Verba mea. AN Eicientes eum extra civitatem 1-a. PS Domine dominus noster. VS Posuisti Domine. Hic sermo Fulgentii Fratres carissimi heri celebravimus dividaturque in tres lectiones. RP Stephanus autem. RV Stephanus vidit. RP Stephanus servus dei. RV Stephanus autem. RP Intuens in caelum. RV Cumque aspiceret. In tertio nocturno AN Lapidaverunt Stephanum 8-a. PS In domino confido. AN Lapides torrentes illi 7-a. PS Domine quis habitabit. AN Ecce video caelos apertos 4-b. PS Domine in virtute. VS Magna est gloria eius. EV Ecce ego mitto ad vos cum expositione Hieronymi. RP Impii super iustum iacturam. RV Captabant in animam. RP Impetum fecerunt unanimes. RV Positis autem genibus. RP Patefactae sunt. RV Vidit beatus. Te deum laudamus.

Ad laudes AN Cum autem esset Stephanus 1-f. AN Lapidabant Iudaei Stephanum 1-f. AN Adhaesit anima mea post te quia 8-a. AN Stephanus vidit caelos apertos 8-c. AN Positis autem genibus clamabat 1-a. HY Sancte dei pretiose. VS Iustus ut palma florebit. AB Patefactae sunt ianuae caeli 8-a. De sancta Maria AC Nesciens mater 6-a.

Ad primam AN Stephanus servus dei 8-c.

Ad tertiam AN Lapidabant Iudaei Stephanum 1-f.

Ad sextam AN Stephanus vidit caelos 8-c.

Ad nonam AN Positis autem genibus 1-a.

In secunda vespera AN Iucundus homo qui miseretur in domino 1-f. PS Beatus vir qui timet. AN Quid retribuam domino 1-a. PS Credidi propter. AN Domine libera animam 7-c. PS Ad dominum cum tribularer. AN Miserere mihi domine 8-a. PS Ad te levavi. AN Sustinuit anima mea 8-a. PS De profundis clamavi. RP Lapides torrentes. RV Mortem enim. HY Sancte dei. VS Iustus ut palma florebit. AM Sepelierunt Stephanum 8-a. Post orationem itur ad sanctum Ioannem cum candelabris absque cruce. Ita faciendum est in priori nocte scilicet sancti Stephani. RPP Vox tonitrui. RV Victo senatu absque Gloria patri. AM Valde honorandus est 8-a. MA Magnificat. Prosequente sacerdote VS Cibavit eum dominus cum salutatione. OR Ecclesiam tuam. Reditur cum antiphona Continet in gremio 1-a.

Ad completorium HY Corde natus usque ad octavam epiphaniae. AD Glorificamus te dei 4-a usque ad epiphaniam domini cantetur.

[COMMENTARIUS]

Memoriter retinendum est de festo sancti Ioannis evangelistae, quo die deposuit se in foveam post celebrationem divinorum, fuit dies natalis beati Ioannis Baptistae. Sed cessit ei, quia dictum erat a domino: Inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista, et transportatum est ad tertiam diem natalis domini, ut omnes comites suos haberet sponsus, qui rubicundus est et candidus, vel quia ea die dedicata est ei basilica, vel etiam quia ea die infulatus est, quia fuit patriarcha Ephesius. Tunc fecit evangelium, de quo Beda dicit, quod si paulo altius intonasset, totus mundus vix capere potuisset.

[DE SANCTO IOANNE EVANGELISTA]

[Ad matutinum] INV Adoremus regem apostolorum. PS Venite exultemus. HY De patre verbum. In primo nocturno AN Qui vicerit faciam 1-f. PS Caeli enarrant. AN Cibavit eum dominus pane 7-c. PS Benedicam domino in. AN Spiritu sapientiae salutaris 2-a. PS Eructavit. VS In omnem terram. Legantur tres lectiones de Apocalypsi. Lectio prima Apocalypsis Iesu Christi quam dedit. RP Valde honorandus. RV Mulier ecce filius tuus. Et angelo Ephesi scribe. RP In illo die suscipiam. RV In tribulatione. Et angelo ecclesiae Sardis scribe usque Quia tu creasti omnia. RP Qui vicerit faciam. RV In illo die suscipiam. In secundo nocturno AN Dedit illi dominus claritatem aeternam et nomine 1-a. PS Omnes gentes. AN Tu es discipulus meus 1-d. PS Exaudi deus deprecationem. AN Ponam te signaculum 8-a. PS Exaudi deus orationem. VS Constitues eos principes. Ad quartam lectionem legatur relatio Eusebii de gestis sancti Ioannis apostoli Audi fabulam, non fabulam sed rem gestamque et dividatur in tres lectiones. RP Hic est discipulus. RV Quanta audivimus. RP Iste est Ioannes qui. RV Valde honorandus. RP Diligebat autem eum. RV In cruce denique. In tertio nocturno AN Ioannes autem apostolus virgo dei electus cui 1-a. PS Confitebimur. AN Iste est Ioannes cui 1-a. PS Dominus regnavit exultet. AN Dixit dominus matri 1-a. PS Dominus regnavit irascantur. EV Dixit Iesus Petro sequere me. RP Ecce puer. RV Iste est Ioannes. RP Cibavit illum dominus. RV In medio ecclesiae. RP In medio ecclesiae. RV Misit dominus manum.

Ad matutinales laudes AN Hic est discipulus ille 1-a. AN Hic est discipulus meus sic eum volo 3-b. AN Ecce puer meus electus quem 1-a. AN Misit dominus manum suam 7-b. AN Sic eum volo manere 3-c. HY Sollemnis dies. VS Dedisti hereditatem. AB Iste est Ioannes qui supra pectus 1-a. De sancta Maria AC Virgo verbo concepit 1-f. De sancto Stephano AC Stephanus autem plenus 8-f.

Ad primam AN Ioannes apostolus et evangelista 1-a.

Ad tertiam AN Supra pectus domini Iesu 2-a.

*In missa dicatur praefatio de apostolis, similiter in octava eius fiat.

Ad sextam AN Quasi *unus de paradisi 3-b.

Ad nonam AN In ferventis olei dolium 4-a.

Ad secundas vesperas AN Propter insuperabilem evangelizandi constantiam 5-a. PS Dixit dominus. AN Occurrit beato Ioanni 6-a. PS Laudate pueri dominum. AN Apparuit caro suo Iohanni dominus 7-a. PS Credidi. AN Expandens manus suas 8-a. PS In convertendo dominus. AN Domine suscipe me 4-d. PS Domine probasti. RP In medio ecclesiae. RV Misit. HY De patre. VS Dedisti hereditatem. AM In medio ecclesiae 1-a. Ad processionem RP Centum. AM *Istorum est enim regnum 8-a. De sancta Maria AC Sancta et immaculata 6-a. De sancto Stephano AC Sepelierunt Stephanum 8-a.

IN NATIVITATE SANCTORUM INNOCENTUM

Gloria in excelsis et Alleluia iuxta ordinem reticemus. Item Te deum laudamus et Ite missa est, quae cum Gloria in excelsis romano more solent admitti vel praetermitti. Haec, inquam, omnia omittuntur, nisi fuerit dominica. Gloria patri vero numquam dimittimus, nisi de passione domini. Merito autem passio sanctorum Innocentum minus festive quam aliorum sanctorum celebratur, quia licet martyrio coronati, nondum tamen ad gloriam, sed ad infernalem poenam descenderunt. Nam ante descensum Christi ad inferos nullus sanctus ad illam gloriam pervenit, ad quam Christus antiquos sanctos perduxit, et deinceps suos sequaces perducere non desinit. Sed quia ipsi in resurrectione dominica cum reliquis sanctis liberari et conglorificari meruerunt, convenientissime et ipsi iuxta ordinem solitam gloriam in officiis cum reliquis sanctis obtinebunt, si nativitas eorum usque *ad diem resurrectionis, id est dominicam, pervenerit. Octavam quoque eorum eodem modo ut aliorum sanctorum celebramus, quia iam transacta die resurrectionis non dubitamus eos coronari cum aliis sanctis. Item et notandum est, quod Innocentes non statim post nativitatem domini quarto die passi sunt, sed quarto die anno revoluto, quia accusatus fuit Herodes et oportuit eum ire Romam tamquam responsurum. Postquam vero expedivit se, rediit et facinus perpetravit occidens pueros a bimatu et infra. Credebat enim puerum natum magnum fore, cui astra famulabantur, et timebat per illum suum regnum amittere.

[Ad matutinum] INV Regem regum dominum. PS Venite exultemus. HY Aeterna Christi. In prima nocturna AN Secus decursus aquarum 4-a. PS Beatus vir. AN Praedicantes praeceptum 3-b. PS Quare fremuerunt gentes. AN Filii hominum sancti 1-f. PS Cum invocarem. VS Laetamini in domino. Hic legantur tres lectiones de Apocalypsi, ubi scriptum est: Et vidi in dextera sedentis super thronum usque: Et facta sunt tonitrua et voces et fulgura et terrae motus. RP Sub altare. RV Vidi sub ara dei. RP Effuderunt sanguinem. RV Vindica domine. RP Adoraverunt viventem. RV Venientes autem. In secunda nocturna AN Scuto bonae voluntatis 2-a. PS Verba mea auribus. AN In universa terra 2-a. PS Domine dominus. AN Habitabunt in tabernaculo 4-a. PS Domine quis habitabit. VS Exultent iusti. Hic legantur sermones patrum ad ipsum diem pertinentes. RP Isti sunt sancti. RV Vindica domine. Quia. RP Cantabant sancti. RV Isti sunt. Et resonabat. RP Ecce vidi agnum. RV Hi sunt qui cum. Et habebant. In tertio nocturno AN Sanctis qui in terra 4-a. PS Conserva me domine. AN Haec est generatio quaerentium 3-b. PS Domini est terra. AN Vindica domine sanguinem 4-a. PS Deus venerunt gentes. VS Iusti autem. EV Angelus domini apparuit. RP Coronavit eos dominus. RV Amaverunt. RP Isti sunt sancti. RV Hi sunt qui cum mulieribus. RP Centum quadraginta quattuor. RV Hi empti sunt. RV Et in ore ipsorum non est inventus. Ideo regnant.

Ad laudes AN Herodes iratus occidit occidit omnes 1-a. AN A bimatu et infra occidit multos 2-b. AN Vox in Rama audita est ploratus 2-a. AN Sub throno dei omnes sancti 8-f. AN Cantabant sancti canticum 7-a. HY Rex gloriose. VS Iustorum animae. AB Hi sunt qui cum mulieribus 1-d. AC Virgo dei genitrix 1-f. AC Lapidabant [4]. AC Sunt de hic stantibus qui non gustabant mortem donec videant filium hominis [venientem] in regno suo 1-a.

Ad primam AN Ambulabunt mecum in albis 4-a.

Ad tertiam AN Laverunt stolas suas 1-a. *Notandum, quod, si festum sancti Stephani, Ioannis, Innocentum, Thomae in dominicam venerit, antiphona cum collecta dominicali ad vesperas et matutinum non debet praetermitti. Similiter ad priorem missam dominicalis oratio dicatur.

Ad sextam AN Angeli eorum semper vident 8-a.

Ad nonam AN Sinite parvulos venire 4-a.

In secunda vespera AN Virgam virtutis 8-c. PS Dixit dominus. AN Generatio rectorum 8-a. PS Beatus vir. AN Venientes venient 8-a. PS In convertendo. AN Iusti confitebuntur 1-a. PS Eripe me. AN Lauda Hierusalem 7-b. Psalmum ipsum. HY Rex gloriose. VS Iustorum animae. AM Hi sunt qui venerunt 1-a. Fiat processio ad sanctum Thomam incepta cum RP Iacet granum. RV Cadit custos absque Gloria patri. AM Pastor caesus in gregis 1-a. MA Magnificat. VS Iustum deduxit dominus. Dominus vobiscum. OR Deus pro cuius ecclesia beatus Thomas. In reditu AC Nesciens mater virgo 6-a. AC Positis autem genibus. AC Hic est discipulus ille.

[DE SANCTO THOMA CANTUARIENSI]

[Ad matutinum] INV Adsunt Thomae. PS Venite exultemus. HY Deus tuorum militum. In primo nocturno AN Summo sacerdotio 1-a. PS Beatus vir. AN Monachus sub clerico 2-a. PS Quare fremuerunt. AN Cultor agri domini 3-a. PS Domine quid. VS Gloria et honore. Legantur sex lectiones de passione eius. RP Studens livor. RV Ordo sexus. RP Thomas manum. RV Clamat. RP Post sex annos. RV Ne sit lupis. In secundo nocturno AN Nec in agnos 4-a. PS Cum invocarem. AN Exulat vir optimus 5-a. PS Verba mea. AN Exulantis praedia praeda 6-a. PS Domine dominus noster. VS Posuisti domine. RP Ex summa rerum laetitia. RV Concurrit. RP Mundi florem. RV Vox cruoris. RP Christe Iesu per Thomae. RV Per te Thoma. In tertio nocturno AN Satanae satellites 7-b. PS In domino confido. AN Strictis Thomas ensibus 8-a. PS Domine quis habitabit. AN Hosti pandit ostium 1-a. PS Domine in virtute. VS Magna est gloria eius. EV Ego sum pastor bonus. RP Ferro pressos Thomas. RV Pacat bella tyrannis. RP Thomae cedunt. RV Thomas. RP Iesu bone. RV Actu mente.

Laudes AN Granum cadit copiam 1-f. AN Totus orbis martyris certat in amorem 2-a. AN Aqua Thomae quinquies varians 3-b. AN Ad Thomae memoriam quater 6-a. AN Tu per Thomae sanguinem quem pro te 8-a. HY Martyr dei. VS Iustus ut palma. AB Opem nobis o Thoma porrige. De nativitate domini AC Dum medium. *Haec antiphona cum collecta dicatur, si fuerit dominica. Sin autem alia feria fuerit, dicatur antiphona et collecta de nativitate domini. VS Notum fecit dominus. OR Omnipotens sempiterne deus dirige actus nostros. OR Omnipotens sempiterne dirige actus nostros. De sancta Maria AC Sancta et immaculata 6-a. De sancto Stephano Lapidabant. AC Ecce puer. AC Sinite parvulos.

Ad primam AN Patrem nati perimunt 2-a.

Ad tertiam AN Fusum *spargunt 3-a.

Ad sextam AN Sol inclinans radios 8-a.

Ad nonam AN *Flagrat virtus arboris 5-b.

Ad secundas vesperas AN Granum cadit. PS Beatus vir cum reliquis. HY Martyr dei. VS Iustus ut palma florebit. AM Salve Thoma virga iustitiae 1-a. De nativitate AC O regem caeli 4-a. De sancta Maria Continet in gremio caelum. Lapides torrentes. Hic est discipulus meus. Angeli eorum.

[COMMENTARIUS]

Cum aliqua harum festivitatum, vel etiam beati Silvestri, in dominicam infra octavam domini occurrerit, responsoria ad processionem, sicut in sancta die praenotata sunt, cantabuntur. Sed in reditu haec dicantur: de sancto Stephano quidem RP Lapides torrentes illi, de sancto Ioanne vero RP Vox tonitrui tui, de Innocentibus autem RP Centum quadraginta, de sancto Thoma RP Iacet granum, de sancto Silvestro RP Sint lumbi vestri. Sciendum est etiam, quod tria responsoria, quae in hoc loco antiphonarius repraesentat, scilicet Ecce agnus dei. RV Hoc est testimonium. RP Hic qui advenit. RV Ecce advenit. RP Benedictus qui venit. RV Lapidem impediente festo beati Thomae, ut cantentur, et idcirco oportet, ut in vigiliam epiphaniae domini differantur. Sequentis autem diei ista erit observantia. In hac die quamvis nonnisi tres lectiones faciamus, in nocturnis atque vespertinis horis et ad missam omnes campanae compulsentur. Officium Dum medium silentium. Kyrie eleison et Gloria in excelsis. CL Omnipotens sempiterne deus dirige. EP Quanto tempore. EV Erat Ioseph et Maria mater. Credo in unum. Praefatio festive celebrentur, Communicantes dicatur infra actionem et per singulas horas hymnum festive sicut diebus dominicis cantamus.

[DIE TERTIA POST FESTUM INNOCENTUM]

Ad matutinum INV Christus natus est nobis venite adoremus. HY Agnoscat omne. Infra ebdomadam dicantur antiphonae super psalmos nocturnales, quas ipsi psalmi habuerint domini de nativi*tate domini. Si vero non habuerint, cantetur AN Verbum caro factum 6-a. VS Speciosus forma. Hic legatur sermo beati Maximi episcopi Cupientes aliquid de huius diei. RP O regem caeli. RV Domine audivi. RP Continet in gremio. RV Domus pudici. RP Confirmatum est. RV Domus pudici.

Laudes AN Quem vidistis. HY Christe redemptor. VS Benedictus qui venit. AB Pastores *loquebantur 7-d. De sancta Maria AC Beatus venter qui 8-e. De sancto Stephano AC Stephanus vidit caelum 8-d. De sancto Ioanne AC Sic eum volo manere 3-c. De Innocentibus Laverunt stolas.

Ad primam AN In principio et ante saecula deus erat 8-a.

Ad tertiam AN Natus est nobis deus de deo 8-a. Responsoria ad horas dicantur sicut in sancta die.

Ad sextam AN Natus est nobis salvator mundi 8-a.

Ad nonam AN Nato domino angelorum 8-c.

DE SANCTO SILVESTRO PAPA

[Ad vesperas] AN Tecum principium in die cum reliquis. RP Amavit eum. HY Iste confessor. VS Gloria et honore. AM Sacerdos et pontifex 1-a. Finitis vesperis de sancto Silvestro haec antiphona dicatur de sancta Maria Virgo dei genitrix 1-f. AC Stephanus autem. AC Misit dominus. AN Ambulabunt mecum.

Matutinale officium per totum agatur ut de confessore et pontifice. Legantur tamen sex lectiones de nativitate domini. EV Vigilate.

[Laudes] De sancta Maria. AC Nesciens mater virgo virum 6-a. AC Positis. AC Sunt de hic stantibus AC Sinite parvulos.

[DOMINICA INFRA OCTAVAM NATIVITATIS DOMINI]

Si infra octavam evenerit dominica, hoc modo cantetur:

Ad vesperas Tecum principium cum reliquis. RP Verbum factum est. RV Puer natus est nobis. HY A solis ortus. VS Tecum principium. AM Puer Iesus proficiebat 6-a.

[Ad matutinum] INV Christus natus est nobis. PS Venite. HY Agnoscat omne. In primo nocturno AN Dominus dixit ad 8-f. PS Quare fremuerunt gentes. AN Tamquam sponsus 8-a. PS Caeli enarrant. AN Diffusa est gratia 1-c. PS Eructavit. VS Speciosus forma. Legantur sex lectiones de sermonibus patrum de nativitate domini. RP Descendit de caelis. RV Tamquam sponsus. RP Quem vidistis. RV Dicite quid nam vidistis. RP O magnum. RV Domine audivi. In secundo nocturno AN Suscepimus deus misericordiam 8-a. PS Magnus dominus. AN Orietur diebus 3-b. PS Deus iudicium tuum. AN Veritas de terra 8-f. PS Benedixisti domine terram. VS Notum fecit dominus. RP Continent in gremio. RV Maternis vehitur. RP Confirmatum est. RV Domus pudici. RP Hic qui advenit. RV Ecce advenit. In tertio nocturno AN Ipse invocabit. PS Misericordias domini. AN Laetentur caeli. PS Cantate i. AN Notum fecit dominus. PS Cantate ii. VS Ipse invocabit me. EV Erat Ioseph et Maria mater Iesu. RP Ecce agnus. RV Hoc est testimonium. RP Benedictus qui. RV Lapidem quem reprobaverunt. RP O regem caeli cui. RV Domine audivi.

Laudes Quem vidistis 2-a per totum. HY Christe redemptor. VS Benedictus qui venit. AB Dum medium silentium 8-a. Post orationem AC Maria autem conservabat omnia 8-a.

Ad primam AN In principio et ante saecula 8-a.

Ad tertiam AN Natus est nobis deus 8-a.

Ad processionem sicut in sancta die praenotata sunt.

Officium missae Dum medium silentium.

Ad sextam AN Natus est nobis salvator 8-a.

Ad nonam AN Nato domino angelorum chori 8-c.

[COMMENTARIUS]

Ratio de officio Dum medium silentium qualiter observandum sit vel cantandum. Si nativitas domini vel aliqua subsequentium sollemnitatum in dominica evenerit, officium Dum medium silentium post natalem Innocentum ad privatos dies congrue servatur, sicut et in aliis dominicis agimus. Si quando in his celebrius festum habuerimus, idem etiam officium romano more repetitur, si quando ab octava domini usque ad epiphaniam dominica evenerit. Omnis enim dominica a natale domini usque ad epiphaniam ex antiqua traditione illud obtinebit, quae tamen celebriori festo occupata non fuerit. Nam cum hoc officium de nativitate domini agat, convenientissime illis dominicis adaptatur, quae et reliqua officia de eadem sollemnitate solent obtinere. Non enim illi sunt audiendi, qui hoc officium, eo quod de nativitate agat, numquam post octavam domini dicendum aestimant, cum tamen ipsi vigiliam epiphaniae de nativitate domini ex integro inofficiare soleant et debeant. Ipsi quoque, si dominica in octava sancti Stephani vel aliorum evenerit, dominicam de octava domini inofficiant, dum tamen ecclesiastica sollemnitas non pro octava, sed pro dominica agatur. Hoc autem sancti patres in dispositione officiorum summopere procreaverunt, ut officium semper instanti celebritati concordaret, ne clerus aliud quam populus in ecclesiasticis celebritatibus observaret. Praeterea omnes dominicae sollemnitates sibi invicem affines hoc habent privilegium, ut earum observatio ad invicem continuetur, ut resurrectionis usque ad ascensionem et ascensionis usque ad pentecosten commemoremus, et omnes dominicas his sollemnitatibus interpositas de eisdem inofficiamus. Sic igitur et nativitatis dominicae usque ad epiphaniam memoriam agimus, nisi in quantum festis sanctorum vel octavis satisfacere cogimur. Eodem quoque modo infra hunc terminum occurrentes dominicae officium de nativitate domini possidebunt. Quamvis autem duae dominicae multotiens eveniant eo tempore, numquam tamen ambas dominicali officio occupari festa sanctorum permittent, nisi eo anno tantum, dum vigilia epiphaniae in dominica evenerit. Unde sanctus Gregorius satis competenter unum dominicale officium eo tempore ordinavit, eo quod ibi una tantum dominica omni paene anno occurrat, quae huiusmodi officio indigeat. Nec utique sanctus Gregorius vel post epiphaniam vel post pentecosten servare curavit, ut tot officia semper haberemus, quot dominicae possent evenire. Nam optime praevidit huiusmodi inaequalitatem repetitione officiorum facile emendari posse. Unde et nos, cum vigilia epiphaniae in dominica occurrit, prioris dominicae officium pleniter repetimus, sicut et in dominicis post epiphaniam et pentecosten, quotiens necesse fuerit, iuxta romanam consuetudinem facere debemus. Sicut enim historias dominicarum, in quantum tempori sufficit, repetimus, nihilominus et officia repetere possumus. Nam et dominicale officium alii dominicae, quae eiusdem observantiae est, competentius adhibebitur quam singulis privatis diebus, quae dominicarum officia, dum recipiunt, ex festivis ferialia efficiunt. Hoc tamen ecclesiastici conventus non tam *ex necessitate *quam ex propria devotione usquequaque usitant. Non ergo magis incongruum videatur, si idem officium in alia dominica, ut ecclesiastico conventui satisfaciat, repetatur.

IN CIRCUMCISIONE DOMINI

Ad vesperas AN Tecum principium cum reliquis . RP Verbum caro. RV In principio erat. HY A solis ortus. VS Tecum principium. AM Magnum hereditatis 2-a.

[Ad matutinum] INV Christus natus. PS Venite. HY Agnoscat omne. In primo nocturno AN Dominus dixit 8-f. PS Quare fremuerunt. AN In sole posuit tabernaculum 5-a. PS Caeli enarrant. AN Elevamini portae 5-a. PS Domini est terra. VS Speciosus forma. Legatur sermo beati Maximi episcopi Quamquam non dubitem *vos fratres carissimi, divisus in quinque lectiones. Ad sextam vero legatur Circumciditur itaque puer. RP Descendit de caelis. RV Tamquam sponsus dominus. RP O magnum mysterium. RV Domine audivi. RP Sancta et immaculata. RV Benedicta tu in mulieribus. In secundo nocturno AN Speciosus forma 1-a. PS Eructavit. AN Rex omnis terrae deus 8-f. PS Omnes gentes. AN Suscepimus deus 8-a. PS Magnus dominus. VS Notum fecit dominus. Salutare. RP Beata et venerabilis. RV Domine audivi. RP Congratulamini. RV Ecce enim. RP Continet in gremio. RV Maternis vehitur. In tertio nocturno AN Homo natus 7-c. PS Fundamenta. AN Exultabunt omnia 3-b. PS Cantate i. AN Notum fecit dominus 6-a. PS Cantate ii. VS Ipse invocabit me. Pater meus. EV Cum consummati essent dies octo. RP Confirmatum est. RV Domus pudici. RP Nesciens mater. RV Beata viscera. RP Verbum caro. RV Puer natus.

Laudes AN O admirabile commercium 6-a. AN Quando natus est ineffabiliter 3-a. AN Rubum quem viderat Moyses 4-a. AN Germinavit radix Iesse orta 1-a. AN Ecce Maria genuit 2-a. HY Christe redemptor. VS Benedictus qui venit. AB Mirabile mysterium 8-a.

Ad primam AN O admirabile commercium 6-a.

Ad tertiam AN Quando natus est ineffabiliter 3-a. RB Speciosus forma prae.

De officio missae In octava domini, hoc est hodie, iuxta romanam auctoritatem non officium Puer natus, sed Vultum tuum, ut in graduali libro habetur, cum ALV Post partum virgo cantamus et orationem Deus qui salutis aeternae et non illam Deus qui *nobis nati salvatoris dicimus. Et notandum huius octavae officium evidentissime de sancta Maria agere, unde et Romani ea die ad sanctam Mariam stationem faciunt, nec immerito. Nuper enim, cum nativitatem domini celebraremus, nullum tam speciale officium matri eius attribuere potuimus. Unde non incongrue illam specialius in octava domini veneramur, ne in sollemnitate filii sui expers esse videatur, quam tamen in eadem sollemnitate post deum maxime venerandam esse non dubitamus. Matutinales quoque laudes huius octavae de sancta Maria agunt expresse. Unde et illa responsoria de nativitate domini, quae de sancta Maria commemorant, huic diei congrue attitulavimus, ne a gregoriano eiusdem diei officio discrepemus in aliquo. Notandum autem in octava domini nocturnalem cantum de sancta Maria multum agere, quia diurnale officium in honorem eius videtur institutum. In dominicali autem nocte non tam de sancta Maria quam de nativitate domini agimus, quia et in diurnali officio specialiter de nativitate commemoramus. Est autem traditio sanctorum patrum, ut huiusmodi festivitatibus officio missae reliqua concordemus officia.

Ad sextam AN Rubum quem 4-a. RB Notum fecit.

Ad nonam AN Germinavit radix 1-a. RB Benedictus qui venit.

In secunda vespera AN O admirabile commercium 6-a. PS Dixit dominus cum reliquis. RP Verbum caro. RV In principio. HY A solis ortus. VS Tecum principium. AM Qui de terra est de terra 3-a. Post orationem dicitur antiphona de octava sancti Stephani Stephanus autem 8-a. Dicta oratione de sancto Stephano fiat processio cum duobus cereis accensis ad sanctum Virgilium ob reverentiam dedicationis altaris cum RP Terribilis absque Gloria patri. Dicaturque antiphona super Magnificat O quam metuendus 6-a. Dicat sacerdos VS Altaria tua domine virtutum cum salutatione et oratione. Ibique vespera finiatur. Sciendum est, quod omnes dedicationes altarium in monasterio positorum huiusmodi processione visitandae sunt.

[IN OCTAVA SANCTI STEPHANI]

[Ad matutinum] INV Regem protomartyris. HY Deus tuorum militum. In primo nocturno AN Qui enim corpori suo 1-a. PS Beatus vir. AN Praesepis angustia 8-a. PS Quare fremuerunt gentes. AN Stephanus autem 8-f. PS Domine quid. VS Gloria et honore. Legantur sex lectiones de octava sancti Stephani, sicut in homiliario abbreviatas inveneris. RP Lapidabant Stephanum. RV Positis autem genibus. RP Videbant omnes. RV Stephanus. RP Stephanus autem. RV Stephanus. In secundo nocturno AN Omnes intendentes 4-a. PS Cum invocarem. AN Eicientes eum 1-a. PS Verba mea. AN Lapidaverunt 8-a. PS Domine dominus noster. RP Stephanus servus. RV Stephanus. RP Intuens in caelum. RV Cumque. RP Impii super iustum. RV Captabant. In tertio nocturno AN Lapides torrentes 7-a. PS In domino confido. AN Ecce video caelos apertos 4-b. PS Domine quis habitabit. AN Stephanus servus 8-c. PS Domine in virtute tua. Evangelium ut in festo eius. RP Impetum fecerunt. RV Positis autem. RP Patefactae sunt. RV Vidit. RP Lapides torrentes. RV Mortem enim.

Laudes AN Cum autem 1-f cum reliquis. HY Sancte dei pretiose. AB Patefactae 8-a. De sancta Maria Rubum quem viderat 4-a. AC Ecce puer. AC Sinite parvulos. Laudes Ad horas dicantur. *Ad primam et completorium preces plenarie dicantur cum capitulo et oratione de nativitate domini.

In secundas vesperas AN Iucundus 1-f cum reliquis. HY Sancte dei pretiose. AM Sepelierunt 8-a. In octava sancti Ioannis AC Valde honorandus 8-a. De sancta Maria AC Ecce Maria 2-a. De Innocentibus AC Ambulabunt 4-a.

[IN OCTAVA SANCTI IOANNIS APOSTOLI]

[Ad matutinum] INV Regem apostolorum. HY Exultet caelum. Antiphonae et responsoria eadem hic per ordinem dicantur, quae in nocte sancta dicebantur. Sex lectiones legantur de gestis beati Ioannis *Melito servus Christi. Evangelium, quod in sancta nocte.

Laudes AN Hic est discipulus ille cum reliquis. HY De patre. AB Iste est Ioannes qui supra pectus 1-a. De sancta Maria AC Rubum quem 4-a. De Innocentibus Angeli eorum.

Laudes ad horas dicantur.

In secunda vespera AN Iuravit dominus 7-a cum reliquis. Require in festo sanctorum Petri et Pauli. HY De patre. AM In medio ecclesiae 1-a. De octava Innocentum AC Istorum est enim regnum. De sancta Maria Germinavit.

[IN OCTAVA SANCTORUM INNOCENTUM]

[Ad matutinum] INV Regem martyrum. HY Aeterna Christi munera. Matutinale officium per totum ut in festo eorum, excepto, ut dicatur PS Beati quorum cum antiphona sua Laetamini. Legantur sex lectiones de sermone Zelus quo tendat cum evangelio sicut in sancta die.

Laudes AN Herodes iratus 1-a cum reliquis. HY Rex gloriose. AB Hi sunt qui cum mulieribus 1-d. De sancta Maria Ecce Maria.

Laudes ad horas dicantur.

In secunda vespera AN Virgam virtutis cum reliquis. AM Hi sunt qui venerunt 1-d. De sancta Maria Rubum quem viderat.

IN VIGILIA EPIPHANIAE

[Ad matutinum] INV Christus natus est nobis. HY Agnoscat omne. Antiphona de nocturna feriae earum, quae in sancta *nocte dictae sunt, sumatur. Si vero non habuerit, dicatur AN Verbum caro factum 6-a. VS Speciosus forma. EV Defuncto Herode. RP Ecce agnus. RV Hoc est testimonium. RP Hic qui advenit. RV Ecce advenit. RP Benedictus qui venit. RV Lapidem quem.

Ad laudes AN Quem vidistis pastores 2-a solam. HY Christe redemptor. VS Benedictus qui venit. AB Ecce advenit dominator 8-f. De sancta Maria Rubum quem.

Ad primam AN In principio et ante 8-a.

Ad tertiam AN Natus est nobis deus 8-a. RB Speciosus forma.

Ad sextam AN Natus est nobis salvator 8-a. RB Notum fecit dominus.

Ad nonam AN Nato domino angelorum 8-c. RB Benedictus qui venit.

[COMMENTARIUS]

Cum venerit vigilia epiphaniae domini in dominicam diem, hoc modo dicatur: Vespera AN Tecum principium cum reliquis. RP Verbum caro. RV Puer. HY A solis ortus. VS Tecum principium. AM Pastores dicite quidnam vidistis 8-a. AC Puer Iesus non cantetur, quia saepius repetitur. De sancta Maria O admirabile. [Ad matutinum] INV Christus natus est. Antiphonae super psalmos nocturnales, versus et responsoria eodem modo dicantur hic ut in circumcisione domini. Legantur sex lectiones de sermonibus patrum de nativitate domini et EV Defuncto Herode. Laudes AN Quem vidistis 2-a per totum. HY Christe redemptor. AB Ecce advenit 8-f. De sancta Maria Germinavit. Ad horas dicantur antiphonae, sicut praenotatae sunt. Ad processionem et ad reditum dicantur responsoria sicut in sancta die. Si vigilia epiphaniae in dominicam venerit, in nocte, ut praedictum est, canimus. In die quoque officium Dum medium silentium, scilicet ut in priori dominica pleniter observamus. Si autem in alia die occurrit, idem quidem officium, sed cum lectione Scimus et EV Defuncto Herode, unde et CO Tolle puerum sumptam canimus, quia hoc officium ante usum huius vigiliae ibi cantabatur, utpote dominicae eiusdem ebdomadae, sicut et Vocem iucunditatis canitur in vigilia ascensionis, assumiturque communio de eiusdem diei evangelio.

IN EPIPHANIA DOMINI

Ad vesperas super psalmos AN O admirabile 6-a. PS Laudate pueri. RP Illuminare. RV Et ambulabunt HY Hostis Herodes. VS Reges Tharsis et insulae. AM Magi videntes stellam 8-c.

Ad completorium capitulum per totam ebdomadam dicitur Omnes de Saba venient. HY Corde natus. AD Salutis nostrae auctor 1-e. Preces dicantur usque Sacerdotes tui. Subiungatur VS Venient ad te qui detrahebant tibi. OR Illumina quaesumus domine populum tuum. In hac nocte ad nocturnos iuxta romanum ordinem invitatorium reticemus, ut a dolosa invitatione Herodis discrepemus. Ab antiphonis AN Afferte domino 7-a ea nocte incipitur. AN Fluminis impetus 6-a cum psalmo in tertiam nocturnam differtur, quia maior laudatio, quod Alleluia sonat, sub gratia est, cuius typum tertia nocturna gerit, quam ante legem vel sub lege, quod praecedentes nocturnae significant. Unde et omnes historiae, quae sibi Alleluia vindicant, plus Alleluia in tertia nocturna frequentant.

[Ad matutinum] Hymnus non canitur, quia invitatorium non praecessit. In primo nocturno AN Afferte domino filii 7-a. Psalmum ipsum. AN Psallite deo nostro 1-a. PS Omnes gentes. AN Omnis terra adoret 4-a. PS Iubilate deo. VS Omnes gentes quascumque fecisti. Prima LE Omnes sitientes usque Erit dominus. RP Hodie in Iordane. RV Caeli aperti sunt. Secunda LE Surge illuminare usque In tempore eius. RP Omnes de Saba venient. RV Reges Tharsis. Tertia LE Gaudens gaudebo usque Oculus non vidit. RP Stella quam viderant. RV Et intrantes domum. In secundo nocturno AN Reges Tharsis 1-e. PS Deus iudicium. AN Omnes gentes 4-a. PS Inclina domine. AN Venite adoremus eum 8-a. Psalmum ipsum. VS Omnis terra adoret te deus. Hic legantur sermones patrum ad ipsum diem pertinentes. RP Interrogabat magos Herodes. RV Magi veniunt. RP Hic est dies praeclarus. RV Et intrantes domum. RP Dies sanctificatus. RV Venite adoremus. In tertio nocturno AN Fluminis impetus laetificat 6-a. PS Deus noster refugium. AN Adorate dominum 6-a. PS Cantate i. AN Adorate deum 6-a. PS Cantate ii. VS Venient ad te. EV Cum natus esset Iesus in Bethlehem. RP Illuminare. RV Et ambulabunt. RP Tria sunt munera. RV Reges Tharsis et. RP In columbae specie. RV Caeli aperti sunt.

Laudes AN Ante luciferum genitus 2-a. AN Venit lumen tuum Hierusalem 1-b. AN Apertis thesauris suis obtulerunt 1-c. AN Maria et flumina benedicite 4-a. AN Stella ista sicut flamma coruscat 7-b. HY Gratuletur omnis. VS Omnes de Saba venient. AM Hodie caelesti sponso iuncta est 8-c.

Ad primam AN Lux de luce apparuisti 8-f. CP Surge illuminare Hierusalem usque in octavam.

Ad tertiam AN Vidimus *stellam eius 4-a. RB Reges Tharsis et insulae. RV Reges Arabum et Saba. VS Omnes gentes quascumque fecisti.

[Ad processionem] Si dominica fuerit, cantentur RPP Hodie in Iordane et Illuminare. In reditu autem RPP In columbae specie. De officio missae. Si epiphania in dominica evenerit, nihil ea die de officio dominicae tangimus. Si autem per interiacentes dies ab epiphania usque in octavam eius dominica evenerit, necessario ea die ecclesiastico conventui cum dominico officio satisfacimus, quem non pro epiphania, sed pro dominica convenisse scimus.

Ad sextam AN Magi videntes 1-a. RB Omnes gentes. RV Venient et adorabunt. VS Venient ad te.

Ad nonam AN Stella ista sicut flamma coruscat 7-b. RB Venient ad te. RV Et adorabunt. VS Omnis terra adoret te deus.

In secunda vespera AN Tecum principium cum reliquis. RP In columbae. HY Hostis Herodes. VS Reges Tharsis et insulae. AM Tribus miraculis ornatum diem sanctum 1-a.

IN SECUNDA DIE

[Ad matutinum] INV Christus apparuit. HY A patre unigenitus. Iuxta romanum ordinem ferialem nocturnam numquam dimittimus, cum tria responsoria tantum dicimus, nisi in ebdomada paschae et pentecosten. Antiphonae super psalmos sumantur de his, quae in sancta nocte dictae sunt, scilicet ut, si est feria secunda, dicatur AN Afferte domino 7-a. Si feria tertia AN Fluminis impetus 6-a. Si feria quarta AN Omnis terra 4-a. Si feria quinta AN Reges Tharsis 1-e. Si feria sexta AN Omnes gentes 4-a. Si sabbatum AN Notum fecit 6-a. Hic leguntur sermones patrum de epiphania domini, sed si pauciores dominicae occurrerint usque ad septuagesimam, legitur apostolus. RP Magi veniunt. RV Vidimus stellam. RP Omnes de Saba venient. RV Reges Tharsis. RP Stella quam viderant. RV Et intrantes.

Laudes AN Ante luciferum sola. HY Gratuletur. AB Ab oriente venerunt magi in Bethlehem 8-a. Ab hinc dicatur de sancta Maria una antiphonarum, quam volueris ex laudibus. AC O admirabile commercium 6-a usque ad purificationem eius cum oratione Deus qui salutis. *Quindecim gradus, cursum sanctae Mariae et agenda mortuorum et preces ad primam et completorium plenarie recipimus cum capitulo et collecta de epiphania.

Ad vesperas AM Tria sunt munera 4-a.

DIE TERTIA

[Ad matutinum] RP Videntes stellam RV Reges. RP Interrogabat magos Herodes. RP Illuminare. RV Et ambulabunt.

Matutinales laudes AN Venit lumen 1-b. AB Venient ad te qui detrahebant 8-a.

Ad vesperas AM Vox de caelis sonuit 4-a.

DIE QUARTA

[Ad matutinum] RP Illuminare. RP Tria sunt munera. RP Videntes stellam.

Laudes AN Apertis thesauris 1-c. AB Videntes stellam magi 7-a.

Ad vesperas AM Caeli aperti sunt super 8-f.

DIE QUINTA

[Ad matutinum] RP Magi veniunt. RP Hic est dies. RP In columbae.

Laudes AN Ante luciferum 2-a. AB Ioannes quidem clamabat 1-a.

Ad vesperas AM Pater de caelis filium 7-d.

DIE SEXTA

[Ad matutinum] RP Omnes de Saba. RP Stella quam viderant. RP Interrogabat.

Laudes AN Venit lumen 1-b. Baptizatur Christus et sanctificatur 7-a.

[Ad vesperas] AM Super ripam Iordanis 8-a.

DIE SEPTIMA

[Ad matutinum] RP Illuminare. RP Tria sunt munera. RP In columbae.

[Ad laudes] AB Baptizat miles regem 8-a.

[COMMENTARIUS]

Observandum est, quod licet infra octavam hanc ad nocturnos, nonnisi tres legantur lectiones, nihilominus tamen ad missam Gloria in excelsis et Credo in unum et praefationem et infra actionem Communicantes non praetermittimus. Quando autem ita evenit, ut in aliqua feriarum officium In excelso throno dicimus et Gloria in excelsis et Credo in unum reticemus, praefationem vero et Communicantes et Ite missa est non omittimus.

[COMMENTARIUS]

Si dominica infra octavam evenerit, ad vesperam dicetur capitulum de dominica. RP In columbae. HY Hostis Herodes. AM Puer Iesus. OR Vota quaesumus domine. Sequitur antiphona *de epiphania, quam feria repraesentat. Ad matutinum leguntur sex lectiones de sermonibus patrum *Si terminus septuagesimae brevior occurrerit, epistulae Pauli legantur et EV Cum factus esset Iesus duodecim annorum. AB Fili quid fecisti 8-c cum oratione Vota quaesumus domine. Deinde sequitur antiphona de epiphania, quam ipsa feria indicat. Matutinum vero officium peragatur per totum, sicut in octava epiphaniae invenitur, exceptis laudibus AN Veterem. Sed recipit laudes AN Ante luciferum 2-a per totum. In secunda vespera nulla fit mentio de dominica, sed tantum de epiphania.

IN OCTAVA EPIPHANIAE

Ad vesperas AN Tecum principium 1-a. RP In columbae. AM Fontes aquarum sanctificati 8-a.

[Ad matutinum] INV Christus apparuit nobis. HY A patre unigenitus. In primo nocturno AN Afferte domino 7-a. Psalmum ipsum. AN Fluminis impetus 6-a. PS Deus noster. AN Psallite deo nostro 1-a. PS Omnes gentes. VS Omnes gentes quascumque fecisti. Legatur sermo Augustini annotatus epiphaniae domini Gaudete in domino fratres dilectissimi iterum dico gaudete. RP Hodie in Iordane. RP Omnes de Saba venient. RP Stella quam viderant. In secundo nocturno AN Omnis terra 4-a. PS Iubilate deo. AN Reges Tharsis 1-e. PS Deus iudicium. AN Omnes gentes 4-a. PS Inclina domine. VS Omnis terra adoret te deus. RP Interrogabat magos. RP Magi veniunt. RP Illuminare. In tertio nocturno AN Adorate dominum 6-a. PS Cantate i. AN Adorate deum 6-a. PS Dominus regnavit. AN Notum fecit 6-a. PS Cantate ii. VS Venient ad te. EV Venit Iesus a Galilaea. RP Videntes stellam. RP Tria sunt munera. RP In columbae specie spiritus. Celebratur res, pro qua baptizatus est Christus, id est lavacrum nostrum, quo nostra abluuntur peccata, quod sonat prima antiphona [ad laudes].

Laudes AN Veterem hominem renovans 7-d. AN Te qui in spiritu et igne purificans 7-d. AN Baptista contremuit et non audet 7-d. AN Caput draconis salvator contrivit 7-d. AN Magnum mysterium declaratur hodie 7-d. AB Praecursor Ioannes exultat cum 7-d.

Ad primam AN Aqua comburit peccatum hodie 7-d.

Ad tertiam AN Te qui in spiritu et igne 7-d.

Ad sextam AN Baptista contremuit et non 7-d.

Ad nonam AN Caput draconis 7-d.

In secunda vespera AN Tecum 1-a cum reliquis. AM Christo datus est principatus et honor 8-a.

[COMMENTARIUS]

De officiis trium ebdomadarum post epiphaniam. Quibus, ut doctores volunt, insinuantur tres anni praedicationis Christi post baptismum eius, si prolixius aut brevius fuerit tempus usque ad septuagesimam, qualiter celebranda sint. Primae igitur dominicae officium videlicet In excelso throno infra octavam epiphaniae omni anno rite observatur, etiam si propter pluralitatem ebdomadarum usque ad septuagesimam repetendum videatur, sicut et alia duo officia scilicet Omnis terra, Adorate deum, cum multotiens sex occurrant ebdomadae his officiis inofficiandae. Cum autem una tantum dominica inter epiphaniam et septuagesimam accidit, duo officia nullo ecclesiastico conventu hoc fieri exigente in unam ebdomadam coniungere debet, quicumque eo annonullum ex statutis officiis praetermittere voluerit. Non ergo minus competenter idem officium aliquando in alia dominica repetimus, cum nullum celebrius officium habuerimus, unde ecclesiastico conventui rite valeamus satisfacere. Ipsi quoque privati dies romano more officium prioris dominicae recipiunt, si aliunde competenter inofficiari non possunt. Sciendum autem, cum in aliqua dominica aliud festum sollemniter observamus, processionem tamen et aquae benedictae aspersionem iuxta decretum sancti Alexandri papae et Credo in unum non dimittimus. Item de eodem. In excelso throno neque ante epiphaniam est canendum, neque post octavam eiusdem festi diffeum. Quod si temporis praetitulata longi*nquitas exposcit, per duas ebdomadas sicut et sequentia duo officia cantari poterit, repetita epistulae et evangelii lectione propter communionem Fili quid fecisti nobis sic, suppressis tunc in sequente ebdomada eiusdem officium ferialibus evangeliis *quae ad epiphaniam domini spectare videntur, si tamen in praecedenti legi potuerunt. Omnis terra eadem praedicti temporis prolixitate cogente, si quando altera vice canitur officium, prius recipit EV Nuptiae factae sunt cum suis antiphonis et oratione Omnipotens sempiterne deus qui caelestia, postea vero EV Cum descendisset cum suis antiphonis et oratione Omnipotens sempiterne deus infirmitatem nostram. Simili modo cum bis cantandum erit officium Adorate deum, primo assumit EV Ascendente Iesu in naviculam cum sequentibus antiphonis cum oratione Deus qui nos in tantis, secundo vero recipit EV Confiteor tibi domine pater caeli et terrae, licet antiphonas non habeat, sed tamen illae repetendae sunt, quas prior dominica habuit, adiunctis missarum collectis Familiam, Conserva. Hoc etiam tunc agatur, quando idem officium nonnisi per unam ebdomadam cantatur, si tamen a festis sanctorum in eadem ebdomada occurrentium id non impeditur. Interdum vero pro eiusdem temporis brevitate eadem duo officia, id est Omnis terra et Adorate in una ebdomada, si ita evenerit, in singulis feriis cantabimus, potius quam ea ex toto dimittamus. Lectiones et evangelia feriarum quartae et sextae, si in eisdem feriis festo impediente legi nequeunt, in aliis feriis a festo vacantibus legimus, et ita in alio anni tempore. Evangelium feriae sextae propter officium de cruce numquam dimittimus.

DE CAPITULIS IN DOMINICIS DICENDIS

Sciendum autem est, quod in omnibus dominicis noctibus prima vespera recipit CP Benedictus deus et pater domini nostri Iesu Christi, ab octava epiphaniae usque ad quadragesimam cum oratione ad dominicam pertinente, quia prior vespera cuiuslibet dominicae crastinam exigit orationem.

DOMINICA PRIMA POST EPIPHANIAM DOMINI

AE Fili quid fecisti nobis sic ego et pater tuus 8-c. AE Quid est quod me quaerebatis an 8-a. AE Puer Iesus proficiebat 6-a.

DOMINICA SECUNDA [POST EPIPHANIAM DOMINI]

AE Nuptiae factae sunt in Cana 8-c. AE Quid mihi et tibi est mulier 7-a. AE Deficiente vino iussit Iesus impleri 1-a.

DOMINICA TERTIA [POST EPIPHANIAM DOMINI]

AE Cum autem descendisset Iesus de monte 8-a. AE Domine si tu vis potes me mundare 1-b. AE Domine puer meus iacet paralyticus 1-b. AE Domine non sum dignus ut intres 1-b. AE Nam et ego homo sum sub potestate 1-f. AE Multi veniunt ab oriente et recumbent 8-c.

DOMINICA QUARTA [POST EPIPHANIAM DOMINI]

AE Ascendente Iesu in naviculam ecce motus 8-a. AE Domine salva nos perimus impera 8-a. AE Domine salva nos perimus impera 1-b. AE Surgens Iesus imperavit ventis 8-a. AE Porro homines mirati sunt dicentes 1-f.

[COMMENTARIUS]

Post octavam epiphaniae, sive privata dies sit, sive dominica, legantur epistulae Pauli usque ad septuagesimam. Quae si adeo vicina fuerit, verbi gratia, ut est in decimo sexto anno, in quinque quoque seu etiam circa purificationem sanctae Mariae intermissis sermonibus, qui leguntur infra octavam epiphaniae, sicut supra notavimus, proximo die apparitionis apostolus initiatur. Sed tamen in quarta feria EV Vidit Ioannes cum homilia sua legatur. Quod si propter septuagesimam non fuerit residua dominica post octavam epiphaniae, in qua historia Domine ne in ira tua cantetur, dominica, quae occurrerit infra octavam dici debet ne omittatur, et eo anno apostolus etiam in octava sancti Stephani debet initiari. Hic etiam dicimus quindecim gradus, cursum sanctae Mariae, et agenda mortuorum, et cottidianum cantum, et qualem habuimus ante adventum domini scilicet versuum et hymnorum.

[DOMINICALE OFFICIUM]

Ad vesperam AN Benedictus dominus 6-b. PS Benedictus. AN In aeternum et in saeculum 8-f. PS Exaltabo. AN Laudabo deum meum 4-a. PS Lauda anima. AN Deo nostro iucunda 8-f. PS Laudate dominum. AN Benedixit filiis tuis 6-b. PS Lauda Hierusalem. CP Benedictus deus et pater domini nostri. RP Deus qui sedes. RP Notas mihi fecisti. RP Custodi nos. HY Deus creator. VS Vespertina oratio.

[Ad matutinum] INV Praeoccupemus faciem domini. PS Venite. HY Primo dierum. In primo nocturno AN Servite domino in timore 7-a. PS Beatus vir. AN Domine deus meus in te 8-a. Psalmum ipsum. AN Respice et exaudi me 8-f. PS Salvum me fac domine. VS Memor fui in nocte. Domine ne in ira. RV Timor et tremor. RP Deus qui sedes super. RV Tibi enim. RP A dextris est. RV Conserva me. In secundo nocturno AN Bonorum meorum 3-c. PS Conserva. AN Inclina domine aurem 7-c. PS Exaudi domine. AN Vivit dominus et 7-b. PS Diligam te. VS Media nocte surgebam. Ad confitendum. RP Notas mihi fecisti. RV Conserva me. RP Custodi nos domine. RV Mirifica misericordias. RP Diligam te domine. RV Laudans invocabo. In tertio nocturno AN Non sunt loquelae 7-a. PS Caeli enarrant. AN Exaudiat te dominus 8-f. Psalmum ipsum. AN Domine in virtute 8-c. Psalmum ipsum. VS Exaltare domine. RP Domini est terra. RV Ipse super. RP Ad te domine levavi. RV Neque irrideant me inimici. RP Audiam domine. RV Domine dilexi. RP Afflicti pro peccatis. RV Domine deus.

Laudes istas si placet canimus tantummodo hiemali tempore propter longiturnitatem noctium. Indutus est dominus 2-a cum reliquis. Alio modo ad laudes AN Alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia 4-d.

Ad primam AN Benedicat nos deus pater 1-a.

Ad tertiam AN Alleluia alleluia alleluia alleluia 1-f. RB Inclina cor meum. RV Averte oculos meos. VS Ego dixi domine.

Ad sextam AN Alleluia alleluia alleluia 1-e. RB In aeternum domine permanet. RV In caelo et in saeculum saeculi veritas tua. VS Dominus regit me.

Ad nonam AN Alleluia alleluia 8-c. RB Clamavi in toto. RV Iustificationes tuas requiram. VS Ab occultis meis.

In secunda vespera AN Sede a dextris meis 1-a. PS Dixit dominus . AN Fidelia omnia mandata 4-c. PS Confitebor. AN In mandatis eius timet. PS Beatus vir. AN Sit nomen domini. PS Laudate pueri. AN Domus Iacob de populo. PS In exitu Israel. HY Lucis creator. VS Dirigatur domine.

FERIA SECUNDA

[Ad matutinum] INV Venite. PS Iubilemus deo. HY Somno refectis. Antiphonae super nocturnam AN Dominus defensor 1-b. PS Dominus illuminatio mea . AN Adorate dominum 8-c. PS Afferte domino. AN In tua iustitia libera 2-a. PS In te domine. AN Rectos decet collaudatio 4-a. PS Exultate iusti in domino. AN Expugna impugnantes 4-a. PS Iudica domine nocentes me. AN Revela domino 6-a. PS Noli aemulari. VS Domine in caelo. RP Adiutor meus. RV Neque despicias me deus. RP Quam magna multitudo. RV Perfecisti eis. RP Benedicam domino. RV In domino laudabitur.

Ad laudes AN Secundum magnam 1-b. PS Miserere mei deus AN Intellege clamorem meum 2-b. PS Verba mea auribus percipe. AN Deus deus meus ad te 8-c. Psalmum ipsum. AN Conversus est furor 8-a. PS Confitebor tibi domine. AN In excelsis laudate 6-a. PS Laudate dominum de caelis. HY Splendor paternae gloriae. VS Repleti sumus mane. AB Benedictus deus Israel 6-a.

Ad primam AN Tu mandasti domine 7-a.

Ad tertiam AN Deduc me domine in semita 2-a. RB Sana animam meam. RV Ego dixi domine. VS Adiutor meus esto domine.

Ad sextam AN Adiuva me et salvus ero domine 8-a. RB Benedicam domino. RV Semper laus eius. VS Dominus regit me.

Ad nonam AN Aspice in me et miserere 8-f. RB Redime me domine. RV Pes enim meus. VS Ab occultis meis.

Ad vesperam AN Inclinavit dominus 1-b. PS Dilexi quoniam . AN Credidi propter quod 2-a. PS Credidi. AN Laudate dominum omnes 2-a. Psalmum ipsum. AN Clamavi et exaudivit me 4-a. PS Ad dominum cum tribularer. AN Auxilium meum a domino 2-a. PS Levavi oculos meos. HY Immense caeli conditor. VS Dirigatur domine.

FERIA TERTIA

[Ad matutinum] INV Iubilemus deo salutari. PS Venite. HY Consors paterni luminis. Antiphonae super nocturnam AN Ut non delinquam 4-a. PS Dixi custodiam . AN Ego dixi domine miserere 6-a. PS Beatus qui intellegit. AN Adiutor in tribulationibus 4-a. PS Deus noster refugium. AN Auribus percipite qui habitatis 2-a. PS Magnus dominus et laudabilis. AN Deus deorum dominus locutus 8-f. Psalmum ipsum. VS Immola deo. Sacrificium. RP Auribus percipe. RV Dixi custodiam vias meas. RP Statuit dominus. RV Expectans expectavi dominum. RP Ego dixi domine. RV Domine ne.

Laudes AN Amplius lava me deus ab 8-c. PS Miserere mei deus . AN Salutare vultus mei deus 6-a. PS Iudica me deus. AN Ad te de luce vigilo deus 1-c. PS Deus deus meus. AN Cunctis diebus vitae nostrae 4-d. PS Ego dixi in dimidio. AN Omnes angeli eius 5-b. PS Laudate dominum de caelis. HY Ales diei nuntius. VS Repleti sumus mane. AB Erexit dominus nobis 7-a.

Ad vesperam AN In domum domini laetantes 4-c. PS Laetatus sum . AN Qui habitas in caelis 8-a. PS Ad te levavi oculos meos. AN Adiutorium nostrum. PS Nisi quia dominus. AN Benefac domine bonis 2-a. PS Qui confidunt. AN Facti sumus sicut 4-a. PS In convertendo. HY Telluris ingens conditor. VS Dirigatur.

FERIA QUARTA

[Ad matutinum] INV In manu tua domine. HY Rerum creator optime. Antiphonae super nocturnam AN Avertit dominus 8-a. PS Dixit insipiens . AN Quoniam in te confidit 8-c. PS Miserere mei deus quoniam conculcavit. AN Iuste iudicate filii hominum 2-a. PS Si vere. AN Da nobis domine auxilium 2-a. PS Deus repulisti. AN A timore inimici eripe 2-a. PS Nonne deo subiecta. AN In ecclesiis benedicite 8-c. PS Iubilate deo omnis terra. VS Deus vitam meam. RP Ne perdideris me. RV Miserere mei. RP Paratum cor meum deus. RV Exurge gloria mea. RP Adiutor meus tibi. RV Eripe me de inimicis.

Laudes AN Tibi soli peccavi 8-c. PS Miserere mei domine . AN Te decet hymnus deus in Sion 2-a. Psalmum ipsum. AN Labia mea laudabunt te 8-a. PS Deus deus meus. AN Exultavit cor meum in 2-a. Psalmum ipsum. AN Caeli caelorum laudate dominum 2-a. PS Laudate dominum de caelis. HY Nox et tenebrae. VS Repleti sumus. AB Salutem ex inimicis 7-a.

Ad vesperas AN Nisi tu domine servabis 1-b. PS Nisi dominus aedificaverit . AN Beati omnes qui timent 2-a. Psalmum ipsum. AN Benediximus vobis in nomine 2-a. PS Saepe expugnaverunt. HY Caeli deus sanctissime. VS Dirigatur domine.

FERIA QUINTA

[Ad matutinum] INV Adoremus dominum. Nox atra rerum. Super Nocturnum AN Domine deus in adiutorium 2-a. PS Salvum me fac deus . AN Esto mihi dominein 6-a. PS In te domine speravi. AN Liberasti virgam hereditatis 8-f. PS Quam bonus Israel deus. AN Et invocabimus nomen 8-f. PS Confitebimur tibi deus. AN Tu es deus qui facis mirabilia 4-a. PS Voce mea. AN Propitius esto peccatis 8-f. PS Deus venerunt. VS Gaudebunt labia mea. RP Deus in te speravi. RV Esto mihi. RP Repleatur os meum laude. RV Gaudebunt. RP Gaudebunt labia mea. RV Sed et lingua mea.

Ad laudes AN Averte faciem tuam 8-a. PS Miserere mei . AN Domine refugium tu factus 6-b. Psalmum ipsum. AN In matutinis domine 4-a. PS Deus deus meus. AN In aeternum dominus 4-a. PS Cantemus. AN In sanctis eius laudate 6-b. PS Laudate dominum de. HY Lux ecce. VS Repleti sumus. AB In sanctitate serviamus 7-a.

Ad vesperam AN Et omnis mansuetudinis 4-a. PS Memento domine . AN Habitare fratres in unum 4-a. PS Ecce quam bonum. AN Omnia quaecumque voluit dominus 3-b. PS Laudate nomen domini. AN Quoniam in aeternum misericordia 3-b. PS Confitemini. AN Hymnum cantate nobis 8-a. PS Super flumina Babylonis. HY Magnae deus potentiae. VS Dirigatur domine.

FERIA SEXTA

[Ad matutinum] INV Dominum qui fecit nos. HY Tu trinitatis unitas. [Antiphonae super nocturnam] AN Exultate deo adiutori 2-a. Psalmum ipsum . AN Tu solus altissimus 6-b. PS Deus quis similis. AN Benedixisti domine terram 6-a. Psalmum ipsum. AN Fundamenta eius in montibus 1-b. Psalmum ipsum. AN Benedictus dominus 6-a. PS Misericordias domini. AN Cantate domino 6-a. Psalmum ipsum. VS Beatus homo. RP Confitebor tibi. RV Et eripuisti. RP Misericordia tua. RV Deus iniqui insurrexerunt. RP Factus *est mihi dominus. RV Deus ultionum.

Ad laudes AN Spiritu principali 1-e. PS Miserere mei deus . AN In veritate tua exaudi. PS Domine exaudi orationem meam auribus. AN Illumina domine vultum 4-a. PS Deus deus meus. AN Domine audivi auditum 4-a. Psalmum ipsum. AN In tympano et choro in 1-a. PS Laudate dominum de caelis. HY Aeterna caeli gloria. VS Repleti sumus mane. AB Per viscera misericordiae 8-a.

Ad vesperas AN In conspectu angelorum 5-a. PS Confitebor tibi . AN Domine probasti me et cognovisti 3-b. Psalmum ipsum. AN A viro iniquo libera me 4-c. PS Eripe me domine. AN Domine clamavi ad te 2-a. Psalmum ipsum. AN Portio mea domine sit in 2-a. PS Voce mea. HY Plasmator. VS Dirigatur.

SABBATO

[Ad matutinum] INV Dominum deum nostrum. HY Summae deus clementiae. [Antiphonae super nocturnam] AN Quia mirabilia 4-a. PS Cantate . AN Iubilate deo omnis terra 4-a. Psalmum ipsum. AN Clamor meus ad te veniat 4-a. PS Domine exaudi orationem meam. AN Benedic anima mea domino 8-f. Psalmum ipsum. AN Visita nos domine in salutari 2-a. PS Confitemini. AN Confitebor domino 5-b. PS Paratum cor. VS Domine exaudi. Misericordiam et iudicium. RV Perambulabam. Domine exaudi. RV De profundis. Velociter exaudi. RV Dies mei sicut.

Ad laudes AN Benigne fac 4-a. PS Miserere mei deus . AN Bonum est confiteri domino 2-a. Psalmum ipsum. AN Metuant dominum omnes 8-f. PS Deus deus meus. AN Et in servis *suis dominus 4-a. PS Audite caeli. AN In cymbalis bene sonantibus 4-a. PS Laudate dominum de caelis. HY Aurora iam spargit. VS Repleti sunt. AB Illuminare domine 8-a.

Ad vesperas Benedictus dominus ut supra.

[COMMENTARIUS]

Itaque, ut dictum est, de historia Domine ne in ira ab octava epiphaniae usque ad septuagesimam observetur. Porro in ipsis dominicis, si quando occurrerit, post aspersionem aquae benedictae solemus canere AP Salvator mundi vel Sancta Maria. Quod si una earum non suffecerit, quia numquam simul cantabuntur, semper adiungendum est RPP Civitatem istam cum suo versu Avertatur usque ad stationem, ubi dicendus *est psalmus pro defunctis PS De profundis prosequente sacerdote VS Requiem aeternam dona eis domine et lux cum oratione dominica. A porta inferi cum collecta Deus in cuius miseratione. Qua finita, si non est festum alicuius sancti, quod ipsa *die agatur, prosequitur sacerdos VS Introibo in domum tuam domine. Adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo. OR Deus qui introitu portarum. Finita hac collecta incipit cantor AP Iniquitates nostras aufer a nobis . Antiphona finita dicit sacerdos VS Beati qui habitant in domo tua domine. In saecula. Via sanctorum omnium. Si autem festum fuerit alicuius sancti, unde officium missae ipso die cantandum est, istae duae collectae intermittantur, et ad introitum templi responsorium aliquod de ipso festo cantetur subsequente officio missae. Haec observantia erit ab octava pentecostes usque adventum domini. De festis sanctorum, quae aut antiphona aut tribus aut novem lectionibus per circulum anni agimus, qualiter celebrentur post festum sancti Andreae, cum de communi eorum historia agitur, invenies. Nunc vero de festis sanctorum, quae a septuagesima usque ad pascha eveniunt, quomodo observanda sint, perstringamus. Si festum beatorum martyrum Fabiani et Sebastiani vel aliorum quorumlibet sanctorum in dominicam septuagesimae evenerit, opportune propter vacantem sequentem dominicam celebrare poterimus. Officium autem missae in mane nullo modo praetermittimus.

[COMMENTARIUS]

Alexander papa quintus a beato Petro constituit, ut sal et aqua benediceretur ad conspergendum populum et habitacula eorum. Quod et nos in omni dominica iuxta canones exequimur.

QUANDO GLORIA IN EXCELSIS SIT CANTANDUM

Symmachus papa in ordine quinquagesimus tertius constituit, ut in dominicalibus diebus et nataliciis martyrum hymnus Gloria in excelsis diceretur, quod et nos observamus in omni dominica et in festis novem lectionum, excepto infra adventum domini et septuagesimam usque in pascha. In his tamen diebus natalicia apostolorum et festa sanctae Mariae iuxta romanam consuetudinem Gloria in excelsis recipiunt. Semper cum Gloria in excelsis etiam Te deum laudamus et Ite missa est recitamus, nisi in missa de nativitate domini in nocte et in cena domini et vigilia paschae et pentecostes. Congrue autem et in festis diebus Ite missa est dicitur, quia tunc generalis conventus solet adesse, qui per huiusmodi denuntiationem licentiam discedenti accipere debet. Ad cottidiana autem missarum sollemnia non generaliter ab omnibus, sed a religiosis convenitur, qui plus spiritualibus negotiis quam saecularibus invigilant, qui et reliqua dum licet officia cottidie frequentant. Ergo convenienter illis post missam, ut non statim discedant, sed ut deum benedicant, denuntiatur. Huic assertioni et ecclesiastica consuetudo indicitur astipulari, quia, cum Ite missa est dicimus, ad populum vertimur, quem discedere iubemus. Cum autem Benedicamus domino dicimus, non ad populum, sed ad altare, id est ad dominum, convertimur, nosque ipsos non ad discedendum, sed ad benedicendum domino adhortamur. Sciendum tamen, quod Ite missa est infra adventum domini et septuagesimam reticetur, non quasi eo tempore nullus fiat conventus, qui sit dimittendus, sed potius pro tristitia temporis insinuanda. Sic et Gloria in excelsis di mittitur.

QUANDO CREDO IN UNUM SIT DICENDUM

Credo in unum iuxta canonem in omni dominica et omnibus dominicis sollemnitatibus, item in festis sanctae Mariae et sancti Michaelis et apostolorum et sanctae crucis et dedicationis debet cantari, nec immerito. Nam et his singulis in eodem symbolo aliqua reperitur commemoratio. Hoc quoque notandum, quod cum Gloria in excelsis semper dalmaticae et subdiaconialia resumuntur.

DE SANCTO SEBASTIANO

[Ad vesperas] RP Egregie dei martyr. HY Sanctorum meritis. VS Laetamini in domino. AM Elegit dominus virum de plebe 8-c.

[Ad matutinum] INV Regem martyrum. HY Aeterna Christi munera In primo nocturno AN Sebastianus Mediolanensium partium 7-a. PS Beatus vir qui non. AN Erat enim in sermone 8-g. PS Quare fremuerunt. AN Christo cottidie sedulum 7-a. PS Cum invocarem. VS Laetamini in domino. Legantur sex lectiones de passione eius. Sebastianus dei cultor. RV Deo igitur studebat. RP Sebastianus vir christianissimus. RV Quem perfuderat. RP Erat namque in sermone. RV Incommisso quoque. In secundo nocturno AN Ad hoc tantum sub clamide 1-a. PS Verba mea. AN Clarissimis cottidie 8-a. PS Domine dominus. AN Sebastianus vir christianus 7-a. PS Domine quis habitabit. VS Exultent iusti. RP Christo cottidie sedulum. RV Ad hoc tantum. RP Zoe uxor Nicostrati. RV Benedicti qui. RP Egregie dei. RV Socius enim. In tertio nocturno AN Ut vidit beatus 8-a. PS Conserva. AN Sebastianus dixit Marcelliano 8-a. PS Domini est terra. AN Nolite timere 8-a. PS Beati quorum. VS Iusti autem. RP Elegit dominus. RV Beatus es. RP In isto loco promissio. RV Nolite timere. RP Beatus es tu. RV Beatus es.

Ad laudes AN Sebastianus dei cultor 1-b. AN Si ego verus Christi servus sum et 6-a. AN Ad hanc vocem Christi martyris Sebastiani 1-a. AN Zoe uxor Nicostrati dixit beato 8-a. AN Multitudo languentium 8-a. HY Rex gloriose. VS Iustorum animae. AB Beatus es et bene tibi erit egregie 8-g. Ad utramque vesperam, primam et secundam, et ad matutinum et ad missam duae orationes continue dicuntur, prior de sancto Fabiano, sequens de sancto Sebastiano.

Et ad horas: ad primam AN Sebastianus dixit ad Nicostratum 7-a.

Ad tertiam AN Si ego 6-a.

Ad sextam AN Ad hanc vocem 1-a.

Ad nonam AN Policarpus presbyter.

In secunda vespera AN Virgam 8-c cum reliquis. AM Egregie dei martyr Sebastiane 7-a. Post collectam dicatur antiphona de sancta Agnete Christi virgo nec 1-a.

[DE SANCTA AGNETE]

[Ad matutinum] INV Regem virginum. HY Iesu corona virginum. In primo nocturno AN Discede a me pabulum 8-a. AN Dextram meam et collum 7-c. PS Caeli enarrant. AN Posuit signum in faciem 7-c. PS Domini est terra. VS Specie tua. Legantur sex lectiones de passione eius. Diem festum. RV Ingressa Agnes. RP Dextram meam. RV Induit me. RP Amo Christum in. RV Mel et lac. In secundo nocturno AN Induit me 7-c. PS Eructavit. AN Mel et lac ex eius ore 1-b. PS Deus noster. AN Ipsi soli servo 1-a. PS Fundamenta. VS Diffusa est gratia. RP Omnipotens adorande. RV Ingressa Agnes. RP Ipsi sum desponsata. RV Propter veritatem. RP Induit me dominus. RV Induit me. In tertio nocturno AN Cuius pulchritudinem 2-a. PS Cantate i. AN Christus circumdedit me 7-c. PS Dominus regnavit i. AN Ipsi sum desponsata 7-c. PS Cantate ii. VS Audi filia et vide. RP Iam corpus eius. RV Ipsi sum desponsata. RP Pulchra facie. RV Specie tua et pulchritudine. RP Mel et lac. RV Cuius pulchritudinem.

Laudes AN Ingressa Agnes turpitudinis 7-c. AN Mecum enim habeo custodem corporis 7-c. AN Anulo suo subarravit me dominus 7-c. AN Benedico te pater domini mei Iesu 8-a. AN Congaudete mecum 8-a. HY Virginis proles. VS Adiuvabit eam deus. AB Beata Agnes in medio flammarum expansis manibus 8-a.

Ad primam AN Ecce quod concupivi iam video quod 1-a.

Ad tertiam AN Mecum enim habeo 7-c.

Ad sextam AN Anulo suo subarravit 7-c.

Ad nonam AN Congaudete 8-a.

In secunda vespera AN Ingressa 7-c. PS Dixit dominus. AN Mecum 7-c. PS Laudate. AN Anulo suo. PS Laetatus. AN Congaudete. PS Nisi dominus. AN Ecce quod 1-a. PS Lauda Hierusalem. HY Virginis festum. VS Adiuvabit. AM Stans beata Agnes 1-a.

[COMMENTARIUS]

Infra octavam eius antiphona et oratio ad matutinum et ad vesperam et ad missam dicatur. Vespera quidem de beata Agnete, ut praescripta est, dici debuerat, sed propter excellentius festum beati Vincentii eam intermittimus, et de ipso sicut de apostolo per omnia sollemniter celebramus.

IN CONVERSIONE SANCTI PAULI

Ad vesperam super psalmos * dicatur AN Sancte Paule apostole 8-a. RP Magnus sanctus Paulus. HY Doctor egregie. AM O gloriosum lumen omnium 3-a.

Matutinale officium peragendum est ut in passione eius, exceptis versibus antiphonarum. Legantur sex lectiones de sermone, qui eius attitulatur conversioni. EV Homo quidam erat dives qui habebat villicum.

OCTAVA SANCTAE AGNETIS

Ad vesperas AM Stans beata 1-a. MA Magnificat.

[Ad matutinum] RP Iam corpus. RP Pulchra facie. RP Mel et lac.

Laudes Ingressa Agnes 7-c cum reliquis. AB Ecce quod concupivi 1-a. Laudes ad horas dicantur.

DE PURIFICATIONE SANCTAE MARIAE SIVE HYPAPANTE DOMINI

Ad vesperam AN O admirabile 6-a cum reliquis. PS Laudate pueri. RP Videte miraculum. HY Quod chorus vatum. VS Post partum virgo. AM Senex puerum portabat 1-a.

Ad completorium CP Multae filiae congregaverunt. HY Corde natus. AD Glorificamus te 4-a. Preces dicantur usque Sacerdotes, sequitur versus Post partum. OR Deus qui salutis aeternae.

[Ad matutinum] INV Ecce venit. PS Venite exultemus. HY Ave maris stella. In prima nocturna AN Benedicta tu in mulieribus 4-b. PS Domine dominus. AN Sicut myrra electa 4-b. PS Caeli enarrant. AN Ante torum 4-b. PS Domini est. VS Specie tua. Legantur sex lectiones ad ipsum diem pertinentes. RP Adorna thalamum. RV Accipiens Simeon. RP Senex puerum portabat. RV Accipiens. RP Simeon iustus. RV Responsum. In secundo nocturno AN Specie tua 7-c. PS Eructavit. AN Adiuvabit eam deus 7-c. PS Deus noster refugium. AN Sicut laetantium 7-c. PS Fundamenta. VS Diffusa est gratia. RP Suscipiens Iesum. RV Responsum. RP Responsum accepit. RV Lumen ad revelationem. RP Postquam impleti. RV Obtulerunt pro. In tertio nocturno AN Haec est quae 3-a. PS Cantate i. AN Speciosa facta es et 4-b. PS Dominus regnavit exultet. AN Post partum 4-a. PS Cantate ii. VS Audi filia et. EV Postquam impleti [sunt] dies purgationis. RP Videte miraculum. RV Castae parentis. RP Gaude Maria virgo. RV Gabrielem. RP Cum inducerent. RV Quia viderunt.

Laudes AN Simeon iustus et timoratus 3-b. AN Responsum accepit Simeon a spiritu 7-a. AN Accipiens Simeon puerum in manibus 3-b. AN Tolle puerum et matrem eius et vade 3-b. AN Revertere in terram 7-a. HY Fit porta. VS Adiuvabit eam deus. AB Cum inducerent puerum Iesum 1-a.

Ad primam AN Simeon iustus 3-b. CP Ego sapientia ex ore. RB Christe fili dei. RV Qui natus.

Ad tertiam AN Accipiens Simeon 3-b. RB Speciosus forma. Tunc fiat benedictio cereorum eo ordine, sicut in benedictionali continetur, et aspergantur aqua benedicta et ture adoleantur. Postea cantentur antiphonae a *clero AP Adorna thalamum tuum Sion et 8-c. AP Hodie beata virgo 8-c. Inter cantandum antiphonas accipiunt singuli cereos de manu pontificis vel aeditui. Tunc illuminentur omnes cerei cantando AP Lumen ad revelationem 8-f. ND Nunc dimittis. Rursus Lumen ad revelationem, et sic fiat de singulis versibus. Antiphona et psalmo finito dicit sacerdos versum Accipiens Simeon puerum in manibus, respondeat chorus Gratias agens benedixit dominum. Dominus vobiscum tonaliter. OR Omnipotens sempiterne deus.

Ad processionem AP Ave gratia. AP Adorna thalamum tuum. Ad stationem AP Responsum accepit Sime[on] cantores on et sic per totum. Qua finita incipiatur RPP Gaude Maria cum versu Gabrielem usque ad introitum templi, ubi incipitur RPP Cum inducerent. Quo finito dicat sacerdos VS Suscepimus deus misericordiam, sequitur OR Domine Iesu Christe qui hodierna vel alia Perfice in nobis quaesumus domine. Candelae in manibus ardentes teneantur usque *ad offertorium. Si purificatio sanctae Mariae infra septuagesimam evenerit, nihil in ea iuxta romanam consuetudinem praeter Alleluia de solita glorificatione mutamus. Sergius papa a beato Petro octogesimus constituit, ut in diebus annuntiationis domini et dormitionis, id est assumptionis et nativitatis sanctae Mariae et sancti Simeonis, quod hypapante Graeci vocant, letania exeat a sancto Adriano, et ad sanctam Mariam populus occurrat. Quia gentiles eo mense sacrificantes februo, id est plutoni, qui deus lustrationum putabatur, cum faculis ardentibus civitatem lustrare solebant, christiani modo in melius versa vice, in honore veri luminis et agni, quem mater in templo praesentavit, cereos ardentes solent portare. Hypapante autem interpretatur obviatio, quia venerabiles personae Simeon et Anna ea die obviaverunt domino, cum praesentaretur in templo.

[Ad missam] Processione peracta ut praedictum est, missa incipiatur et ordine suo peragatur. PF Quia per incarnati de nativitate domini dicatur.

Ad sextam AN Nunc dimittis domine 4-b. RB Notum fecit dominus.

Ad nonam AN Obtulerunt pro eo 8-a. RB Benedictus qui venit.

In secunda vespera AN Tecum principium cum reliquis. RP Verbum caro factum est. RV In principio. HY A solis ortus. Si autem septuagesima fuerit, pro hymno cantetur SE Concentu parili sequente versu Tecum principium. AM Hodie beata virgo Maria 8-c. Post orationem AC Ecce completa sunt omnia quae. VS Post partum virgo. Deus qui per beatae Mariae.

[COMMENTARIUS]

Si purificatio sanctae Mariae in dominicam septuagesimae evenerit, omnia de festo agantur, et post orationem dicatur antiphona de septuagesima Plantaverat 4-a. Nihilominus officium missae in mane post primam a conventu agatur. Sequitur antiphona et oratio de sancto Blasio.

DE SANCTA AGATHA

Ad vesperas RP Beata Agatha. HY Iesu corona. AM Mentem sanctam .

[Ad matutinum] INV Regem virginum. In primo nocturno AN Ingenua sum et expectabilis genere 7-d. PS Domine dominus. AN Summa ingenuitas ista est 8-f. PS Caeli enarrant. AN Ancilla Christi sum. PS Domini est terra. VS Specie tua. Legantur sex lectiones de passione eius. RP Dum ingrederetur beata. RV Ego autem. RP Vidisti domine. RV Propter veritatem. RP Quis es tu qui venisti. RV Nam et ego. In secundo nocturno AN Agatha sancta dixit 7-c. PS Eructavit cor. AN Si ignem adhibeas rorem 8-a. PS Deus noster refugium. AN Agatha laetissima 7-c. PS Fundamenta eius. VS Diffusa est gratia. RP Ipse me coronavit. RV Vidisti domine. RP Agatha laetissima et glorianter. RV Mens mea. RP Ego autem adiuta. RV Medicinam. In tertio nocturno AN Nisi diligenter perfeceris 4-e. PS Cantate i. AN Vidisti domine agonem 7-c. PS Dominus regnavit exultet. AN Propter fidem 7-c. PS Cantate ii. VS Audi filia et vide. RP Gaudeamus omnes. RV Immaculatus. RP Medicinam carnalem. RV Ego autem adiuta. RP Beata Agatha. RV Agatha ingressa.

Laudes AN Quis es tu qui venisti 7-c. AN Medicinam carnalem corpori meo 1-a. AN Gratias tibi ago domine quia memor 7-c. AN Benedico te pater domini mei Iesu Christi 8-a. AN Qui me dignatus 7-a. HY Virginis proles. AB Paganorum multitudo 5-b.

Ad primam AN Mens mea solidata est 7-c.

Ad tertiam AN Medicinam carnalem 1-a.

Ad sextam AN Gratias tibi.

Ad nonam AN Qui me dignatus es.

In secunda vespera AN Quis es tu qui venisti. PS Dixit dominus domino. AN Medicinam. PS Laudate pueri. AN Gratias tibi ago. PS Laetatus sum. AN Qui me dignatus. PS Nisi dominus. AN Mens mea. PS Lauda Hierusalem. HY Virginis proles. AM Beata Agatha ingressa carcerem expandit 7-a.

DE CATHEDRA SANCTI PETRI

Ad vesperas super psalmos * AN Solve iubente 7-c. RP Petre amas. HV Iam bone pastor. Sit trinitati. VS In omnem terram. AM Simon Bar Iona 4-d.

[Ad matutinum] In nocturnali officio leguntur sex lectiones de epistula, quae est Petrus apostolus Iesu Christi electis advenis, tres de evangelio Venit Iesus in partes. Eadem historia, quae et in passione eius canitur, et Te deum laudamus. Ipsum festum in officio missae romano more cum dalmaticis et Gloria in excelsis, sive infra septuagesimam seu quadragesimam venerit, sollemnissime celebramus.

In matutinali officio praetermissum *esse videtur ad nocturnam HY Exultet caelum, ad laudes vero HV Iam bone pastor. AB Tu es pastor ovium princeps 1-a. Observa etiam, ut statim post purificationem sanctae Mariae solitae antiphonae tam ad matutinum quam ad vesperas usque ad quadragesimam *in suffragiis dicantur. Eodem modo fiat post octavam pentecostes usque ad adventum domini.

Laudes ad horas de sancto Petro dicantur.

In secundas vesperas AN Iuravit dominus. PS Dixit dominus cum reliquis. HV Iam bone. AM Quodcumque ligaveris 8-a.

[COMMENTARIUS]

Cum autem festivitates novem lectionum in quadragesima agimus, omnia de festo die et nocte et missam de ipso ad tertiam festive dicimus. De quadragesima vero post orationem antiphonam ferialem ad primam vesperam et ad matutinum et ad secundam vesperam tantum, missam quoque de quadragesima ad nonam cum genuflexione. Ad primum completorium eiusdem festi solemus dicere antiphonam AD Vigila super nos 4-d. Ad secundum autem dicatur antiphona de quadragesima. Super haec autem, si tale festum inciderit, ut bini cantent, ad primum completorium dicimus AD Pacem tuam 4-a, in secundo vero AD Vigila super nos.

DE SANCTO MATTHIA

In natalicio sancti Matthiae apostoli agitur plenum officium sicut et in ceteris nataliciis apostolorum.

[Ad matutinum] Hae antiphonae dicendae sunt ad tertiam nocturnam. AN Exaltabuntur cornua iusti in aeternum 6-b. AN Beati qui persecutionem patiuntur 8-a. AN Beati pacifici beati mundo corde 1-a.

[COMMENTARIUS]

Haec autem festivitas sicut cathedra sancti Petri, sive infra septuagesimam seu quadragesimam evenerit, cum Te deum laudamus et Gloria in excelsis et dalmaticis et subtilibus sollemniter celebratur. De festo missa festive agitur, ut supra dictum est, ad tertiam. Ad nonam vero officium quadragesimale cum genuflexionibus celebratur. Notandum etiam, quod in anno bissextili natalicium sancti Matthiae apostoli colimus in illa die, quae vigiliam eius proxime sequitur non in altera, quae propter bissextum eo anno in eodem kalendario iteratur.

DE SANCTO GREGORIO

Ad vesperas super psalmos AN Gregorius ut creditur 4-a. PS Laudate pueri. RP O pastor. HY Iste confessor. AM Gloriosa sanctissimi 1-a.

[Ad matutinum] INV Ad dominum vigiles. PS Venite exultemus. HY Iste confessor. In primo nocturno AN Gregorius ortus Romae ex senatorum 1-f. PS Beatus vir. AN Lineam sui generis 2-a. PS Quare fremuerunt. AN Adhaerebat moralibus 3-a. PS Domine quid. VS Gloria et honore. Legantur sex lectiones de vita eius. RP Fulgebat in venerando. RV Beatus vir. RP Videns Romae vir beatus. RV Quoniam domini. RP Dum oraret. RV Quia misericordiam. In secundo nocturno AN Gregorius ut creditur 4-a. PS Cum invocarem. AN Studiis liberalibus 5-a. PS Verba mea. AN Hic ab adulescentia 6-a. PS Domine dominus noster. RP Propter intolerabiles. RV Nec fecit proximo. RP Orante beatissimo ad dominum. RV Multum enim valet. RP Vere felicem praesulem. RV A domino factum est. In tertio nocturno AN Sex struxit in 7-a. PS Domine quis habitabit. AN His sane monasteriis 8-a. PS Domine in virtute. AN Qui solebat in sericis 1-a. PS Domini est terra. RP Sanctus papa. RV Innocens manibus. RP Hodie praeclarissimus. RV Ecce vere Israelita. RP O pastor apostolice. RV Memor esto congregationis. Post Gloria patri responsorium iteratur, quia Te deum laudamus non cantatur.

Laudes AN Gregorius vigiliis confectus 2-a. AN Lentis quidem sed iugibus hic 3-a. AN Caelesti cinctus verbere vir mirae 4-d. AN Bissenos nummos angelo 5-a. AN Virginum tria milia 6-a. HY Iesu redemptor. AB Christi fidelis famulus 7-a.

Ad horas antiphonae dicantur quae et in laudibus.

Et ad vesperas AM O Gregori dulcissimum sancti 4.

DE FESTO BEATI BENEDICTI

novem agantur lectiones, quod, si in ebdomadam passionis evenerit, ibi celebretur. Hoc idem et de beato Ambrosio observetur. Si vero in dominicam palmarum evenerint, haec duo festa per antiphonam et orationem celebrari licebit.

DE ANNUNTIATIONE SANCTAE MARIAE VIRGINIS

Sancti patres in Toletano concilio de annuntiatione sanctae Mariae constituerunt, ut de quadragesima in decimas quintas kalendas ianuarii transferetur, ubi annuatim sollemniter et convenienter ante nativitatem domini posset celebrari, ut puta cum omnia illius temporis officia de eadem resonent annuntiatione, quod et in ambrosiana observatur ecclesia. Sed nos magis sanctae romanae ecclesiae morem gerentes infra quadragesimam celebramus, sicut et aliorum quorundam . Synodaliter autem statutum legitur, ut eadem annuntiatio, si in triduo ante pascha occurrat, in sabbato ante palmas anticipetur, quae dies et proprio officio caret et per totum annum venerationi sanctae Mariae solet obsecundare. Quae *anticipatio et omni anno necessaria videretur, dum eadem festivitas idem sabbatum subsequitur, eo quod duae sequentes septimanae propriis officiis in tantum sunt occupatae, quod huic sollemnitati digne nequeant deservire. Sed nos nihil temere usurpare debemus, nisi quod ex romana auctoritate aut ecclesiastica traditione canonizatum deprehendimus.

Ad vesperas Missus est Gabriel 8-c. PS Laudate pueri. RP Quomodo fiet. HY Ave maris stella. VS Ave Maria gratia plena. AM Ingressus angelus ad Mariam ait 4-a. Post orationem dicatur antiphona ferialis cum oratione. Hoc etiam fiat per totam quadragesimam, quando agitur plenum officium.

Ad completorium CP Multae filiae congregaverunt. HY Fit porta. AD Glorificamus te dei genitrix 4-a

[Ad matutinum] INV Ave Maria gratia. PS Venite exultemus. HY Ave maris stella. In primo nocturno AN Missus est angelus Gabriel 1-f. PS Domine dominus noster. AN Ingressus angelus ad Mariam 2-a. PS Caeli enarrant. AN Maria turbatur in sermone 3-a. PS Domini est terra. VS Specie tua. Legantur tres lectiones de Isaia. Prima sic continet in capite Erit in novissimis diebus usque Exaltabitur. RP Ingressus angelus. RV Benedicta tu. Secunda LE Et adiecit dominus loqui ad Achaz usque A diebus separationis. RP Benedicta tu. RV Ave Maria. Tertia LE Egredietur virga usque Ipsum. RP Maria ut audivit. RV Quomodo fiet. In secundo nocturno AN Respondens angelus 4-a. PS Eructavit. AN Ecce virgo concipiet et pariet 5-b. PS Deus noster refugium. AN Dabit illi deus sedem David 6-a. PS Fundamenta. VS Diffusa est gratia. Legantur *tres lectiones de sermonibus patrum. RP Dixit angelus. RV Ecce concipies. RP Ecce concipies. RV Hic erit magnus. RP Dabit illi dominus. RV Et regni eius. In tertio nocturno AN Dixit autem 7-a. PS Cantate i. AN Ideoque et quod nascetur 8-a. PS Dominus regnavit exultet. AN Dixit autem Maria 1-a. PS Cantate ii. VS Audi filia. EV Missus est angelus Gabriel. RP Dixit autem. RV Spiritus sanctus. RP Christi virgo dilectissima. RV Quoniam. RP Quomodo fiet. RV Ideoque quod

Laudes AN Quando venit ergo sacri 2-a. AN Verbum supernum a patre ante tempora 3-a. AN Beatus auctor saeculi servile corpus 4-a. AN Clausa parentis viscera caelestis 5-a. AN Domus pudici pectoris templum 6-a. HY Fit porta. VS Adiuvabit. AB Quomodo fiet istud 7-a.

Laudes ad horas et in secunda vespera.

[Ad processionem] Hac die, sicut etiam in reliquis sollemnitatibus sanctae Mariae, processionem agimus cum usu dalmaticarum et subtilium cantantes RPP Missus est Gabriel. RPP Suscipe verbum cum versibus suis. Ad stationem dicatur AP Haec est dies. Qua finita dicitur OR Deus qui de beatae. In reditu Christi virgo dilectissima.

Deinde missa cum summa veneratione celebretur.

In secunda vespera si placet, cantetur RP Salve nobilis virga. HY Ave maris stella. VS Adiuvabit eam deus. AM Haec est dies quam fecit dominus 4-a.

[HISTORIA] DE SANCTO RUPERTO PATRONO NOSTRO

[Ad vesperam] Eia laude condigna 8-a. PS Laudate pueri. RP Felix tantae. HY Eia fratres extollamus. VS Gloria et honore. AM Gloriosissime praesul Ruperte quem pro certo 3-a.

[Ad matutinum] INV Maximum regem. PS Venite. Iste confessor. In primo nocturno AN Crebrescente christianae fidei religiositate 4-a. PS Beatus. AN Illius in temporis cyclo 2-a. PS Quare fremuerunt. AN Tunc regia de stirpe 7-a. PS Domine. VS Gloria et honore. Sex lectiones legantur de vita sua. RP Generosa Rupertus. RV Divina. RP Maiore potitus. RV Erga caelestia. RP Sanctis succrescens. RV Non passa caelestis. In secundo nocturno AN Tanti praesulis 8-a. PS Cum invocarem. AN Hic multorum saluti 4-a. PS Verba. AN Hunc superior inferiorque 1-a. PS Domine dominus. RP Praesul insignis. RV Praecepta cum. RP Iustum deduxit. RV Immortalis. RP Ecce vir prudens. RV Vere israelita. In tertio nocturno AN Cumque sanctus 4-a. PS Domine quis habitabit. AN Invocans bonorum 4-a. PS Domine in virtute. AN Longaevae caecitatis obsitos. PS Domini est. RP Laudemus dominum. RV Vere mirabilis. RP Iste sanctus. RV Vinculis carnis. RP Felix tantae prolis. RV Ut ante magnificae.

Laudes AN Sanctam viri dei innocentiam 3-b. AN Dum enim longae suae vocationis 7-a. AN Hac voce magno fratres maerore 4-a. AN Cum ergo christiana militia sacris 8-a. AN Die orto resurrectionis Christi missarum 7-a. HV Macte summe. VS Iustus ut palma. AB Ad sepulchrum beati Ruperti 1-f.

Laudes ad horas dicantur.

In secunda vespera AN Iuravit dominus 7-a. PS Dixit dominus. AN Confessio et magnificentia 7-d. PS Confitebor. AN Potens in terra erit semen 8-a. PS Beatus. AN Collocet eum dominus 8-f. PS Laudate. AN Stola iucundidatis 8-c. PS In convertendo. HY Macte summe. VS Iustus ut. AM Regi regum Christo laudes dicamus.

DE SANCTO RUPERTOEPISCOPO [OFFICIUM DE COMMUNI]

Si haec festivitas sancti Ruperti occurrerit in ebdomadam palmarum, sive in ipsa sit celebranda, vel in priori anticipanda arbitrio chori relinquimus. Posset tamen non inconvenienter fieri, ut in quamcumque trium feriarum post dominicam palmarum accideret, eadem feria transposita in priorem ebdomadam eiusdem nominis, eadem festivitas celebretur, ut fit in adventu domini, ubi saepius transferuntur feriae in aliam feriam sui nominis. Si autem idem festum in paschali ebdomada evenerit, in proximam ebdomadam differatur. *Si festum annuntiationis in sabbatum ante palmarum proximum et festum Ruperti in quinta feria eiusdem ebdomadae scilicet post Iudica, etiam statutum est in concilio generali proximo habito Salczburge per episcopos cuiusdem provinciae. Qui propria historia non utuntur, ut festivius agant, hoc modo colligant.

[Ad vesperas] Sacerdos et pontifex 1-a. PS Laudate pueri. RB Sint lumbi. HY Eia fratres extollamus. VS Gloria et honore. AM Iste homo 4.

Ad completorium AD Pacem tuam 4-a.

[Ad matutinum] INV Confessorum. HY Iste confessor. In primo nocturno AN Beatus vir qui in 3-a. Psalmum ipsum. AN Beatus iste sanctus qui 1-f. PS Quare fremuerunt. AN Tu es gloria mea 8-c. PS Domine quid. VS Gloria et honore. RP Euge serve. RV Domine quinque talenta. RP Ecce sacerdos magnus. RV Benedictionem omnium. RP Servus meus. RV Pro eo quod. In secundo nocturno AN Invocantem 1-f. PS Cum invocarem. AN Laetentur omnes qui sperant 8-a. PS Verba. AN Domine dominus 1-d. Psalmum ipsum. VS Posuisti. RP Iustum deduxit. RV Immortalis est enim. RP Hodie praeclarissimus deo et Noricorum apostolus. RP Beatus Rupertus. RV Ut apud. In tertio nocturno AN Domine iste 8-c. PS Domine quis. AN Vitam periit a te tribuisti 8-c. PS Domine in virtute. AN Hic accipiet 7-a. PS Domini est terra. VS Magna. RP Sint lumbi. RV Vigilate ergo. RP Summe dei. RV Ora pro nobis beate. RP O pastor apostolice. RV Memor esto.

Laudes AN Ecce sacerdos 7-c cum reliquis. AB O per omnia laudabilem 8-a.

In secunda vespera AN Ecce sacerdos 7-c cum reliquis. HY Macte summe, qui et ad laudes dicatur. AM O quam miranda est 5-b.

DE DEDICATIONE [ECCLESIAE USQUE IN CENAM DOMINI]

Si festum dedicationis ecclesiae vel altaris infra septuagesimam aut quadragesimam usque in cenam domini evenerit, sollemnissime celebretur cum omni cantu ad idem pertinente, excepta sequentia et Alleluia, pro quibus cantandus erit TR Qui confidunt in domino. Te deum laudamus et Gloria in excelsis et Credo in unum et Ite missa est non omittimus.

DE DOMINICA SEPTUAGESIMAE

In septuagesima ad vesperam nullam mentionem de Alleluia facimus, quia ad nonam terminavimus.

Ad vesperam AN Benedictus cum reliquis. CP Benedictus deus et pater. RP Formavit igitur. HY Dies absoluti. VS Vespertina oratio. AM Plantaverat autem dominus 4-a.

Ad completorium HY Iesu redemptor saeculi, qui in historia Domine ne in ira tua est incipiendus et usque ad quadragesimam cantandus. In evangelio AD Pacem tuam 4-a. Haec antiphona in omnibus dominicis noctibus et festis maioribus est dicenda.

[Ad matutinum] INV Adoremus dominum qui fecit nos. PS Venite exultemus. Hymni cum nocturnalibus antiphonis et psalmis, uti historia Domine ne in ira tua continet, cantentur. In septuagesima Romani eptaticum incipiunt. Unde et Alexander papa secundus constituit, ut et responsoria de eadem historia in eadem dominica incipiantur, quae et in sequenti dominica repetuntur. Alleluia autem in sabbato ad vesperam iussit dimitti. Septuagesima videtur dici posse propter septuaginta dies, qui sunt ab ipso die ad sabbatum ante octavam paschae, quo die alba tolluntur vestimenta a nuper baptyzatis. Septuagesima vero, ut praedictum est, computatur secundum titulationem sacramentarii et antiphonarii. Novem ebdomadibus ante pascha in septem sabbati populus dei in Babylonem ductus est captivus septuaginta annis. Quibus expletis reversus est Hierusalem. Ideo auctor officii nostri septuagesimam posuit in officiis nostris, ut hoc tempore a deliciis abstinendo ostenderemus in nostra conversatione, qualiter per omne tempus saeculi vivere debeatur, qui post baptismum peccatis se alienant a caelesti Hierusalem. Quapropter Alleluia illo tempore non cantatur apud nos, sed tractus vel luctus, nec Gloria in excelsis deo, quae sunt cantica caelestia. Potest etiam non inconvenienter fieri, ut, si quando festum novem lectionum in hac dominica evenerit, celebretur, et post orationem festi de dominica AN Plantaverat cantetur, quia eadem historia in sequenti dominica scilicet sexagesima iteratur. Officium * missae Circumdederunt me post primam a conventu celebretur. Eadem observantia novem lectionum in sexagesima rite fieri poterit, si tamen historia in dominica praecedenti cantata fuerit. Hic legantur tres lectiones de historia, tres de sermonibus patrum omni dominica usque in pascha. Legitur Pentateucum Moysi usque in dominicam passionis. Nonum responsorium post Gloria patri iteratur, quia Te deum laudamus non dicitur, sed nec ad matutinum sanctae Mariae usque in pascha. [In primo nocturno] RP In principio fecit. RV Formavit igitur. RP In principio deus. RV Igitur perfecti sunt. RP Formavit igitur. RV Igitur perfecti. [In secundo nocturno] RP Tulit ergo dominus. RV Formavit igitur. RP Dixit dominus. RV Adae vero non inveniebatur. RP Immisit dominus. RV Hoc nunc os. [In tertio nocturno] RP Dum deambularet. RV Domine audivi. RP In sudore vultus. RV Pro eo quod oboedisti. RP Ecce Adam. RV Cherubim et flammeum gladium. In secunda dominica RP Ubi est Abel frater. RV Maledicta terra.

Laudes AN Miserere mei deus 1-e. Psalmum ipsum. AN Confitebor tibi domine 8-c. PS Confitemini. AN Deus deus meus ad te de 1-a. Psalmum ipsum. AN Benedictus es in firmamento 1-a. PS Benedicite. AN Laudate dominum de caelis 1-e. Fratres. CP Nescitis quod hi qui in stadio. HY Aeterne rerum. VS In matutinis domine. AB Simile est enim regnum 1-a.

Ad primam AN Conventione autem facta 7-a. Dominicis diebus et in festis novem lectionum dicatur CP Regi saeculorum usque ad pascha.

Ad tertiam AN Ite et vos in vineam meam 8-f. Responsorium cum versibus suis tam dominicis quam privatis diebus, sicut historia Domine ne in ira repraesentat, usque in quadragesimam dicantur.

Ad processionem dicantur RPP In principio. RPP Dixit dominus. In reditu RPP Ecce Adam.

Sequitur officium missae Quia primi hominis lapsus et populi dei captivitas, seu cuiuslibet hominis post baptismum lapsi, sed paenitentiam agentis typus in septuagesima agitur, ideo usus dalmaticarum et subtilium et reliqui ornatus et Gloria in excelsis et Alleluia et sequentia et Ite missa est omittuntur. Alleluia, inquam, dimittitur, quod laudem dei sonat, non quod ab ore ecclesiae vel cuiuslibet hominis fidelis his diebus usque ad pascha tolli debeat, sed pro ipso aliis verbis idem sonantibus ad laudandum deum exhortamur dicendo Laus tibi domine rex aeternae gloriae. Tractum etiam ab hinc usque ad sabbatum sanctum paschae, qui proprie significat cantum laborantium aut lugentium pro Alleluia recitamus.

Ad sextam AN Quid hic statis tota die 1-f.

Ad nonam AN Voca operarios et redde 8-a.

Ad vesperam AM Dixit pater familias 7-a. AM Cum autem sero factum esset dixi t 7-a. AM Hi novissimi una hora fecerunt 1-d. AM Amice non facio tibi iniuriam 1-f. AM Tolle quod tuum est et vade quia 8-f. AM Non licet mihi facere quod volo 8-a. AM Dixit autem pater familias amice 8-a. AM Erunt primi novissimi et novissimi 1-e. AM Sic erunt novissimi 8-a.

DE DOMINICA SEXAGESIMA

Graeci proximam ebdomadam, id est sexagesimam, sanctificant suo ieiunio. Porro sexagesima inde dici potest, quia sexaginta sunt dies usque ad medium paschae, quod est feria quarta paschalis ebdomadae.

Ad vesperas CP Benedictus deus et pater domini nostri. HY Dies absoluti. AM Multi enim sunt vocati 8-c.

[Ad matutinum] Tota historia, quae et in priori dominica dicta est, repetatur excepto RP Ecce Adam, pro quo cantandum erit RP Ubi est Abel.

Laudes ut supra. CP Libenter suffertis. AB Cum turba plurima 8-a.

Ad primam AN Exiit qui seminat 4-a.

Ad tertiam AN Semen cecidit in terram 8-f.

Ad processionem RPP Immisit dominus. In reditu RPP Ubi est Abel frater.

[Ad missam] EP Libenter suffertis in dominica tota legatur, sed per ebdomadam, quandocumque legenda est, dividatur in loco, ubi dicitur Damasci praepositus. Ibique sequenti die legi incipiatur.

Ad sextam AN Semen cecidit in terram bonam 8-f.

Ad nonam AN Iesus haec dicens clamabat 1-a.

Ad vesperas AM Vobis datum est nosse 6-a. AM Quod autem cecidit in terram 4-b. AM Qui verbum dei retinent corde 1-a. AM Si vere fratres divites esse cupitis 7-c. AM Si culmen *veri honoris quaeritis 7-c.

DE QUINQUAGESIMA

Cleri nostri auctore Telesphoro papa sequentem, id est quinquagesimam, sanctificavit, qui constituit septem ebdomadarum ieiunium ante pascha. Quinquagesima vero ideo dicitur, quia decurrit usque in diem resurrectionis dominicae.

Ad vesperas CP Benedictus deus. RP Temptavit deus. Dies absoluti. VS Vespertina oratio. AM Quod autem cecidit 4-d.

[Ad matutinum] INV Adoremus deum. PS Venite exultemus. RP Quadraginta dies. RV Noe vero. RP Ponam arcum. RV Cumque obduxero. RP Per memetipsum. RV Ponam arcum meum. RP Aedificavit Noe. RV Ecce [ego] statuam pactum. RP Locutus est dominus. RV Benedicens benedicam. RP Dum staret Abraham. RV Dixit dominus. RP Tentavit deus. RV Immola deo sacrificium. RP Angelus domini. RV Et benedicentur. RP Caecus sedebat secus. RV Et qui praeibant. RP Vocavit angelus. RV Et benedicentur. RP Deus domini mei. RV Deus in cuius conspectu. RP Veni hodie ad. RV Igitur puella cui dixero.

Laudes AN Secundum multitudinem 1-a. AN Deus meus es tu et confitebor tibi 8-g. AN Ad te de luce vigilo deus ut videam 7-a. AN Hymnum dicite et superexaltate eum 4-a. AN Omnes angeli eius laudate 5-b. HY Aeterne rerum. VS In matutinis. AB Cum appropinquaret Iericho caecus 7-a. Si linguis hominum loquar.

Ad primam AN Iter faciente Iesu dum 1-f.

Ad tertiam AN Miserere mei filii David 8-a.

Ad processionem RPP Quadraginta dies. RPP Tentavit deus. In reditu RPP Caecus sedebat. Sciendum est, quod per has tres ebdomadas usque ad quadragesimam dominicis diebus ad missam collectae tres dicuntur, quia ad maiores cursus scilicet ad matutinum et ad vesperas suffragia sanctorum non omittuntur, quod a quadragesima usque ad pascha fieri non debet.

Ad sextam AN Caecus sedebat secus 7-a.

Ad nonam AN Caecus magis ac magis 1-a.

Ad vesperas AM Transeunte domino clamabat 1-a. AM Omnis plebs ut vidit dedit 8-g.

DE CAPITE IEIUNII

In capite ieiunii missam dicimus ad nonam, et omnia facimus ut in quadragesima. Cum enim illi quattuor dies pro complemento quadragesimalis ieiunii recipiantur, necessario quadragesimalem observantiam obtinebunt, videlicet ut tandem post vesperam ieiunium solvatur, sicut in canonibus praecipitur, quod tamen alio tempore statim post nonam solvitur, cum et missa ad sextam celebratur. In hoc enim quadragesimale ieiunium ab aliis differre debet, quod in aliis post nonam, in hoc autem post vesperam nos reficere debemus. Nec iuxta canones quadragesimaliter ieiunare censemur, si ante vesperam reficimur. Ergo et in quattuor diebus similiter ieiunare debemus, si cum his ieiunium quadragesimale adimplere volumus. Unde et missa in his diebus non ad sextam, sed ad nonam merito celebratur. Est enim ecclesiastica consuetudo, ut ad nonam reficiamur, cum ad sextam missam celebramus, ad vesperam autem, cum ad nonam sacrificamus. Sciendum autem non solum modernos, ut quidam putant, sed etiam antiquos a capite ieiunii incepisse, cum sanctus Gregorius ibi quadragesimalia officia videbatur initiasse. Sic enim in gregorianis sacramentariis sive gradualibus libris evidentissime declaratur. Subsequens tamen dominica proprie initium quadragesimae dicitur. Unde et quadraginta dies usque ad pascha computantur, quibus cum sex dominicas subtrahimus, nonnisi triginta sex in abstinentia observamus. Ergo a capite ieiunii necessario incipimus, si cum domino ieiunium quadraginta dierum complere volumus. Exinde etiam orationem super populum iuxta gregorianam constitutionem exordimur, quam numquam dicimus, nisi cum et quadragesimaliter ieiunare debemus.

DE INCLINATE CAPITA VESTRA DEO

Orationem super populum in quadragesima ideo frequentamus , quia, cum maiorem conflictum in ieiuniis et orationibus contra spirituales nequitias sumimus, necessario nos instantius deo commendare debemus. Nam oratio post communionem pro solis communicantibus solet orare. Populus autem, etsi cottidie in quadragesima conveniat ad ecclesiam, non tamen cottidie, ut deberet, communicat. Ne ergo populus ita oratione ut communione careret, adiecta est oratio super populum, in qua non de communione, sed de populi protectione specialiter oratur. Apud Graecos, ut legitur, excommunicandus est, qui usque ad tertiam dominicam non communicaverit. Beatissimi quoque patres nostri Ambrosius et Augustinus ad cottidianam nos hortantur communionem, sed hoc modo nec ab omnibus presbyteris in quadragesima, nec dum a laicis observatur, congrue adiecta est oratio super populum, ut vel eo tempore ultima benedictione populus non careret, dum tamen communicare non soleret. Hinc quoque et illa consuetudo apud modernos, quae non fuit apud antiquos, inolevisse videtur, ut et in aliis temporibus etiam presbyteri post finem missae benedicant, ne populum ita benedictione ut communione privatum discedere permittant.

[COMMENTARIUS]

Si festum novem lectionum in hac die acciderit, per omnia de festo agatur. De ieiunio vero tam ad matutinum quam ad secundam vesperam antiphona et oratio tantum dicatur, et missa de festo ad tertiam fiat, de ieiunio ad nonam. Si autem trium lectionum festum fuerit, per antiphonam tantum et orationem commemoretur, et si proprium habet officium, in loco missae pro defunctis post primam celebretur.

[FERIA QUARTA IN CAPITE IEIUNII]

Item de eodem. Feria quarta in capite ieiunii quaedam variantur.

Matutinas incipimus cum flexione genuum et omnes cursus per totam quadragesimam exceptis dominicis diebus et sollemnitatibus sanctorum. Evangelium ad matutinum Cum ieiunatis.

Ad incipiendas laudes his quattuor diebus finito tertio responsorio sacerdos utitur versibus usitatis videlicet Fiat misericordia tua vel Ostende nobis, qui et per totum annum dicuntur. Capitula dicuntur de ieiunio ad omnes cursus, antiphonae ex evangeliis assumptae in psalmos Benedictus et Magnificat, prima ad matutinas, secunda ad vesperas. Si vero plures sunt in medio, quae restant, dicantur ad horas. Maiores preces dicuntur ad matutinas et ad vesperas tantum. Post preces dicuntur duo psalmi a prostratis, videlicet Miserere mei deus et Usquequo domine. Quibus finitis sequitur oratio de ieiunio. Qua finita dicatur AC Quis scit si convertatur sequente versu Domine non secundum peccata cum oratione super populum. Ab hinc omittimus suffragia sanctorum usque ad pascha tam ad matutinas quam ad vesperas, sed ad cursum sanctae Mariae dicenda differimus. In mane post primam sanctae Mariae dicatur vigilia pro defunctis, deinde septem psalmi sequente letania, cui adicimus duos psalmos Deus in adiutorium, Levavi oculos.

[Ad cursus] Ad primam dicimus preces Verba mea auribus percipe domine subiunctis cottidianis precibus Deus repleatur usque in finem. Sequuntur psalmi Miserere mei deus. Ad te domine levavi. Ad capitulum dicuntur cottidie pro defunctis *quinque psalmi exceptis dominicis et festivis diebus usque in cenam domini. Ad tertiam dicuntur solitae preces et ad alios cursus, et dicuntur PS Miserere mei deus. Deus in nomine tuo. Ad sextam post preces utimur duobus PS Miserere mei et Miserere tertium. Hic appenduntur vela. Ad nonam duo psalmi Miserere mei. Deus in adiutorium.

Deinde sequitur benedictio cinerum eo ordine, quo in benedictionali scripta est. Qua finita incipit cantor AP Exaudi nos domine. PS Salvum me fac deus absque Gloria patri. Qua percantata dicit sacerdos Oremus. Diaconus Flectamus genua. Levate. Sequitur oratio quaelibet pro peccatis, sed in hac die dicitur oratio Concede nobis domine quaesumus praesidia. Tunc imponatur AP Immute mur habitu in cinere. Tunc presbyter imponens cineres super capita singulorum dicat Memento o homo quia pulvis es et in pulverem reverteris. Deinde et ipse presbyter ab alio quolibet sacerdote astante suscipiat cineres, eadem verba sibi prolata. Interim etiam cantetur altera AP Iuxta vestibulum.

[Ad processionem] Quibus percantatis levata cruce velata fiat processio cantando RPP Paradisi portas absque versu. Hoc etiam servandum est de aliis responsoriis, ne versus imponantur, quotienscumque processionem agimus, sed statim finito responsorio imponatur a cantore letania, et hanc cantando reditur in chorum. Sunt autem haec responsoria, quibus utimur privatis diebus ad processionem, sumpta de sequente historia: *Feria secunda. RPP Paradisi portas. *Feria tertia. RPP Emendemus in melius. *Feria quarta. RPP In ieiunio et fletu. *Feria quinta. RPP In omnibus exhibeamus. *Feria sexta. RPP Abscondite elemosinam. *Sabbato. RP Tribularer si nescirem. *Singulis diebus per ebdomadam letaniae premittantur singula responsoria. His utimur usque in passionem domini.

Deinde sequitur officium missae . Cantore incipiente Misereris omnium domine. Genua flectimus sola hac die. Finito Kyrie eleison post salutationem, cum sacerdos dixit Oremus diaconus dicat Flectamus genua. Levate. Sequitur oratio missae. Haec observantia habeatur per totam quadragesimam. TR Domine non secundum peccata, quem in quadragesima frequentamus, non tam ex romano ordine, quam ex nostra consuetudine usurpamus, hodie a nobis inchoatur, et amodo feria secunda et quarta et sexta canitur usque in dominicam palmarum. Iuxta morem ecclesiae hodie incipitur praefatio Qui corporali ieiunio vitia comprimis, et per totam quadragesimam usque in dominicam palmarum dicitur. Post ultimum Per dominum nostrum dicitur Oremus. Dicit diaconus Inclinate capita vestra deo. Tunc dicit sacerdos orationem super populum usque in cenam domini, exceptis dominicis diebus et sabbato duodecim lectionum.

Sequitur vespera ad quam maiores dicuntur preces, quas duo psalmi sequuntur Miserere mei deus. Ad te levavi oculos. Post mensam dicimus vesperam de sancta Maria stando, et Placebo sedendo, in cuius et precibus prosternimur. Isti quattuor dies post tempus Gregorii papae a successoribus suis pro sex diebus dominicis sunt assumpti ad explendam quadragesimam cum parasceve et sabbato sancto paschae.

Ad completorium preces solitae dicuntur, quas sequuntur duo psalmi Miserere. De profundis clamavi.

[FERIA QUARTA]

Antiphonae in evangelio AE Cum ieiunatis nolite fieri 7-a. AE Thesaurizate vobis thesauros 4-a. AE Ubi est thesaurus tuus ibi est 1-f.

FERIA QUINTA

AB Me etenim de die in diem 2-a. AM Quare ieiunavimus et non 8-g.

FERIA SEXTA

AE Cum facis elemosinam 1-a. AE Nesciat sinistra tua quid faciat 1-a. AE Tu autem cum oraveris intra 1-a.

SABBATO

AE Tunc invocabis et dominus exaudiet 4-a. AE Quis scit si convertatur et ignoscat 4-a. AE Frange esurienti panem tuum 4-a.

[COMMENTARIUS]

De quinquagesima. Si festum aliquid novem lectionum in dominicam quinquagesimae inciderit, in feriam secundam differatur, quia laudes eiusdem historiae nulla sequentium feriarum recipere potest, ut cantentur.

INSTITUTIO PATRUM

Melciades papa a beato Petro trigesimus tertius constituit, ut nullus in dominica ieiunaret nec in feria quinta. Unde sanctus Gregorius in dispositione officiorum quintam feriam infra quadragesimam vacantem reliquit, ut, quia festiva erat sicut dominica, etiam dominicali officio honoraretur. Sed quia eadem feria ieiuniis postmodum applicata est ut reliquae, iunior Gregorius statuit eam esse sollemnem officiis undecumque collectis, et maxime ex aestivalibus dominicis. Unde et antiphonae ex dominicalibus evangeliis quintis feriis adhuc ascriptae reperiuntur, ut ex evangelio Homo quidam erat dives et Ibat Iesus in civitatem Naim. Sabbatum ante quadragesimam et ante palmas suarum dominicarum officia recipiunt, nec immerito, cum quilibet dies privati de suis dominicis soleant inofficiari. Ad omnes horas quadragesimales genua flectimus. Item ad missam, etiam si salutatio praecesserit. Tunc enim ad priorem tantum genua flectimus, excepto in quarta feria post palmas, ubi ad utrasque iuxta romanum ordinem genua flectimus. A *septuagesima usque *ad pascha in dominicis diebus nullam observantiam novem lectionum habere valebimus, quoniam, licet responsoria historiarum repetantur, laudes tamen dominicales nullae recipiunt feriarum. Ideoque ipsum festum in secundam feriam transferimus. A secunda vespera dominicae semper inchoamus cum capitulo et responsorio post orationem festi, tam in prima quam In secunda vespera. Et ad matutinum antiphonam et orationem de quadragesima recitamus. Missam de festo ad tertiam festive dicimus. Ad nonam de quadragesima officium cum genuflexione celebramus.

DE CAPITULIS

Prior vespera cuiuslibet dominicae crastinam exigit orationem, quia capitulum ante Magnificat sequenti ascribitur dominicae, sicut in dominica de adventu domini et quadragesimae sive passionis dominicae comprobatur. Quod et in aliis sollemnitatibus paene usquequaque frequentatur. Hoc utique et responsorium et antiphona indicant, quae de crastina historia ad priorem vesperam solent anticipari. Aliquando tamen ultima iam de evangelio prioris dominicae ad praedictam vesperam servatur, ut in dominicis post epiphaniam et pascha, quae tamen adeo concordant, ut antiphona praecedentis dominicae orationi subsequentis optime conveniat. Haec autem observantia fiat a quadragesima usque post octavam pentecostes.

[DOMINICA PRIMA IN QUADRAGESIMA]

Ad vesperas Hortamur vos. RP Angelis suis mandavit. HY Ex more. VS Angelis suis deus. AM Ecce nunc tempus acceptabile 8-c. Sacerdos amodo utitur his versibus: VS Dicet domino susceptor. VS Ipse liberavit me. VS Angelis suis deus. VS Scuto circumdabit te usque in dominicam passionis. Oratio dominicalis et unam tantum. Pro defunctis solus PS De profundis. Post mensam vespera de sancta Maria sine Placebo. *Ante completorium evocantur fratres signo campanae ad faciendum mandatum. Hoc etiam observandum est omni sabbato usque ad pascha.

Ad completorium Christe qui lux es. AD Media vita in morte 4-a.

[Ad matutinum] INV Non sit vobis vanum. PS Venite exultemus. HY Audi benigne conditor. In primo nocturno AN Advenerunt nobis 8-a. PS Beatus vir. VS Scuto circumdabit te. Veritas. RP Ecce nunc tempus. RV In omnibus exhibeamus. RP Paradisi portas. RV Ecce nunc tempus. RP Emendemus in melius. RV Peccavimus cum. In secundo nocturno AN Commendemus nosmetipsos 4-b. PS Conserva me. VS Cadent a latere tuo mille. RP In ieiunio et fletu. RV Inter vestibulum. RP In omnibus exhibeamus. RV Ecce nunc tempus. RP Abscondite elemosynam. RV Honora dominum. In tertio nocturno AN Per arma iustitiae virtutis dei 1-a. PS Caeli enarrant. VS Clamabit ad me. RP Tribularer si nescirem. RV Et Petrum lacrimantem. RP Angelis suis. RV Super aspidem. RP Ductus est Iesus in desertum. RV Et cum ieiunasset.

Laudes AN Cor mundum crea in me 1-f. AN O domine salvum me fac o domine 2-a. AN Sic benedicam te in vita mea 7-a. AN In spiritu humilitatis et in 1-f. AN Laudate deum caeli caelorum 2-a. HY Clarum decus ieiunii. VS Domine refugium. Iste versus dicatur per quattuor ebdomadas. AB Ductus est Iesus in desertum 1-f.

Ad primam AN Iesus autem cum ieiunasset 1-a. CP Regi saeculorum. Quod dicendum est singulis dominicis diebus usque ad pascha.

Ad tertiam AN Vade satanas non tentabis 6-a. RB Participem me fac. RV Aspice in me. VS Dicet domino.

Ad processionem RPP Ecce nunc tempus. RPP Angelis suis. In reditu RPP Ductus est Iesus.

Ad missam in quadragesima dicitur praefatio Qui corporali ieiunio iuxta statutum Pelagii papae non minus in dominicis quam in earum feriis.

Ad sextam AN Dominum deum tuum 6-a. RB Ab omni via mala. RV A iudiciis tuis non declinavit. VS Ipse liberabit me.

Ad nonam AN Reliquit eum tentator et 3-b. RB Septies in die. RV Erravi sicut. VS Scapulis suis.

Ad vesperam RP Spes mea. RV In te confirmatus. RV Gloria patri et filio. RP Spes mea. HY Ex more docti. VS Angelis suis deus. AM Non in solo pane 1-f.

Ad completorium AD Cum videris nudum 4-d.

[PER EBDOMADAM]

INV Non sit vobis vanum. Audi benigne conditor usque ad passionem domini. Post nocturnam prima nocte VS Scuto circumdabit te, secunda VS Cadent a latere, tertia VS Clamabit ad me. Sic mutentur per omnes ferias. Ad laudes vero omni nocte VS Domine refugium cum hymno Clarum decus usque ad passionem.

FERIA SECUNDA

[Ad laudes] AB Quod uni ex minimis meis 1-a. Post orationem AC Quis scit 4-a.

Ad primam AN Vivo ego dicit dominus 3-c. CP Domine miserere nostri te.

Missa *pro defunctis post tertiam agatur, nisi praesentia funeris a capitulo sepeliendi propter conventum populi ad primam illam dici exigat.

Ad tertiam AN Advenerunt nobis 8-a.

Ad sextam AN Commendemus nos 4-b.

Ad nonam AN Per arma iustitiae virtutis 1-a. Hae antiphonae cottidie ad horas dicantur usque in passionem domini, nisi cum feriae / antiphonae superabundaverint, quae et tunc ad primam inchoantur. Responsoria etiam, quae dominica ad horas continet, per duas ebdomadas dicantur.

Ad vesperas RP Spes mea. Hac ebdomada tantum dicatur. AM Venite benedicti patris 7-a. Post orationem dicitur antiphona super populum Vivo ego dicit dominus. Hae duae antiphonae super populum serventur usque ad passionem domini.

FERIA TERTIA

[Ad laudes] AB Domus mea domus orationis 1-f.

[Ad vesperas] AM Scriptum est enim 8-c.

FERIA QUARTA

[Ad laudes] AB Generatio haec prava et perversa 8-a.

Ad primam AN Sicut fuit Ionas in ventre 4-b.

Ad tertiam AN Si quis fecerit voluntatem 1-f.

Vespera AM Dixit quidam ad Iesum 1-f.

DE IEIUNIIS QUATTUOR TEMPORUM. PRIMUM DE VERNALI IEIUNIO.

Gregorius papa septimus, cum apostolicae sedi praesideret, constituit, ut ieiunium, quod dicitur martii, in prima ebdomada quadragesimae omni anno celebretur, sicut et sancti patres illud instituisse leguntur. Nam sanctus Gregorius papa primus tam in sacramentario quam in graduali libro, sive antiphonario officii eiusdem ieiunii primae quadragesimali ebdomadae ascribit. Item sanctus Hieronymus in libro comitis lectiones et evangelia de eodem ieiunio eidem ebdomadae iniunxit. Ipsa etiam vacans dominica, quam sanctus Gregorius in quadragesima secundam esse voluit, evidentissime insinuat, quia ieiunium martii nihilominus omni anno ipsam in prima ebdomada praecedere debeat. Non enim eadem dominica proprie vacans diceretur, si non sabbatum duodecim lectionum e vestigio subsequeretur, quod proprium est omnium dominicarum vacantium, quae, cum proprio careant officio, ex praecedenti ebdomada inofficiantur, si tamen neccesse fuerit, ut assumantur. Unde et haec dominica, de qua agimus, ex quarta feria praecedentis ieiunii officium mutuavit. Necessarium est ergo, ut illud illam praecedat, cum non aliunde nisi ex eius praecessione eadem dominica nomen et officium obtineat. Sed et iunior Gregorius papa scribens de ordinatione sancti Bonifatii archiepiscopi ad Moguntiones praecepit, ut ordinatio, quae ieiunio martii ascribitur, in ingressu quadragesimae cum eodem ieiunio semper celebretur. Item. Beatissimus quoque Leo papa primus in sermone de ieiunio septimi mensis vernum ieiunium in quadragesima, aestivum in pentecosten, autumnale in septimo mense celebrandum esse denuntiavit. Item. Beatus Gelasius papa in decretalibus suis capitulo undecimo constituit, ut ordinationes clericorum nonnisi certis temporibus fiant, quippe in ieiunio quarti et septimi et decimi mensis, id est iunii, septembris atque decembris, necnon et in quadragesimalis initii ieiunio, quod procul dubio martii intellegitur. Videsne igitur, quam aperte idem ieiunium cum ordinatione sua primae quadragesimali ebdomadae ascribatur, cum tam signanter quadragesimalis initii ieiunium cognominetur. Hoc autem initium quadragesimae non a capite ieiunii, sed a subsequenti dominica est computandum. Nam quamvis a capite ieiunii pro quodam complemento quadragesimalis abstinentiae incipiamus, a subsequenti tamen dominica iuxta assertionem sancti Ambrosii et Gregorii et aliorum sanctorum patrum quadragesimam proprie exordimur. In hac feria quarta ad missam duae orationes dicuntur, prior sine salutatione cum Flectamus genua et prophetia, sequente graduali, altera cum salutatione absque Flectamus genua. Feria sexta una oratio dicitur Ad missam, praecedente salutatione et genuflexione, tum non tantum propter quadragesimale, sed etiam propter vernale, quod agimus, ieiunium. Hoc idipsum observandum est in omni sexta feria quattuor temporum, excepta ebdomada pentecostes.

FERIA QUINTA

[Ad laudes] AB O Mulier magna est fides tua 4-b.

[Ad vesperas] AM Vade mulier semel tibi dixi si 4-a.

FERIA SEXTA

[Ad laudes] AB Angelus domini descendebat 4-a.

Ad primam AN Domine non habeo hominem 1-b.

[Ad tertiam] AN Qui me sanum fecit ille mihi 1-a.

Ad vesperas AM Vade iam et noli peccare 4-c.

SABBATO

[Ad matutinum] Evangelium legatur Assumpsit Iesus.

[Ad laudes] AB Assumpsit Iesus discipulos suos 2-a.

Ad primam AN Faciamus hic tria tabernacula 4-b.

Ad tertiam AN Domine bonum est nos 1-b.

Ad sextam AN Descendentibus illis 1-a.

Ad nonam AN Nemini dixeritis visionem 1-a.

DE SABBATO DUODECIM LECTIONUM

Ad missam dicuntur quinque orationes cum genuflexione, absque salutatione, cum prophetiis et gradualibus et hymno trium puerorum. Dicitur autem hoc sabbatum duodecim lectionum propter diversitatem populi. Ab antiquis enim Romanis sex lectiones bis, id est graece et latine, legebantur. Benedictus, sicut ordo iubet, a tribus pueris, ubi potest fieri, cantetur et interim nemo in ecclesia sedeat, quia pueri in camino ambulantes cantabant. Hic primo presbyter salutationem proferat ad populum absque genuflexione, separantes nos ab his, qui statuam adoraverunt et iungentes pueris, [qui] in camino deum benedixerunt. In libris sacramentorum in hoc officio oratio super populum non habetur, quia hoc officium in nocte, ut ordo praecipit, peragitur.

DOMINICA SECUNDA

Ad vesperas capitulum ex epistula dominicae. RP Vidi dominum. HY Ex more docti. VS Angelis suis dominus. AM Visionem quam vidistis 1-a.

Ad completorium AD Media vita 4-d usque ad passionem.

[Ad matutinum] INV Quoniam deus. PS Venite. In primo nocturno AN Advenerunt 8-a. VS Scuto circumdabit te. RP Tolle arma tua. RV Cumque venatu. RP Ecce odor filii. RV Qui maledixerit tibi. RP Det tibi deus. RV Et incurventur ante te. In secundo nocturno AN Commendemus 4-b. VS Cadent a latere. RP Dum exiret Iacob. RV Vere dominus est. RP Si dominus. RV Vere dominus. RP Erit mihi. RV Si dominus deus. In tertio nocturno AN Per arma iustitiae 1-a. VS Clamabit ad me. RP Oravit Iacob. RV Deus in cuius conspectu. RP Dixit angelus. RV Benedicens. RP Vidi dominum. RV Et dixit nequaque.

Laudes AN Domine labia mea 7-c. AN Dextera domini fecit virtutem 8-f. AN Factus est adiutor meus deus meus 1-b. AN Trium puerorum cantemus hymnum 8-a. AN Statuit ea in aeternum et in saeculum 7-a. AB Egressus Iesus secessit 8-a.

Ad primam AN Missus sum ad oves quae 8-f.

Ad tertiam AN O mulier magna 4-b.

Ad processionem RPP Tolle arma. RPP Oravit Iacob. In reditu RPP Vidi dominum.

Ad sextam AN Vade mulier semel 4-b.

Ad nonam AN Per arma iustitiae 1-a.

Ad vesperas RP Esto nobis. RV A facie inimici. AM Dixit dominus mulieri 7.

[COMMENTARIUS]

Dicta est autem haec dominica vacans. Idcirco, quia nec stationem nec proprium habet officium, inofficiatur autem ex quarta feria.

FERIA SECUNDA

[Ad matutinum] INV Non sit vobis vanum. PS Venite exultemus.

[Ad laudes] AB Ego principium qui et loquor vobis 8-g.

[Ad vesperas] AM Qui me misit mecum est et non 1-a.

FERIA TERTIA

[Ad laudes] AB Unus est enim magister 1-a.

[Ad vesperas] AM Qui maior est vestrum erit minister 8-a.

FERIA QUARTA

[Ad laudes] AB Ecce ascendimus 7-a.

Ad primam AN Tradetur enim gentibus ad illudendum 1-a.

[Ad vesperas] AM Sedere autem mecum non est meum 7-a.

FERIA QUINTA

[Ad laudes] AB Pater Abraham miserere 8-c.

Ad nonam AN Dives ille guttam aquae petit qui 7-b.

[Ad vesperas] AM Fili recordare quia 8-a.

FERIA SEXTA

[Ad laudes] AB Malos male perdet et vineam suam 8-a.

Ad primam AN *Malos male perdet et vineam suam 8-a.

[Ad vesperas] AM Quaerentes eum tenere timuerunt 3-b.

SABBATO

RP Pater peccavi in caelum et. RV Quanti mercenarii.

[Ad laudes] AB Vado ad patrem meum et dicam 1-d.

Ad sextam AN Dixit autem pater ad servos suos 8-a.

Ad nonam AN Fili tu semper mecum fuisti et omnia 7-c.

DOMINICA TERTIA

Ad vesperas RP Salus nostra. HY Iesu quadragenariae. VS Angelis suis deus. AM Fili tu semper mecum es et omnia 3-b.

[Ad matutinum] INV Deus magnus. PS Venite exultemus. [In primo nocturno] AN Advenerunt 8-a. VS Scuto circumdabit. RP Videntes Ioseph. RV Cumque vidissent. RP Dixit Iudas fratres. RV Cumque abisset. RP Videns Iacob vestimenta. RV Vide si tunica. In secundo nocturno AN Commendemus nos 4-b. VS Cadent a latere tuo mille. RP Ioseph cum intraret. RV Divertit ab oneribus. RP Memento mei. RV Tres enim adhuc. RP Tollite hinc vobiscum. RV Tollite de fructibus. In tertio nocturno AN Per arma 1-a. VS Clamabit. RP Iste frater vester. RV Attollens autem. RP Dixit Ruben. RV Merito haec patimur. RP Merito haec patimur. RV Dixit Ruben. RP Dixit Ioseph. RV Biennium est quod. RP Nuntiaverunt Iacob. RV Cumque audisset. RP Salus nostra. RV Vivit anima.

Laudes AN Fac benigne in bona 3-b. AN Dominus mihi adiutor est non 8-c. AN Deus misereatur et benedicat 8-c. AN Vim virtutis suae oblitus est ignis 1-d. AN Sol et luna laudate deum quia 1-b. AB Dum fortis armatus custodi t 3-b.

Ad primam AN Si in digito dei eicio 3-b.

Ad tertiam AN Cum immundus spiritus 1-a. RB Bonum mihi. Manus tuae. VS Dicet domino.

Ad processionem RPP Videntes Ioseph. RPP Videns Iacob. In reditu RPP Salus nostra.

Ad sextam AN Qui non colligit mecum 1-a. RB Servus tuus ego. RV Ut discam mandata. VS Ipse liberavit me.

Ad nonam AN Per arma iustitiae 1-a. RB Declara super. RV Declaratio sermonum. VS Scapulis.

Ad vesperas RP Esto nobis. HY Iesu quadragenariae. AM Extollens quaedam mulier 8-a.

FERIA SECUNDA

[Ad matutinum] INV Vigilate ergo quia nescitis.

[Ad laudes] AB Amen dico vobis quia nemo propheta 1-a.

[Ad vesperas] AM Iesus autem transiens 1-a.

FERIA TERTIA

[Ad laudes] AB Ubi duo vel tres congregati fuerint 4-b.

[Ad vesperas] AM Non dico tibi Petre 8-a.

FERIA QUARTA

[Ad laudes] AB Audite et intellegite traditiones 8-a.

[Ad vesperas] AM Non lotis manibus 7-a.

FERIA QUINTA

[Ad laudes] AB Cum sol autem occidisset omnes 1-a.

[Ad vesperas] AM Detinebant turbae Iesum.

FERIA SEXTA

[Ad laudes] AB Aqua quam ego dedero qui biberit 8-f.

Ad sextam AN Domine ut video propheta es tu patres 1-b.

Ad nonam AN Veri adoratores adorabunt patrem 8-a.

[Ad vesperas] AM Meus cibus est ut faciam voluntatem 2-a.

SABBATO

[Ad laudes] AB Inclinavit se Iesus 1-a.

DOMINICA QUARTA

Ad vesperas RP Audi Israel. HY Iesu quadragenariae. VS Angelis suis deus. AM Nemo te condemnavit mulier 8-a.

[Ad matutinum] INV Populus domini. PS Venite exultemus. [In primo nocturno] AN Advenerunt 8-a. VS Scuto circumdabit. Hic legatur liber Exodi. RP Locutus est dominus. RV Videns vidi. RP Stetit Moyses. RV Dominus deus Hebraeorum. RP Cantemus. RV Currus pharaonis. In secundo nocturno AN Commendemus 4-b. VS Cadent a. RP In mari via tua. RV Illuxerunt coruscationes. RP Ecce mitto angelum. RV Israel si me. RP Qui *persequebantur populum. RV Exclamaverunt. In tertio nocturno AN Per arma iustitiae 1-a. VS Clamabit ad me. RP Moyses famulus domini. RV Ascendit Moyses. RP Splendida facta. RV Descendit Moyses. RP Audi Israel. RV Israel si me audieris. RP Attendite popule. RV Aperiam in parabolis. RP Vos qui transituri. RV Cumque intraveritis. RP Sicut fui cum. RV Quoniam tecum. RP Popule meus. RV Adduxi vos per desertum. RP Adduxi vos. RV Popule meus quid.

Laudes AN Tunc acceptabis sacrificium 7-a. AN Bonum est sperare in domino quam 8-c. AN Benedicat nos deus deus noster benedicat 2-a. AN Potens es domine eripere nos de manu 8-c. AN Reges terrae et omnes populi laudate 1-e. AB Cum sublevasset oculos 1-a.

Ad primam AN De quinque panibus et duobus 1-a.

Ad tertiam AN Satiavit dominus quinque 4-b.

Ad processionem RPP Locutus est dominus. RPP Ecce mitto. In reditu RPP Audi Israel.

Ad sextam AN Commendemus nos 4-b.

Ad nonam AN Per arma iustitiae 1-a.

Ad vesperas RP Educ de carcere. RV Periit fuga. HY Iesu quadragenariae. VS Angelis suis deus. AM Illi ergo homines cum vidissent 1-f.

FERIA SECUNDA

[Ad matutinum] INV Vigilate ergo quia.

[Ad laudes] AB Auferte ista hinc dicit dominus 3-b.

[Ad vesperas] AM Solvite templum hoc 5-a.

FERIA TERTIA

[Ad laudes] AB Quid me quaeritis interficere hominem 7-b.

Ad sextam AN Unum opus feci et admiramini 3-c.

Ad nonam AN Et me scitis et unde sim scitis 7-c.

[Ad vesperas] AM Nemo in eum misit 1-a.

FERIA QUARTA

[Ad missam] Hac die Ad missam leguntur duae lectiones et dicuntur duae orationes, prima absque salutatione cum genuflexione, altera praemissa salutatione sine genuflexione. Merito autem ebdomada quarta et in feria quarta cathecumeni ad christianum nomen accedunt, quia quarta mundi aetate per regnum David regnum Christi designatur. Apud quosdam et tractus Domine non secundum peccata reticetur ab hinc, quia productiora sunt deinceps officia, quod tamen convenientius fieri posset in passione domini, quia totus cantus quadragesimae ad omnes horas mutatur.

[Ad laudes] AB Rabbi quis peccavit homo 8-c.

Ad primam AN Ille homo qui dicitur 1-e.

Ad tertiam AN Dixi vobis iam et audistis 4-b.

[Ad vesperas] AM A saeculo non est auditum 1-a.

FERIA QUINTA

[Ad laudes] AB Propheta magnus surrexit 4-a.

[Ad vesperas] AM Accepit autem omnes timor 1-a.

FERIA SEXTA

[Ad laudes] AB Lazarus amicus noster 1-b.

[Ad vesperas] AM Domine si hic fuisses Lazarus non 1-b.

SABBATO

[Ad laudes] AB Ego sum qui testimonium 8-a.

DOMINICA IN PASSIONE DOMINI

Ad vesperas RP Circumdederunt me. RV Quoniam. Observandum est, ut a passione domini usque ad pascha tam ad nocturnos quam diurnos cursus Gloria patri ad responsorium non dicatur, sed finito versu responsorium statim a principio repetatur. Similiter fit ad introitus missae. HY Vexilla regis prodeunt. VS Eripe me domine ab homine malo. AM Ego sum lux mundi qui 1-a.

Ad completorium HY Christe qui lux. AD Sanctifica domine quaesumus nostra 4-a .

[Ad matutinum] INV Hodie si vocem domini. PS Venite. Ad Venite solemus repetitionem invitatorii mutare, id est, ut ad primum versum a medio, ad secundum autem a principio repetatur, et sic usque in finem alternatur. Sciendum autem, si quando infra passionem domini de aliquo sancto agimus, Gloria patri non omittimus. Hac manifestissima ratione probatur, quod audiendi non sunt, qui in natalicio sanctorum Innocentium Gloria patri dici non debere contendunt, cum etiam in ipsa passione domini eadem laus de sanctis conceditur decantari. His etiam annectendum necessarium est, quod Gloria patri in psalmos numquam omittimus, nisi ante pascha tribus diebus et tribus noctibus. HY Vexilla regis. In primo nocturno AN Animae impiorum 8-c. VS Erue a framea deus. Hic incipiatur liber Ieremiae prophetae, et legatur usque in cena domini. Isti sunt dies. RV Locutus est dominus. RP Multiplicati sunt. RV Ne quando. RP Qui custodiebant animam. RV Omnes inimici. In secundo nocturno AN Mittens haec mulier 1-d. VS De ore leonis. Hic legatur sermo beati Ioannis episcopi Magnum Ieremiae sanctissimi meritum. RP Adiutor et susceptor. RV Eripe me. RP Deus meus. RV Eripe me de. RP Deus meus es tu. RV Deus deus meus respice. In tertio nocturno AN Sicut exaltatus est 1-a. VS Ne perdas cum impiis deus animam meam. RP Tota die. RV Et qui inquirebant. RP In proximo est. RV Deus deus meus respice. RP In te iactatus sum. RV Erue a framea. RP Ne avertas faciem. RV Eripe me. RP Pacifice loquebantur. RV Omnes inimici. RP Ne perdas cum impiis. RV Eripe me domine. RP Doceam iniquos. RV Domine labia mea. Sciendum est, quod primum responsorium scilicet Isti sunt dies hac ebdomada, nisi ad processionem hodie, non est repetendum.

Laudes AN Vide domine afflictionem meam 8-a. AN In tribulatione invocavi dominum 7-c. AN Iudicasti domine causam animae 4-b. AN Popule meus quid feci tibi aut 4-a. AN Numquid redditur pro bono malum 4-b. HY Rex Christe factor. VS Eripe me de inimicis meis deus meus. AB Dixit Iesus turbis quis ex vobis argue t 1-a. Presbyter dominicis diebus ante orationem utatur versibus ad nocturnos praenotatis.

Ad primam AN Ego daemonium non 8-g.

Ad tertiam AN Ego gloriam meam non 8-g. RB Erue a framea. RV Eripe me domine. VS De ore leonis.

Ad processionem RPP Isti sunt dies. RV Locutus est dominus ad. RPP Tota die contristatus. In reditu RP In te iactatus sum.

Ad sextam AN Abraham pater vester exultavit 1-a. RB De ore leonis. RV Erue a framea. VS Ne perdas cum impiis deus.

Ad nonam AN Tulerunt lapides Iudaei ut iacerent 1-a. RB Principes persecuti. RV Quasi qui invenit. VS Erue a framea.

Ad vesperam RP Usquequo exaltabitur. RV Qui tribulant me. HY Vexilla regis prodeunt. VS Eripe me domine ab homine malo. AM Quinquaginta annos 1-f.

FERIA SECUNDA

[Ad matutinum] INV Promisit enim dominus. HY Vexilla usque in cenam domini. Post nocturnam prima nocte VS Erue a framea deus, secunda VS De ore leonis, tertia VS Ne perdas cum impiis deus. Sic mutentur per omnes ferias.

Ad laudes vero omni nocte VS Eripe me de inimicis meis deus meus cum HY Rex Christe factor usque ad cenam domini. AB In die magno festivitati s 8-a. Post orationem AC Libera me domine 1-d. Sequitur VS De ore leonis. Sequitur oratio super populum.

Ad primam AN Animae impiorum 8-c.

Ad tertiam AN Mittens haec mulier 1-d.

Ad sextam AN Sicut exaltatus est 1-a.

Ad nonam AN Vulpes foveas habent 1-a. Hac ebdomada dicantur hae antiphonae ad horas.

Ad processionem per ebdomadam dicantur haec responsoria absque versibus *feria secunda RPP Adiutor et susceptor. Feria tertia RPP Deus meus. *Feria quarta Ne avertas. *Feria quinta RPP Pacifice loquebantur. *Feria sexta RPP Ne perdas cum. *Sabbato RPP Doceam iniquos.

Ad vesperam RP Usquequo exaltabitur. AM Si quis sitit veniat 4-b. Post orationem AC Quid molesti estis huic 1-a.

FERIA TERTIA

[Ad laudes] AB Tempus meum nondum advenit 4-a.

Ad nonam AN Vos ascendite ad diem festum hunc 1-f.

[Ad vesperas] AM Quidam autem Iudaei dicebant 1-f.

FERIA QUARTA

[Ad laudes] AB Oves meae vocem [meam] audient 4-b.

[Ad vesperas] AM Multa bona opera operatus sum vobis 4-b.

FERIA QUINTA

[Ad laudes] AB Magister dicit tempus 4-a.

[Ad vesperas] AM Desiderio desideravi pascha manducare 4-b.

FERIA SEXTA

[Ad laudes] AB Appropinquabat autem 1-a.

[Ad vesperas] AM Principes sacerdotum consilium 1-a.

SABBATO

[Ad laudes] AB Clarifica me pater 1-a.

DOMINICA IN PALMIS

[Ad vesperam] RP Circumdederunt me. HY Vexilla regis. VS Eripe me domine ab homine malo. AM Pater iuste mundus te non 4-a.

[Ad matutinum] INV Ipsi vero non cognoverunt. PS Venite. HY Vexilla. In primo nocturno AN Animae impiorum 8-c. VS Erue a framea deus. Hic legantur tres lectiones de Ieremia propheta. [I]n die qua invocavi. RV Deus deus meus. RP Fratres mei elongaverunt. RV Amici mei. RP Attende domine ad. RV Homo pacis. In secundo nocturno AN Mittens haec mulier 1-d. PS Conserva. VS De ore leonis. Sermo beati Maximi episcopi dividatur in tres lectiones. Psalmi vicesimi primi qui lectus. RP Salvum me fac deus. RV Intende animae. RP Noli esse mihi. RV Confundantur omnes. RP Dominus mecum est. RV Et vim faciebant. In tertio nocturno AN Sicut exaltatus 1-a. VS Ne perdas cum impiis deus. RP Opprobrium. RV Persequar inimicos. RP Synagoga populorum. RV Tu autem domine susceptor. RP Ingrediente domino. RV Cumque audissent quia.

Laudes AN Dominus deus auxiliator 2-a. AN Circumdantes circumdederunt me 1-e. AN Iudica causam meam defende quia 8-a. AN Cum angelis et pueris fideles inveniantur 7-e. AN Confundantur qui me persequuntur 4-b. HY Rex Christe. VS Eripe me de inimicis meis. AB Turba multa quae convenerat 4-a.

Ad primam AN Coeperunt omnes turbae 1-f.

Ad tertiam AN Pueri Hebraeorum vestimenta 1-a. Responsoria ad horas, quae et in praecedenti dominica dicta sunt. Incipit ordo in die palmarum. Finita tertia benedicitur solito more sal et aqua, et post aspersionem cleri et populi dicet sacerdos solitam orationem Praesta domine per huius creaturae aspersionem.

Et fiat processio cantando RP Salvum me fac deus quoniam cum aliis huic diei congruentibus. Sicque itur ad monasterium sanctae Mariae sanctaeque Erentrudis, si tamen aeris temperies permittit. Cumque conventus tam cleri quam populi illic confluxerit, cantores incipiant responsorium Salve nobilis, choro sanctimonialium respondente et cantante versum Odor tuus super cuncta. Finito responsorio dicatur oratio de sancta Maria. Qua finita sequitur benedictio frondium et palmarum, quae ibi stratae inveniuntur ab aedituis ecclesiarum. Tunc ab episcopo hae dicantur orationes: Omnipotens sempiterne deus qui dominum nostrum Iesum Christum. Alia Deus quem diligere et amare. Deinde subdiaconus quasi lectionem legens prosequatur praemisso titulo Lectio libri Exodi. In diebus illis. Venerunt filii Israel in Helim et cetera. Qua finita chorus sanctimonialium incipit Collegerunt. Clero respondente Unus autem ex ipsis. Ne forte veniant. Deinde diaconus petita * a pontifice et accepta benedictione, et praemissa salutatione sollemniter legat evangelium secundum Marcum. In illo tempore. Cum appropinquaret Hierosolymis et Bethaniae ad. Finito evangelio faciat episcopus sermonem ad populum de evangelio et de praesenti festivitate. Sermone finito accedat pontifex ad palmas, et praemissa salutatione dicat hanc orationem Adesto nobis omnipotens deus ut quod nostro ministratur officio. Deinde sequuntur exorcismi et benedictiones palmarum et frondium, sicut in libro benedictionali continentur. His orationibus dictis, spargitur aqua super ramos palmarum et olivarum et aliarum arborum. Post aspersionem et turificationem factam dicitur haec oratio: Deus qui filium tuum unigenitum pro redemptione. Alia Omnipotens genitor qui unigenitum . His collectis dictis distribuantur palmae, et cantores imponant antiphonam Ante sex dies sollemnitatis. Finita antiphona dicat pontifex Dominus vobiscum. Oremus. OR Omnipotens sempiterne deus qui dominum nostrum Iesum Christum die azymorum super asinum asinae sedere fecisti. Tunc demum elevatis vexillis et cruce imponantur hae antiphonae: Cum appropinquaret dominus. Cum *audisset populus quia. Et fiat processio ad locum, ubi statio agenda est. Inveniaturque ibi crux velata et *tapetia strata ante ipsam crucem, super quae pontifex cum ministris debent procumbere. Si vero non suffecerint hae antiphonae, repetatur una earum, quae iam cantata est, et illa Coeperunt omnes turbae descendentium 1-f et Turba multa quae convenerat 4-a. Ita dumtaxat, ut diligenter observetur, ut nulla illarum, quae ad stationem dicenda est, cantetur. Cum autem ad stationem pervenerint et tam clerus quam populus reverenter per turmas in ordine suo steterint, cantores incipiant AP Occurrunt turbae 8-a et AP Fulgentibus palmis prosternimur 8-a. Ubi pontifex in medio stans cum ministris cum omni clero et populo prosternuntur dominum adorantes, tunc accedat custos ecclesiae, qui denudet crucem velatam, cantoribus inchoantibus hymnum O crux ave omnibus *se prosternentibus. Similiter fiat ad alterum versum Te summa deus trinitas. Deinde duo pueri accedant cappas manibus tenentes, incipiant AP Pueri Hebraeorum vestimenta. Cappas in terram iactantes proni adorent crucifixum clero interim eandem antiphonam cantantem. His recedentibus continuo veniant alii duo pueri ramos palmarum manibus tenentes inchoant AP Pueri Hebraeorum tollentes ramos olivarum, et annuente aedituo iactent ramos palmarum in terram proni adorando crucifixum, et clerus interim ipsam antiphonam finiat. Pueris recedentibus veniat dominus episcopus sive sacerdos ante crucem, et prostratus adoret crucifixum choro hanc antiphonam cantante Scriptum est enim percutiam pastorem. Tunc archidiaconus astans palma, quam manu profert, prostratum pontificem levi ictu tangat, et cum ventum fuerit ad eum locum, ubi canitur postquam autem surrexero, ipse pontifex surgat, et finita antiphona dicat hanc orationem Deus qui miro dispositionis ex rebus etiam insensibilibus. His ita peractis levetur crux a duobus sacerdotibus, ex schola pueri iuxta crucem hunc hymnum cantent, inter omnes huius hymni versus inclinantes capita ad crucem Gloria laus et honor tibi sit clero prosequente eundem versum. Eo ordine sequuntur alii versus: Israel es tu rex. Respondet schola Gloria laus et ita repetatur a principio per omnes versus. Finitis versibus crux levatur a duobus diaconibus et duobus subdiaconis simul cum vexillis. Honorifice progrediantur ad ecclesiam, cantoresque imponunt RPP Ingrediente domino, prosequente omni clero pariter et versum Cumque audissent. Finita repetitione responsorium a principio repetatur, et sic chorum ingrediantur, ibique sacerdos dicat OR Adiuva nos, deus, salutaris noster. Tunc ministri deponunt dalmaticam et subtile, quibus usi sunt in processione, et rubeis casulis induantur, et sic ad officium missae ingrediantur.

[Ad missam] Domine ne longe facias. Kyrie eleison et Sanctus et Agnus dei simplici melodia dicetur absque Gloria in excelsis deo, sicut per totam septuagesimam. Ministri et clerus ac populus teneant palmas in manibus suis usque ad offertorium. A dominica palmarum, eo quod ibi passiones legere incipimus, iuxta ordinem non dimittitur salutatio ad passiones, nisi in parasceve, ubi et sacerdotale officium reticetur. Sed Gloria tibi domine non subiungimus. Praefationem de cruce dicimus usque in cenam domini, videlicet per illos quinque dies quinquepertitam domini passionem intimantes, ipsam ebdomadam, quam sancti patres maiorem vocant, eadem praefatione adornantes. Nam et convenientissime eo tempore dicitur, cum de passione domini tam specialiter agitur. Ideo autem haec ebdomada maior dicitur, quia in ea maxima adhibenda est parsimonia, sive quod maius officium celebratur in ea. Missa cum Benedicamus domino clauditur sicut per totam septuagesimam.

Ad sextam AN Pueri Hebraeorum tollentes ramos 1-a.

Ad nonam AN Hosanna filio David 7-a.

Ad vesperas RP Ingressus Pilatus. RV Tunc ait illis. HY Vexilla regis. VS Eripe me domine ab homine malo. AM Scriptum est enim percutiam pastorem 8-c.

FERIA SECUNDA

[Ad matutinum] INV Ubi tentaverunt me patres vestri probaverunt. PS Venite exultemus. RP Conclusit vias. RV Omnes inimici. RP Ecce turba et qui. RV Filius quidem. RP Amicus meus. RV Melius illi.

Laudes AN Faciem meam non averti 4-a. AN Framea suscitare adversus eos qui 2-a. AN Appenderunt mercedem meam triginta 4-d. AN Inundaverunt aquae super caput 8-a. AN Labia insurgentium et cogitationes 8-a. AB Non haberes in me potestatem 4.

Ad primam AN Invocabo nomen tuum domine 4-b.

Ad tertiam AN Tibi revelavi causam meam domine defensor vitae 4-b.

Ad sextam AN Recordare mei domine 7-a.

Ad nonam AN Non sis mihi tu formidinis 7-c.

[Ad missam] Hac feria secunda maioris ebdomadae ad missam iuxta ordinem leguntur continuatim duae lectiones, ut solet fieri in nativitate domini, quas authentici repraesentant et veraciores lectionarii, quas tantum una praecedit salutatio cum oratione et sola genuflexione. Quod similiter in proxima sequenti feria tertia observandum est.

Ad processionem hac die et in sequenti feria canimus responsoria RPP Noli esse mihi domine. RPP Opprobrium factus.

Ad vesperam RP Usquequo. AM Infirmata est virtus mea 4-b. Post orationem Quid molesti.

FERIA TERTIA

[Ad matutinum] INV Quadraginta annis offensus fui. PS Venite exultemus domino. RP Deus Israel. RV Deus deus. RP Dixerunt impii. RV Viri impii. RP Viri impii dixerunt. RV Dixerunt impii.

Laudes AN Vide domine et considera 7-b. AN Discerne causam meam domine 7-d. AN Dum tribularer clamavi ad dominum 7-a. AN Domine vim patior responde pro me 3-b. AN Dixerunt impii opprimamus virum 8-a. AB Nemo tollet a me animam 3-b.

Ad horas dicantur antiphonae, quae secunda feria continet.

Ad vesperam RP Usquequo. AM Potestatem habeo ponendi animam 4-b.

FERIA QUARTA

[Ad matutinum] INV Quibus iuravi. PS Venite exultemus. Insurrexerunt in. RV Et dederunt. Contumelias. RV Omnes inimici.

Laudes AN Libera me de sanguinibus 8-a. AN Contumelias et terrores passus sum 8-g. AN Ipsi vero in vanum quaesierunt animam 1-f. AN Omnes inimici mei audierunt malum 7-a. AN Alliga domine in vinculis 1-b. AB Tanto tempore vobiscum eram docens 4-a.

Ad primam AN Invocabo nomen tuum 4-b.

Ad tertiam AN Consilium fecerunt inimici 1-a.

Ad sextam AN Ancilla dixit Petro vere 1-a.

Ad nonam AN Simon dormis non potuisti 8-a.

De officio missae huius diei Post antiphonam Exaudi nos domine et orationem cum solita genuflexione dictam cantor incipit In nomine domini omne genu flectatur caelestium. Hic tam clerus quam populus flectere genua debet. Similiter fieri debet in repetitione eiusdem introitus. Deinde sequitur oratio absque salutatione cum genuflexione et legitur lectio Isaiae in modum prophetiae Dicite filiae Sion. GR Ne avertas faciem cum GV Salvum me [fac] deus. Postea dicit presbyter Dominus vobiscum et diaconus Flectamus genua. Deus qui pro nobis filium tuum. Legitur alia lectio de eodem propheta Dixit Isaias. Domine quis credidit auditui nostro. Non immerito hac quarta feria tot genuum flexiones fiunt, quia et apostolus eadem die in antiphona ad introitum et omnia caelestia et terrestria et infernalia ad genuflexionem pro passione domini adhortatur, quae in hac consilio Iudaeorum facta legitur. Quod enim in hac die Iudaei consiliati sunt, hoc in parasceve peractum est. Sic igitur parasceve plus quam aliae sextae feriae in genuflexionibus celebris habetur, sic et hac quarta feria plus quam in aliis genua flectere *merito debemus. Cum enim omnes quartas ferias pro passione domini observemus, quis negat illam maxime nobis observandam, quae nobis specialius eandem passionem annuatim repraesentat ? Sequitur tractus Domine exaudi orationem meam cum quinque versibus. Evangelium pronuntiat diaconus cum salutatione Passio domini nostri Iesu Christi secundum Lucam. Et cum ventum fuerit ad eum locum, ubi legitur Et velum templi scissum est, velum, quod oppansum fuerat per quadragesimam inter clerum et sanctuarium, deponitur et ita missa expletur ordine suo. Et dicitur oratio super populum, sicut per totam quadragesimam factum est.

Ad vesperam quae spectat ad cenam domini, finales *antiphonarum omittimus. RP Ingressus Pilatus. AM Cottidie apud vos eram in templo 2-a. Preces non dicimus, nec post orationen super populum, quia in cena domini finis est quadragesimae.

Ad completorium etiam non prostrati, sed stantes preces dicimus.

ORDO DE OFFICIIS DIVINIS IN CENA DOMINI

[Ad matutinum] Feria quinta maioris ebdomadae in nocte surgunt ad vigilias et campanarum signis tactis, sicut aliis diebus, quae post haec non tanguntur ad matutinum, nisi in nocte *sanctae paschae. Tunc ecclesia illuminetur viginti quattuor luminibus. Venientibus autem omnibus in ecclesiam more solito non dicatur Domine labia mea aperies nec Deus in adiutorium meum intende nec Venite, sed cantor incipiat in psalmos antiphonam Zelus domus tuae 8-g. Statimque unus aedituorum extinguat unum de luminaribus. Et observetur, ut nunc ex hac, nunc ex altera parte finitis psalmis cum singulis antiphonis singula luminaria extinguantur. Similiter fiat, ut per singulas lectiones et responsoria singula tutentur luminaria. In fine psalmorum non dicatur Gloria patri, nec in responsoriis nec in ullo loco, nec finis subtrahatur. Post tres psalmos dicatur versus pleniter non subtrahendo finem, sed et in fine nocturni lector benedictionem per Iube domne benedicere non petat, nec pontifex aut presbyter more solito benedictionem compleat. Et quando finit lectionem, non dicit Tu autem domine, sed ex verbis lectionis iubetur facere finem aut certe ex terminatione. Praeterea sciendum est, quod usu ecclesiastico lectiones quattuor modis terminamus, scilicet per Tu autem domine, et cum prophetas in ecclesia recitamus Haec dicit dominus deus. Convertimini ad me et salvi eritis, excepto Daniele. Nam in eo dicimus Tu autem domine, quia plus historicus quam propheticus esse videtur. His etiam tribus noctibus, cum lamentationes Ieremiae recitamus, dicendo Hierusalem Hierusalem convertere ad dominum deum tuum finem lectionibus imponimus. In agendis quoque mortuorum versu assumpto de Apocalypsi Beati mortui qui in domino moriuntur lectiones claudimus. Haec observantia de luminaribus per has tres noctes teneatur ita dumtaxat, ut ultima candelarum post psalmum quintum in laudibus et post versum dictum ad inceptionem antiphonae super Benedictus cum percussione tabularum extinguatur. Candelarum autem numerus per has tres noctes erit septuaginta duae. In primo nocturno AN Zelus domus tuae 8-g. PS Salvum me [fac] deus. AN Avertantur retrorsum 7-a. PS Deus in adiutorium. AN Deus meus eripe me 8-g. PS In te domine speravi. VS Zelus domus tuae comedit me. Hic dicitur Pater noster more solito, sed pontifex seu presbyter non subiungit Et ne nos inducas, sed lector inchoet tantum Et factum est postquam in captivitatem. Aleph. Quomodo sedet sola civitas plena populo. [I]n monte oliveti. RV Verumtamen. Vau. Et egressus est a filia Sion. RP Tristis est anima. RV Vigilate et orate. Samech. Abstulit dominus omnes. RP Ecce vidimus. RV Vere languores. In secundo nocturno AN Liberavit dominus pauperem a potente 7-c. PS Deus iudicium. AN Cogitaverunt impii 8-g. PS Quam bonus. AN Exurge domine et iudica 1-c. PS Ut quid deus. VS Deus meus eripe me de manu peccatoris. Quarta LE Exaudi *deus orationem meam dum tribulor. RP Unus ex discipulis. RV Qui intingit. Protexisti me a conventu malignantium. RP Eram quasi agnus. RV Omnes inimici. Non est praetermittendum quia venit. RP Una hora. RV Dormite iam. In tertio nocturno AN Dixi iniquis nolite loqui adversus deum iniquitatem 7-c. PS Confitebimur. AN Terra tremuit et quievit 8-g. PS Notus in Iudaea. AN In die tribulationis 7-a. PS Voce mea. VS Homo pacis meae in quo speravi. Septima LE Ego accepi a domino quod et tradidi vobis. RP Seniores populi. RV Congregaverunt. Similiter et calicem postquam cenavit. RP Revelabunt caeli. RV Fiat mensa. De spiritualibus autem nolo vos. RP O Iuda qui dereliquisti. RV Verax datur. Responsorio reincepto et finito sequuntur matutini laudes, in quibus similiter non dicatur Deus in adiutorium nec Gloria patri, sed antiphona tantum super matutinum. Qua incepta extinguatur unum de luminaribus, et ad laudes signa campanarum compulsentur.

Laudes [I]ustificeris domine in 8-a. PS Miserere mei. AN Dominus tamquam ovis 2-a. PS Domine refugium. AN Contritum est cor meum 2-a. PS Deus deus meus. AN Exhortatus est in virtute 4-b. PS Cantemus domino. AN Oblatus est quia ipse voluit 2-a. PS Laudate. VS Christus factus est pro nobis oboediens usque ad mortem. AB Traditor autem dedit 1-a. Tunc percussione tabularum facta BE Benedictus in tenebris cantetur. Finita antiphona dicat clerus Kyrie eleison. Populus idem respondeat Christe eleison. Clerus Kyrie eleison. Cantores VV Iesu Christe qui passurus advenisti propter nos. Chorus Domine miserere nobis. Christus dominus factus est oboediens usque ad mortem. Item ut supra Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Cantores Qui prophetice prompsisti ero mors tua o mors. Chorus Domine miserere. Cantores. VV Qui expansis in cruce manibus traxisti omnia ad te saecula. Chorus Domine miserere. Item ut supra Kyrie eleison. Kyrie eleison. Kyrie eleison. Christe eleison. Christe eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Kyrie eleison. Kyrie eleison. HY Rex Christe factor. Simili modo cantabitur in sexta feria. Sabbato autem sic: cantores VV Iesu Christe qui. VV Vita in ligno moritur infernus ex morsu despoliatur. VV Qui latroni sero paenitenti paradisi ianuas aperuisti. Domine miserere nobis. VS Christus dominus factus est oboediens usque ad mortem mortem autem crucis. Clerus et populus respondeat ut supra. Rex Christe. Respondeat populus Kyrieleison. Christeleison. Kyrieleison. Cum ventum fuerit ad versum Mox in paternae gloriae victor resplendens culmine, hic custos ecclesiae lumen ante tutatum proferat et in medium cleri ponat, sicque hymnus finiatur. Idemque per tres noctes fiat. Quo peracto clerus prostratus absque * Kyrie eleison dicat sub silentio Pater noster, sed presbyter non subiungat Et ne nos inducas. Sequiturque absque precibus PS Miserere mei deus. Quo finito clauduntur matutinae per versum Christus factus est pro nobis oboediens usque ad mortem mortem autem crucis. Matutinalis officii per sequentes noctes observantia eadem erit, quae hic praelibata est excepto, quod aliis versibus clauditur. Praeterea sciendum est, quod in cena domini finis est quadragesimae, initium paschalis observantiae, veteris legis conclusio, novi testamenti inchoatio. Quod autem hac nocte sacerdotale officium reticetur, hoc significat, quia pastor noster Christus recessit, et arietes gregis, id est apostoli, dispersi sunt. Minores sub typo quorundam discipulorum vel mulierum officium suum agant, sacerdotis *officium reticetur. Nec Venite dicitur propter malum conventum Iudaeorum in nece domini, nec ad psalmos, nec ad responsoria Gloria patri dicitur, nec in antiphonis, nec in versibus finalis trahitur. Novem psalmi et lectiones et responsoria insinuant, quod dominus ad inferna descendens rapuit inde tria genera hominum, et transvexit ad societatem novem ordinum angelorum. Quod autem accenduntur lumina viginti quattuor et *extinguuntur per singulos psalmos et lectiones fit propter veri solis occubitum, et praedicatorum suorum defectum. Ultimum vero lumen, quod extinguitur ad psalmum Benedictus, non maius ceteris, ipsum Christum significat, qui propheta apud homines *tantum aestimatus fuerat. Percussio autem tabularum, quae fit in extinctione eiusdem luminis, significat, quod moriente Christo in cruce terraemotus factus est magnus, et petrae *scissae sunt, et monumenta aperta sunt. *Hac die fratribus ingressis capitulum annuntietur kalendarium, deinde lectio sine benedictione legatur de consuetudine, postea recitatur tabula, et praelatus dicat Benedicite ceteris respondentibus Dominus. Tractatis quae tractanda sunt in capitulo exeant dicendo feria quinta VS Christus factus vel feria sexta Proprio filio vel sabbato In pace. Similiter fiat in feria sexta et sabbato.

Ad omnes horas signis campanarum hodie sicut aliis diebus convenire solemus. Ad quas nec Deus in adiutorium nec Gloria patri nec preces, sed tantum psalmi et Pater noster et PS Miserere mei deus. Et tacite quidem dicuntur, sed aliquanto altius quam in parasceve et sabbato sancto. Clauduntur autem omnes per versum Christus factus est oboediens et cetera. Ad primam vero et completorium tantum post Pater noster subnectimus Credo in deum. Altaria etiam templi et parietes sive pavimenta ecclesiae laventur, et vasa domino * sacrata purificentur. In cena domini sub anathemate interdicitur, ne quis solvat quadragesimale ieiunium, ut Priscillianistae faciunt. Sic enim sancti patres in Laodicensi et in *Toletano concilio constituisse leguntur. Hinc beatus Ambrosius in sermone de quadragesima, qui, inquit, de quadragesima unum diem praemittit, totam quadragesimam violavit. Praecipue illa dies, quae, cum sit confinis quadragesimae, magis est observanda quam aliae, quia omnis laus in fine canitur quam maxime.

De igne benedicendo Eadem die hora nona, quando longiores dies sunt, seu hora quinta, quando breviores sunt, excutiatur ignis de silice in loco foris basilica et benedicatur. De quo igne illuminata candela in harundine ponatur, et a mansionario ecclesiae populo portetur, et de ipso igne lampas una servetur usque in sabbatum sanctum ad illuminandum cereum, qui eodem die benedicendus est. Et sic ingrediantur ad missam. Illuminata autem ecclesia usque ad vigilias permaneat.

[Ad missam] Nos autem per totum. Gloria in excelsis et Gloria patri ad introitum reticetur, nisi ubi chrisma consecratur. Hac etiam die ministri utuntur sollemnibus vestibus, scilicet subtili et dalmatica. Signa etiam campanarum ad missam festive consonant, quae in sabbatum, usque dum eadem laus repetitur, differuntur. Graduale dicitur sine tractu. Credo in unum * dicitur. OF Dextera domini. Sanctus et Agnus dei dicuntur festive, sed absque osculo propter detestabilem salutationem Iudae. Et ideo vitatur in parasceve et in sabbato. Hac quoque ratione ad tertium Agnus dei non dona nobis pacem, sed tertio miserere nobis dicimus. Festive autem Agnus dei et communio Dominus po Iesus continuatim dicuntur. Fractis autem oblatis communicent presbyteri primo, deinde ministri et ceteri omnes ordine suo. Et sumat sacerdos de ipsis oblatis integras ad servandum usque in parasceven. Et accipiens diaconus calicem non statim sumat sanguinem, sed ponat eum in sinistro latere altaris et cooperiat corporali. Et ita expectet, quousque finiatur communio. De corpore domini reservatur tantum, quantum sufficere potest in parasceve, ut supra dictum est. Sanguis vero penitus consumitur.

[Ad vesperas] Finita communione accipiens diaconus calicem et convertens se ad chorum imponat antiphonam Calicem salutaris 2-a. PS Credidi propter. Tunc sumat diaconus sanguinem, postea ceteri omnes. Interim compleatur vespera. AN Cum his qui oderunt pacem eram pacificus 8-a. PS Ad dominum cum. AN Ab hominibus iniquis 8-a. PS Eripe me. AN Custodi me a laqueo 7-a. PS Domine clamavi. AN Considerabam ad dexteram 7-a. PS Voce mea. Ante Magnificat lectio non dicatur nec versus, sed AM Cenantibus autem accepit Iesus 1-a. MA Magnificat. Et ita cum una oratione videlicet complendo et Benedicamus missa vesperaque clauduntur. Cum autem primum incipiatur vespera, duo acolyti induti nigris casulis denudent altaria, et remaneant nuda usque in mane sabbati. Altaria vero in ecclesia significant eminentiores in plebe fidelium, sicut erant apostoli. Nudatio autem illorum significat fugam apostolorum. Ab hinc *non signis campanarum utimur usque in sabbatum sanctum ad missam, sed tabulis ligneis, quibus clerus et populus ad divina officia convocetur. *Finita missa agatur mandatum pauperum, quibus etiam post refectionem dantur singulis singuli denarii. Et interim a conventu dicantur psalmi a Beati immaculati usque in finem psalterii. *Hac die et in parasceve in refectorio non pulsetur nola, sed sub silentio dicatur VS Edent pauperes sine Gloria patri, sequente Pater noster. Et sine benedictione lector legat. Finito prandio dicatur tantum VS Memoriam fecit sequente psalmo Miserere mei deus cum Pater noster et versibus Christus factus vel Proprio filio.

De mandato Expletis omnibus procedit dominus episcopus sive praepositus cum omni alacritate cum presbyteris et clero, si vult ante vel post cibum, ad locum, ubi mandatum perficere vult. Sintque parati processores, acolyti duo cum candelabris duobus, tertius turibulum portans cum thymiaterio, quartus crucem, subdiaconus evangelium ferens. Et diaconus imponat evangelium absque salutatione Ante diem festum paschae, sicut ad missam, eisdem ornamentis induti, qui quibus in missa usi sunt. Lecto evangelio dicat episcopus hanc orationem Deus cuius cenam sacratissimam. Data oratione ponat vestimenta sua, et praecinctus linteo praeparet se ad lavandos pedes discipulorum suorum. Et primum incipiente pontifice mutuatim pedes lavent, et distergant canentes antiphonas: AN Cena facta dixit Iesus discipulis. AN Mandatum novum. PS Beati immaculati. AN Si ego dominus et magister vester. AN In hoc cognoscent omnes quia mei. AN Diligamus nos invicem quia caritas. AN Postquam surrexit dominus a. AN Vos vocatis me dominus et magister. AN In diebus illis mulier quae erat. RP Accessit ad pedes Iesu peccatrix. AN Maria ergo accepit libram unguenti. AN Ante diem festum paschae. AN Domine tu mihi lavas pedes respondit. AN Dominus Iesus postquam. HY Tellus ac aethra iubilent in magna cum reliquis versibus. Finitis versibus diaconus aut lector, cui mandatum fuerit, imponat evangelium secundum Ioannem, quasi lectionem legens ab eo loco, ubi scriptum est Amen amen dico vobis. Non est servus maior domino suo, neque apostolus maior eo, qui misit illum usque et *ego in ipsis. Lecta autem una pagina accedat pontifex sive praelatus in medium et faciat sermonem tam ad clerum quam ad populum de praesenti festo. Quo finito propinetur omnibus potus caritatis, lectore interim legente ab ipso loco, ubi prius dimisit. Preces post mandatum Suscepimus deus misericordiam tuam. Tu mandasti mandata tua domine. Tu lavasti pedes discipulorum tuorum. Orationes Adesto domine officio. Deus qui discipulorum tuorum pedes abluens. Annue misericors deus. Alia Respice domine super hos famulos.

FERIA SEXTA IN NOCTE PARASCEVE

Convocetur clerus et populus *tabulis ad officium divinum peragendum. Omnibusque in ecclesia reverenter stantibus nihil praemisso ad officium sacerdotale pertinens, cantor imponat antiphonam.

[Ad matutinum] [In primo nocturno] Astiterunt reges terrae 8-a. PS Quare fremuerunt. AN Diviserunt sibi vestimenta 8-a. PS Deus deus meus respice. AN Insurrexerunt in me 8-a. PS Dominus illuminatio. VS Diviserunt sibi vestimenta mea. Heht. Cogitavit dominus dissipare. Omnes amici mei. RV Et dederunt. Lameth. Matribus suis dixerunt. RP Velum templi. RV Amen dico. Aleph. Ego vir videns paupertatem. RP Vinea mea electa. RV Ego quidem. In secundo nocturno AN Vim faciebant qui quaerebant animam 8-a. PS Domine ne in. AN Confundantur et revereantur 4-b. PS Expectans. AN Alieni insurrexerunt 4-b. PS Deus in nomine. VS Insurrexerunt in me testes iniqui. Quarta LE Salvum me fac deus quoniam. RP Tamquam ad latronem. RV Filius quidem. Quamvis ergo a malis ad bona transeamus. RP Barrabas latro. RV Ecce turba et. Paupertatem suam volens dominus commendare. RP Tenebrae factae sunt. RV Et velum templi. In tertio nocturno AN Ab insurgentibus in me libera me domine 1-a. PS Eripe me. AN Longe fecisti notos 8-a. PS Domine deus salutis. AN Captabant in animam 8-a. PS Deus ultionum. VS Locuti sunt adversum me lingua dolosa. Septima LE Festinemus ingredi in illam. RP Tradiderunt me. RV Astiterunt reges. Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus. RP Iesum tradidit. RV Et ingressus Petrus. De quo grandis nobis sermo et interpretabilis. RP Caligaverunt oculi. RV O vos omnes qui.

Laudes AN Proprio filio 7-c. PS Miserere. AN Anxiatus est in me 4-a. PS Domine exaudi. AN Ait latro ad latronem 1-a. PS Deus deus meus. AN Dum conturbata fuerit 1-a. PS Domine audivi. AN Memento mei domine 7. PS Laudate. VS Proprio filio suo non pepercit deus. Sed pro nobis omnibus tradidit illum. AB Posuerunt super caput eius causam . Hic ordo observetur, qui in nocte praecedenti scriptus est. Post Pater noster et PS Miserere mei deus dicatur VS Proprio filio suo non pepercit deus. Sed pro nobis omnibus tradidit illum. Quo versu et reliquae horae hac die clauduntur. *Hac die fratres in capitulo facta confessione subeant corporalem disciplinam et dicant septem psalmos paenitentiales cum collectis ad hoc officium congruentibus. Similiter fiat in feria sexta ante pentecosten et in vigilia nativitatis domini.

Ordo missae Feria sexta, id est in parasceue, nona dicta conveniant ante altare sanctae crucis et illuminentur duae candelae ad officium missae peragendum. Et praeparet se sacerdos cum ministris quadragesimalibus vestibus, induti planetis fuscis, non nudis pedibus – non enim licet presbyterum, diaconum, subdiaconum vel acolitum ad altare ministrare per nudos pedes – procedentes ad altare cum silentio. Et mittitur parvum linteum super altare nudum de sub evangelio. Ante evangelium vero non portentur candelae vel incensum. Deinde legitur lectio absque titulo In tribulatione sua mane consurgit ad me. Sequitur TR Domine audivi. Quo finito dicit sacerdos Oremus et diaconus Flectamus genua. Levate. OR Deus a quo et Iudas. Deinde sequitur altera lectio in Exodo Dixit dominus ad Moysen et Aaron. Sequitur tractus nuperrime compilatum Eripe me domine ab homine. Quo finito legitur passio domini nostri Iesu Christi secundum Ioannem absque *benedictione et salutatione incipiens ita: Egressus est Iesus cum discipulis suis trans torrentem Cedron. Et sint duae sindones invicem sibi cohaerentes super altare de sub evangelio. Et in eo loco, ubi legitur Partiti sunt vestimenta mea, scindant eas duoacolyti in modum furantis et secum auferant. Perlecta passione incipiat sacerdos orationes pro variis necessitatibus, genuflexionibus per singulas, nisi pro Iudaeis.

[Ad salutandam crucem] Quibus finitis portetur crux velata de sacrario a duobus sacerdotibus indutis sacerdotalibus vestibus et rubeis casulis, et procedentes cantant versus Popule meus quid. Quibus tres scholares induti cappis purpureis graeco sermone succinunt Agios o theos. Choro respondente Sanctus deus. Et hoc fiat tribus vicibus, genua flectentes. Cum autem venerint ante altare, revelant eam cantando antiphonam Ecce lignum. PS Beati immaculati. Interea veniat pontifex cum ministris, et adoratam crucem deosculentur. Deinde presbyteri, diaconi, subdiaconi, acolyti ac ceteri per ordinem. Deinde populi cum genuflexionibus. Salutante vero clero et populo crucem chorus cantet AP Dum fabricator mundi et aliam O admirabile. Canunt etiam aliqui ad salutandam crucem hoc responsorium sancti Ambrosii ex persona sanctae Mariae: RP Vadis propitiator ad immolandum pro omnibus non tibi occurrit Petrus qui dicebat pro te moriar reliquit te Thomas qui clamabat eamus omnes cum eo moriamur nullus de illis sed tu solus duceris qui immaculatam me conservasti filius et deus meus. RV Venite et videte deum et hominem pendentem in cruce. Qui. Idem sacerdotes, qui velatam crucem apportaverant, cantent hunc hymnum Crux fidelis. Chorus autem primum versum nunc a principio, nunc a medio, donec finiantur versus, semper repetat.

[Ad communionem] Post haec vadant idem sacerdotes ad sacrarium vel ubi repositum fuerat corpus dominicum, quod pridie remansit, cum summa reverentia duobus antecedentibus luminibus deferant super altare. Sitque ibi paratus subdiaconus cum calice, infusoque vino offerat diacono. Presbyter vero immittat aquam, quia in passione Christi non solum sanguis de latere eius, sed etiam aqua exivit. Et sic ponatur super altare, et operiatur corporali. Tunc inclinet se pontifex, sive sacerdos, ante altare, et praemissa confessione submissa voce oret. Et elevans se dicat Oremus. Praeceptis salutaribus moniti. Pater noster. Libera *nos quaesumus. Per omnia saecula saeculorum. Amen. Tunc pontifex, vel sacerdos, sumat oblatam et ponat in calicem nihil dicens. Nisi forte aliquid secrete dicere voluerit, scilicet hanc orationem: *Fiat haec commixtio corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi omnibus nobis sumentibus salus mentis et corporis, et ad vitam aeternam capessendam praeparatio salutaris. Amen. Pax domini non dicitur. Et sanctificatur vinum non consecratum per panem sanctificatum. *Hac die apostolica repraesentatur consecratio, qui tantum dominicam orationem super corpus et sanguinem domini dicebant. Et communicent omnes cum silentio. Communione expleta dicatur vespera suppressa voce . Confitebor tibi domine cum reliquis . Finito Magnificat dicitur VS Proprio filio suo, dicaturque Pater noster et PS Miserere mei deus, et denuo repetatur VS Proprio filio suo.

[Processio ad sepulchrum] Deinde sepulchro praeparato et decenter ornato sint in promptu tria turibula cum incenso, ture, murra et thymiamate et quattuor candelae ardentes. Et pontifex, sive presbyter, cum aliis sacerdotibus et ministris portent imaginem crucifixi versus sepulchrum lugubri voce cantantes hoc responsorium Ecce *quomodo moritur. RV In pace factus. Responsorio finito collocetur in sepulchro, et linteaminibus et sudario cooperiatur. Deinde lapis superponatur. Quo facto clerus imponat responsoria ista: Sepulto domino. RV Ne forte. RPP Recessit pastor noster. RV Ante cuius. Quibus finitis dicatur versus In pace factus est locus. Quo versu omnes sequentes horae claudantur.

SABBATO SANCTO

[Ad matutinum] in prima nocturna AN In pace in idipsum 8-a. PS Cum invocarem. AN Habitabit in tabernaculo 4-a. PS Domine quis. AN Caro mea requiescet in spe 5-a. PS Conserva. VS In pace in idipsum. Dormiam et requiescam. Eth. Misericordiae domini multae. RP Sepulto domino. RV Ne forte veniat. Aleph. Quomodo obscuratum est aurum. RP Hierusalem luge. RV Ululate pastores. Oratio Ieremiae prophetae. Recordare domine. RP Plange quasi. RV Plauserunt super me. In secundo nocturno AN Elevamini portae 5-a. PS Domini est terra. AN Credo videre bona 4-a. PS Dominus illuminatio. AN Domine abstraxisti ab inferis 8-a. PS Exaltabo te. VS Tu autem domine miserere mei. Et resuscita me. Quarta LS Deus laudem meam ne tacueris. RP Recessit pastor. RV Ante cuius conspectu. Haec in scripturis sanctis oportet. RP O vos omnes qui transitis. RV Attendite. Non parvum aliquid putari debet. RP Ecce quomodo. RV In pace factus. In tertio nocturno AN Deus adiuvat me et dominus susceptor 8-a. PS Deus in nomine. AN In pace factus est locus eius 7-a. PS Notus in. AN Factus sum sicut 4-c. PS Domine deus salutis. VS In pace factus est locus eius. Et habitatio. Christus assistens pontifex futurorum bonorum. RP Aestimatus sum. RV Et sicut vulnerati. Ubi enim est testamentum mors necesse. RP Agnus dei Christus. RV Christus factus est. Umbram enim habens lex bonorum. RP Sicut ovis. RV In pace factus.

Laudes AN O mors ero mors tua 4-c. PS Miserere mei deus. AN Plangent *eum quasi unigenitum 4-b. PS Iudica. AN Attendite universi populi 7-d. PS Deus deus meus. AN A porta inferi erue 1-a. PS Ego dixi. AN O vos omnes qui transitis 8-f. PS Laudate. VS Attendite universi populi. Et videte. AB Mulieres sedentes ad monumentum 1-f. AB Sepulto domino signatum est monumentum 4-a.

De sabbato sancto paschae Sabbato sancto ac sollemnissimo primo mane ornetur ecclesia cum omnibus utensilibus suis, et vestiantur altaria. Ipsa die ad horam nonam pontifex vel sacerdos et ceteri ministri induti vestibus sacris, crucibus praecedentibus, et turibulo et sacro fonte et duabus candelis non accensis, quae postea in fonte baptismatis tinguendae sunt, procedant ad locum aptum, ubi inveniant ignem in quinta feria de silice excussum. Sequiturque omnis clerus cantando septem psalmos paenitentiales absque Gloria patri et letania. Benedicitque pontifex, sive sacerdos, ignem humili voce hoc modo: Dominus vobiscum. Deus mundi creator auctor *luminis. Domine sancte pater omnipotens aeterne deus. Benedicto igne imponitur de ipso in turibulum, immittaturque incensum et turificetur et aspergatur sacro fonte ignis. Tunc accendatur ex eo cereus positus in harundine et deportatur ab archidiacono, necnon et duo cerei staturam hominis habentes *reportentur. Et procedunt omnes simul de loco benedictionis in ecclesiam cum ipsis cereis cantantes hymnum Prudentii HY Inventor rutili dux bonae luminis post reliquos versus repetatur. Tunc finitis versibus illuminentur ex eodem lumine septem lampades ante altare, quae tamen prius sine lumine erunt ita compositae, ut absque ullo impedimento possint accendi. Cereus vero magnus, qui benedicendus est in candelabro, ponitur ante altare habens inscriptum annum incarnationis dominicae sculptatamque figuram *crucis Christi, ubi postea archidiaconus immittit frustula incensi. Congregatoque hinc inde omni clero, seu populo, veniens archidiaconus et humiliter inclinatus rogat pro se orare atque, ut se erexerit, completur ab eo benedictio cerei a beato Gelasio papa instituta Exultet iam angelica turba caelorum. Ubi vero ventum fuerit Suscipe sancte pater incensi huius sacrificium vespertinum, imponit figurae crucis quinque frustula incensi. Quando vero pronuntiat Sed iam columnae huius praeconia novimus quam in honorem dei rutilans ignis accendit, hic accendatur cereus. Cereo benedicto ilico illuminentur ab eodem duo cerei staturam hominis habentes, et de ipso novo et benedicto igne accendunt in omni domo, quia ignis anterior, qui tunc ardebat, extingui debet. In octava paschae dabitur de ipso cereo benedicto ab archidiacono in ecclesia post missam et communionem, et ex eis faciant incensum accendi ad suffumigandum in domibus suis, pro quacumque *tribulatione eis evenerit necessitas. In romana ecclesia non sic benedicitur cereus, sed mane primo sabbato sancto venit archidiaconus in ecclesiam et fundit ceram in vas mundum maius et miscet oleum ibidem et benedicit ceram et ex ea fundit similitudinem agnorum et servat eos in loco mundo et benedicit eos, sicut continet [ordo] romanae ecclesiae. In octava paschae distribuantur ipsi agni ab archidiacono in ipsa ecclesia post missam et communionem populo, et ex eis faciunt incensum accendi ad suffumigandum in domibus suis, pro quacumque tribulatione eis evenerit necessitas. Deinde, ascendens lector in ambonem legere non pronuntiat Lectio libri Genesis, sed sic inchoat In principio creavit deus caelum et terram plane, et omnes alias lectiones similiter inchoat. Et ante lectionem non dicit episcopus seu presbyter orationem. Et perlecta dicit absque salutatione Oremus, et diaconus non dicit Flectamus genua. Sequitur OR Deus qui mirabiliter creasti hominem. Et ita fiat per omnes lectiones. Iuxta romanum *ordinem legendae sunt duodecim lectiones. Interim autem, dum lectiones leguntur, presbyteri catechizent infantes, qui non sunt catechizati, et praeparent ad baptizandum. Deinde pontifex, sive presbyter, procedit cum ministris praecedentibus se vexillis et turibulo et cereo magno et duabus candelis staturam hominis habentibus et duobus subdiaconis chrisma et oleum sanctum portantibus. Habeantque vas aureum, cui immittatur postmodum de chrismate et oleo sancto, et ad locum, ubi dicendum est Fecundetur et sanctificetur, infra fontem in modum crucis immittatur. Sequitur autem chorus, cantoribus praecinentibus letaniam *septenam circuendo atque pontifex cum praedictis ministris fontem baptismatis septem vicibus, imitando Iesum Nave, qui muros Iericho destruxit septem diebus circueundo. Finita letania agitur benedictio fontis. Deinde pontifex baptizet unum, vel duos, vel quantum ei placuerit, masculos primum, deinde feminas. Liniatque eos chrismate et oleo sancto. Interim autem, dum baptizantur infantes, incipiatur trina letania *hoc modo: Kyrie eleison, et ita chorum ingrediantur. Et cum dixerit Agnus dei, diaconus conversus ad neophytos dicat excelsa voce Accendite.

[Ad missam] Statim cantor imponat Kyrie eleison. Tunc illuminentur omnes cerei neophytorum, quas manibus tenent, et illuminetur ecclesia. Illud autem de parvulis providendum est, ut, postquam baptizati fuerint, nullum cibum accipiant, neque lactentur sine summa necessitate, antequam communicent sacramento corporis et sanguinis Christi. Et postea per totam ebdomadam paschae parentes eorum pro ipsis ad missam offerant et communicent. Finito Kyrie eleison pontifex dicat Gloria in excelsis deo, et campanarum signa tangantur. CL Deus qui hanc sacratissimam noctem. Ante evangelium non portetur lumen, sed incensum in ipsa nocte. Perlecto evangelio dicitur Dominus vobiscum. Offertorium non cantetur, sed offeratur more solito. SEC Suscipe domine hanc. Vere dignum. Aeterne deus. PF Te quidem omni tempore. Communicantes et noctem sacratissimam celebrantes. Hanc igitur oblationem. Agnus dei non canitur, quia non *sequitur osculum pacis nec communio. Postquam communicaverint, diaconus calicem levans et sanguinem sumpturus convertat se ad chorum et imponat antiphonam

Ad vesperam AN Alleluia alleluia alleluia 6-a cum solo psalmo Laudate dominum omnes gentes absque Gloria patri. Et statim cantores incipiant AM Vespere autem sabbati 8-a. MA Magnificat absque Gloria patri. Ante Magnificat autem non dicatur lectio neque versus. PC Spiritum nobis domine. Secundum romanum ordinem dicendum esset Ita missa est. Usus autem non vult hoc propter vesperas, sed dicitur Benedicamus domino.

Ad completorium praemissa confessione absque solita inceptione Converte nos et Deus in adiutorium continuatim decantentur psalmi excelsa voce cum ND Nunc dimittis sine Gloria patri. Et finito ND Nunc dimittis dicatur Alleluia 1-c. Pater noster, et Credo in deum non dicitur, sed praemissa salutatione dicit presbyter Oremus. OR Deus qui hanc sacratissimam noctem.

IN SANCTA NOCTE

Ad matutinas clam surgitur. Sintque parata tria turibula cum ture et myrra et thymiamate, et dominus praepositus cum senioribus, quos assumere voluerit, cum magna reverentia accedant ad sepulchrum, et stantes cantant PS Domine probasti, et turificent imaginem crucifixi. Sublatamque de sepulchro secum portant in chorum ante altare, per viam cantando humili voce RPP Surrexit pastor bonus cum suo versu Surrexit dominus, et AP Christus resurgens ex mortuis. Quibus finitis stantes ante altare et mutua caritate se invicem osculantes dicunt VS Surrexit dominus vere. Et apparuit Simoni, et dicatur oratio de resurrectione. Deinde compulsatione signorum facta conveniant omnes

ad matutinum et more solito dicat pontifex, sive sacerdos, Domine labia *mea aperies et Deus in adiutorium meum intende. INV Alleluia alleluia. PS Venite exultemus. In primo nocturno AN Ego sum qui sum et consilium meum non est 1-a. PS Beatus vir. AN Postulavi patrem meum 1-f. PS Quare fremuerunt. AN Ego dormivi 8-g. PS Domine quid multiplicati. VS Quem quaeris mulier. RP Angelus domini. RV Angelus domini. RP Angelus domini. RV Ecce praecedet. RP Dum transisset. RV Et valde mane. Post Gloria patri repetatur responsorium a principio, et omnis clerus portans cereos accensos procedit ad visitandum sepulchrum. Diaconus vero, qui legerat evangelium, acturus officium angeli praecedat, sedeatque in dextra parte coopertus stola candida. Ad ubi chorus cantare inceperit Maria Magdalena, tres presbyteri induti cappis cum totidem turibulis *figuram mulierum tenentes et incenso procedunt versus sepulchrum, et stantes cantant Quis revolvet nobis. Angelus Quem quaeritis o tremulae. Mulieres Iesum Nazarenum. Angelus Non est hic quem quaeritis. Et cum coeperit cantare angelus sed cito euntes, mulieres turificent sepulchrum, et festinanter redeunt et versus chorum * stantes cantant. Mulieres Ad monumentum venimus gementes. Tunc chorus imponat antiphonam Currebant duo simul, et cantores quasi Petrus et Ioannes currant. Praecurratque Ioannes sequente Petro, et ita veniunt ad monumentum et auferant linteamina et sudarium, quibus involuta erat imago domini. Et vertentes se ad chorum ostendendo ea cantant Cernitis o socii ecce linteamina. Chorus Surrexit enim sicut dixit. Populus Christ ist erstanden von der marter. Et ita clerus redeat in chorum. Tunc pontifex, sive praepositus, incipiat Te deum laudamus. Quo finito dicatur VS In resurrectione tua Christe alleluia.

Laudes Deus in adiutorium. AN Angelus autem domini descendit 8-a. AN Et ecce terraemotus factus est magnus 7-c. AN Erat autem aspectus eius sicut fulgur 8-g. AN Prae timore autem eius exterriti sunt 7-a. AN Respondens autem angelus dixit 8-a. Ad laudes nec capitulum nec versum dicimus, sed statim post antiphonas et psalmos imponitur antiphona in evangelio AB Et valde mane una sabbatorum 8-a. Qua finita nec Kyrie eleison nec Pater noster, sed statim Dominus vobiscum dicitur, sequitur OR Deus qui hodierna die. Haec dominica finis est quadragesimae, initium nostri iubilaei, quo priori domino primus rediit servus inferni carcere liberatus, et fraude diaboli erepta homini restituta est hereditas paradisi.

[Ad horas] Item. Hic breviter annectendum est, qualiter horae canonicae cantandae sint per ebdomadam paschalem. Infra albas usque in octavam paschae ad nullum cursum hymnus aut capitulum aut versum dicimus, sed graduale Haec dies sine versu. Subiungaturque Alleluia cuiusque diei * absque versu.

Ad primam dicitur Deus in adiutorium, statimque sequuntur psalmi, et in fine psalmorum dicitur Alleluia 1-c et, ut iam dictum est, graduale et Alleluia. Pater noster et Credo in deum. *Et preces ad primam et completorium non dicuntur, sed presbyter praemissa salutatione dicat orationem. Idem ordo servetur ad omnes horas.

De aspersione et processione huius diei Qua ratione vel auctoritate ab hac die dominicae resurrectionis processio cum benedictione aquae cunctis per annum agatur dominicis, dicendum est. Proprium hoc habet Haec dies quam fecit dominus. Idque ab ea sumpsit omnis prima sabbati, quod aqua benedicta populis aspersis agitur processio sollemnis. Verumtamen hac ipsa prima et principali dominicarum omnium non benedicitur neque die sancto pentecostes, quia in praeteriti sabbati vespera sumpta est de sacro fonte baptismi, antequam *immergatur aliquis et antequam chrisma immissum sit. Non enim aspergimur, ut rebaptizemur, sed divini nominis gratiam super nos cum hoc memoriali baptismatis nostri frequenter invocare debemus. Et idcirco singulis aspergimur dominicis, quia in sacrosancta primae huius dominicae vespera baptismum universaliter sancta celebrat ecclesia, pro causa superius memorata. Unde et inter aspergendum hac die cantamus AP Vidi aquam egredientem. De propheta Ezechiele sumptum est hoc. Sequitur altera antiphona AP In die resurrectionis meae dicit dominus. Ceteris autem dominicis post pentecosten cantamus Asperges me domine, quod et ipsum de fide baptismi praedixit propheta per hysopum, quae herba est humilis et medicinalis, qua tumor pulmonis deponitur, fidem humilitatis vel passionis Christi significans, per nomen lavacri super nivem dealbantis baptismum ipsius manifestius exprimens. Deinde cum crucibus et vexillis, quae sunt insignia victoriae Christi, omnes induti vestibus sollemnibus cappisque purpureis, exultantes in laude sanctae resurrectionis procedimus cantantes AP Cum rex gloriae Christus, comitante nos domino pontifice cum reliquis ministris, cum tanta populi expectatione sexus utriusque maiorum pariter et minorum, ut corporaliter quoque illud propheticum in nobis impleri videatur. Cum iucunditate exibitis, et cum gaudio deducemini, nam et montes et colles exilient expectantes vos cum gaudio. Haec processio fiat ad sanctam Mariam. De statione. Cum autem ventum fuerit ad stationem et clerus in unum convenerit, cantores antiphonam a medio repetant antiphonam advenisti desiderabilis. Sicque a clero denuo finiatur. Tunc procedant pueri cantantes HY Salve festa dies. Idemque versus a choro repetatur, et nunc a principio, nunc a medio, donec versus a pueris finiantur ipsa die canendi. Cum autem ventum fuerit ad valvas ecclesiae, cantores imponant AP Sedit angelus ad sepulchrum cum versibus Crucifixum in carne laudate. Nolite metuere. AV Recordamini. Alleluia. Quibus finitis missa agitur ordine suo.

[Ad missam] Iuxta romanam auctoritatem agnus in pascha benedicitur non ad privatam, sed ad communem, id est maiorem, missam. *Amalarius de officiis divinis dicit: Quia una die resurrexit dominus, sic currunt officia nostra per istos septem dies, quasi adhuc sit dominica. Ideo cottidie dicitur Haec dies et Gloria in excelsis et Credo in unum, et in praefatione In hoc potissimum die, et in canone Diem sacratissimum celebrantes.

[De ordine inusitato vespertinae laudis] Item. De ordine inusitato *vespertinae laudis, cuius causa est per hanc ebdomadam sollemnitas sancti baptisterii. De horis. Cum omnes horae regulares supradictae novitatis et laetitiae praeferant insignia, tum vero splendidius vespertina synaxis huius festivitatis claritate secundum ordinem romanum est illustrata. Nam, quia vespera sabbati paschalis baptisma celebratum est, eadem hora per totam ebdomadam festivam regenerationis iucunditatem hoc modo retinet. Primum, quia in ipso baptismi ordine inceptum est Kyrie eleison et letania trina decantata est ob honorem et reverentiam adorandi nominis patris et filii et spiritus sancti, quo in nomine baptismus peragitur. Idcirco non, ut fieri solet, a versu Deus in adiutorium meum intende, sed a Kyrie eleison festivo concentu incipiuntur. Sequuntur *ob eandem causam tres psalmi sub Alleluia decantandi, qui et per totam ebdomadam non mutantur, tum, quia tota ebdomada haec pro una die computatur, eo quod universalis diem resurrectionis aspiciat, tum, quia tam hi quam ceteri, qui processioni – de qua dicendum est – reservantur, insigni titulo, quod est Alleluia, praenotantur, quod rei vel tempori congruere, immo proprium esse novimus. Verumtamen primus, id est Dixit dominus, solus Alleluia non habet in titulo, sed et ad laudem Christi maxime, et secundum divinitatem et secundum humanitatem, auctoritatem dei patris commendante decantatur, agens per totam seriem de gloriosa et ineffabili exaltatione eius, qua mortis torrente bibito, suum hodie exaltavit caput. Post tres psalmos pro capitulo dicitur canticum Haec dies quam fecit, sicut et per omnes regulares horas nihilominus ob magnitudinem significandae laetitiae pro capitulo decantatur. Deinde Alleluia cum versu suo pro hymno canitur, quia proprius patriae caelestis hymnus Alleluia est. Post canticum de evangelio cum antiphona, dicta oratione, proceditur ad fontes cum vexillis et turibulo et candelis duabus staturam hominis habentibus cantando AP Vidi aquam. Qua finita sequuntur psalmi Laudate pueri dominum. In exitu Israel, qui et ipsi in titulo Alleluia praenotati sunt. Nam Laudate pueri perspicue congruit his, quibus reservatus est sacris fontibus. Admonitio d iamque divinae laudis est ad pueros, id est novos ecclesiae filios, qui per baptismum pueri, id est, puri facti sunt a vitiis. Sequens psalmus scilicet In exitu Israel, quo significatur exitus illorum, qui Israel, id est videntes deum, renascendo facti de Aegypto huius saeculi et populo barbaro infidelium exeunt mari, id est profunditate gentium, et Iordane, id est Iudaeis. Iordanus enim terrae Iudaeorum est fluvius, et retro fluens interpretatur gentilibus, in quam et Iudaeis videntibus ea, quae per exeuntes mirabilia facta sunt, *fugientibusque ab infidelitate ad fidem, a carne ad spiritum, a diabolo ad deum, quem reliquerant retrorsum. Unde et montes, id est apostoli, et colles, id est eorum discipuli, exultantes ut arietes, et sicut agni ovium, gratulantur et dicunt: Quid est tibi mare, quod fugisti, et tu Iordanis, quia conversus es retrorsum. Sic omnis paschalis ebdomadae vespera, qua hora sabbato in sanctae trinitatis nomine baptisma celebratum est, compleatur.

In secunda vespera Kyrie eleison. Alleluia alleluia alleluia alleluia 7-d. Dixit dominus. PS Confitebor. PS Beatus vir. GR Haec dies. GV Confitemini. ALV Pascha nostrum. ALV Epulemur. Alleluia non repetatur, sed finito versu antiphona incipiatur AM Et dicebant ad invicem 8-c. Ad processionem AP Vidi aquam egredientem. Secunda Vespera Alleluia alleluia alleluia alleluia 7-c. PS Laudate pueri. PS In exitu Israel. AM Et respicientes viderunt 8-a. PS Magnificat. VS Domine apud te est fons vitae alleluia. Et in lumen. Et oratio dicatur dicitur pro renatis. In reditu AP Christus resurgens. VS In resurrectione tua. Sequitur oratio de resurrectione. Haec ratio per totam ebdomadam hanc servatur usque in sabbatum. Alleluia tantum et antiphona et versus gradualis mutantur singulis diebus, psalmi vero idem dicantur. Benedicamus domino cum Alleluia finiatur.

Ad completorium more solito Converte nos deus dicatur, et Deus in adiutorium meum intende. Finitis psalmis statim cantor imponat AD Alleluia. Resurrexit dominus 5-a. ND Nunc dimittis servum. Quae et per totam ebdomadam . [Aliae antiphonae ad hanc diem pertinentes] AE Venite et videte locum ubi positus 8-a. AE Cito euntes dicite discipulis quia 7-a. AE Scio quod Iesum quaeritis crucifixum 8-c. AE Iesum quem quaeritis non est hic 8-a. AE Nolite expavescere Iesum Nazarenum 8-a. AE Alleluia. Lapis revolutus est ab 7-a. AE Et recordatae sunt verborum eius 8-a. AE Post passionem domini factus est 1-a. AE Ego sum alpha et omega primus et novissimus 7-a. AE Ite nuntiate fratribus meis alleluia 4-a.

FERIA SECUNDA

[Ad matutinum] INV Surrexit dominus vere alleluia. PS Venite exultemus. Ad nocturnam AN Pax vobis ego sum alleluia 6-a. PS Cum invocarem. PS Verba. PS Domine ne in furore. VS Noli flere Maria. Resurrexit dominus. Maria Magdalena. RV Cito euntes. RP Surgens Iesus. RV Surrexit dominus. RP Congratulamini. RV Tulerunt dominum.

Laudes AN Angelus autem domini 8-a cum reliquis. AB Iesus iunxit se discipulis 8-a.

In secunda vespera AM Qui sunt hi sermones 8-c. AM Tu solus peregrinus es et non audistis 1-f. AE Nonne sic oportuit pati Christum et intrare 3-b. AE Et incipiens a Moyse et omnibus 1-f. AE Et coegerunt illum dicentes mane 2-a. AE Et intravit cum illis et factum 3-b. AE Ardens erat cor nostrum alleluia 6-a. AE Cognoverunt dominum alleluia alleluia in fractione 6-a.

FERIA TERTIA

[Ad matutinum] INV Surrexit dominus. PS Venite. Ad nocturnam AN Pax vobis ego sum alleluia. PS Domine deus meus. PS Domine dominus. PS In domino. VS Tulerunt dominum meum. Virtute magna. RV In omnem terram. RP Tulerunt dominum. RV Cito euntes. RP Expurgate vetus. RV Non in fermento malitiae.

Laudes AN Angelus autem domini 8-a cum reliquis. AB Stetit Iesus in medio discipulorum 8-a.

[Ad vesperam] Videte manus meas et pedes meos 8-a. AM Spiritus carnem et ossa non habet 8-c. AE Isti sunt sermones quos dicebam 8-c. AE Obtulerunt discipuli domino 1-f.

FERIA QUARTA

[Ad matutinum] INV Surrexit. Super nocturnam AN Pax vobis ego sum alleluia 6-a. PS Salvum me [fac] deus. PS Usquequo domine. PS Dixit insipiens. VS Quem quaeris mulier. Ecce vicit. RV Et unus de senioribus. RP Isti sunt agni. RV Ecce praecedet vos. RP De ore prudentis. RV Quam dulcia.

Laudes AN Angelus autem domini 8-a cum reliquis. AB Mittite in dexteram navigii rete 7-c. Hac die finitur quadragesima, in qua pro bonorum perfectione operum ipso cantu invitamur ad praemium Venite benedicti.

In secunda vespera AM Dixit Iesus discipulis 8-a. AM Hoc iam tertio manifestavit 3-b.

FERIA QUINTA

[Ad matutinum] INV Surrexit. Ad nocturnam AN Pax vobis 6-a. PS Domine quis habitabit. PS Conserva. PS Exaudi domine iustitiam. VS Noli flere Maria. RP Maria Magdalena. RP Surgens Iesus. RP Surrexit pastor. RV Surrexit dominus.

Laudes AN Angelus autem 8-a cum reliquis. AB Maria stabat ad monumentum 7-a.

Ad vesperam AM Dixit Iesus mulier 1-f. AM Inclinavit se Maria prospexit 1-a. AE Tulerunt dominum meum et nescio 7-d. AE Ardens est cor meum desidero videre 8-c. AE Venit Maria nuntians 7-a.

FERIA SEXTA

[Ad matutinum] INV Surrexit. In nocturna AN Pax vobis ego sum 6-a. PS Caeli enarrant. PS Exaudiat te. PS Domine in virtute. VS Tulerunt dominum meum. RP Virtute. RP Tulerunt. RP Expurgate.

Laudes AN Angelus autem 8-a cum reliquis. AB Undecim discipuli in Galilaea videntes 7-c.

Ad vesperam AM Data est mihi omnis potestas 8-a. AM Euntes docete omnes gentes 6-a. AE Euntes in mundum alleluia docete 6-a.

SABBATO

[Ad matutinum] INV Surrexit. In nocturna AN Pax vobis 6-a. PS Dominus regit. PS Domini est. PS Iudica me domine quoniam. VS Quem quaeris mulier. Ecce vicit. RP Isti sunt agni. RP De ore.

Laudes AN Angelus cum reliquis. AB Currebant duo simul 1-a.

Ad horas Alleluia Haec dies, et aliud Alleluia sine versu.

[COMMENTARIUS]

De Sabbato. Hoc sabbatum ultima dies septuagesimae significans plenariam beatorum requiem, in quo sabbato *definiuntur septem officia neophytorum, quorum primum habet alleluia et tractum, [tertium] et sextum sequentia, graduale et alleluia, quae significant requiem et laborem in opere et laude dei per activam et contemplativam vitam conversantium. Ultimum [officium] duo habens alleluia significat requiem aeternam sanctorum sine tristitia et labore, id est perfecta requie deum perpetuo laudantium. Ideo ad missam dicimus duo Alleluia: Haec dies. Laudate pueri. Non repetimus primam prioris, sed sequentis. Graduale iam ex hac die in alleluia conversum est, immo post hanc diem usque ad pentecosten omittitur, videlicet quia hi *privati, propter quorum acquisitionem novamque conscriptionem hoc laboriosum carmen cantabatur, depositis albis iam ab hac die pares nobis in ultimae et summae octavae contemplatione nobiscum feriantur. Quod autem sequitur ALV Laudate pueri dominum, duplici versu adhortatio est ad ipsos, qui recenti baptismate pueri, id est, puri facti sunt a vitiis, ut laudent dominum voce et opere. Item infra hanc septimanam, et octavam dominicae nativitatis, *et pentecosten, et in die apparitionis et ascensionis domini, et in sollemnitatibus sanctorum, dum bini cantant, psalmi pro fidelibus defunctis non dicuntur per singulos cursus, nisi privatim aliquis dicere voluerit. Item a sabbato sancto paschae usque ad kalendas novembrium canonici depositis cappis chorum non intrent, nisi in superpelliciis purissimis.

DE DOMINICA PRIMA. DOMINICA ID EST POST ALBAS

Ad vesperam in psalmum Benedictus cum reliquis una tantum antiphona Alleluia 6-b secundum melodiam antiphonae Benedictus 6-a. CP Omne quod natum est ex deo. RP Surrexit pastor bonus. HY Vita sanctorum. VS Gavisi sunt discipuli. AM Cum esset sero die illa una sabbatorum et fores 1-f ad vesperam cantatur, eo quod idem evangelium apud antiquos usque ad Thomas autem in eodem sabbato, sicut adhuc breviaria evangeliorum testantur. Finita antiphona dicatur Kyrie eleison. Pater noster. VS Quem quaeris mulier alleluia, vel Noli flere Maria alleluia, vel Gavisi sunt discipuli alleluia, vel Tulerunt dominum meum alleluia. Oratio dominicalis. [Ad processionem] Oratione dicta fit processio cum candelis accensis et incenso ad sanctam crucem cum AP Christus resurgens 1-f. VS In resurrectione tua Christe alleluia vel Surrexit dominus vere alleluia vel Surrexit dominus de sepulchro alleluia, vel Dicite in gentibus alleluia. His utimur versibus usque ad ascensionem domini. Sequiturque oratio de resurrectione. In reditu cantetur antiphona de sanctis Lux perpetua lucebit 1-f. Haec processio agatur singulis dominicis noctibus usque in ascensionem domini, nam tunc cantus iste alteratur. Sciendum autem est, quod versus de sanctis Gaudete iusti in domino alleluia tam ad vesperas quam ad matutinum non mutatur.

Ad completorium CP Iesus Christus traditus est usque in ascensionem domini. RB In manus tuas domine. RV Redemisti. Alleluia. Ad cenam agni. Haec melodia dominicis tantum noctibus et sanctorum festis, unde agimus novem lectionum, ita cantetur. In privatis autem noctibus sic: Ad cenam agni providi. VS Custodi nos domine. AD Alleluia. Quem quaeris mulier alleluia 5-b. Ex concilio Agathensi de ordine officiorum. Convenit ordinem ecclesiae ab omnibus aequaliter custodiri. Unde statuendum est, ut, sicut ubique fit, post antiphonam collationes ab episcopis, vel presbyteris, dicantur, et hymni matutini, vel vespertini, diebus omnibus decantentur, et in conclusione matutinarum, vel vespertinarum, et missarum post hymnos capitula de psalmis dicantur, et plebs, collecta oratione ad vesperam, ab episcopo dimittatur cum benedictione. Ex concilio Gerundensi. De eodem. Id semper placuit observari, ut omnibus diebus post matutinos et *vesperas oratio dominica a sacerdote proferatur. Ad vesperam autem praesentis dominicae, de qua agimus, feriales psalmi, sicut praelibavimus, dicuntur cum Alleluia alleluia alleluia 6-b et in nocte nocturni et novem lectiones iuxta romanum ordinem. Et sic deinceps feriales psalmos et ad vesperam, et ad nocturnam cum Alleluia dicimus, quia antiphonae de psalmis sumptae donec post pentecosten solent omitti. Semper tamen ad matutinas laudes PS Dominus *regnavit recitamus. Sed quia quam plures omnes dies hinc usque in octavam pentecostes cum tribus psalmis et lectionibus observare volunt, operae pretium *id est utile esse videtur, ut ad auctoritatem sedis apostolicae recurramus, et inde, quid nobis faciendum sit, exploremus, unde totius christianae religionis formam accepimus. Gregorius papa septimus in generali synodo: In die resurrectionis usque in sabbatum in albis, et in die pentecostes in sabbatum eiusdem ebdomadae tres psalmos tantum, et tres lectiones antiquo more cantamus et legimus. Omnibus autem aliis diebus per totum annum, si festivitas est, novem *psalmos et novem lectiones dicimus. Aliis *autem diebus duodecim psalmos et tres lectiones recitamus. In diebus dominicis decem et octo psalmos et novem lectiones celebramus. Illi, qui cottidianis diebus tres psalmos et tres tantum lectiones videntur agere, non ex regula sanctorum patrum, sed ex fastidio et neglegentia comprobantur agere. Romani autem diverso modo agere coeperunt, maxime a tempore, quo Teutonicis concessum est regimem nostrae ecclesiae. Nos autem, et ordinem investigantes et antiquum morem nostrae ecclesiae, statuimus fieri sicut praenotavimus, antiquos imitantes patres.

[Ad matutinum] INV Alleluia alleluia alleluia. PS Venite. HY Vita sanctorum. In primo nocturno AN Pax vobis 6-a. PS Beatus. VS Quem quaeris mulier. In octava paschae iuxta romanum ordinem ponitur Apocalypsis, caniturque historia Dignus es per tres ebdomadas. RP Dignus es domine. RV Parce domine. RP Ego sicut vitis. RV Ego diligentes. RP Audivi vocem. RV Vidi angelum dei. In secundo nocturno AN Gavisi sunt discipuli alleluia 6-a. PS Conserva me domine. VS Noli flere Maria. RP Locutus est ad me. RV Ego diligentes me diligo. RP Audivi vocem in. RV Vidi angelum. RP Decantabat. RV Moyses et Aaron. In tertio nocturno AN Cognoverunt dominum alleluia 6-a. PS Caeli enarrant. VS Tulerunt dominum meum. RP Vidi portam. RV Vidi civitatem. RP Ostendit mihi. RV Vidi angelum. RP Vidi Ierusalem. RV Ab intus in fimbriis. RP In diademate. RV Corona aurea. RP Plateae tuae. RV Quoniam confortavit. RP Veniens a Libano. RV Speciosa facta. RP Haec est Ierusalem. RV Vidi civitatem. RP Candidi facti. RV In omnem terram. RP Docete filios. RV Filii qui nascentur.

Laudes AN Alleluia alleluia alleluia 6-a secundum melodiam antiphonae Redemptor noster. Chorus novae. VS Surrexit Christus. AB Thomas qui dicitur Didymus 1-a. Omnibus dominicis de resurrectione haec antiphona dicatur Redemptor noster 6-a. De sanctis AC Vox laetitiae in tabernaculis 8-a. Sic fiet omni dominica usque in ascensionem domini, excepto quod historia et antiphonae in evangeliis et capitula et orationes variantur. Cottidie vero usque in ascensionem, nisi grande sit festum, dicuntur orationes tres ad vesperas et ad matutinum, quas praedixi, cum suis versibus, qui et finiuntur cum alleluia sicut ceteri versus.

Ad cursus dicuntur hymni cum Gloria tibi domine qui surrexisti a mortuis.

Ad primam AN Surgens Iesus mane prima sabbati 8-a. Haec dicit dominus. CP Ego sum primus usque in ascensionem domini. RB Christe fili dei vivi. RV Qui resurrexisti a mortuis alleluia. VS Exurge domine. [P]reces *dicantur ad primam et completorium usque Sacerdotes tui, subiuncto versu quolibet de resurrectione, similiter et oratione usque in ascensionem domini.

Ad tertiam AN Iesum qui crucifixus est quaeritis 8-a. RB Quem quaeris mulier. RV Viventem cum mortuis alleluia. VS Noli flere Maria.

[Ad processionem] Post consecrationem fontis in dominica canitur AP Vidi aquam egredientem et non sequitur oratio, sed statim AP Cum rex gloriae Christus. HY Salve festa dies. In reditu AP Sedit angelus cum uno versu, quia alter servandus erit in dominicam sequentem, *ambo cantandi erunt.

Ad sextam AN Nonne cor nostrum 1-f. RB Noli flere Maria. RV Resurrexit dominus. VS Tulerunt dominum meum.

Ad nonam AN Mane nobiscum quoniam advesperascit 7-a. RB Tulerunt dominum meum. RV Et nescio ubi posuerunt eum. VS Surrexit dominus de sepulchro. Hoc modo usque ad ascensionem domini horae singulae decantentur.

secunda vespera AN Alleluia alleluia alleluia alleluia 7. PS Dixit dominus. HY Vita sanctorum. VS Gavisi sunt discipuli. AM Post dies octo ianuis clausis 8-g. De resurrectione AC Crucem Christus subiit 2-a. Hanc semper cantabis dominicis diebus in secunda vespera ad suffragia. De sanctis AC Sancti et iusti 8-a.

FERIA SECUNDA

[Ad matutinum] INV Alleluia alleluia alleluia. PS Venite. HY Vita sanctorum. Ad nocturnam AN Pax vobis 6-a. PS Dominus illuminatio. VS Quem quaeris mulier.

Ad laudes AN In Galilaea Iesum videbitis 7-a. PS Dominus regnavit. Haec antiphona ad laudes est cantanda usque ad ascensionem. HY Chorus novae Ierusalem. VS Surrexit Christus et illuxit. AB Mitte manum tuam et cognosce 8-c. De resurrectione AC Surrexit Christus et illuxit populo. Haec antiphona ad suffragia in matutinis semper cantetur. Porro alteram scilicet AC Surrexit *dominus de sepulchro et aliam AC Crucem Christus. Ad vespertinam synaxim variare memento. De sanctis hae cantentur AC Vox laetitiae. AC In tabernaculis. AC Fulgebunt iusti. AC In caelestibus regnis. AC Sancti tui. Hae antiphonae cantentur de sanctis usque ad pentecosten, tam ad vespertinos quam ad matutinos cursus.

Ad vesperam AN Alleluia alleluia alleluia 1-b. PS Dilexi quoniam.

FERIA TERTIA

[Ad nocturnum] Gavisi sunt discipuli 6-a. PS Dixi custodiam.

Ad vesperam AN Alleluia alleluia alleluia alleluia 4-c. PS Laetatus sum.

FERIA QUARTA

[Ad nocturnum] Cognoverunt dominum 6-a. PS Dixit insipiens.

Ad vesperam AN Alleluia alleluia alleluia alleluia 1-b. PS Nisi dominus.

FERIA QUINTA

[Ad nocturnum] AN Dum flerem ad monumentum 6-a. PS Salvum me.

[Ad vesperam] AN Alleluia alleluia alleluia 4-a. PS Memento.

FERIA SEXTA

[Ad matutinum] AN Verba quae locutus 6-a. PS Exultate.

Ad vesperam AN Alleluia alleluia alleluia alleluia 5-a. PS Confitebor.

SABBATO

[Ad matutinum] AN Ecce ego vobiscum 6-a. PS Cantate.

[PER EBDOMADAM]

AE Misi digitos meos in fixuras clavorum 8-c. AE Quia vidisti me Thoma credidisti 8-a. AE Multa quidem et alia signa fecit 8-a.

[COMMENTARIUS]

Quando antiphonae dominicales, tam praeteritae quam subsequentium, ad totam ebdomadam non suffecerint, *illas, quae superius in paschali dominica ex singulis feriis remanserunt, sumes per ordinem exceptis his, quas ad horas et suffragia cantabis. In dominicis, vel cum de sanctis plenum est officium, canimus duo Alleluia et non repetimus primum prioris. In privatis diebus unum tantum feriale, et de sanctis unum, de quibus agimus tres lectiones, scilicet Gaudete. De sanctis vero, cum plenum officium est, et cum de ipsis canitur officium, primum Alleluia erit de ipsis, secundum de resurrectione. In dominicis, cum nullius festum est, primum erit Alleluia feriale, secundum vero, quod cuilibet dominicae ascribitur et sicut graduale continet. Isti quinquaginta dies a resurrectione dominica usque in pentecosten perennis iubilaei in alia vita laetitiam figurant. Haec est illa quinquagesima omni spirituali laetitia celebranda. Ite missa est dicimus usque post pentecosten, exceptis diebus rogationum *in missa de ieiunio. A feria secunda dominicae primae post albas, quam praenotavimus, usque post pentecosten non flectimus genua, et preces non dicimus, nisi ad primam et completorium, usque Sacerdotes tui, nec PS Deus misereatur, nec ad completorium AN Miserere mei domine et exaudi, sed tantum Alleluia. Quindecim gradus dicimus et vigilias et Placebo et *septem psalmos pro defunctis post cursus, quibus hoc tempore non adiungimus quindecim gradus.

DOMINICA SECUNDA

Ad vesperam AN Alleluia. PS Benedictus. RP Decantabat. HY Vita sanctorum. VS Gavisi sunt discipuli. AM Haec autem scripta sunt 8-a.

Ad completorium AD Alleluia. Noli flere Maria alleluia.

[PER EBDOMADAM]

AE Ego sum pastor ovium 8-c. AE Ego sum pastor bonus alleluia qui 8-a. AE Ego sum pastor bonus qui pascho 3-b. AE Pastor bonus animam suam ponit 8-a. AE Mercennarius est cuius non sunt 3-b. AE Lupus rapit et dispergit oves mercennarius 6-a. AE Sicut novit me pater et ego agnosco 5-b.

DOMINICA TERTIA

Ad vesperam RP Audivi vocem in caelo tamquam. AM Alias oves habeo quae 6-a.

Ad completorium AD Alleluia. Resurrexit dominus alleluia 5-a.

[PER EBDOMADAM]

AE Modicum et non videbitis me dicit 6-a. AE Quid est hoc quod dicit nobis modicum 3-b. AE Amen amen dico vobis quia plorabitis 8-a. AE Tristitia implevit cor vestrum alleluia 8-a. AE Iterum autem videbo vos et gaudebit 8-c.

DOMINICA QUARTA

Ad vesperam RP Deus canticum novum. AM Iterum autem videbo vos 4-a.

Ad completorium AD Alleluia. Quem quaeris mulier alleluia 5-a.

[Ad matutinum] Hic legantur septem canonicae epistulae usque in ascensionem domini. [In primo nocturno] RP Si oblitus fuero tui. RV Super flumina. RP Viderunt te aquae. RV Illuxerunt coruscationes. RP Narrabo nomen. RV Qui timetis dominum. [In secundo nocturno] RP In toto corde meo. RV Vide humilitatem. RP Alleluia audivimus. RV Surge domine. RP Hymnum cantate. RV Super flumina. [In tertio nocturno] RP Deus canticum novum. RV Qui das salutem. RP Deduc me. RV Averte oculos meos. RP In ecclesiis benedicite. RV Cantate domino. RP Cantate deo. RV Date gloriam laudi. RP Bonum est confiteri. RV Ad annuntiandum. RP Dicant nunc qui. RV Quos redemit.

Laudes AN Alleluia alleluia 6-a. PS Dominus regnavit.

[PER EBDOMADAM]

AE Vado ad eum qui misit me 1-a. AE Ego veritatem dico vobis expedit 7-a. AE Cum venerit paracletus spiritus 8-a. AE Adhuc multa habeo vobis dicere 5-b. AE Cum *autem venerit ille spiritus veritatis 7-a. AE Non enim loquentur 8-a.

DOMINICA QUINTA

Ad vesperam RP Narrabo nomen. AM Ille me clarificabit quia 1-a.

[Ad laudes] AB Usque modo non petitis quicquam 1-f.

[Ad vesperam] AM Petite et accipietis ut gaudium 8-a.

[PER EBDOMADAM]

AE Exivi a patre et veni in mundum 4-a. AE Ecce nunc palam loqueris et proverbium 8-c.

DE LETANIA MAIORE ET DIEBUS ROGATIONUM

Maior letania a beato Gregorio papa primo pro pestilentia illius temporis instituta est, qui et Ioanni episcopo Ravennati scribens, diem letaniae tempus cineris et cilicii appellat. Triaduanae autem letaniae ante ascensionem domini non romanae, sed gallicanae sunt, quas sanctus Mamertus *Viennensis episcopus instituisse legitur, quas sancti patres non equitando, non vestibus pretiosis utendo, sed in cinere et cilicio sicut et maiorem letaniam observari statuerunt. Quae consuetudo apud nos usque hodie pro diversis calamitatibus devotissime recolitur. Prohibeantur ebrietates et commessationes, quae fiunt in vulgari plebe, sed discalciati pedibus omnes incedant. Nequaquam mulierculae c*horos ducant, sed omnes in commune Kyrie eleison decantent, et cum contritione cordis dei misericordiam exorent pro peccatis, pro pace, pro peste, pro conservatione frugum, et pro ceteris necessitatibus. Dies enim abstinentiae sunt, non laetitiae. Antiphonae ad reliquias deducendas in libro graduali quaerentibus occurrent per singulos dies. In quarum ultima die, id est in vigilia ascensionis domini, ad missam cantatur Vocem iucunditatis. Quae post nonam semper agitur, nam praecedentium missae dierum post sextam celebrari solent. In letania maiori post horam tertiam prior missa de sancto Marco celebratur festive. Similiter quoque fit in diebus rogationum secunda et tertia feria missa dominicalis ferialiter, sequiturque hora sexta.

[Ad processionem] Post aliquod intervallum compulsentur duo maiora *signa ad convocandum clerum et populum. Quibus congregatis et in choro stantibus cantor incipiat Exurge domine. PS Salvum fac populum absque Gloria patri. Deinde sacerdos sine versu et salutatione dicit Oremus. Sequitur oratio, una ex his, quae attitulantur letaniae maiori et diebus rogationum. Et levantur cruces et vexilla cum reliquiis sanctorum, quas tamen portabunt ministri, scilicet diaconus et subdiaconus, sequente sacerdote missam celebraturo. Imponiturque AP Surgite sancti et reliquae huic processioni ascriptae. Sed *cum perventum fuerit ad ecclesiam, ad quam itur, patronus ecclesiae per cantum sibi congruum a clero salutatur verbi gratia: Sancta Maria succurre, vel Lux perpetua. Dicaturque oratio de patrono sive de sanctis.

[Ad missam] Deinde peragatur officium missae ordine suo Exaudivit. Praefatio cottidiana, quia de resurrectione in priori missa dicta est. Clauditur cum Benedicamus.

[In reditu ad processionem] Missa finita cantor incipiat hunc modum letaniae: Kyrie eleison. Christe eleison. Sancta Maria ora pro nobis. Haec in romana letania dicatur. Porro sequentes in diebus rogationum cantentur: Kyrie eleison. Christeleison. Christe audi nos. Sancta Maria ora pro nobis ad dominum. Christe audi nos. Feria tertia Kyrie eleison. Christe eleison. Sancta Maria ora pro nobis ad dominum. Feria quarta Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Christe audi nos. Aufer a nobis iniquitates nostras, ut mereamur puris mentibus introire ad sancta sanctorum. Miserere miserere miserere populo tuo, quem redemisti, Christe, sanguine tuo, ne in aeternum irascaris nobis. Exaudi, exaudi, exaudi, domine, preces nostras. Sancta Maria ora pro nobis. Finita letania cantor incipit Quaesumus auctor cum Gloria tibi domine, cum collecta de resurrectione. Quarta autem feria scilicet vigilia ascensionis domini cantentur versus Oramus domine conditor. Ut cum flammivoma. Praesta hoc genitor. Deus qui nos resurrectionis dominicae et ascensionis eius.

DE FESTIVITATIBUS SANCTORUM QUALITER AGENDAE SINT

Si festivitas sancti *Georgii martyris in ebdomadam paschalem evenerit, nihil de eo agitur, nisi una collecta. In quacumque autem dominicarum infra pascha et pentecosten, sive haec seu aliorum s quorumcumque sanctorum, unde novem agimus lectiones, festivitas evenerit, de ipsis cantetur, de dominica vero antiphona *tantum et oratio recitetur. Sciendum vero est de letania maiori, quod, si infra paschalem ebdomadam evenerit, processionem quidem sollemnem agimus ad ecclesiam sanctae Mariae non solito more post missam, sed ante cantando AP Cum rex gloriae cum versibus Salve festa dies. Fiatque per omnia ut in sancta die. Propter magnitudinem tamen vel excellentiam paschalis festi, nulli indicitur ieiunium, nisi quem propria voluntas attraxerit, ut ieiunet. In missarum autem officio post paschalem orationem fiat commemoratio beati Marci evangelistae et letaniae romanae. Si vero occurrerit in dominicam, eodem modo agatur.

IN NATALICIIS MARTYRUM INFRA PASC*HA ET PENTECOSTEN

Ad vesperas RP Vidi civitatem Ierusalem. HY Vita sanctorum. VS Laetamini in domino. AM Filiae Ierusalem venite 1-f.

[Ad matutinum] INV Alleluia. Regem martyrum dominum. PS Venite exultemus. HY Vita sanctorum. In primo nocturno AN Ego sum vitis vera 6-a. PS Beatus vir. PS Quare fremuerunt. PS Cum invocarem. VS Laetamini. RP Pretiosa. RV In conspectu omnis. RP Tristitia vestra. RV Mundus quidem. RP Lux perpetua. RV Iusti autem in perpetuum. In secundo nocturno AN Ecce ego vobiscum sum 6-a. PS Verba mea. PS Domine dominus. PS Domine quis. VS Exultent iusti. RP Vidi civitatem Ierusalem. RV Magnus dominus. RP Ego sum vitis. RV Manete in dilectione. RP Vidi Ierusalem. RV Ab intus in fimbriis. In tertio nocturno AN Tristitia vestra alleluia 6-a. PS Conserva me. PS Domini est terra. PS Beati quorum. EV Ego sum vitis vera. Hoc evangelium legatur de sanctis infra pascha et pentecosten. RP Candidi facti sunt. RV Iusti autem in perpetuum. RP Filiae Ierusalem. RV Quoniam confortavit. RP In servis suis. RV Iudicabit dominus.

Laudes AN Sancti tui domine florebunt 7-a. AN Sancti et iusti in domino gaudete 8-a. AN In velamento clamabunt sancti tui 1-a. AN Spiritus et animae iustorum hymnum 8-c. AN In caelestibus regnis sanctorum 7-a. HY Chorus novae. VS Iustorum animae. AB Iustorum animae in manu 8-a.

Ad primam AN Sancti tui domine florebun t 7-a.

Ad tertiam AN Sancti et iusti 8-a. RB Laetamini in domino. RV Et gloriamini omnes recti corde. VS Exultent iusti.

[Ad sextam] In evangelio AN Fulgebunt iusti 2-a. RB Exultent iusti in conspectu dei. RV Et delectentur in laetitia. VS Iusti autem.

Ad nonam AN In caelestibus regnis 7-a. RB Iusti autem. RV Et apud dominum est. VS Iustorum animae.

In secunda vespera AN Sancti tui domine 7-a. PS Dixit dominus domino. AN Sancti et iusti. PS Beatus vir. AN Fulgebunt iusti. PS In convertendo. AN In caelestibus regnis 7-a. PS Eripe me domine. AN Sancti tui domine sicut palma florebunt 1-e. PS Lauda Ierusalem. HY Vita sanctorum. VS Iustorum animae. AM Fulgebunt iusti et tamquam scintillae 1-a.

[COMMENTARIUS]

Ratio, cur pascha non aeque ut pentecostes octavam habeat. Itemque de pascha annotino. Et quare ita vocetur. Pascha non habet octavam ut pentecotes, quia octava signum resurrectionis est, quae in septima aetate nobis dabitur. Cum ergo celebratur significativum, siletur significans, et praesente re figura quiescat. Romani pascha annotinum quasi anniversarium pascha dicunt, quia antiquitus apud illos, qui in priori pascha baptizati sunt, in sequenti anno eadem die convenerunt ad ecclesiam, suaeque regenerationis anniversarium diem cum oblationibus sollemniter celebraverunt. Cuius *diei hoc erat officium Resurrexi per totum, EP Vidi ostium, EV Erat homo ex pharisaeis cum orationibus ad hoc competentibus, quae omnia apertissime de gratia regeneratorum agere videntur. Sed quamvis huiusmodi anniversarius a paucis uspiam observetur, authentici tamen libri illum observari innuunt, qui nobis lectionem et evangelium sub titulo paschae annotini annuatim praescribunt. Si enim quilibet suum natalem, quo ad aeternam mortem natus est, conseravat, quanto magis illum observare deberet, quo ad aeternam vitam regeneratus est?

[COMMENTARIUS]

De sanctis. In sanctorum festivitatibus parum variatur hoc tempore inter apostolos et martyres propter penuriam cantus. A pascha usque pentecosten non de confessore vel de uno martyre canimus, sed de sanctis tantum tam psalmos quam versus et hymnos et cetera, nisi primum responsorium, scilicet Beatus vir. Unde etiam qui*busdam laudes istae Iustum deduxit dominus 7-c de uno martyre non videntur authenticae, eo quod dies inter pascha et pentecosten designent non unius, sed omnium pariter sanctorum gaudia in resurrectione futura, et ideo potius de pluribus, quamquam de uno debere cantari, quas tamen sancta recipit ecclesia et cantat.

DE SANCTO *GEORGIO MARTYRE

Ad vesperam RP De ore prudentis. HY Vita sanctorum. VS Gloria et honore. AM Filiae Ierusalem 1-f.

[Ad matutinum] INV Alleluia. Regem martyrum. HY Vita sanctorum. In primo nocturno AN Ego sum vitis vera 6-a. PS Beatus vir. PS Quare fremuerunt. PS Domine quid multiplicati. VS Gloria et honore. RP Beatus vir. RV Potens in terra. RP Pretiosa. RP Tristitia. In secundo nocturno AN Ecce ego vobiscum 6-a. PS Cum invocarem. PS Verba. PS Domine dominus noster. VS Posuisti domine. RP Lux perpetua. RP Vidi civitatem Ierusalem. RP Ego sum vitis vera. In tertio nocturno AN Tristitia vestra 6-a. PS In domino confido. PS Domine quis habitabit. PS Domine in virtute. VS Magna est gloria. RP In diademate. RP De ore prudentis. RP Filiae Ierusalem.

Ad laudes AN Iustum deduxit dominus per vias rectas 7-c. AN Amavit eum dominus et ornavit eum 2-a. AN Iustus autem in perpetuum vivet 4-a. AN Beatus vir qui inventus est sine 3-b. AN Iste sanctus pro lege dei sui morti 3-b. HY Chorus novae. VS Iustus ut palma florebit. AB Iste cognovit iustitiam 4-d.

Ad primam AN Iustum deduxit.

Ad tertiam AN Amavit eum. RB Gloria et honore. RV Et constituisti eum. VS Posuisti domine.

Ad sextam AN Iustus autem 4-a. RB Posuisti domine. RV Coronam de lapide. VS Magna est gloria.

Ad nonam AN Iste sanctus 3-b. RB Magna est gloria. RV Gloriam et magnum decorem. VS Iustus ut palma florebit.

In secunda vespera AN Iustum deduxit 7-c. PS Beatus vir qui timet. AN Amavit eum 2-a. PS Credidi propter. AN Iustus autem 4-a. PS Ad dominum cum tribularer. AN Beatus vir 3-b. PS Ad te levavi oculos. AN Iste sanctus 3-b. PS De profundis clamavi. HY Vita sanctorum. VS Iustus ut palma. AM Iste cognovit 4-d.

DE SANCTO MARCO

[Ad vesperam] AM Filiae Ierusalem 1-f.

[Ad matutinum] INV Alleluia. Regem apostolorum. HY Vita sanctorum. In prima nocturna AN Pax vobis ego sum 6-a. PS Caeli enarrant. PS Benedicam domino in omni. PS Eructavit. VS In omnem terram. RP Beatus vir. RP Pretiosa. RP Tristitia. In secunda nocturna AN Ego sum vitis. PS Omnes gentes plaudite. PS Exaudi deus deprecationem. PS Exaudi *deus orationem meam cum deprecor. VS Constitues eos principes. RP Lux perpetua. RP Candidi. RV In omnem. RP Vidi portam. In tertia nocturna AN Gavisi sunt discipuli 6-a. PS Confitebimur tibi. PS Dominus regnavit exultet. PS Dominus regnavit irascantur. VS Nimis honorati sunt. RP In diademate. RP De ore prudentis. RP Filiae Ierusalem.

Laudes Iustum deduxit 7-c per totum. HY Chorus novae. VS Dedisti hereditatem. AB Iste cognovit 4-d.

Laudes ad horas dicantur.

[Ad tertiam] RB In omnem terram exivit. RV Et in fines orbis terrae verba eorum.

Ad sextam RB Constitues eos principes. RV Memores erunt nominis.

Ad nonam RB Nimis honorati sunt amici tui deus. RV Nimis confortatus est. VS Dedisti hereditatem.

In secunda vespera AN Iustum deduxit dominus 7-c cum reliquis. PS Dixit dominus. PS Laudate pueri. PS Credidi propter. PS In convertendo. PS Domine probasti me. HY Vita sanctorum. VS Gavisi sunt discipuli. AM Iste cognovit.

DE UNO MARTYRE

[Ad matutinum] RP Beatus vir.

Ad laudes Iustum deduxit cum reliquis. AB Iste cognovit.

[IN VIGILIA] DE APOSTOLIS PHILIPPO ET IACOBO

In vigilia apostolorum missa agitur post horam tertiam, officium dominicale per totum, praefatio de resurrectione. Ite missa est dicitur. De vigilia nihil agimus, quia omnes vigiliae, tam apostolorum quam martyrum, post horam nonam observari solent. Hoc etiam tempore nulli festi vigilia ieiunare vel observare iubemur, nisi ascensionis et pentecostes.

[COMMENTARIUS]

Sciendum autem, quod antiqui de sanctis communiter in paschali tempore de pluribus cantare solebant. Unde et adhuc de uno, quae ad plures pertinent, cantantur ut ALV Gaudete et OF Confitebuntur et RP Pretiosa et *hoc ideo, quia in universali resurrectione, cuius typus eo tempore agitur, communis est laetitia, et festivitas omnium iustorum. Ideo etiam invenitur in martyrologiis, sive in sacramentariis, festivitas apostolorum Philippi et Iacobi et omnium apostolorum.

IN NATALI APOSTOLORUM PHILIPPI ET IACOBI

In sancta die ad missam dicimus praefationem de apostolis, et similiter de sancto Ioanne ante portam latinam, nec non de sancto Marco evangelista.

Ad vesperam AN Philippe qui videt me alleluia 6-a. PS Laudate pueri. RP Virtute magna. HY Vita sanctorum. VS Gavisi sunt discipuli. AM Non turbetur cor vestrum neque 6-a. Hoc festum beatorum apostolorum, cum venerit in sabbatum, quando deponuntur albae, in sequentem dominicam proximam differatur differatur, ibique sollemniter celebretur. De dominica vero antiphona et oratio tantum tam ad vesperas quam ad matutinum dicatur.

[Ad matutinum] INV Alleluia. Regem apostolorum. HY Vita sanctorum. [In primo nocturno] AN Pax vobis 6-a. PS Caeli. PS Benedicam domino. PS Eructavit. VS In omnem terram. Sex lectiones assumantur ex homilia evangelii hodierni ab eo loco, ubi legitur Audivimus discipulum interrogantem, audivimus et magistrum respondentem. RP Pretiosa. RP Tristitia. RP Lux perpetua. In secundo nocturno AN Ego sum vitis 6-a. PS Omnes gentes. PS Exaudi deus deprecationem. PS Exaudi *deus orationem meam cum deprecor. VS Constitues eos principes. RP Vidi civitatem. RP Candidi facti sunt. RP Ego sum vitis vera. In tertio nocturno AN Gavisi sunt discipuli 6-a. PS Confitebimur tibi deus. PS Dominus regnavit exultet. PS Dominus regnavit irascantur. VS Nimis honorati sunt. RP Vidi portam. RP Tanto tempore. RV Domine ostende. RP In servis suis.

Matutinales laudes AN Alleluia. Ego sum vitis vera alleluia 1-f. AN Si cognovissetis me et patrem meum 7-a. AN Domine ostende nobis patrem 6-a. AN Si manseritis in me et verba mea 7-a. AN Philippe qui videt me alleluia 6-a HY Chorus novae. VS Dedisti hereditatem. AB Tanto tempore vobiscum 3-d.

Ad primam AN Alleluia. Ego sum.

Ad tertiam AN Si cognovissetis.

Ad sextam AN Domine ostende 6-a.

Ad nonam AN Ecce quomodo computati 3-d.

In secunda vespera AN Alleluia. Ego sum vitis 1-f cum reliquis. PS Dixit dominus. PS Laudate pueri dominum. PS Credidi. PS In convertendo. PS Domine probasti. HY Vita sanctorum. VS Gavisi sunt discipuli. AM Stabunt iusti in magna constantia 8-a.

DE INVENTIONE SANCTAE CRUCIS

Eusebius papa a beato Petro vicesimus septimus constituit, ut omnes christiani inventionem sanctae crucis quinto nonas maii sollemniter celebrarent. Unde et nos illam cum pleno officio observare debemus, quod non incongrue ita ordinare possumus.

Ad vesperam super psalmos Helena desiderio plena 1-a. PS Laudate pueri. RP O crux gloriosa. HY Salve crux sancta. VS Hoc signum crucis. AM O crux gloriosa 3-a. MA Magnificat.

Ad processionem Quo finito fiat processio cum ipsa antiphona ad sanctam crucem, dicaturque ibi collecta de sancta cruce. Qua dicta cantetur antiphona de martyribus, scilicet de sanctis Alexandro, Eventio et Theodolo AP Filiae Ierusalem 1-f. In reditu AP Christus resurgens.

[Ad matutinum] INV Alleluia. Regem crucifixum. HY Salve crux sancta. In primo nocturno AN Surrexit Christus 4-a. PS Domine dominus noster. PS Conserva me. PS Domine in virtute. VS Omnis terra adoret te deus. Sex lectiones legantur de sermone beati Augustini Audivimus apostolum dicentem. Det vobis deus. Dulce lignum. RV Hoc signum crucis. RP Hoc signum. RV Cum sederit. RP O crux benedicta. RV Mihi autem. In secundo nocturno AN Surrexit dominus de sepulchro 8-a. PS Domini est terra. PS Magnus dominus. PS Iubilate deo. VS Dicite in gentibus. RP Crux fidelis. RV Mihi autem. RP Crux benedicta nitet. RV O crux admirabilis. RP Adoramus te. RV Omnis terra. Tertia nocturna AN Crucem Christus subiit 1-f. PS Cantate i. PS Dominus regnavit exultet. PS Cantate ii. VS Adoramus te Christe. RP Dignus es domine. RP Surrexit pastor. RP O crux gloriosa o crux. RV Mihi autem absit.

Laudes AN Helena Constantini mater Hierosolymam 7-d. AN Tunc praecepit eos omnes igne cremari 1-d. AN Cumque ascendisset Iudas de lacu 2-a. AN Orabat Iudas deus deus meus ostende 8-a. AN Cum orasset Iudas commotus est 7-a. HV Originale. VS Mihi autem absit gloriari. AB Helena sancta dixit ad 7-a. De sanctis Alexandro, Eventio et Theodolo AC Fulgebunt iusti. De resurrectione AC Redemptor noster.

Ad primam AN Mors et vita apposita sunt 1-e.

Ad tertiam AN Lignum vitae in cruce tua 3-d. RB Omnis terra adoret te deus et psallat tibi. RV Psalmum dicat nomini tuo domine. VS Adoramus te Christe.

Ad missam dicatur praefatio de sancta cruce Qui salutem humani generis.

Ad sextam AN Super omnia ligna cedrorum tu sola 1-f. RB Adoramus te Christe et benedicimus tibi. RV Quia per crucem tuam redemisti mundum. VS Mihi autem absit gloriari.

Ad nonam AN Ecce crucem domini fugite partes 1-a. RB Mihi autem absit gloriari alleluia. RV Nisi in cruce domini nostri Iesu Christi. VS Hoc signum crucis.

In secunda vespera AN Helena Constantini mater 7-d cum reliquis. PS Dilexi. PS Credidi. PS Laudate dominum omnes. PS Ad dominum cum. PS Levavi. HY Salve crux. VS Hoc signum crucis. Super Magnificat antiphona una ex istis AM Propter lignum servi facti sumus 8-a. AM O crux benedicta quia in te pependit 8-a. AM Sanctifica nos domine signaculo 4-a. AM O crux splendidior cunctis astris 1-f. AM O crux gloriosa o crux adoranda. AM O crux benedicta quae sola fuisti 1-a. AM Crux fidelis inter omnes arbor 8-a.

DE SANCTIS ALEXANDRO, EVENTIO ET THEODOLO

[Ad vesperas] AN Beatus Alexander dixit ad Quirinum 8-a. AN Necesse est ut a te interficiar 7-a. AN Non timeo verbera ista quae tempore 8-a. AN Sanctus praesul dum Aurelianum 3-b. AN Missus autem in furnum cadentem 5-a. AM Pretiosus Christi martyr 1-a.

DE SANCTO IOANNE APOSTOLO

[id est in festivitate] Ioannis ante portam Latinam.

Ad vesperam dicuntur psalmi feriales cum antiphona Alleluia, quae secundum melodiam primae antiphonae psalmorum cantanda est. RP Vox tonitrui. HY Vita sanctorum. VS Gavisi sunt discipuli. Si vero hoc festum post ascensionem occurrerit, vel aliud quodlibet sanctorum HY Festum nunc celebre dicatur. AM In ferventis olei dolium missus 4-a.

Matutinale officium per totum ut supra de sancto Marco cantetur. Hoc tantum observato, ut si post ascensionem domini est, ad laudes HY Iesu nostra redemptio recitetur.

DE DEDICATIONE ECCLESIAE [INFRA PASCHA ET PENTECOSTEN]

Si dedicatio ecclesiae infra pascha et pentecosten contingat, ita congrue ordinari poterit.

Ad vesperam super psalmos dicatur haec AN In tabernaculis iustorum 1-a. PS Laudate pueri. RP Haec est Ierusalem. HY Chorus novae. VS Haec est domus domini. AM O quam metuendus est locus.

[Ad matutinum] INV Alleluia alleluia alleluia. PS Venite exultemus. HY Vita sanctorum. In primo nocturno AN Benedicta gloria domini de loco 7-a. PS Domini est terra. PS Deus noster. PS Magnus dominus. VS Domine dilexi. RP Locutus est ad. RP Vidi portam. RP Ostendit mihi angelus. In secundo nocturno AN Vox laetitiae in 8-a. PS Quam dilecta. PS Fundamenta. PS Domine deus salutis. VS Suscepimus deus. RP Vidi Ierusalem. RP Plateae tuae. RP In ecclesiis. In tertio nocturno AN In tabernaculis 1-a. PS Qui habitat. PS Cantate i. PS Dominus regnavit exultet. VS Beati qui habitant. RP Vidi civitatem. RP Narrabo nomen tuum. RP Alleluia. Audivimus ea.

Laudes AN Alleluia alleluia 6-a secundum melodiam AN Redemptor noster. HY Chorus novae. VS Domum tuam domine. Decet. AB In civitate domini ibi sonant 7-a.

Ad primam AN In caelestibus regnis 7-a.

Ad tertiam AN In velamento clamabunt. RB Domine dilexi decorem domus tuae alleluia. RV Et locum habitationis gloriae tuae. VS Suscepimus deus.

Ad sextam AN Vox laetitiae 8-a. RB Suscepimus deus misericordiam tuam alleluia. RV In medio templi tui. VS Beati qui habitant.

Ad nonam AN In tabernaculis iustorum 1-a. RB Beati qui habitant in domo tua domine. RV In saecula saeculorum laudabunt te. VS Haec est domus domini.

In secunda vespera AN Fulgebunt iusti et tamquam 1-a. PS Credidi. PS Laetatus. PS Nisi dominus aedificaverit. PS Confitebor. PS Lauda Ierusalem. HY Vita sanctorum. VS Haec est domus domini. AM Zacheae festinans descende quia hodie 8-d.

DE VIGILIA ASCENSIONIS

In vigilia ascensionis domini missa post nonam celebratur, nihilque in ea, quod ad resurrectionem domini spectet, agitur. Nam statim post introitum in collecta fit commemoratio ascensionis, similiter in epistula. Alleluia etiam videtur inde sonare, scilicet Omnes gentes, quia non pauca in eodem psalmo de dominica ascensione loquitur propheta. Evangelium quoque et offea Viri Galilaei cum suo *versu non parum spectant ad eandem sollemnitatem. Congruum ergo videtur, ut, quia praemissa dominicam loquuntur ascensionem, praefationem quoque de ipsa convenienter dicamus. In hac quoque dominicae ascensionis vigilia ad matutinum quarta feria, sicut in omnibus vigiliis domini fit excepto sabbato sancto paschae, legendum est EV Sublevatis Iesus oculis in caelum.

IN SANCTA NOCTE

Ad vesperas AN Ascendo ad patrem 7-a. PS Laudate pueri. RP Ite in orbem. HY Festum nunc celebre. VS Dominus in *Sina in sancto. AM Pater manifestavi nomen tuum 6-a.

Ad completorium CP Christus qui descendit, ipse est qui ascendit usque ad pentecosten. HY Iesu nostra. AD Alleluia. Nimis exaltatus *es. OR Praesta quaesumus omnipotens deus ut nostrae.

[Ad matutinum] INV Alleluia. Regem ascendentem. HY Festum nunc celebre. In primo nocturno AN Elevata est magnificentia tua 4-b. PS Domine dominus noster. AN Dominus in templo sancto 8-f. PS In domino confido. AN A summo caelo egressio eius 4-a. PS Caeli enarrant. VS Ascendit deus in iubilatione. Hic ponitur liber actuum apostolorum usque pentecosten. Hac vero nocte legantur tres lectiones tantum. RP Post passionem suam. RV Et convescens praecepit eis. RP Omnis pulchritudo. RV Nisi ego abiero. RP Exaltare domine. RV Cantabimus. In secundo nocturno AN Exaltare domine in virtute tua cantabimus 4b-. PS Domine in virtute. AN Exaltabo te domine quoniam 8-a. Psalmum ipsum. AN Ascendit deus in iubilatione 4-a. PS Omnes gentes. VS Ascendens Christus in altum. Quarta lectio. Hic legantur sermones sanctorum patrum. RP Non conturbetur. RV Nisi ego abiero. RP Ascendens in altum. RV Ascendit deus. RP Tempus est. RV Nisi ego abiero. In tertio nocturno AN Nimis exaltatus es alleluia super omnes caelos 6-a. PS Dominus regnavit exultet. AN Dominus in Sion alleluia 6. PS Dominus regnavit irascantur. AN Dominus in caelo alleluia 6-a. PS Benedic i. VS Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum. RP Non conturbetur. RV Nisi ego abiero. RP Ponis nubem. RV Qui facis angelos. RP Ite in orbem. RV In nomine patris.

Laudes AN Viri Galilaei quid aspicitis 7-a. AN Cumque intuerentur in caelum euntem 8-c. AN Elevatis manibus ferebatur in caelum 4-b. AN Exaltate regem regum et hymnum 8-c. AN Videntibus illis elevatus est 8-a. HY Iesu nostra redemptio. VS Dominus in caelo. AB Hodie secreta caeli caro Christi petiit 6-a.

Ad primam AN Ascendo ad patrem 7-a. CP Elevatus est sol et luna stetit in ordine suo usque pentecosten. RB Christe fili dei vivi miserere nobis. RV Qui scandis super sidera. VS Exurge domine.

Ad tertiam AN Nisi ego abiero paracletus 1-a. RB Ascendit deus in iubilatione. RV Et dominus in voce tubae. VS Ascendens Christus in altum.

Ad processionem AP Cum rex gloriae. HY Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus ascendit victor et astra tenet. In reditu RPP Ite in orbem cum suo versu.

Deinde dicatur missa ordine suo. Communicantes *hac sola die dicatur.

Ad sextam AN Rogabo patrem meum et alium 1-a. RB Ascendens Christus. RV Captivam duxit. VS Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum.

Ad nonam AN Sic veniet quemadmodum vidistis 4-a. RB Ascendo ad patrem meum// RV Deum meum et deum vestrum. VS Nimis exaltatus es.

In secunda vespera Viri Galilaei. PS Dixit dominus. AN Cumque intuerentur. PS Confitebor. AN Elevatis manibus 4-b. PS Beatus vir. AN Videntibus 8-b. PS Laudate. AN Sic veniet 4-a. PS In exitu. HY Festum nunc. VS Dominus in *Sina in sancto. AM O rex gloriae domine virtutum 2-a.

FERIA SEXTA

[Ad matutinum] INV Alleluia alleluia alleluia. PS Venite. HY Festum nunc celebre. Super nocturnam AN Nimis exaltatus es 6-a. PS Exultate deo. RP Post passionem. RP Omnis pulchritudo. RP Exaltare domine.

Ad laudes Viri Galilaei 7-a *solam. HY Iesu nostra. AB Domine si in tempore hoc restitues 1-a. De sanctis AC In caelestibus regnis 7-a.

Ad vesperam AN Alleluia alleluia alleluia 5-a. PS Confitebor. AM Dominus quidem Iesus postquam 1-c.

SABBATO

[Ad nocturnam] AN Dominus in caelo 6-a. PS Cantate. RP Non conturbetur. RP Ascendens in altum. RP Tempus est.

Laudes AN Cumque intuerentur 8-c. AB Si diligeretis me alleluia 1-a.

[FERIA SEXTA ET SABBATO. AD MISSAM]

Feria sexta ad officium missae cantetur Viri Galilaei, * legaturque ferialis EP Multitudinis credentium cum suo evangelio. Gloria in excelsis deo. Credo in unum. Ite missa est dicantur usque in octavam.

Sabbato ad missam Viri Galilaei per totum ut in sancta die.

[DOMINICA POST ASCENSIONEM DOMINI]

Ad vesperam Alleluia. PS Benedictus. Dominicale CP Estote prudentes et vigilate in orationibus. RP Ite in orbem. HY Festum nunc. VS Dominus in *Sina in sancto. AM Exivi a patre meo et veni 6-a. De ascensione AC Euntes in mundum universum 1-a. ORC Concede quaesumus omnipotens deus. De sanctis AC Lux perpetua.

[Ad matutinum] INV Alleluia. Regem ascendentem in caelum. Omnia ut in sancta nocte. EV Cum venerit paracletus.

Ad laudes AN Viri Galilaei cum reliquis. AB Cum venerit paracletus quem ego 1-f. De ascensione AC Sic veniet Deus cuius filius in alta. De sanctis AC Vox laetitiae. Ad aspersionem AP Vidi aquam.

Ad processionem AP Cum rex. HY Salve festa. In reditu Ite in orbem.

Missa dominicalis, quae quarta et sexta feria tantum cantanda erit, nam aliis diebus Viri Galilaei cum Gloria in excelsis et Credo in unum cantabitur.

Ad vesperas AN Alleluia 7-e. PS Dixit dominus cum reliquis. AM Vado parare vobis locum 3-b.

FERIA SECUNDA

[Ad matutinum] INV Alleluia usque ad pentecosten. AN Exaltabo te domine 8-a. PS Dominus illuminatio. RP Post passionem. RP Omnis pulchritudo. RP Exaltare.

Ad laudes AN Viri Galilaei 7-a solam. AB Illi autem profecti praedicaveruntque ubique 1-a.

Ad vesperas AN Alleluia alleluia 1-b. PS Dilexi quoniam. AM Domine si in tempore 1-a.

FERIA TERTIA

[Ad matutinum] AN Ascendit deus 4-a. PS Dixi custodiam vias. RP Non conturbetur. RP Ascendens in altum. RP Tempus est.

Ad laudes AN Cumque intuerentur 8-c. AB Dominus quidem Iesus 1-c.

Ad vesperam AN Alleluia alleluia 4-c. PS Laetatus sum. AM Vado parare vobis 3.

FERIA QUARTA

[Ad matutinum] AN Ascendens Christus in altum 6-a. PS Dixit insipiens. RP Non conturbetur. RP Ponis nubem. RP Ite in orbem.

Laudes AN Elevatis manibus 4-b. AB Euntes in mundum 1-a.

Ad vesperam AN Alleluia alleluia 1-b. PS Nisi dominus aedificaverit. RP Ite in orbem. AM Pater manifestavi.

FERIA QUINTA

[Ad matutinum] INV Alleluia. Regem ascendentem Matutinale officium per totum dicatur ut in sancta nocte

Laudes Viri Galilaei 7-a per totum. AB Illi autem profecti 1-a.

[Ad vesperam] AN Viri Galilaei 7-a cum reliquis. PS Dixit dominus. AM Domine si in tempore 1-a.

FERIA SEXTA

[Ad matutinum] AN Nimis exaltatus es 6-a. PS Exultate deo. RP Non conturbetur. RP Ascendens in altum. RP Tempus est.

Ad laudes AN Viri Galilaei quid 7-a. AB Vado parare vobis locum 3.

Ad vesperam AN Alleluia alleluia 5-a. PS Confitebor. AM Euntes in mundum 1-a. Hic intermittimus finales antiphonas et cursus sanctae Mariae usque post octavam pentecostes.

SABBATO

[Ad matutinum] AN Dominus in caelo 6-a. PS Cantate domino. EV Si diligitis me mandata. RP Non conturbetur. RP Ponis nubem. RP Ite in orbem.

Laudes AN Cumque intuerentur 8-c. AB Si diligeretis me alleluia gauderetis 1-a. Capitula et orationes de ascensione domini ad omnes horas hodie dicantur.

DE SANCTO URBANO PAPA ET MARTYRE

Require ut supra de sancto Georgio.

[DE SANCTO BARNABA APOSTOLO]

Si festum beati Barnabae apostoli infra ascensionem domini et pentecosten evenerit, omnia de ipso cantentur ut supra de sancto Marco, exceptis hymnis, quia modo de ascensione cantandi sunt.

DE SABBATO PENTECOSTES

Ordo in sancto sabbato pentecostes Ornetur ecclesia, et omnes ieiunium faciant, et omne divinum officium vel ordinem tam lectiones quam et baptismum sicut in sabbato sancto vigiliarum paschae. Tantum hora octava ingrediantur ad vigilias vel missarum sollemnia, ut hora nona expleta omnia consummentur. In eis autem legantur quattuor lectiones ante baptismi consecrationem absque pronuntiatione, quas sicut in sabbato sancto paschae tantum legant presbyteri, et interim catechizentur infantes, qui nondum sunt catechizati. Lectio prima Temptavit deus Abraham. OR Deus qui in Abrahae famuli tui. Lectio secunda Scripsit Moyses. TR Attende caelum quae loquar. OR Deus qui nobis per prophetarum. Lectio tertia Apprehendent septem mulieres. TR Vinea facta est dilecto. OR Deus qui nos ad celebrandam. Lectio quarta Audi Israel. OR Deus incommutabilis virtus. TR Sicut cervus desiderat. OR Omnipotens sempiterne deus qui hanc sollemnitatem. Finitis lectionibus descendendum est ad fontem cum sancto chrismate et oleo sancto et cereis cum reverentia decantando letaniam, quam romanus ordo noricam appellat Rex sanctorum angelorum. Interim autem pontifex sive presbyter cum ministris, sicut in pascha factum est, septies circueat fontem baptismi. Finita letania consecretur fons baptismatis sicut in vigilia paschae, et baptizentur infantes, primum masculi, deinde feminae. Baptizatis autem duobus aut tribus, vel *quotquot sacerdoti placuerit, incipiatur trina letania hoc modo: Kyrie eleison, et sic chorum ingrediantur. Interponendum est autem in hac sollemnitate Per adventum spiritus sancti paracleti libera nos domine. Cum autem dixerint Agne dei miserere nobis, dicat diaconus ex*celsa voce Accendite.

[Ad missam] Tunc cantores imponant Kyrie eleison. Tunc illuminentur omnes cerei neophytorum. Finito Kyrie eleison pontifex sive presbyter dicat Gloria in excelsis deo, et campanae tangantur. Ideo Gloria in excelsis dicitur, quia apostoli, antequam acciperent spiritum sanctum, orabant in templo laudantes deum, donec induerentur virtute ex alto. Post epistulam statim canitur ALV Confitemini et non repetitur, quia statim tractus sequitur Laudate dominum. Credo in unum deum non dicitur. Praefatio de pentecoste usque ad octavam. Communicantes et diem sacratissimum pentecostes praevenientes. Hanc igitur oblationem. Missa finitur cum Benedicamus domino sicut in vigilia paschae et in cena domini propter *vesperas, quia et haec missa magis ad vesperam quam ad diem spectare videtur.

IN SANCTA NOCTE

Ad vesperam Veni sancte spiritus 8-a. * Veni sancte spiritus tota a choro ante inceptos psalmos canatur. PS Laudate pueri. RP Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis et nescis unde veniat aut quo vadat alleluia. RV Non enim loquetur a semetipso sed quaecumque audiet loquetur. Et nescis. VS Apparuerunt HY Veni *creator. AM Non vos relinquam orphanos 1-f.

Ad completorium CP Baptizati sunt in nomine domini Iesu. HY Veni creator. AD Alleluia. Spiritus paracletus. OR Praesta quaesumus omnipotens deus ut claritatis.

Ordo in nocte pentecostes In adventu spiritus sancti, id est, in nocte pentecostes dicantur tres psalmi cum antiphonis sicut in pascha domini, qui etiam per totam hanc ebdomadam non mutabuntur.

Ad matutinum INV Alleluia. Spiritus domini. PS Venite. HY Beata nobis gaudia. Ad primam nocturnam AN Factus est repente sonus 8-g. PS Magnus dominus. AN Confirma hoc deus quod 8-g. PS Exurgat deus. AN Emitte spiritum tuum 8-g. PS Benedic anima mea domino ii. VS Confirma hoc deus. Hac die legitur EV Si quis diligit me cum sua homilia. Quod etiam fieri debet per totam ebdomadam, ita ut quaelibet feria suum recipiat evangelium cum expositionibus propriis. Eadem observantia erit in pascha. Dum complerentur. RV Repleti sunt. RP Repleti sunt. RV Loquebantur variis. RP Apparuerunt. RV Loquebantur variis.

Ad laudes AN Dum complerentur dies 3-a. AN Spiritus domini replevit *orbem terrarum *8-a. AN Repleti sunt omnes spiritu sancto 8-a. AN Fontes et omnia quae moventur 1-d. AN Loquebantur variis linguis 7-c. HY Veni creator. VS Repleti sunt omnes spiritu sancto. AB Accipite spiritum 7-a.

Ad primam HY Veni creator. Qui paracletus. Tu septiformis. Per te sciamus. AN Veni sancte spiritus 8-a. CP Apparuerunt apostolis dispertitae linguae usque ad octavam. RB Christe fili dei vivi. RV Qui sedes ad dexteram. VS Exurge domine. Preces usque Sacerdotes tui dicantur.

Ad tertiam HY Veni creator. Accende. Per te sciamus da. AN Veni sancte spiritus. RB Confirma hoc deus. RV A templo sancto. VS Emitte spiritum tuum et creabuntur. Haec dies a die resurrectionis est quinquagesima. Pentecostes enim interpretatur quinquaginta. Quinquagesimo quoque die post immolationem paschalis agni, Moyses in tabulis accepit legem in monte Sinai. Hodie post pascha veri et immaculati agni Iesu Christi acceperunt apostoli praeconia novi testamenti per gratiam spiritus sancti. Et haec est illa quinquagesima omni spirituali laetitia celebranda. Quinquaginta dies, hoc est totum tempus pentecostes, significat laetitiam futuram. Dies septem, qui sequuntur, recolunt spiritus sancti adventum. In ipsis etiam diebus praesentis ebdomadae non statim, peracta die quinquagesima, genu ad adorandum curvamus, sed et illa septimana stantes domino supplicamus, et quamvis intermissa repetentes ieiunia, tamen Alleluia cottidie personamus, et per septem dies laudes hymnorum debitas simul et missarum celebrationes deo offerimus. Ad aspersionem AP Vidi aquam.

Ad processionem AP Cum rex gloriae Christus. Apud plerosque hodie HY Salve festa dies toto *venerabilis aevo qua deus in sanctos affluit igne suos cantatur cum reliquis. Si vero versus non cantentur, cantores finita antiphona incipiant Veni sancte spiritus, et praemisso versu Confirma hoc deus sequitur oratio tonaliter a pontifice vel a sacerdote dicenda Deus qui hodierna die corda fidelium. In reditu RPP Apparuerunt.

Deinde missa peragatur ordine suo. PF Qui ascendens super omnes caelos. Communicantes et diem sacratissimum celebrantes. Hanc igitur oblationem usque ad octavam.

Ad sextam HY Veni creator. Hostem repellas. Per te sciamus. AN Veni sancte spiritus 8-a. RB Emitte spiritum tuum. RV Et renovabis faciem terrae. VS Spiritus domini replevit orbem terrarum.

Ad nonam HY Veni creator. Da gaudiorum. Per te. AN Veni sancte spiritus 8-a. RB Spiritus domini. RV Et hoc quod continet. VS Verbo domini caeli. Hic ordo horarum usque in octavam custodiatur.

In secunda vespera Veni sancte spiritus. PS Dixit dominus. PS Confitebor. PS Beatus vir. PS Laudate pueri. PS In exitu per totam ebdomadam. HY Veni creator. VS Loquebantur variis linguis apostoli. AM Hodie completi sunt dies 1-f. Ad fontem non itur in vesperis sicut in pascha.

Ad completorium Caritas dei diffusa est . HY Veni creator. Alleluia. Spiritus paracletus. Preces dicantur usque Sacerdotes tui donec ad octavam.

FERIA SECUNDA

[Ad matutinum] Invitatorium cum hymno et antiphonis nocturnalibus et versu Confirma hoc deus et laudibus et hymno cum suo versu Repleti sunt omnes spiritu sancto, sicut in sancta die usque in octavam dicantur. RP Iam non dicam. RV Quorum remiseritis. RP Factus est repente. RV Et apparuerunt. RP Disciplinam et sapientiam. RV Spiritus domini.

[Ad laudes] AB Sic deus dilexit mundum 8-a.

*Ad vesperam AM Si quis diligit me sermonem meam servabit 3.

FERIA TERTIA

[Ad matutinum] RP Spiritus sanctus. RV Loquebantur variis. RP Ultimo festivitatis. RV Qui sitit veniat. RP Repleti sunt. RV Loquebantur variis.

[Ad laudes] AB Ego sum ostium dicit dominus 8-a.

Ad vesperam AM Audistis quia dixi vobis vado et venio ad vos 7-a.

FERIA QUARTA

[Ad matutinum] RP Loquebantur variis. RV Repleti sunt omnes. RP Non vos relinquam. RV Pacem meam do. RP Pacem meam. RV Non vos relinquam.

[Ad laudes] AB Si diligitis me mandata 8-a.

[Ad vesperam] AM Ego sum panis vivus qui de caelo descendit 1-f.

[Ad missam] De ieiunio quattuor temporum. In ieiunio quattuor temporum, quod aestivale dicitur, in pentecoste genua non flectimus iuxta romanum ordinem. Quidam etiam ad missam ieiunii, quae ad sextam horam fieri debet, nec Gloria in excelsis deo nec Credo in unum praetermittunt. Sunt autem tres horae in die ex dominica passione ad celebranda mysteria consecratae, videlicet tertia, in qua linguis Iudaeorum, sexta, in qua manibus gentilium crucifixus est, nona, in qua emisit spiritum. Inter quas horas tertia in festivis diebus maxime observatur ea fortasse ratione, quia inter reliquas passionis horas tempori dominicae resurrectionis, sive nativitatis propinquior esse videbatur. Sexta vero vel nona ieiuniorum officiis deputantur. Excepto autem in cena domini, ubi chrisma conficiendum est, et in sabbato sancto paschae et sabbato pentecostes, numquam alicui missae Gloria in excelsis ascribitur. Videtur autem congruum, ut propter sollemnitatem spiritus sancti his tribus ieiuniorum diebus in missa, quae ad horam sextam fit, eadem laus et Credo in unum et et Ite missa est non intermittantur. *Propter sollemnitatem sancti spiritus in *feria quarta hoc ieiunio duas missas cantant, unam ad tertiam sollenniter cum Gloria in excelsis, ut festo sancti spiritus satisfaciant, alteram vero post sextam pro ieiunio, *absque Gloria in excelsis et Credo in unum, sicut in festo sancti Thomae satisfaciunt in ieiunio hiemali et festo sancti Matthaei in ieiunio autumnali, item sancto Marco in letania maiore et annuntiationi sanctae Mariae in quadragesima, videlicet ut prior missa festo, secunda vero satisfaciat ieiunio. Ad quam etiam non gradualia, ut antiquitus, sed Alleluia cantamus. Dicuntur autem ad missam ieiunii collectae duae, prima absque salutatione et genuflexione, quam sequitur lectio Stans Petrus cum undecim. Deinde praemissa salutatione dicitur altera collecta similiter absque genuflexione. Debent autem dici duae lectiones, una de veteri testamento in modum prophetiae, altera de novo in forma epistulae, ad significandum, quod, qui ordinandi sunt in sabbato, periti debent esse tam in novo quam in veteri testamento. Idem significat mitra episcopalis per duo cornua. Debet enim esse peritus tam auctoritatibus veteris testamenti quam novi, quibus tamquam duplici cornu debet ferire inimicos ecclesiae, scilicet haereticos. Possunt etiam non incongrue per eadem duo cornua signari duo gladii, spiritualis videlicet et materialis, quibus utendum est omni episcopo in defensione ecclesiae dei.

*Ad vesperam AM Iam non multa loquar nobiscum 1-f.

FERIA QUINTA

[Ad matutinum] Dum complerentur. RP Repleti. RP Apparuerunt.

[Ad laudes] AB Dum complerentur dies 8-a.

Ad vesperam AM Apparuerunt apostolis dispertitae linguae 8-a.

FERIA SEXTA

[Ad matutinum] RP Iam non dicam. RP Factus est repente. RP Disciplinam et sapientiam.

[Ad laudes] AB Hi qui linguis loquuntur novis 1-d.

Ad missam ieiunii dicitur una tantum collecta, praemissa salutatione absque genuflexione. Et una tantum debet dici lectio, quia veteris et novi testamenti unus solus deus est, et quia de veteri et novo testamento factum est unum evangelium.

Ad vesperam AM Spiritus qui a patre 8-c.

SABBATO

[Ad matutinum] RP Spiritus sanctus. RP Ultimo festivitatis. RP Loquebantur.

[Ad laudes] AB Spiritus sanctus procedens a throno apostolorum pectora 1-f.

[Ad missam] In sabbato duodecim lectionum. In hoc sabbato duodecim lectionum – quare autem ita vocetur, ante monstratum est – ad missam, antequam presbyter dicat Dominus vobiscum, quattuor collectae dicuntur et totidem lectiones, quas non gradualia, quae antiqui libri adhuc repraesentant, sed Alleluia singula de spiritu sancto singulas subsequuntur lectiones. Quinta vero lectio Danielis sequitur de tribus pueris, quae probatos et perfectos ostendit, quia ordinandi probati debent esse in fide, ut illi fuerunt. Sequitur hanc lectionem pro hymno trium puerorum Alleluia. ALV Benedictus es domine deus patrum et non repetitur a prima, quod et in prioribus observandum est. Tunc dicat presbyter Dominus vobiscum et unam tantum orationem Deus qui tribus pueris. Post epistulam pro tractu, qui cantandus erat, solemus dicere Alleluia. ALV Laudate dominum omnes gentes et iteratur a prima. Tractus autem pro gravi cantu accipitur, quoniam ordinandi graves debent esse, ut non de facili flatu superbiae eleventur. Sequitur EV Surgens Iesus de synagoga. * Et hoc utique observandum est, ne in quarta feria et sexta feria et sabbato quadragesimalia offertoria, id est OF Meditabar, OF Benedic anima mea, OF Domine *deus salutis dicamus, sed in honorem spiritus sancti alleluiatum, id est, OF Emitte spiritum pro utroque cantemus. Nec gradualia, sed Alleluia lectionibus subiungere debemus.

[COMMENTARIUS]

De excussione ordinandorum. In tribus debent ordinandi inquiri: in natura, utrum sint de legitimo matrimonio, et in litteris et in vita, id est in conversatione bona. Nota, quod archipresbyter debet prius ordinandos praesentare archidiacono. Unde dicitur vicarius, quia supplere debet vicem sacerdotum in hoc. Eorum enim esset hoc facere. Archidiaconus debet scrutari in vita, in conversatione, in natura, et sic eos tradere in manus archimagistri scholae. Et ipse debet eos scrutari in litteris et sic inquisiti tradi in manus episcopi. Et nota, quod non licet, ut aliquis bis ordinetur, id est duos ordines accipiat eodem die, sed, si necesse fuerit, potest ordinari in diaconum in sabbato et in dominica sequenti in sacerdotem. Postea in octavis pentecostes potest in episcopum consecrari. *Quod raro apud nos contingit.

IN OCTAVA PENTECOSTES

Ad vesperam super psalmos AN Veni sancte spiritus 8-a. PS Dixit dominus. CP Unicuique datur manifestatio. RB Apparuerunt. HY Veni creator. VS Loquebantur variis linguis apostoli. AM Ultimo festivitatis. OR Deus qui corda fidelium una tantum.

[Ad matutinum] INV Alleluia. Spiritus domini. Cetera in nocte et in die sicut in sancto die, praeter capitula, quae sumuntur de sabbato, et EP Vidi ostium apertum et EV Erat homo ex pharisaeis.

[Ad laudes] AB Nisi quis renatus.

In secunda vespera AN Veni sancte. PS Dixit dominus. AM Hodie completi 8-c.

ITEM ALIO MODO DE OCTAVA PENTECOSTES

Sequitur dominica vacat, cui attitulatur lectio Vidi ostium apertum. Orationem vero Deprecationem ex quadragesima, evangelium ex pascha annotino mutuavit. Officium autem ex ipso die pentecostes, eo quod octava eius sit competenter accepta. Communicantes et Hanc igitur oblationem praetermittenda sunt. Ad nocturnam novem lectiones iuxta romanum ordinem dicimus, licet totidem responsoria de spiritu sancto in antiquis antiphonariis non inveniamus. Et hoc ideo fortasse, quia romani non singulis lectionibus singula semper subiungunt responsoria. Nam tertium sive nonum multotiens praetermittunt. Nos tamen praedictis novem lectionibus totidem responsoria alleluiata undecumque collecta gregoriano more subnectimus, id est, communiones pro responsoriis accipientes, ut in quibusdam libris reperimus. In crastinum autem de libris Regum ad nocturnam legimus et canimus et officium Domine in tua, nisi aliquid celebrare habeamus festum. Ipsum etiam officium in sequenti dominica romano more possumus repetere, si tamen eo anno usque in adventum domini plures ebdomadae occurrunt quam officia. Quod si non fecerint, feriae praecedentis ebdomadae officio Domine in tua sufficiant, sicut cuilibet dominicali officio feriae sufficiunt, cuius dominicam aliquid celebrare officium occupaverit.

[COMMENTARIUS]

De sanctis. Quodcumque festum inciderit infra pentecosten, non potest sollemnius agi quam per antiphonam et orationem, et tamen vacetur, si vacandum est, et eaedem antiphonae cantentur, quae et ante pentecosten, scilicet AN Filiae Ierusalem et AN Iste cognovit.

[COMMENTARIUS]

Quae sit observantia melior dominicae primae post pentecosten. De prima dominica post pentecosten triplex est varietas. Quidam enim cantant de sancta trinitate, alii de octava pentecostes, alii incipiunt historiam Deus omnium exauditor. Et hoc est melius, quia hoc observat romana ecclesia.

DE SANCTA TRINITATE

Quidam autem officium de sancta trinitate in octava pentecostes instituunt, licet non sit alleluiatum, quod et per totam subsequentem ebdomadam observandum putant. Sed non est authenticum. Nam quidam Leodicensis Stephanus idem officium, sicut et historiam de inventione sancti Stephani composuisse asseritur, quae utraque ab apostolica sede respuuntur. Unde piae memoriae Alexander de hac re inquisitus respondit iuxta romanum ordinem nullum diem specialiter ascribi debere celebritati sanctae trinitatis, sicut nec sanctae unitatis, praecipue cum in omni dominica immo cottidie utriusque memoria celebretur. Sciendum etiam, quod in singulis ebdomadibus sexta feria de sancta cruce et sabbatum de sancta Maria paene usquequaque servatur, non tam ex auctoritate quam ex devotione. Sicut igitur huiusmodi nulli magis ebdomadae quam alii ascribuntur, nihilominus et illa de sancta trinitate. Incongruum ergo videtur unam dominicam cum orationibus Albini cuiusdam magistri, qui composuit eas rogatu Caroli, et cantu Stephani de sancta trinitate celebrari, cum omnes dominicae authenticis abundent officiis, quae non minus nobis intimant honorem sanctae trinitatis. Praefationem de sancta trinitate, quam in dominicis diebus frequentamus, non ex Albino, sed ex romana auctoritate suscepimus. Nam haec est una ex illis novem, quas solas Pelagius antecessor sancti Gregorii constituit observari. Fecit tamen idem Albinus in sancta ecclesia non contemnendum opus. Nam gregorianas orationes in libro sacramentorum collegisse asseritur. Observa etiam, ut, quotiescumque ultimum pentecostes occurrerit sive de octavis eius, sive de sancta trinitate celebrare volueris, primae dominicae post pentecosten, in ipsa ebdomada commemorationem nullomodo praetermittas, alioquin duo officia dominicarum postmodum in unam ebdomadam, quod nimis est inconveniens, occurrunt. Operae pretium quoque est volentibus scire, *quot officia ebdomadarum quolibet anno differre debeatur, ut memoriter retineatur, quia, quot septimanae ab octava pentecostes usque ad nativitatem sancti Ioannis evenerint, tot *quoque officia ipso anno debeant *differri. De historia sanctae trinitatis sciendum est: Quia ob *longitudinem temporis aut etiam quia a sede apostolica non fuerat recepta, ut praedictum est, intermissa a nullis aut a paucissimis cantabatur, donec sanctae memoriae beatus Eberhardus Iuvavensis sedis archiepiscopus sanctae trinitatis fide ferventior communicato consilio suffraganeorum suorum et totius cleri eam reparavit, et decantari instituit.

DE SANCTA TRINITATE

Ad vesperam super psalmos Gloria tibi trinitas 1-a. PS Laudate pueri. Laus et perennis gloria 2-a. PS Laudate dominum. Gloria laudis resonet 3-a. PS Lauda anima. Laus deo patri parilique 4-a. PS Laudate dominum. Ex quo omnia per quem 5-a. PS Lauda Ierusalem. CP Gaudete perfecti estote. RP Honor virtus. HY O lux beata trinitas. VS Benedictus es domine deus patrum nostrorum. AM Te deum patrem ingenitum te filium 4-a. [Ad processionem] Dicta oratione de sancta trinitate fiat processio ad sanctam crucem cantando responsorium aut antiphonam, quam volueris. Fiatque ita usque ad adventum domini hoc observato, ut, sive de dominica sive de sanctis cantandum sit in loco, ubi de sancta cruce commemoratio debet fieri, eadem processio agatur. Ibique oratione dicta in reditu de sancta Maria antiphona incipiatur et chorum ingrediantur.

Ad completorium HY Te lucis ante terminum. Haec melodia cantetur in diebus festis, in profestis autem sic: Te lucis ante terminum. AD Pacem tuam quaesumus 4-a.

[Ad matutinum] INV Deum verum et unum. PS Venite exultemus. HY Nocte surgentes. In prima nocturna AN Adesto deus unus omnipotens 1-a. PS Domine dominus. AN Te unum in substantia 2-a. PS Caeli enarrant. AN Te semper idem esse 3-a. PS Domini est terra. VS Benedica *mus patrem et filium cum sancto spiritu. Legantur sex lectiones de sancta trinitate de sermone Credimus sanctam trinitatem, idem patrem et filium et spiritum sanctum. RP Benedicat nos. RV Deus misereatur. RP Benedictus dominus. RV Replebitur maiestate. RP Quis deus magnus. RV Notam fecisti. In secunda nocturna AN Te invocamus 4-a. PS Omnes gentes plaudite. AN Spes nostra salus 5-b. PS Magnus dominus. AN Libera nos salva 6-b. PS Deus iudicium. VS Benedictus es domine in firmamento caeli. RP Magnus dominus. RV Magnus dominus. RP Gloria patri. RV Da gaudiorum praemia. RP Honor virtus. RV Trinitati laus. [In tertia nocturna] AN Caritas pater est 7-a. PS Fundamenta. AN Verax est pater veritas 8-f. PS Cantate i. AN Una igitur pater logos 8-a. PS Cantate ii. VS Benedicat nos deus noster. RP Summae trinitati. RV Praestet nobis. RP Benedicamus. RV Benedictus es domine. RP Te deum. RV Quoniam magnus.

Has subsequentes laudes in kalendas novembris cum Vidi dominum incipitur dominicis diebus usque ad adventum domini et post octavas epiphaniae usque ad septuagesimam cantare solemus, nisi festum novem lectionum impediat.

Laudes Indutus est dominus fortitudine 2-a. AN Gloria et honor et benedictio sedenti 8-a. AN Deus misereatur nostri et benedicat 8-a. AN Benedictio et claritas et sapientia 8-a. AN Sanctus sanctus sanctus dominus deus 5-a. HY Ecce iam noctis. VS Benedictus es domine deus patrum nostrorum. AB Erexit nobis dominus cornu.

Ad primam AN Adesto deus unus 1-a. CP Regi saeculorum immortali per totam ebdomadam.

Ad tertiam AN Te unum 2-a. RB Benedicamus patrem et filium. RV Laudemus et superexaltemus. VS Benedictus es domine in firmamento caeli.

Ad processionem RPP Summae trinitati. In reditu Benedicamus patrem. Ammodo quoque usque ad adventum domini, cum eandem processionem agimus, cantum possumus variare cum responsorio RPP Benedic domine domum. RPP Summae trinitati et antiphonis AP Salvator mundi, AP Sancta Maria subsequente responsorio RPP Civitatem istam cum suo versu. Cetera dicenda require post historiam Domine ne in ira et ibi pleniter invenies.

Ad sextam AN Te invocamus 4-a. RB Benedictus es domine. RV Et laudabilis. VS Benedicat nos deus deus noster.

Ad nonam AN Libera nos 6-a. RB Benedicat nos deus deus noster. RV Et metuant eum omnes. VS Magnus dominus.

Ad [secundas] vesperas * Gloria tibi trinitas cum reliquis. PS Dixit dominus domino. HY O lux beata trinitas. VS Benedictus es domine deus patrum nostrorum. AM Tibi decus et imperium tibi 4-a. AM Gratias tibi deus gratias tibi vera una.

[DE EBDOMADA POST FESTUM SANCTAE TRINITATIS]

Per hanc totam ebdomadam canimus de sancta trinitate.

[Ad matutinum] Et singulis noctibus tres lectiones inde legimus. Et INV Deum verum cum hymnis praescriptis, nisi festum novem aut trium lectionum impedierit. Nocturnam cum suis antiphonis et versibus de sancta trinitate.

Ad laudes singulis noctibus antiphonam unam de Indutus est dominus fortitudine. PS Dominus regnavit cum reliquis. Super Benedictus vero quamlibet de antiphonis nocturnalibus.

[Ad vesperam] super Magnificat autem AM Gloria tibi trinitas cum sequentibus dicatur cum sequentibus dicantur. Sacerdos vero utatur ad horas his versibus VS Benedicamus patrem et filium cum sancto spiritu. VS Benedictus es domine in firmamento caeli. VS Benedicat nos deus deus noster. Et benedicat nos deus. VS Magnus dominus noster et magna virtus eius. VS Magnus dominus et laudabilis nimis.

De suffragiis dicendis In fine dicimus deinceps tam ad matutinum quam ad vesperas antiphonam et orationem de sancta cruce et de sancta Maria, et de apostolis Petro et Paulo, et de sancto Ruperto, et beato Augustino, deinde de omnibus sanctis usque in adventum domini, nisi festum magnum impediat. Cum autem *novem agimus lectiones tam ad primam quam ad secundam vesperam, et ad matutinum memoriam beati Augustini reticemus, quam tamen ad cursum beatae Mariae habere semper solemus.

[Ad missam] Praefatio de sancta trinitate cottidie dicitur hac ebdomada, nisi feria sexta et sabbato, si de sancta Maria officium canitur. Si festum inciderit, de quo tres vel novem lectiones sint, inde legatur et cantetur, sed de sancta trinitate una antiphona et oratio, et ad missam secunda oratio inde et praefatio. Feria sexta de sancta cruce canimus ea autem ratione: In eadem feria sanctae crucis memoriam agimus, quia in ipsa Christus passus est, et ut sacramento corporis et sanguinis eius, quod immolamus et sumimus iuxta documenta Pauli, mortem domini annuntiare debeamus, donec veniat. Sciendum vero est, ut, si in ipsa sexta feria dominicale officium seu de quolibet sancto – exceptis his, quibus attitulantur propriae praefationes sicut *de apostolis – celebrare volueris et per collectam mentionem feceris, praefationem de ipsa nullomodo praetermittas. Quod de sancta Maria in sabbato nequaquam conceditur, nisi officium de ea cantetur. Causa redditur de observantia sabbati, quae sanctae dei genitrici ipsa die specialius ascribitur. In Constantinopoli in quadam ecclesia erat imago beatae virginis, ante quam dependebat velum, quod totam cooperiebat imaginem. Hoc velum sexta feria post vesperas cadebat ab imagine nullo movente, sed dei miraculo quasi deferretur in caelum, ut ad plenum posset imago a populo prospici. Celebratis vesperis in sabbato descendebat ante eandem iconam, id est imaginem, et ibi manebat usque ad sextam feriam. Hoc miraculo viso sancitum est, ut semper illa feria de beata Maria virgine in ecclesia cantaretur, vel ideo, quia ipsa est nobis porta ad regnum caelorum, quod per diem dominicam figuratur. Ideo sollemnizamus de illa feria septima, quae praecedit dominicam diem.

[COMMENTARIUS]

De observantia praefationum. Praeterea observandum est, ut, si festum aliquod in dominicam inciderit, unde maior missa agenda est, si ad ipsam mentio dominicae vel sanctae trinitatis non fuerit facta, praefationem cottidianam dicimus. Nam officium dominicae, ubi etiam commemoratio sanctae trinitatis debet fieri cum praefatione, semper post primam a conventu debet celebrari . Ideoque opus non est, ut ad maiorem missam repetatur, ubi una tantum collecta de sanctis dicenda est.

DE SANCTO IOANNE BAPTISTA

Festum sancti Ioannis vigiliam habet, et praecedens dies dicitur vigilia, quia ieiunium propter hoc in loco vigiliarum est institutum. Mos enim erat, ut in festivitatibus venirent homines cum uxoribus et filiabus suis ad ecclesiam et ibi cum cereis et luminaribus vigilarent. Sed saepe contingebat in his vigiliis puellas corrumpi et ad maleficia explenda maiorem opportunitatem haberi. Propterea factum est, ut vigiliae in ieiunium converterentur. Unde etiam nunc antiquitatis nomen retinuit. Vocatur enim vigilia. Celebratur autem beati Ioannis nativitas tum propter historiam – habet enim EV Et multi in nativitate eius gaudebunt, quod etiam propter Saracenos maxime dicitur –, tum propter allegoriam et mysterium. Per Ioannem enim significatur ortus gratiae. Unde tunc magis sollemnizamus propter mysterium quam propter personam ipsam. Credimus autem, quod in utero sanctificatus est sicut Ieremias. Unde de Ieremia legitur ea die. Sed *de quo genere sanctificationis non legimus, sed dicitur in glossa super illum locum: Tu venis ad me baptizari. Et ego debeo a te baptizari?, id est ab originali peccato mundari. Sed dicitur, quia in persona generalis hominis loquebatur. Tamen in originali peccato conceptus fuit, similiter beata virgo Maria. Quod autem in hoc festo ieiunamus, faciamus hoc compatiendo ei, quia et ipse ieiunavit in deserto et nimis artam vitam duxit.

[IN VIGILIA SANCTI IOANNIS BAPTISTAE]

Ad matutinum evangelium legitur Initium sancti evangelii. Fuit in diebus Herodis et ad missam.

[COMMENTARIUS]

Festum sancti Ioannis tria officia habet secundum veteres: in vigilia, in crepusculo, id est in exordio diei, in die. Quia tribus erat insignis: praecursoris officia*o, baptistae ministerio et nazareus permansit ex utero.

[IN DIE SANCTI IOANNIS BAPTISTAE]

Ad vesperam super psalmos AN Descendit angelus domini 7-a. PS Laudate pueri. RP Inter natos. HY Ut queant laxis. VS Gloria et honore. AM Ingresso Zacharia templum domini 8-a.

[Ad matutinum] INV Regem praecursoris. PS Venite. HY Ut queant usque O nimis felix. In primo nocturno AN Priusquam te formarem 8-f. PS Beatus. AN Ad omnia quae mittam te 8-a. PS Quare. AN Ne timeas a facie eorum quia 8-a. PS Domine quid. VS Gloria et honore. Hic legantur sex lectiones de sermone Sollemnitates nobis diversorum martyrum fratres dilectissimi. RP Fuit homo. RV Erat Ioannes. RP Elisabeth Zachariae. RV Fuit homo. RP Priusquam te formarem. RV Vir dilectus. In secundo nocturno AN Misit dominus 7-c. PS Cum invocarem. AN Ecce dedi verba mea 7-c. PS Verba mea. AN Dominus ab utero vocavi t 8-a. PS Domine dominus. VS Posuisti domine. RP Descendit angelus. RV Iste puer. RP Hic praecursor. RV Ipse praeibit. RP Innuebant patri. RV Apertum est os. In tertio nocturno AN Posuit os meum dominus 7-c. PS Domine quis. AN Formans me ab utero 8-a. PS Domine in virtute. AN Reges videbunt et consurgent 8-g. PS Bonum est. VS Magna est gloria eius. EV Elisabeth impletum est tempus pariendi. RP Praecursor domini. RV Ipse praeibit. RP Gabriel archangelus. RV Erit enim. RP Inter natos mulierum. RV Fuit homo missus. RP Iste est de sublimibus. RV Iste est enim. RP Tu puer propheta. RV Ad dandam.

Laudes AN Elisabeth Zachariae magnum 3. AN Innuebant patri eius quem vellet 4. AN Ioannes vocabitur nomen eius 1-a. AN Ioannes est nomen eius vinum 8-a. AN Iste puer magnus coram domino 1-f. HV O nimis felix. VS Iustus ut palma florebit. AB Apertum *est os Zachariae et prophetavi t 8-a.

Ad primam AN Ex utero senectutis 1-a.

Ad tertiam AN Ipse praeibit ante illum 7-a.

Ad sextam AN Pro eo quod non credidisti 6-a.

Ad nonam AN Tu puer propheta 3-b.

In secunda vespera AN Elisabeth 3 cum reliquis. PS Dixit dominus. PS Confitebor. PS Beatus vir. PS De profundis. PS Memento. HY Ut queant laxis. AM Puer qui natus est nobis plus quam 7-d.

[INFRA OCTAVAM SANCTI IOANNIS]

Infra octavam sancti Ioannis *commemorationem de ipso agimus per antiphonam et collectam ad vesperas et matutinum. Notandum autem, de quo infra octavam unam antiphonam dicimus, de hoc in ipsa octava tres lectiones legimus. Et cum infra octavam tres lectiones fiunt, in ipsa octava dicimus novem lectiones et infra hanc genua non flectimus nec preces, nisi ad primam et completorium, dicimus. Quod fit in octavis domini et apostolorum Petri et Pauli et sollemnitatibus sanctae Mariae. Sed et hoc adiciendum videtur, ut, si vigilia aliqua in festo acciderit, quo genua non flectimus, tamen ad missam, cum post nonam de vigilia agitur, procumbere *debeamus, ut fit in quadragesima in sollemnitatibus sanctorum.

IOANNIS ET PAULI

In natali beatorum martyrum Ioannis et Pauli ad vesperam dicuntur feriales psalmi cum suis antiphonis. RP Beati martyres. HY Sanctorum meritis. Isti sunt duae olivae et duo 1-f.

[Ad matutinum] INV Regem martyrum. HY Aeterna Christi. [In primo nocturno] AN Secus decursus 4-a. PS Beatus. VS Laetamini. RP Absterget deus. Sex responsoria [de ista historia]. RP Isti sunt duo. RV Isti sunt duae olivae. RP Isti sunt duae. RV In omnem terram. RP Beati martyres. RV Unus spiritus.

Laudes AN Paulus et Ioannes dixerunt 8-a. AN Paulus et Ioannes dixerunt ad 8-a. AN Ioannes et Paulus cognoscentes 1-a. AN Sancti spiritus et animae iustorum 1-d. AN Ioannes et Paulus dixerunt ad 1-a. HY Rex gloriose. VS Iustorum animae. AB Astiterunt iusti ante dominum 1-f.

In secunda vespera AN Virgam virtutis. PS Dixit dominus. AM Isti sunt sancti qui pro dei amore 1-f.

[IN VIGILIA PETRI ET PAULI APOSTOLORUM]

Sequitur de festivitatibus beatorum apostolorum Petri et Pauli. De his magna est quaestio, utrum isti passi sint eodem die. *Henricus enim Solitarius videtur velle, quod eadem die revoluto anno Paulus passus fuerit. Sed Pelagius papa et alii sancti patres, qui de illis scripserunt in decretis, volunt, quod eadem die et etiam eadem hora sub Nerone imperatore, illo pessimo, alioquin falsae sunt historiae de illis, sed tamen in diversis locis passi sunt et diversis poenis, quia Petrus crucifixus est, Paulus vero decollatus, quae poena videbatur honestior esse. Ipse enim civis erat romanus, ut legitur in actibus apostolorum. Postea in eodem loco et eodem sepulchro corpora eorum fuerunt posita et simul longo tempore permanserunt, sed ad fidem converso romano imperatore et christiana religione crescente utrique apostolo suam aedificaverunt ecclesiam. Et cum vellent corpora separare et dubitarent, quae ossa Petri et quae beati Pauli, orantibus illis et peracto ieiunio responsum est caelitus maiora esse praedicatoris, minora vero piscatoris. Et sic ossa ab invicem separata in suis posuerunt ecclesiis. Licet autem eorum festa eadem die celebranda occurrant, beatus Gregorius instituit, ut festum beati Petri ipso die tantum celebraretur – maior enim sanctitate fuerat et primatum Romae tenuerat –, sequenti vero die beati Pauli. In festo tamen beati [Petri] dicitur collecta in missa communis de utroque. Habet autem hoc festum tria: ieiunium, octavas, sollemnitates. Ieiunium, quia, si volumus conregnare, oportet nos compati, inde de eorum glorificatione gaudemus. In octavis de illorum futura plenitudine in corpore et anima iam certi laetamur.

Ad vigilias eorum in matutino et ad missam legitur EV Dixit Iesus Simoni Petro. Praefatio de apostolis, quae et in omnibus vigiliis apostolorum dicenda est.

[IN DIE PETRI ET PAULI APOSTOLORUM]

Ad vesperam AN In plateis pone 1-f. PS Laudate pueri. AN Ait Petrus principibus 2-a. PS Laudate dominum omnes. AN Petrus apostolus dixit paralytico 3. PS Lauda anima. AN Factum est ut quaedam discipula 4-a. PS Laudate dominum quoniam. AN Adveniente Petro circumsteterunt 5-a. RP Petre amas me. HY Aurea luce. VS In omnem terram. AM Quem dicunt homines esse filium hominis 8-a.

[Ad matutinum] INV Regem regum adoremus. PS Venite. HY Exultet caelum. In prima nocturna AN Petrus et Ioannes ascenderunt 8-a. PS Caeli enarrant. AN Claudus quidam cum vidisset 8-a. PS Benedicam. AN Argentum et aurum non 7-d. PS Eructavit. VS In omnem terram. Legantur sex lectiones de sermone Leonis papae Omnium quidem sanctarum sollemnitatum dilectissimi totus. RP Simon Petre. RV Quodcumque ligaveris. RP Si diligis me. RV Si oportuerit. RP Tu es Petrus et. RV Quodcumque ligaveris. In secunda nocturna AN In nomine Iesu Christi nazareni 1-a. PS Omnes gentes. AN Exiliens claudus et ambulabat 8-a. PS Exaudi deus deprecationem. AN Vidit populus claudum ambulantem 1-a. PS Exaudi deus orationem. VS Constitues eos principes super omnem. Memores erunt nominis. RP Domine si tu es. RV Cumque vidisset. Ventum. RP Surge Petre. RV Angelus domini. RP Tu es pastor ovium. RV Quodcumque ligaveris. In tertia nocturna AN Petrus autem servabatur in carcere et oratio fiebat 1-a. PS Confitebimur. AN Dixit angelus ad Petrum 8-f. PS Dominus regnavit exultet. AN Misit dominus angelum 7. PS Dominus regnavit irascantur. VS Nimis honorati sunt. EV Venit Iesus in partes Caesareae Philippi. RP Quem dicunt homines. RV Beatus es Simon. RP Ego pro te rogavi. RV Caro et sanguis. RP Petre amas me. RV Simon Ioannis.

Laudes AN Petre amas me pasce oves 4-b. AN Simon Ioannis diligis me plus his 8-a. AN Ego pro te rogavi Petre ut non deficiat 8-a. AN Significavit dominus Petro qua morte 1-a. AN Tu es Petrus et super hanc [petram] aedificabo ecclesiam 7-c. Iam bone pastor. VS Dedisti hereditatem. AB Tu es pastor ovium princeps 1-a.

Ad primam AN Ponens Petrus genua sua 6-a.

Ad tertiam AN Cornelius centurio vir religiosus 7-a.

Ad sextam AN Aperiens Petrus os suum 8-c.

Ad nonam AN Adhuc loquente Petro 1-a.

In secunda vespera AN Iuravit dominus 7-a. PS Dixit dominus. AN Collocet eum dominus cum principibus 8-f. PS Laudate pueri dominum. AN Dirupisti domine vincula 7-a. PS Credidi. AN Euntes ibant et flebant mittentes 8-f. PS In convertendo. AN Confortatus est principatus 7-a. PS Domine probasti. Aurea luce et. VS Dedisti heredidatem. AM Gloriosi principes quomodo 6-a.

[COMMENTARIUS]

Cum duae festivitates novem lectionum in unum diem concurrunt, quarum utraque plenum per se exigit officium, celebriorem ex integro observamus, alterius vero postea memoriam tantum agimus. Si autem utraque pleniter observanda videtur, aut in ipsa die ambabus singula officia persolvantur iuxta quod sanctus Gregorius in sacramentario et in *graduali libro aliquotiens uni diei bina ascribit officia, aut una earum in alium sequentem diem differatur, sicut et sanctus Gregorius papa festum sancti Pauli post festum sancti Petri voluit observari, eo videlicet pacto, ut, si utique festo satisfacere niteremur, neutrum debita officiorum reverentia non celebrasse convinceremur.

IN COMMEMORATIONE SANCTI PAULI

[Ad matutinum] INV Regem apostolorum. PS Venite exultemus. HY Exultet caelum. In primo nocturno AN Qui operatus est Petro in apostolatu 1-a. AV Qui me segregavit ex utero. PS Caeli enarrant. AN Scio cui credidi et certus sum quia 1-e. AV De reliquo reposita est. PS Benedicam. AN Mihi vivere Christus est et mori lucrum 1-b. AV Per quem mihi mundus crucifixus. PS Eructavit. VS In omnem terram. Quaerit aliquis, cur potius antiphonae de sancto Paulo et de sancto Laurentio adiunctis versibus cantentur: Quod non sine causa sciat statutum. Sed ideo, quia prae ceteris erga pauperes liberales extiterunt. Nam sanctus Paulus saepius nonnulla milia talentorum pauperibus Hierosolymam misit, Laurentius tradita a sancto Sixto egenis divisit. Legantur sex lectiones de sermone subscripto Beatus Paulus qui tantam vim humanae. RP Qui operatus est. RV Gratia dei in. RP Scio cui credidi. RV Reposita est mihi. RP Bonum certamen. RV Scio cui credidi. In secundo nocturno AN Tu es vas electionis 8-a. AV Per quem omnes gentes cognoverunt. PS Omnes gentes. AN Magnus sanctus Paulus vas electionis 8-g. AV In regeneratione cum sederit. PS Exaudi. AN Bonum certamen certavi cursum 1-a. AV De cetero reposita est mihi. PS Exaudi. VS Constitues eos principes. RP Reposita est mihi corona. RV Scio cui credidi. RP Audistis enim. RV Abundantius enim. RP Sancte Paule apostole. RV Tu es vas electionis. In tertio nocturno AN Saulus qui et Paulus 8-a. AV Ostendens quoniam hic est. PS Confitebimur. AN Ne magnitudo revelationum extollat 1-a. AV Nam virtus in infirmitate. PS Dominus regnavit exultet. AN Reposita est mihi corona iustitiae 8-a. AV Cooperante gratia spiritus sancti. PS Dominus regnavit irascantur. VS Nimis honorati sunt. EV Ecce nos reliquimus omnia. RP Gratia dei sum. RV Bonum certamen. RP Saulus autem. RV Fuit autem. RP Magnus sanctus. RV A Christo de caelo vocatus.

Laudes AN Ego plantavi. Apollo rigavit 8-a. AV Unusquisque propriam mercedem accipit. AN Libenter gloriabor in infirmitatibus 8-a. AV Quando enim infirmor tunc fortior. AN Sancte Paule apostole praedicator veritatis 8-a. AV Ut digni efficiamur gratia dei. AN Gratia dei in me vacua non fuit sed 4-a. AV Gratia dei sum id quod sum. AN Damasci praepositus gentis Aretae regis voluit 8-a. AV Deus et pater domini nostri Iesu Christi. HV Doctor egregie Paule. VS Dedisti hereditatem. AB Vos qui secuti estis me sedebitis super 1-a. AV Cum sederit filius hominis in sede.

Ad primam AN Ter virgis caesus sum semel 8-a. AV Nocte ac die in profundo maris fui.

Ad tertiam AN Libenter gloriabor in.

Ad sextam AN Sancte Paule.

Ad nonam AN Damasci praepositus.

In secunda vespera AN Iuravit. PS Dixit dominus. HV Doctor egregie. VS Dedisti hereditatem. AM Vos qui reliquistis omnia et secuti 1-a. AV In regeneratione cum sederit filius. Dicta oratione de sancto Paulo imponatur antiphona de octava sancti Ioannis Baptistae Et factum est in die octavo venerunt.

[IN OCTAVA SANCTI IOANNIS BAPTISTAE]

Ad matutinum legatur sermo, qui sic continet in capite Sanctus Ioannes non ille evangelista, sed baptista et EV Elisabeth impletum est tempus pariendi. Cantus vero cum hymnis per omnia ut in sancta nocte observetur.

[Ad laudes] AB Nazareus vocabitur puer iste vinum 5-b. Laudes ad cursus et ad secundam vesperam.

[Ad secundam vesperam] HY Ut queant laxis. AM Puer qui natus est nobis plus quam 7-e.

[INFRA OCTAVAM APOSTOLORUM PETRI ET PAULI]

Infra octavam apostolorum dicimus tres lectiones et canimus de communi apostolorum historiam et officium, praefationem quoque, cum de ipsis canimus, et non de sanctis. Super Magnificat autem dicimus AM Gloriosi principes terrae 6-a, super Benedictus vero AB Petrus apostolus.

IN OCTAVA APOSTOLORUM PETRI ET PAULI

[Ad vesperas] RP Isti sunt duae olivae. HV Iam bone pastor. VS In omnem terram. AM Isti sunt viri sancti 4-a.

[Ad matutinum] INV Regem apostolorum. HY Exultet caelum. In primo nocturno AN In omnem terram 2-a. Lectiones Notum omnibus vobis est fratres, et universo mundo notissimum. Iussit Iesus discipulos suos ascendere. Septimum RP Ecce ego mitto vos, octavum RP Isti sunt duo viri, nonum RP Isti sunt duae olivae.

Ad laudes AN Hoc est praeceptum cum reliquis. HV Iam bone pastor. AB Petrus apostolus.

Ad vesperas AN Iuravit dominus. PS Dixit dominus. AM Gloriosi principes.

SEPTEM FRATRUM

Agitur natalis septem fratrum filiorum sanctae Felicitatis, id est Ianuarii, Felicis, Philippi, Silani, Alexandri, Vitalis et Martialis sub praefecto urbis Publio tempore Antonini principis. E quibus Ianuarius post verbera virgarum et carcerem ad plumbatas occisus est, Felix et Philippus fustibus mactati, Silanus praecipitio interemptus est, Alexander, Vitalis et Martialis capitali sententia puniti. Horum nomina idcirco hic interserere ecclesia. Beatam Felicitatem vocat Gregorius plus quam matrem, quia septies passa est in septem filiis et octavo in proprio corpore.

Ad vesperam dicitur RP Haec est vera fraternitas. AM Gaudent in caelis 6-a.

Ad matutinum EV Loquente Iesu ad turbas

[Ad laudes] AB Tradiderunt 8-a

In secunda vespera AM Haec est vera fraternitas 1-a.

NATALIS SANCTI HENRICI REGIS

[Ad vesperam] AN Stola iucunditatis 8-c. PS Laudate pueri. RP Iustum deduxit. HY Iste confessor. VS Gloria et honore. AM O quam miranda est potentia 5-b.

[Ad matutinum] INV Confessorum regem. PS Venite exultemus. HY Iste confessor. In prima nocturna AN Beatus vir qui in lege 3-a. PS Beatus vir. AN Beatus iste sanctus qui 1-f. PS Quare. AN Tu es gloria mea 8-c. PS Domine quid. VS Gloria et honore. Sciendum est, quod in hoc festo non tam translationis quam depositionis diem beati Henrici imperatoris congnomento pii celebramus. Hic legatur sermo qui ita incipit in capite Hodie fratres carissimi natalem sancti Henrici confessoris. Responsoria sic collige: RP Euge serve. RP Iustus germinabit. RP *Servus meus. In secunda [nocturna] AN Invocantem 1-f. [Cum invocarem]. AN Laetentur omnes qui 8-a. PS Verba mea. AN Domine dominus noster 1-d. Psalmum ipsum. RP Iste cognovit. RP Stolam iucundidatis. RP Iustum deduxit. In tertia nocturna AN Domine iste sanctus habitabit 8-c. PS Domine quis habitabit. AN Vitam petiit a te tribuisti 8-c. PS Domine in virtute. AN Hic accipiet benedictionem 7-a. PS Domini est. EV Homo quidam erit nobilis abiit. RP Iste homo perfecit. RP Gloria et honore. RP Beatus Henricus.

Laudes AN Qui me confessus fuerit 1-a per totum. HY Hic est verus christicola. VS Iustus ut palma florebit. AB O per omnia laudabilem virum 8-a.

In secunda vespera AN Qui me confessus fuerit 1-a. AM Iste cognovit iustitiam alleluia et vidit 4-d.

[IN DIVISIONE APOSTOLORUM]

Sequitur de divisione apostolorum, de quo festo multi authentici sibi dissentire videntur. Quidam enim volunt, quod fit de illa divisione, quae facta est post duodecim annos, quando separati sunt ad praedicandum gentibus. Alii dicunt hoc festum esse de divisione ossium Petri et Pauli, de qua superius dictum est. Fit enim hoc festum quarto die post festum beatae Margaritae virginis et martyris. Et dicitur illa sequentia magna, quae sic incipit Caeli enarrant gloriam dei, et evangelium ascensionis, quod sic incipiendum est In illo tempore. Dixit Iesus discipulis suis. Euntes in mundum universum usque Super aegros manus imponent et bene habebunt.

Ad vesperas dicitur RP Vos estis sal terrae vos estis. AM Isti sunt viri sancti quos elegit dominus 4-a. Cantantur autem ab aliquantis istae antiphonae AM Euntes in mundum 1-a super Magnificat, AB Illi autem profecti 1-a super Benedictus.

In secunda vespera AM Beati eritis 1-f. Cetera cantentur per omnia ut de apostolis.

DE SANCTA MARIA MAGDALENA

[Ad vesperas] AN In diebus illis mulier quae erat 7-a. PS Laudate pueri. RP Accessit ad pedes. HY Iesu Christe auctor vitae. VS Specie tua. AM Suavissime universorum domine misericordiarum 4-a.

[Ad matutinum] INV Aeternae vitae dominum. PS Venite exultemus. HY Votiva cunctis orbita. In primo nocturno AN Ingressus Iesus domum Simonis 4-d. PS Domine dominus. AN Quae dum lacrimosa 5-b. PS Caeli enarrant. AN Incendit plene Maria peccati 1-a. PS Domini est terra. VS Specie tua. Legantur sex lectiones de expositione evangelii, quarum prima sic incipit: Caelestis medicus aegros non respicit. Septem ergo. RV Quia semetipsam graviter. RP Vidit Maria. RV Dicit eis. RP Caelestis medicus. RV Fides etenim. In secundo nocturno AN Intendens porro Maria unum quod est necessarium 1-a. PS Eructavit cor. AN Iesus dum vocat Mariam 2-a. PS Deus noster. AN Fundans Sion in saphiris 8-a. PS Fundamenta. VS Diffusa est gratia. RP Umbrosum tunc revera locum. RV Ad ipsius. RP Maria plorans. RV Non sufficiens. RP Accessit ad pedes. RV Dimissa sunt. In tertio nocturno AN Cum esset 4-a. PS Cantate i. AN Maria ergo accepit libram 3-a. PS Dominus regnavit exultet. AN Amen dico vobis 8-a. PS Cantate ii. VS Audi filia et vide. EV Rogabat Iesum quidam Pharisaeus ut. RP Posthaec conversa. RV Quem illi nimirum. RP Adest testis. RV Tantumque apud. RP Summe propitiator. RV Conferens nobis.

Laudes AN Una sabbati Maria 1-a. AN Videns lapidem sublatum a monumento 2-a. AN Stans autem foris plorans inclinavi t 3-a. AN Dicunt ei illi mulier quid ploras 4-a. AN Haec cum dixisset conversa est retrorsum 5-a. HV Haec sacras. VS Adiuvabit eam deus. AB Dicit ei Iesus mulier quid ploras 6-a. Ad horas et ad secundam vesperam dicantur matutinales laudes.

In secunda vespera HY Iesu Christe. AM Fidelis sermo et omni 1-f.

[DE SANCTO APOLLINARE]

In festo Apollinaris episcopi et martyris tres lectiones. Qui Romae ordinatus ab apostolo Petro Ravennam episcopus missus est. Et ideo canitur de sacerdotio, sicut et gradualia habent, quod non fit de ceteris episcopis et martyribus.

DE SANCTO IACOBO APOSTOLO

Fit autem hoc festum octavo kalendas augusti, *non quia tunc obierit – passus est *enim circa pascha, ut habetur in hac epistula Misit Herodes rex manus et cetera –, sed hac die dedicata est sibi ecclesia in Compostella. Iacobo autem et Ioanni fratri eius a Christo novum nomen imponitur ut Petro, Boanerges, id est filii tonitrui, eo quod vocem patris super Christum in monte clarificatum cum Petro audirent et plura aliis discipulis mysteriorum secreta cognoscerent.

[Ad matutinum] Legantur autem sex *lectiones de expositione evangelii ad matutinum, quarum prima sic incipit Intuendum solertius quomodo se petentibus, discipulis dicat verax magister. EV Accessit ad Iesum mater.

[DE SANCTO PETRO AD VINCULA]

Sequitur de festo beati Petri ad vincula, quare ita dicatur, haec ratio est. Theodosia uxor Theodosii imperatoris Hierosolymam peregre proficiscens, cum transiret per Alexandriam, homines illius terrae festum quoddam faciebant ad honorem Augusti Caesaris de triumpho habito de Cleopatra et Marco Antonio. Quod videns Theodosia valde indoluit graviter ferens, quod gentili et damnato tantus honor exhiberetur. Cum autem veniret Hierosolymam, datae *sunt ei catenae, quibus ligatus fuit beatus Petrus sub Herode. Tunc Romam rediens consuluit dominum papam de hoc facto, quod viderat in Alexandria, et ostendit ei catenas, quae sibi Hierosolymis datae fuerant. Tunc dominus papa iussit apportari catenas, quibus beatus Petrus ligatus fuerat sub Nerone. Quae cum tangerent alias, coniunctae ambae catenae miraculose, ac si semper eaedem fuissent. Hoc viso Theodosia aedificari fecit ecclesiam ad honorem beati Petri de consilio domini papae praedictas catenas ibi imponens. Et dedicata est ecclesia illa ad honorem beati Petri in kalendas augusti. Et statuit papa, ut, quod hominum indiscreta voluntas prius faciebat principi mundano, modo pia christianorum devotio per universum mundum et semper faceret festum apostolorum principi Petro. Et ita haec sollemnitas Petrus extinxit augusti sollemnitatem.

Ad vesperam super psalmos AN Solve iubente 7-c. PS Laudate pueri. RP Petre amas me. HY Petre pontifex. AM Angelus domini astitit et lumen refulsit in 4-d.

[Ad matutinum] Habentur sex lectiones de expositione evangelii Venit Iesus in partes [Caesareae] Philippi ab eo loco, ubi scribitur Filius columbae recte vocatur apostolus Petrus. EV Iussit Iesus discipulos suos ascendere. Matutinale officium cantetur per omnia ut in passione eius.

[Ad laudes] AB Quodcumque ligaveris 8-a.

In secunda vespera AN Iuravit dominus 7-a. PS Dixit dominus cum reliquis. AM Simon Bariona 4.

[COMMENTARIUS]

Nota, si hoc festum acciderit in sabbato, quod secunda vespera de ipso cantanda sit, et de sancto Stephano papa et martyre antiphona et oratio, et deinde de dominica cantetur. Secunda vespera de beato Stephano papa et martyre non dicitur propter celebriorem vesperam, quam de inventione sancti Stephani protomartyris aliorumque sanctorum agere solemus.

DE SANCTO STEPHANO

Notandum, quod inventio sancti Stephani protomartyris facta fuit die, qua celebratur illius passio et e converso. Transmutatio tamen haec facta fuit duabus de causis. Prima est, quia prius natus est Christus in terra, ut homines nascerentur in caelis. Cum ergo beatus Stephanus fuerit protomartyr et martyrium sit sanctorum in caelis natale, merito post nativitatem domini celebratur natalis protomartyris Stephani. Unde illud: Heri natus est Christus in terris, ut hodie Stephanus triumpharet in caelis. Alia ratio est: Quia ad inventionem eius maxima hominum multitudo convenit, qui videntes miracula, quae plurima fecit deus in illis inventione, maiori cultu illum diem celebraverunt annuatim quam etiam diem passionis illius. Statuerunt ergo sancti patres, ut festum passionis transferretur ad hunc diem inventionis et festum inventionis ad diem passionis, quod festum passionis, quia dignius est maiori cultu, illum diem celebraverunt annuatim, et populus hunc diem, qui *natalem domini sequitur, ferventiori cultu celebrant quam festum eiusdem in augusto.

Ad vesperam RP Lapides torrentes. HY Sancte dei pretiose. VS Gloria et honore. AM Stephanus autem.

Ad matutinum legantur sex lectiones de miraculis sancti Stephani Ad aquas Tibilitanas. EV Ecce mitto ad vos. Matutinale officium per totum sicut in octava eius scriptum invenitur, decantetur.

[DE FESTO BEATI SIXTI PAPAE]

Post haec dicendum est de festo beati Sixti, sed quia eius passio satis manifesta est et nota omnibus, et ideo ad agendum transeamus. Hoc ipso die est festum de transfiguratione domini, non quia tali die transfiguratio facta fuerit, sed quia tunc ab apostolis, qui fuerant secum in monte, sint manifestata et publicata. Praeceperat enim Dominus, ne alicui dicerent, donec a mortuis resurrexisset. Illi autem usque ad hanc diem super hoc siluerunt. De hac transfiguratione constans est factam fuisse in fine hiemis et circa principium veris, quando scilicet de illa legitur evangelium. Et nota, quod eadem die conficitur sanguis Christi de novo vino, si *inveniri possit, aut aliquantulum de matura uva in calice eliquatur saltem, et benedicuntur racemi et communicant inter homines. Quare autem hoc fiat, haec est ratio: In die cenae dixit dominus Iesus apostolis et aliis, qui cum eo cenabant: Amen, amen dico vobis: ammodo non bibam de hoc genimine vitis, donec bibam illud novum in regno patris mei. Quia ergo dixit novum et transfiguratio domini pertinet ad illum statum, quem habuit post resurrectionem, ideo quaeritur in hoc festo novum vinum. Sciendum, quod non de uno martyre scilicet sancto Sixto, sed etiam de diaconibus eius Felicissimo et Agapito sit cantandum. Unde etiam orationes ad omnes horas et ad missam continuatim dicuntur.

DE SANCTA AFRA MARTYRE

[Ad vesperam] super psalmos AN Gratias tibi domine Iesu referimus 8-a. PS Laudate pueri. Capitula dicantur de martyribus. RP Martyr sancta dei. HY Iesu Christe auctor vitae qui in tuo sanguine peccatum lavisti Adae Afrae martyri tuae tribuisti salutare fructum paenitentiae. Pretiosa interventu ergo eius. VS Laetamini in domino. AM Gloriosa et beatissima Christi martyr 3-a.

[Ad matutinum] INV Vigili corde dominum. PS Venite. HY Aeterna Christi munera. In primo nocturno AN Cum sub Diocletiano tyranno 1-a. PS Beatus. AN In qua civitate cum 2-a. PS Quare. AN Cuius prostibulum cum Felice [3]. PS Cum invocarem. VS Laetamini in domino. Lectiones de passione eius Apud Raetias. RP Beatus pontifex. RV Domino pro ipsis. RP Sancto praesule precibus. RV Mundi cordis. RP Hostis antiquus. RV Coactus a sancto. In secundo nocturno AN Cum psalmis 4-d. PS Verba. AN Audiens vero beatum virum christianorum 5-b. PS Domine dominus. AN Quam vir sanctus verbis 6-a. PS Domine quis. VS Exultent iusti. RP Propulso post longum conflictum. RV Familiam totam. RP Cum fontem vitae. RV Vasa prius ire. RP Mox omnibus. RV Ut ubi spurca. In tertio nocturno AN Sancto pontifice in divinis laudibus pernoctante 7-a. PS Conserva. AN Cumque dulcem sanae doctrinae 8-a. PS Domini est. AN Afra priscam Raab 1-d. PS Fundamenta. VS Iusti autem. EV Erant appropinquantes *ad Iesum publicani. RP Postquam novella. RV Ubi cum. RP Fervente in. RV Gaudens et tripudians. RP Multis hinc. RV Christum libere confitens.

Laudes AN Invicta Christi testis Afra 1-e. AN Constans animo persistens et libera 2-a. AN In quandam itaque Lici fluminis 3-b. AN Ignium flammis circumdata dominum 4-a. AN Sancti corporis reliquias beatae eius 5-b. HY Rex gloriose. VS Iustorum animae. AB Cum ad martyris sepulchrum 6-a. Ad horas et ad secundam vesperam dicantur laudes.

[Ad vesperas] HY Iesu Christe auctor VS Iustorum animae. AM O mirandam et laudandam 7-d.

[DE SANCTO LAURENTIO]

De festo beati Laurentii *breviter dicendum est. Beatus Sixtus, de quo superius dictum est, ad Hispanas partes profectus duos iuvenes inde secum Romam adduxit, videlicet beatum Laurentium et beatum Vincentium eius cognatum, quorum alter remansit cum eo, scilicet beatus Laurentius, et passus est gravissima tormenta et exquisita, ut eius plenarie narrat historia. Beatus vero Vincentius cognatus eius in Hispaniam rediit et ibi glorioso martyrio vitam finivit. Hoc autem festum tria habet, quae magnae sollemnitates habere solent, scilicet ieiunium, diem sollemnitatem, octavas. Iste enim sanctus in quattuor privilegiatus est: In ieiunio: Ipse enim solus inter martyres ieiunium habet, ieiunium dico institutionis. Secundum privilegium est in octavis, quoniam ipse tantum et beatus Stephanus octavas habent inter martyres, beatus Martinus inter confessores, ut postea dicetur, quando de festo eius tractabimus. Tertium privilegium est in regressibus antiphonarum, ut beatus Paulus habet. Iste habet propter summam martyrii poenam, Paulus propter excellentiam praedicationis. Sunt autem tria privilegia in ecclesia: baptismus, praedicatio, martyrium. Beatus vero Laurentius privilegium habet martyrii, quia licet multi sancti aeque gravia tormenta sustinuerunt ut beatus Vincentius et sanctus *Georgius et forsitan maiora et plura quam ille, non tamen ita generaliter tenet ecclesia, quod dicitur de tormentis illorum. Et etiam propter loci dignitatem.

Ad vesperam super psalmos AN Levita Laurentius 4-d. PS Laudate pueri. RP Beatus vir. HY *Conscendat usque. VS Gloria et honore. AM Confitebor tibi domine rex et collaudabo 1-f.

[Ad matutinum] INV Venite adoremus regem. PS Venite exultemus regem. Deus tuorum militum. In primo nocturno AN Quo progrederis sine filio pater 7-e. AV Beatus Laurentius dixit. PS Beatus. AN Noli me derelinquere pater sancte 8-a. AV Quid in me ergo displicuit. PS Quare. AN Non ego te desero fili neque derelinquo 8-a. AV Beatus *Sixtus dixit. PS Domine quid. VS Gloria et honore. Lectiones assumantur de martyrio sancti Laurentii. RP Levita Laurentius. RV Dispersit dedit. RP Puer meus. RV Donec ponam. RP Strinxerunt. RV Carnifices vero. In secundo nocturno AN Beatus Laurentius orabat dicens domine Iesu Christe 8-a. AV Quia accusatus non negavi. PS Cum invocarem. AN Dixit Romanus ad beatum Laurentium 7-a. AV Afferens urceum cum aqua misit. [Verba mea]. AN Beatus Laurentius dixit me*a nox 8-a. AV Quia ipse dominus novit quia accusatus. [Domine dominus]. RP Quo progrederis. RV Quid in me ergo. RP Noli me derelinquere. RV Nos quasi senes. RP Beatus Laurentius. RV Mea nox obscurum. In tertio nocturno AN Strinxerunt corporis 7-c. AV Carnifices vero urgentes. PS Domine quis habitabit. AN Igne me examinasti et non est inventa 8-a. AV Probasti domine cor meum. PS Exaudi domine iustitiam. AN Interrogatus te domine confessus sum 7-a. AV Gratias tibi ago domine Iesu Christe. [Domine in virtute]. EV Nisi granum frumenti cadens. RP Beatus Laurentius. RV Gratias tibi. RP In craticula. RV Probasti domine. RP Beatus vir. RV Qui potuit transgredi.

Laudes AN Laurentius ingressus est 1-a. AN Laurentius bonum opus operatus 8-a. AN Adhaesit anima mea post te quia 8-a. AN Misit dominus angelum suum 7-e. AN Beatus Laurentius orabat dicens 8-a. HY Martyr dei. VS Iustus ut palma florebit. AB In craticula te deum non negavi 1-f.

Ad primam AN Levita Laurentius bonum 4-d.

Ad tertiam AN Gratias tibi ago domine quia 7-c.

Ad sextam AN Laurentius bonum opus 8-a.

Ad nonam AN Beatus Laurentius 8-a.

In secunda vespera AN Iucundus 1-f cum reliquis. HY Con*scendat usque sidera. AM Beatus Laurentius cum in craticula 8-a.

DE SANCTO TIBURTIO

AC Inclitus martyr Tiburtius cum nudatis plantis 1-a. Cetera ut de uno martyre.

INFRA OCTAVAM SANCTI LAURENTII

dicitur antiphona et oratio. Ad missam vero secunda collecta.

DE SANCTO HIPPOLYTO

[Ad vesperas] RP Isti sunt sancti. AM Iussit Valerianus in conspectu Hippolyti 8-a. Cetera omnia ut de martyribus.

Laudes AN Dixit Hippolytus ad Decium non me 1-a. AN Praeses dixit ad Hippolytum factus es 1-e. AN Dixit Caesar ad Hippolytum nunc 8-c. AN Audita est vox infantium et dicentium 1-f. AN Exemplum merear fieri 4-a. AB Oravit sanctus Hippolytus voce 8-a.

[In secunda vespera] AN Virgam virtutis cum reliquis. AM Iussit Valerianus 8-a.

DE ASSUMPTIONE SANCTAE MARIAE

Agendum est de assumptione beatae Mariae. In primis tamen notandum, quod sanctorum transitus multis nominibus appellatur. Dicitur enim quandoque exitus, transitus, obitus, natale, nativitas, natalis, natalicium, dormitio, depositio, ut legitur in legenda beati Ioannis evangelistae. Dicitur etiam passio et assumptio, sed hoc nomen quasi antonomasice de beata Maria dicitur. Veritas hoc habet, quod beata Maria assumpta est prius in anima. Utrum autem corpus illius postea fuerit assumptum an in terra *remanserit, incertum habetur. Credimus tamen pie eam assumptam totaliter, sed prius anima, deinde corpus. Quaedam tamen mulier religiosa, quae vocabatur Elisabeth manens in partibus Saxoniae, dixit sibi revelatum fuisse, quod circa quadraginta dies assumptum fuerit corpus post assumptionem animae. Quaeritur autem, quare illo die legitur evangelium de beata Maria Magdalena et beata Martha et non evangelium de assumptione. Ad quod melius videndum sciendum est, quod quandoque legitur evangelium in ecclesia propter rem, ut evangelium de sancta trinitate, quandoque propter partem, ut Liber generationis propter ultimum versum, in quo fit mentio de Christo, quandoque propter totum, ut illud: Postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen eius Iesus et cetera, quandoque propter tempus, ut in prima die quadragesimae legitur EV Exiit qui seminat et cetera. Hic beatus Paulus, qui seminavit semen, id est verbum dei, et dicitur illa die collecta de beato Paulo, circa finem cuius ponitur Doctor, scilicet gentium. Hac enim die dominus papa celebrat missam in ecclesia beati Pauli. Quandoque dicitur secundum historiam, ut illud circumcisionis, quandoque secundum allegoriam, ut illud, quod dicitur in assumptione beatae Mariae. Beata enim Maria fuit castellum, quia bene se munivit contra diabolum et contra vitia. Ipsa fuit Martha, quia nulla melior illa in activa vita. Ipsa fuit Maria, quia nulla melior in contemplativa. In contemplativa vita notatur fuisse, ubi dicitur Maria conservabat omnia verba haec conferens in corde suo. Item haec festivitas maior est omnibus aliis, quae sunt de illa. Similiter de quolibet sancto maius est festum transitus illius quam aliud de eo, excepto de Ioanne Baptista. Quare autem maior sit illa nativitas quam passio? *Quia significatum est et [propter] annuntiationem illius. Ut nota, quod quinque sunt festivitates de beata Maria authenticae. Prima nativitas. Festum enim conceptionis quidam aliquando celebraverunt et forte aliqui celebrant, sed non est authentica, immo prohibenda videtur esse. In peccato enim concepta fuit. Secunda festivitas est festivitas parientis, scilicet in natali, sed quoniam tunc est festivitas similiter filii quae plenum exigit officium, ideo non sollemnizatur de illa usque in octavas. In octavis autem responsoria de beata Maria cantantur. Et prima missa, in qua est IN Vultum tuum deprecabuntur. * Tertia festivitas beatae Mariae est festum purificationis. Quarta est Mariae ad martyres, quae modo est festum omnium sanctorum, quinta est festum assumptionis. Illud quoque notandum, quod quattuor sunt evangelia de beata Maria. Unde est illud Missus est angelus Gabriel. Sed illud non debet dici nisi in adventu domini et in annuntiatione. Alia tria evangelia possunt cantari vel legi de illa, quotiens missa cantatur. Quae sunt illa? Extollens vocem quaedam mulier et cetera et Abiit Maria cum festinatione et illud Stabat iuxta crucem Maria mater Iesu. Item nota, quod festum annuntiationis domini non est festum de beata Maria, sed de domino, quare eadem praefatio dicitur in natali et in annuntiatione.

Ad vesperam super psalmos AN Ecce tu pulchra *es amica 1-a. PS Laudate pueri. AN Sicut lilium inter spinas 2-a. PS Laudate dominum omnes. AN Descendi in hortum 7-a. PS Lauda anima. AN Anima mea liquefacta 7-a. PS Laudate dominum quoniam. AN Tota pulchra es amica 4-a. PS Lauda Hierusalem. RP Super salutem. HY Quem terra. VS Ave Maria gratia plena. AM Virgo prudentissima quo progrederis 1-a.

Ad completorium CP Multae filiae congregaverunt. HY Fit porta Christi pervia. AD Glorificamus te dei. ND Nunc dimittis per totam ebdomadam.

[Ad matutinum] INV In honore beatissimae. PS Venite. HY Ave maris stella. In prima nocturna AN Exaltata es sancta dei genitrix 4-b. PS Domine dominus noster. AN Paradisi portae per te nobis 4-b. PS Caeli. AN Benedicta tu in mulieribus 4-b. PS Domini est. VS Specie tua. Ex sermone Cogitis me o Paula et Eustochium assumantur sex lectiones ab eo loco, ubi scriptum est Hodie gloriosa semper virgo Maria caelos ascendit, rogo gaudete, quia ut ita fatear. De quo sermone singulis noctibus legendum est usque in octavam ad matutinas. RP Vidi speciosam. RV Quae est ista. RP Sicut cedrus. RV Et sicut cinnamomum. RP Quae est ista. RV Quae est ista. In secundo nocturno AN Specie tua 7-c. PS Eructavit. AN *Adiuvabit eam deus 7-c. PS Deus noster. AN Sicut laetantium 7-c. PS Fundamenta. VS Diffusa est gratia. RP Beatam me dicent omnes. RV Et misericordia eius. RP Diffusa est gratia. RV Specie tua. RP Ornatam in monilibus. RV Astitit regina. In tertio nocturno AN Gaude Maria virgo cunctas haereses sola 4-a. PS Cantate i. AN Dignare me laudare te 4-a. PS Dominus regnavit exultet. AN Post partum virgo inviolata 4-a. PS Cantate ii. VS Audi filia et vide. EV Intravit Iesus in quoddam castellum. RP Ista est speciosa. RV Specie tua. RP Beata es virgo. RV Ave Maria. RP Super salutem. RV Paradisi porta.

Laudes AN Assumpta est Maria 7-a. AN Maria virgo assumpta est ad aethereum 8-a. AN In odore unguentorum tuorum 4-b. AN Benedicta filia tu a domino 7-d. AN Pulchra es et decora filia Hierusalem 1-c. HY Fit porta Christi. VS Adiuvabit eam deus. AB Quae est ista quae ascendit sicut 1-f. Ad horas laudes dicantur.

Capitulum ad primam Ego sapientia ex ore. RB Christe fili dei vivi. RV Qui natus es. Preces usque ad Sacerdotes similiter et ad completorium. Dicaturque oratio de festo usque in octavam.

Ad processionem RPP Vidi speciosam et alia huic festivitati congrua. Ad stationem RPP Salve nobilis vel AP Tota pulchra es vel AP Speciosa facta est. Deinde praemisso versu Post partum virgo dicatur oratio. In reditu RPP Super salutem.

In secunda vespera AN Assumpta est. PS Dixit dominus cum reliquis. HY Ave maris. VS Adiuvabit eam deus. AM Hodie Maria virgo caelos ascendit 8-c.

[COMMENTARIUS]

In vigilia praesentis festi agimus tres lectiones de sancto Eusebio et missam post primam. De vigilia vero, ut consuetum est, secundum romanum ordinem post nonam missa celebratur cum praefatione, quae et per totam ebdomadam dicenda est, cum de ipsa canitur.

[INFRA OCTAVA ASSUMPTIONIS SANCTA SANCTAE MARIAE]

[Ad matutinum] Infra octavam hanc tres lectiones dicimus cum invitatorio In honore. HY Quem terra pontus usque O gloriosa domina, qui ad laudes cantandus erit. Super nocturnos cantentur antiphonae nocturnales de festo: Feria secunda AN Exaltata es 4-b. PS Dominus illuminatio. Feria tertia AN Specie tua 7-c. PS Dixi custodiam. Feria quarta AN Paradisi portae 4-b. PS Dixit insipiens. Feria quinta AN Gaude Maria 4-a. PS Salvum me. Feria sexta AN Dignare 4-a. PS Exultate. Sabbato AN Post partum 4-a. PS Cantate. Ordinem quoque versuum servabis post nocturnam VS Specie tua. VS Diffusa. VS Audi filia.

Ad laudes vero per singulas noctes unam quamlibet ex his, quae in sancta nocte dicebantur, assume. Finales quoque antiphonarum intermittimus. Genua non flectimus. Preces nisi ad primam et completorium non dicimus, ut praedictum est.

Officium de sancta Maria Gaudeamus omnes in domino tam in sancta die quam per totam ebdomadam canimus cum praefatione sua. Si *autem contigerit, ut officium dominicae cantetur, secunda oratio erit de sancta Maria, et praefatio cottidiana dicitur, non de sancta Maria. Sciendum *autem, quod infra octavam istam octavam sancti Laurentii et festum sancti Agapiti cum antiphona et priori missa agimus. De sancto Magno antiphonam tantum dicimus.

Ad vesperas quoque laudes, et

ad missam Gloria, Credo, Ite missa est cottidie dicimus.

[Ad vesperas] AE Maria virgo semper laetare quae 1-a. AE Dilecte mi apprehendam te et ducam 1-f. AE Hortus conclusus *es dei genitrix 2-a. AE Quam pulchra es et quam decora. AE Vidi speciosam sicut columbam 3-a. AE Veni electa mea et ponam in te 3. AE Ista est speciosa inter filias Hierusalem 2-a. AE Ornatam in monilibus filiam 4-a. AE Tota pulchra es amica mea et macula 4-a. AE Quam pulchra es amica mea quam 6-a. AE In prole mater in partu virgo 4-a. AE Sub tuam protectionem confugimus 4-c. AE Sancta Maria virgo intercede 8-a. AE Alma virgo Maria quae genuisti 1-a. AE Beata dei genitrix virgo perpetua 8-a. AE Ista est speciosa inter filias 3-c. AE Quae est istaque progreditur 5-b. *In octava. AE Sancta Maria succurre miseris 1-f. AE Sancta dei genitrix virgo semper 1-a. AE O flos florum o domicilium 4-a. AE Speciosa facta es et suavis in 6-a. AE Insignis praeconii almae tuae 1-a. AE Oculi tui sancta dei genitrix 7-a. AE Alma redemptoris mater 7-a. AE Vox turturis audita est in turribus 4-a. AE Pulchrae sunt genae tuae 8-a. AE Ave domina mundi 6-a. AE Gaudendum nobis est quod Christus 2-a. AE Indica mihi quem diligit 6-a. AE Introduxit me rex in cellam. AE Quo abiit dilectus 6.

DE *SANCTO BARTHOLOMAEO

Beatus Bartholomaeus praedicavit in India. Primo die excoriatus fuit, secundo decollatus, et translatus est Beneventum.

DE SANCTO HERMETE MARTYRE

Quia beatus Hermes martyr maiori celebritate, utpote cuius reliquias maiores habemus, apud nos colendus est et eius festum cum festo beati Augustini concurrit, et pleniter de ipso sollemnizare non possumus propter praedictum festum, idcirco anticipamus eius festum celebrare sicut unius apostoli, nec tamen secundam vesperam recipit.

Ad vesperas super psalmos AN Stola iucundidatis 8-c. PS Laudate pueri. RP Iustum deduxit. HY Deus tuorum. VS Gloria et honore. AM O quam venerandus es sancte Hermes 1-f.

[Ad matutinum] INV Regem martyrum. HY Deus tuorum. In primo nocturno AN In lege 1-a cum reliquis. PS Beatus vir. Legantur sex lectiones de passione s eius Quinto loco a beato Petro apostolo. RP Iste sanctus cum aliis versibus sequentibus EV Si quis vult post me venire. RP Domine Iesu Christe. RV Et matutinis horis. RP Ego praefecturam. RV Domine. RP Quinto loco. RV Cui quidem iuventus.

Laudes AN Ego praefecturam 8-a. AN Domine meus Hermes recipe praefecturam 7-d. AN Sanctus Alexander qui tenetur in 8-a. AN Tu crede in Christo et videbis opera domini 8-a. AN Dignitas terrena a terris tollitur dignitas 8-a. HY Martyr dei. VS Iustus ut palma. AB Quinto loco a beato Petro apostolo 1-f.

[Ad vesperas] Dicta oratione de sancto Augustino imponatur antiphona de beato Hermete AC Iustum deduxit dominus.

[DE SANCTO AUGUSTINO]

De festo beati Augustini hoc tantum inquisitione dignum videmus: Cum eadem die plura festa concurrant ut Augustini, Hermetis, Iuliani, cuius sancti officium potius debeat dici illa die? Huius quaestionis responsio talis est et de omnibus similibus: Si omnes martyres essent, illius, qui inter eos maioris nominis esset, officium celebraretur. Si vero alter confessor et alius martyr vel martyres, si confessor maioris sit nominis quam martyr vel privilegiatus, ut beatus Martinus, et eius officium sit institutum generaliter in ecclesia, dicendum est de confessore et memoria facienda est de martyre, sin autem celebrandum est de martyre. Nota, quod, si festum alicuius martyris et confessoris concurrunt, si illustris sit confessor et habeat plenum officium, collecta eius praeponenda est, et alterius solummodo facienda est memoria.

Ad vesperam AN Laetare mater nostra 1-a. PS Laudate pueri. AN Huius mater devotissima 2-a. PS Laudate dominum. AN Distulit tamen diu baptismi 3-b. PS Lauda anima. AN Surgens autem post 4-a. PS Laudate dominum quoniam. AN Inventus igitur a custodibus 5-a. PS Lauda Hierusalem. RP Dum vero. HY Magne pater. VS Gloria et honore. AM Adest dies celebris quo solutus 1-f.

[Ad matutinum] INV Magnus dominus. PS Venite. HY Caeli cives applaudite. Ad primam nocturnam AN Aperuit Augustinus 1-a. PS Beatus vir. AN Insinuavit ergo per litteras 2-a. PS Quare fremuerunt. AN At ille iussit Isaiam prophetam 3-a. PS Domine quid. Ex legenda eius sumantur sex lectiones RP Invenit se Augustinus. RV Nec tu me mutabis. RP Sensit igitur. RV Propter iniquitatem. RP Dum vero. RV Quid autem. In secundo nocturno AN Verumtamen primam huius 4-d. PS Cum invocarem. AN Inde ubi tempus advenit 5-a. PS Verba. AN Nec satiabatur illis diebus 6-a. PS Domine dominus. VS Posuisti domine. RP Itaque avidissime legere coepit. RV Et apparuit ei una. RP Misit ergo. RV Audierat enim quod. RP Volebat enim. RV Displicebat ei. In tertio nocturno AN Flebat igitur uberrime in hymnis et canticis 7-c. PS Domine quis habitabit. AN Voces igitur illae influebant 8-a. PS Domine in virtute. AN Adiunctus inde Nebridio 1-a. PS Domini est terra. EV Homo quidam nobilis RP Vulneraverat. RV Ascendenti a convalle. RP Accepta baptismi. RV Tunc ait illa. RP Verbum dei. RV Testamentum nullum.

Laudes AN Post mortem matris 2-a. AN Comperta autem eius fama beatus 4-a. AN Factus Augustinus presbyter monasterium 6-a. AN Sanctus autem Valerius ordinator 8-a. AN Eodem tempore Fortunatus presbyter Manichaeorum 7-a. HY Magne pater Augustine. VS Iustus ut palma. AB In diebus eius obsessa est civitas Hipponensis 5-b. Ad horas et in secunda vespera [laudes].

[In secunda vespera] Post mortem cum reliquis PS Dixit dominus. HY Magne pater. VS Iustus ut palma. AM Hodie gloriosus pater Augustinus 3-b.

Ad laudes AN Post mortem matris. HY Magne pater. Super Benedictus et super Magnificat dicatur singulis noctibus una antiphona nocturnalis.

Ad primam dicitur AN Comperta, sequentes ad reliquas horas dicantur.

Ad vesperas laudes dicantur. Capitulum de confessoribus. HY Magne pater.

IN OCTAVA SANCTI AUGUSTINI

[Ad vesperas] Praesul sancte *pastor pie. RV Tribulationes cordis. HY Iste confessor. VS Gloria et honore. AM O rex altissime deus mirabilis tibi 1-f. Historia de confessoribus per totum.

[Laudes] AB Augustine pater alme perennis possessor palmae 7-a.

DE DECOLLATIONE SANCTI IOANNIS BAPTISTAE

Beatus Ioannes paschali tempore decollatus fuit, et corpus eius sepelierunt discipuli sui in Sebaste. Caput vero incineratum est Macheronta, quod postea in Aquitaniam devenit. Sed hic nota est quaestio: Cum truncus in alio loco et caput in alio fuerit sepultum, utro illorum dicatur esse sepultus sanctus Ioannes? Non est solutio data. Procedamus ergo. Ubi corpus eius iacebat, multa deus et maxima operabatur miracula. Unde maxima turba christianorum illuc confluebat. Quod videntes gentiles admodum indignati sunt et, quoniam hoc tempore Iulianus apostata regnabat maximus persecutor ecclesiae, ad dedecus christianorum sancti Ioannis fregerunt mauseolum et ossa illius per agros sparserunt. Sed cum christiani illuc quoque venirent et miracula non cessarent, iterum gentiles ossa collegerunt et combusserunt. Sed digitus ille, quo dominum venientem ad Iordanem monstraverat dicens Ecce agnus dei et cetera, comburi non potuit. Multi tamen fideles, qui intererant gentilibus, dum ossa colligerent, quod occultare poterant, reservaverunt. Hoc autem festum de collectione ossium est, ut magistro *Gilberto placuit. Unde debuit dici potius festum collectionis quam festum decollationis. Alii dicunt, quod beata Tecla digitum beati Ioannis, qui comburi non potuit, de ultramarinis partibus afferens in Morianam. Ibi ad honorem beati Ioannis fundavit ecclesiam et hac die dedicata est ecclesia. Statutumque fuit a domino papa, ut haec dies ad honorem beati Ioannis per totum mundum et semper celebris haberetur, et secundum hoc vertitur, quod deberet dici festum dedicationis.

Finita vespera de beato Augustino imponatur antiphona de sancto Ioanne AC Arguebat Herodem Ioannes 1-f.

[Ad matutinum] INV Regem martyrum. HY Deus tuorum. In primo nocturno AN In lege domini 1-a cum reliquis. PS Beatus vir. Sex lectiones sumantur de sermone beati Ioannis episcopi Hodie nobis Ioannis virtus, Herodis feritas. RP Iste sanctus. RP Iustus germinabit. RP Desiderium. In secundo nocturno AN Fili hominum 1-f cum reliquis. RP Misit Herodes. RV Arguebat Herodem. RP Ioannes Baptista. RV Misso Herodes. RP Metuebat. RV Misit Herodes. In tertio nocturno AN Iustus dominus 7-c cum reliquis. EV Audivit Herodes tetrarcha famam. RP Puellae saltanti. RV Misso Herodes. RP In medio carceris. RV Quoniam tu es. RP Accedentes discipuli. RV Misso Herodes. Nonum responsorium iteratur post Gloria patri, quia nec Te deum laudamus nec Gloria in excelsis dicitur nec Ite missa est, nisi sit dominica. Passio eius, quia ante dominicam resurrectionem contigit, absque his festivis laudibus minus festive colitur. Nam ipsa eius passio misit eum ad inferos, quo et alii sancti ante Christum descenderunt, quia nondum plene contigerat salus in Israel. Nativitas eius, quia ab angelo praenuntiata et quia ipsa nativitatem domini praenuntians tantum gaudium praedixit mundo exultans in utero et quia tempore eius regnum caelorum vim patitur, ideo sollemnius celebratur. Laudes infantum depromens carmine. * Centum. Mentem suppone, scripta fultus ratione. Non poteris falli, sin autem iure refelli.

Laudes AN Herodes enim tenuit et ligavit 3-b. AN Puellae saltanti imperavit mater 1-a. AN Domine mi rex da mihi in disco 3. AN Da mihi in disco caput Ioannis 4-a. AN Petit puella caput Ioannis 4-a. HV O nimis felix. VS Iustus ut palma florebit. AB Misso Herodes spiculatore praecepit 1-a.

Laudes ad horas dicantur.

In secunda vespera AN Iucundus homo 1-f cum reliquis. PS Beatus vir . HV O nimis felix. VS Iustus ut palma. AM In medio carceris stabat beatus 1-a.

DE NATIVITATE BEATAE MARIAE

Hoc festum antiquitus non solebat fieri. Quodam tempore vir quidam sanctissimus de nocte orabat. Et dum esset in oratione, audivit angelos in caelis canere. Idem contigit pluribus annis eadem nocte et tantum illa. Tunc ipse fudit orationes ad dominum, quatinus huius rei causa caelitus sibi revelaretur. Et revelatum est ei angelos ita gaudere et sollemnizare in caelis, quoniam tali nocte nata est beata virgo Maria. Ille igitur, quod audierat, domino papae narravit. Qui cum audiret eum virum esse sanctissimum et magnae auctoritatis, credens esse verum, quod asserebat, instituit, ut per totum mundum hoc festum celebraretur. Et non habet hoc festum ieiunium vel octavas institutionis, potest tamen habere devotionis. Huius vero festi octavam beatus Eberhardus sanctae Iuvavensis ecclesiae archiepiscopus observare instituit in synodo, quam Ratisbonae suffraganeis suis assistentibus habuit anno incarnationis dominicae millesimo centesimo quinquagesimo quintas decimas kalendas novembris. Et legitur in hoc festo evangelium, scilicet Liber generationis Iesu Christi, ubi de genealogia Christi agitur. Sed quaeritur, quare potius computetur ibi generatio Ioseph quam beatae Mariae, cum Christus non sit filius Ioseph. Responsio haec est: In veteri testamento potius solet fieri computatio per viros quam per feminas, et Ioseph et beata Maria erant de eadem tribu, et quia Christus se maluit vocari filium fabri, quoniam mater sua lapidaretur. Revera filius Ioseph fabri fuit, non illius Nazarei, sed Fabri, qui fabricatus est auroram et solem.

Ad vesperam [S]ancta Maria virgo 8-a. PS Laudate pueri. AN Omnium rerum 8-a. PS Laudate dominum. AN Descendi in hortum nucum 7-a. PS Lauda anima. AN Anima mea liquefacta 7-a. PS Laudate dominum quoniam. AN Tota pulchra es amica mea 4-a. PS Lauda Hierusalem. RP Felix namque. HY Gaude visceribus. VS Ave Maria. AM *[A]dest namque nativitas 4-a.

Ad completorium CP Multae filiae congregaverunt. HY Fit porta. AD Glorificamus te dei genitrix. Preces usque Sacerdotes tui, similiter et ad primam. Dicaturque oratio de festo usque ad octavam.

[Ad matutinum] INV Ave Maria gratia plena. PS Venite. HY Ave maris stella. In primo nocturno AN Ecce tu pulchra es amica 1-a. PS Domine dominus. AN Sicut lilium inter spinas 2-a. PS Caeli. AN Favus distillans labia tua 3-a. PS Domini est terra. VS Specie tua. Legantur sex lectiones de canticis canticorum Osculetur me osculo. Hodie nata est. RV Beatissimae virginis. RP Beatissimae virginis. RV Hodie nata est. RP Gloriosae virginis. RV Beatissimae virginis. In secundo nocturno AN Emissiones tuae 4-a. PS Eructavit. AN Fons hortorum puteus 5-a. PS Deus noster refugium. AN Veniat dilectus meus 6-a. PS Fundamenta. VS Diffusa est gratia. RP Diem festum praecelsae. RV Nativitatem hodiernam. RP Corde et animo. RV Cum iucunditate. RP Regali ex progenie. RV Corde et animo. In tertio nocturno AN Veni in hortum 7-d. PS Cantate i. AN Comedi favum cum melle 8-a. PS Dominus regnavit. AN Talis est dilectus meus 6-a. PS Cantate ii. RP Nativitas gloriosae. RV Gloriosae virginis. RP Nativitas tua. RV Ave Maria gratia. RP Felix namque es. RV Ora pro populo interveni. RP Stirps Iesse. RV Virgo dei genitrix. RP Solem iustitiae. RV Cernere divinum. RP Ad nutum. RV Ut vitium virtus.

Laudes AN Nativitas gloriosae 8-a. AN Nativitas est hodie sanctae Mariae virginis 7-c. AN Regali ex progenie exorta refulget 6-a. AN Corde et animo Christo canamus gloriam 8-a. AN Cum iucundidate nativitatem 7-c. HY Fit porta. VS Adiuvabit eam. AB Nativitatem hodiernam perpetuae 8-a.

Ad primam AN Nativitas tua 1-a. CP Ego sapientia.

Ad tertiam AN Beatissimae virginis Mariae 8-a.

Ad processionem RP Hodie nata est et alia huic festivitati congrua. Ad stationem ut in assumptione eius. In reditu RPP Felix namque es sacra.

Officium missae per omnia servetur per totam ebdomadam, ut supra notatum est.

Ad sextam AN Regali ex progenie Maria 6-a.

Ad nonam AN Hodie nata est beata 3.

In secunda vespera AN Nativitas gloriosae. PS Dixit dominus cum reliquis. Haec vespera per octavam cantabitur. HY O sancta mundi. VS Ave Maria gratia plena singulis noctibus ad vesperam. AM Quando nata est virgo sacratissima 3-a.

INFRA OCTAVAM [NATIVITATIS BEATAE MARIAE]

[Ad matutinum] INV Ave Maria. HY Ave maris stella. Super nocturnos antiphonae assumptae de sancta nocte, eritque prima AN Emissiones tuae 4-a cum reliquis singulis noctibus una. Similiter fiat de matutinalibus laudibus, et lectiones de historia Iob legantur. Porro antiphonas de assumptione sanctae Mariae assume tam ad matutinum quam ad vesperas.

DE EXALTATIONE SANCTAE CRUCIS

Exaltatio sanctae crucis non adeo generaliter et sollemniter celebratur. Et hoc fortasse ideo, quia nullum inde tam speciale institutum ut de inventione reperitur. Hac die visum est Eraclio signum sanctae crucis exaltatum in caelo. Hac etiam die in palatio Lateranensi salutant crucem domini a Sergio papa in sacrario sancti Petri inventam et scandalia domini.

Ad vesperam super psalmos feriales AN Propter lignum servi facti sumuset per 8-a. RP O crux gloriosa . HY Salve crux sancta. VS Hoc signum crucis. AM O crux splendidior cunctis astris 1-f.

[Ad matutinum] INV Regem crucifixum dominum. HY Salve crux sancta. Ad primam nocturnam AN Ecce crucem domini 1-a. PS Domine dominus. AN Per signum crucis de inimicis 1-a. PS Conserva. AN Salvator mundi salva 7-a. PS Domine in virtute. VS Omnis terra. Lectiones de sermone Audivimus apostolum dicentem. Det vobis deus. RP Dulce lignum. RP Hoc signum. RP O crux benedicta. In secunda nocturna AN Adoramus te Christe 1-f. PS Domini est terra. AN Dulce lignum dulces 1-a. PS Magnus dominus. AN Adoremus crucis 4-a. PS Iubilate deo. VS Dicite in gentibus. RP Crux fidelis. RP Crux benedicta. RP Adoramus te. Ad tertiam nocturnam AN Tuam crucem adoramus domine tuam 8-a. PS Cantate i. AN Propter lignum servi 8-a. PS Dominus regnavit exultet. AN Sanctifica nos domine 4-a. PS Cantate ii. VS Adoramus te Christe. EV Ego si exaltatus fuero a terra. RP Salus omnium. RV Salus nostra. RP Tuam crucem. RV O crux admirabilis. RP O crux gloriosa.

Laudes AN O magnum pietatis opus mors 7-c. AN Salva nos Christe salvator per virtutem 3. AN O crux admirabilis evacuatio vulneris 1-b. AN Nos autem gloriari oportet in cruce 7-c. AN Crux benedicta nitet dominus 8. Originale crimen. VS Mihi autem absit gloriari. AB Super omnia ligna 1-f. Ad horas laudes dicantur.

Ad tertiam RB Omnis terra. RV Psalmum dicat. VS Adoramus te Christe.

Ad sextam RB Adoramus te Christe. RV Qui*a per crucem tuam redemisti. VS Mihi autem.

Ad nonam RB Mihi autem. RV Nisi in cruce domini. VS Hoc signum crucis.

IN OCTAVA [NATIVITATIS]SANCTAE MARIAE

Ad vesperam AN Nativitas gloriosae. RP Felix namque. HY Gaude visceribus. VS Ave Maria gratia plena. AM Nativitas tua. Finita oratione de sancta Maria imponatur antiphona de sancta cruce AC Sanctifica nos domine.

Matutinale officium cantetur per omnia ut in sancta nocte. Legantur autem sex lectiones de sermone beati Augustini Adest nobis dilectissimi optata dies.

DE SANCTO LAMBERTO MARTYRE

AN Magna vox laude sonora te decet 1-f.

DE IEIUNIO [MENSIS SEPTEMBRIS]

Ieiunium autumnale iuxta statuta sanctorum patrum Leonis, Gelasii et reliquorum in septimo mense debemus celebrare, quod tamen nec statuta sanctorum patrum alicui septimanae tam specialiter ut reliqua ieiunia videntur assignare. Est autem ecclesiastica consuetudo, ut in tertio sabbato septembris ieiunetur, quae utique et nobis debet sufficere, praesertim cum apostolicis institutis nusquam videtur contraire. De genuum flexione, qualiter fieri debeatur, require in hiemali ieiunio. In autumnali * autem ieiunio omnia, ut instituta sunt, observamus.

FERIA QUARTA [QUATTUOR TEMPORUM]

[Ad missam] In feria quarta officium Exultate deo. GR Quis sicut dominus. GR Tribulationes. OF Meditabar. CO Comedite cum lectionibus Ecce dies venient. Congregatus est. EV Respondens unus.

FERIA SEXTA [QUATTUOR TEMPORUM]

[Ad missam] Laetetur cor quaerentium. EP Convertere. GR Convertere. EV Rogabat Iesum. OF Benedic. CO Aufer a me. Quae omnia ad invicem magnam habent concordiam.

SABBATO DUODECIM LECTIONUM

[Ad missam] Venite adoremus. EPP Decimo die. Quinto decimo. EPP Domine deus patrum. EPP Factum est. Gradualia vero eadem, quae in ieiunio vernali, quae, si apud diversos diverse assumantur, in quam pluribus tamen libris ita inveniuntur. GR Protector noster. GR Propitius esto. GR Dirigatur. GR Salvum fac populum, quae et in autumnali ieiunio ut in vernali ordinantur, nisi quod in autumnali GR Protector post graduale Propitius canitur. Et hoc utique concordia officiorum exigere videtur. Nam in vernali prima EPP Respice domine de sanctuario optime competit graduali Protector, a quo subsequens oratio initiatur Protector. Secundae autem lectioni GR Propitius non incongrue aptatur. Nam quod in lectione de corporali liberatione populo Israel promittitur, hoc sancta ecclesia in graduali spiritaliter nobis adimpleri supplicatur, ne gentes daemonum nobis praevaleant, sicut nec gentes paganorum illis praevaluerunt. EV Arborem fici. OF Domine deus salutis. CO Mense septimo.

[COMMENTARIUS]

In autumnali *ieiunio autem GR Propitius praeponitur, quia et hoc magis primae lectioni convenit, quae nobis diem propitiationis et, ut nobis deus propitietur, praescribit. Secundae vero lectioni GR Protector magis competit, quae filios Israel septem diebus sub protectione umbraculorum annuatim sollemnizare praecepit. Tertium autem GR Dirigatur tertiae lectioni in utroque ieiunio optime congruit, quia et in vernali Ionathas, et in autumnali Micheas orationes suas ad dominum pro populo dei dirigunt. Similiter quartum GR Salvum fac populum quartae lectioni competit utrimque. Nam in vernali pro salute populi supplicatur, quae in autumnali populo promittitur, si tamen a veritate non discesserit. Satis ergo congruum videtur, ut et nos eorum librorum traditionem sequamur, quia eadem gradualia vernali et autumnali ieiunio pariter ascribunt. Nam cum lectionibus utriusque ieiunii magnam habent concordiam, ut praelibavimus, quam potissimum in dispositione officiorum nos attendere sancti patres docuerunt. In ieiunio septembri hoc observandum , ut semper ebdomada septembri circa festum sancti Lamberti agatur, vel ante conceptionem vel in *conceptione sancti Ioannis Baptistae, quae est octavas kalendas octobris, peragatur. Si conceptio sancti Ioannis in sabbato evenerit, in ipso sabbato finietur ieiunium, ultra non descendet. Et si in eo festa aliqua evenerint, tamen in suo celebretur ieiunium.

[DE SANCTO MATTHAEO]

De sancto Matthaeo hoc tantum dicimus, quod levita fuit et ideo magis in lege doctus. Inde est, quod profunde significationis oppositiones contra suos hostes fecit, quoniam hebraeus erat, et ideo scripsit Hebraeis hebraice evangelium. Postea liber eius translatus fuit in graecum, deinde in latinum. Praedicavit autem sub Gaio Caligula, qui dictus est sic, quia *caligine coopertus fuit, quando natus est. Natus est enim in expeditione et fuit imperator. Ioannes scripsit sub Nerone, Marcus sub Nerone. De Luca non est certum, dicunt enim quidam, quod sub Nerone. Hoc nomen Matthaeus, ut dicit Beda in orthographia sua, per duo t scribitur.

Ad vesperas super psalmos Estote fortes in bello 1-c. RP Qui sunt hi qui. RV Dorsa eorum. HY Exultet caelum. VS In omnem terram. AM Ecce ego Ioannes vidi ostium 1-f.

[Ad matutinum] Lectiones sex assumantur de sermone Sancta quattuor animalia. EV Vidit Iesus hominem sedentem.

Matutinale officium ut de apostolis.

[COMMENTARIUS]

Vigilia huius festi, si evenerit in quamlibet diem ieiunii quattuor temporum, de ieiunio post sextam *missa dicatur, in qua commemoratio de vigilia tantum per collectam habeatur. Similiter observandum de festo, ut de eo post tertiam, de ieiunio autem post sextam cantetur. Eadem observantia erit de festis sanctorum Lamberti et Mauritii.

DE FESTO SANCTI MAURITII ET SOCIORUM EIUS ET THEBAEA LEGIONE

Multae sunt Thebae: Alia est in Aegypto, de qua fuit Mauritius et inde Thebaei, alia est in Graeca, unde Thebani, alia est in Iudaea, unde Thebites. Isti vero, qui cum Mauritio passi sunt, erant de Thebis Aegyptiorum. Cum enim Galli exercuissent exercitum suum in Romanos, dux Aegypti collegit exercitum, in quo fuit beatus, qui sub se habuit legionem, in qua sunt sex milia et sexcenti et sexaginta sex. Cum ergo essent in exercitu, tyrannus voluit eos cogere ad adorandum idola. Qui noluerunt. Propterea decimam partem accepit tyrannus et interfecit. Videns autem sanctus Mauritius convertit sermonem ad socios orans, ut viriliter starent, et sic ab eo confortati passi sunt martyrium. Isti autem priusquam Romam venissent, baptizati sunt.

[Ad vesperas] Dicta oratione de sancto Matthaeo imponatur antiphona de sancto Mauritio AN O vere sancti milites Thebaei fortes 1-f.

Laudes AN Sanctus Mauritius legionem 8-a. AN Sancta legio Agaunensium martyrum 3. AN Ecce factus est sacer ille Agaunensium 5-b. AN Pretiosa sunt Thebaeorum martyrum 3-a. AN Sanctorum corpora sacri sanguinis 7-a. AB Triumphabant sancti martyres 1-f.

In secunda vespera Virgam virtutis 8-c cum reliquis. PS Dixit dominus. HY Rex gloriose. AM Flagrabat in beatissimis 1-f.

IN DEDICATIONE ECCLESIAE

[Ad vesperas] Sanctificavit dominus 1-a. PS Laudate pueri. RP Terribilis est. HY Urbs beata Hierusalem. VS Haec est domus domini. AM O quam metuendus est iste locus 6-a. Finita oratione fiat processio in cryptam cum RPP Sint lumbi. RV Vigilate ergo. Quo finito sequitur MA Magnificat cum antiphona AM Iste homo ab 4-a. Postea dicatur antiphona de sanctis Chunialdo et Gislario confessoribus. AC Fulgebunt iusti. Ibique vespera finiatur.

Ad completorium Fundamentum aliud nemo potest ponere. HY Hoc in templo summe deus cum sequentibus duobus versibus. AD Tu domine universorum 4-d.

[Ad matutinum] INV Fidei sanctae. PS Venite. HY Urbs beata usque Angulare fundamentum. In primo nocturno AN Tollite portas principes 3. PS Domini est. AN Erit mihi dominus 4-b. PS Deus noster. AN Aedificavit Moyses altare 6-a. PS Magnus dominus. VS Domine dilexi. Sollemnitates seu dedicationes ecclesiarum vel templi non a novo, sed a veteri testamento initium acceperunt. Nam – ut praetermittamus, quod Iacob in Bethel vidit in somnis scalam, cuius summitas caelos tangebat, et angelos dei descendentes et ascendentes, lapidem erexit in titulum fundens oleum desuper pavensque ait Quam terribilis est locus iste. Non est hic aliud nisi domus dei. – legimus, quod praecipiente domino Moyses sanctus tabernaculum fecit cum omnibus utensilibus suis, secundum quod ei in monte monstratum est, unxit. In hac unctione *non aliud intellegitur, nisi sanctificavit aut dedicavit, ut sequentia ibi declarant, ubi singuli duces singularum tribuum munera ibi scripta in die dedicationis domino obtulerunt. Similiter et Salomon, postquam templum domino aedificavit, dedicationem eius diebus octo celebravit. Pari modo sic legitur in libro Machabaeorum tam primo quam secundo: Templum, quod a gentibus prophanatum fuerat, cum in statum pristinum restituissent, dedicaverunt, ipsamque dedicationem sollemnem esse per singulos annos instituerunt. Nos quoque per singulos annos in novo testamento haec imitantes sollemnes dies habemus ecclesiarum nostrarum. Igitur sciendum est, quicquid in manufactis templis sive aedificatione sive dedicatione agitur, totum in nobis spirituali aedificatione completur. Dicit enim apostolus Vos estis templum dei vivi. Quod si plenius scire volueris, sermones sanctorum patrum de dedicatione scriptos lege et agnoscere poteris. Nos enim eis scripsimus, qui de paucis sciunt multa colligere. Lectio prima Recte festa ecclesiae colunt qui se ecclesiae filios esse cognoscunt. In dedicatione templi. RV Obtulerunt sacrificium. RP Fundata est domus. RV Venientes autem. RP Sancti*ficavit. RV Domus mea. In secundo nocturno AN Non est hic 7-c. PS Quam dilecta. AN Vidit Iacob scalam summitas 7-a. PS Fundamenta. AN Erexit Iacob lapidem in 7-a. PS Domine deus salutis. VS Suscepimus deus. RP Benedic domine domum. RV Audi domine preces quas. RP Adduxisti sanctos. RV Altaria tua domine. RP Terribilis. RV Cumque evigilasset. In tertio nocturno AN Qui habitat 8-a. Psalmum ipsum. AN Templum domini sanctum est 1-a. PS Cantate i. AN Benedicta gloria domini 7-a. PS Dominus regnavit irascantur. VS Beati qui habitant. EV Egressus Iesus perambulabat Iericho. RP Mane surgens. RV Cum evigilasset. RP O quam. RV Domum istam. RP Vidi civitatem. RV Et ait qui sedebat. RP Visita quaesumus. RV Benedic domine. RP Benedic. RV Conserva domine.

Laudes AN Domum tuam domine 7-a. AN Domus mea domus orationis vocabitur 1-f. AN Haec est domus domini firmiter 1-a. AN Bene fundata est domus domini supra 8-f. AN Lapides pretiosi omnes muri tui et 1-a. HY Angulare fundamentum. VS Domum tuam domine AM Mane surgens Iacob erigebat 4-a. *De sancto Ruperto dicatur antiphona AC Serve bone et fidelis. De sanctis Chunialdo et Gislario AC Corpora sanctorum in pace.

Ad primam AN Benedictus es in templo sancto gloriae 1-a. CP Dei enim sumus adiutores.

Ad tertiam AN Domus mea domus 1-f. RB Domine dilexi. RV Et locum habitationis. VS Suscepimus deus.

Ad processionem RPP Benedic domine. Ad stationem RPP Salve nobilis vel AP Tota pulchra. In reditu RPP Vidi civitatem.

Ad sextam AN Haec est domus domini 1-a. RB Suscepimus deus. RV In medio templi. VS Beati qui habitant.

Ad nonam AN Lapides pretiosi 1-a. RB Beati qui habitant. RV In saecula saeculorum laudabunt te. VS Haec est domus domini.

In secunda vespera AN Vota mea domino reddam 3. PS Credidi. AN In domum domini 4-c. PS Laetatus sum. AN Nisi tu domine servabis 1-b. PS Nisi dominus. AN In conspectu angelorum 5-a. PS Confitebor. AN Quoniam confortavi t 8-c. PS Lauda Hierusalem. RP Visita *quaesumus domine. HY Christe cunctorum. VS Haec est domus domini. AM Zachaee festinans descende quia hodie 8-c. Dicta oratione de festo dedicationis imponatur antiphona de sancto Ruperto. AC O quam miranda est potentia.

DE TRANSLATIONE BEATI RUPERTI

Qualiter beatus Virgilius a beato Ruperto octavus ad sedem *Iuvavensem *Helfenburg accesserit, templumque ubi nunc principalis ecclesia aedificaverit atque dedicaverit, octavo anno incepti operis et beatum Rupertum a loco, ubi per centum quadraginta annos quieverat, illuc transtulerit, si quis plenius nosse voluerit, in gestis beati Virgilii invenire potest, ubi sic scriptum est: Temporibus Otilonis ducis Bavariorum, quia cum tota Norica provincia subiectus fuit Pipino regi Francorum, Salzburgensis ecclesia, quae antiquo vocabulo a iuvando dicta fuit Iuvavia, proprio carebat episcopo, sed rex Pipinus princeps per omnia christianissimus ad incrementum ecclesiae dei non modico suspirans desiderio episcopatum Salzburgensem pro debito regiae magnificentiae sancto concessit Virgilio eumque praenominato duci Noricorum utpote amico carissimo transmisit summo cum honore excipiendum. Anno dominicae incarnationis septingentesimo sexagesimo quarto Virgilius a Stephano papa secundo et a Pipino rege Francorum ad Iuvavensem mittitur. Vir itaque domini dissimulata ordinatione ferme duorum annorum spatiis habuit secum laboris et coronae participem episcopum comitantem de patria nomine Dobda ad persolvendum episcopale officium. Postea ad instantiam populi nec non assidua coepiscoporum suorum exhortatione inductus ab ipsis unctionem episcopalem suscipere consensit, ordinatusque est anno nativitatis domini septingentesimo sexagesimo septimo septimas decimas kalendas iulii. Deinde prout commissae dispensationis auctoritas exigebat, quod ore die noctuque docuit, operis exhibitione implere non cessavit in vigiliis, in ieiuniis et in caritate demum non ficta. Ea etiam, quae ad exterioris pertinebant utilitatem provisionis, tanto sollertius studuit promovere, quanto status Salzburgensis ecclesiae, tunc nuper initiatus et exiguus, postea deo cooperante, ut liquido apparet, religione et possessionibus famosissimus id expostulare videbatur. Quippe eodem anno, quo consecratus est, coepit fabricam monasterii. Immenso opere et egregia dispositione a fundamento construxit, corpusque beatissimi Ruperti, quod post obitum suum in ecclesia beati Petri principis apostolorum requievit, una cum sede episcopali, quae in praetaxata ecclesia similiter per aliquot annos ex*tisiterat, divina commonitus inspiratione transtulit anno domini septingentesimo septuagesimo quarto in eum locum, in quo usque ad praesentia tempora. perdurat. *

[Ad matutinum] INV Confessorum regem adoremus. HY Iste confessor domini sacratus. Sobrius castus fuit et quietus vita dum praesens vegetavit eius corporis artus. Iste versus in omnibus festis translationum de confessoribus ita cantandus est. In primo nocturno AN Beatus vir 3-a cum reliquis. Sex lectiones assumantur de sermone Fulgentii episcopi Dominicus sermo. Euge serve bone. RP Ecce sacerdos magnus. RP Servus meus es tu. In secundo nocturno AN Invocantem 1-f. PS Cum invocarem cum reliquis. RP Iste est qui ante. RP Iustum deduxit. RP Beatus Rupertus. In tertio nocturno AN Domine iste 8-c. PS Domine quis habitabit cum reliquis. EV Sint lumbi vestri. RP Sint lumbi. RP Summe dei praesul. RP O pastor apostolice

Laudes AN Ecce sacerdos * 7 cum reliquis. HY Macte summe confessorum. AB O per omnia 8-a. Ad horas et ad secundam vesperam laudes dicantur.

[Ad vesperas] HY Macte summe confessorum. AM Iustum deduxit.

COSMAE ET DAMIANI

[Ad vesperas] Cosmas et Damianus *Anthimus 8-a.

DE SANCTO MICHAELE

Festum angelorum, quod hoc tempore colitur, est dedicationis, quando eis basilicae dedicatae sunt, quia hoc omnium angelorum festum agitur. In festo autem sancti Michaelis, cum de angelis omnibus agitur, solus Michael nominatur, quia praeest paradiso ad animas suscipiendas constitutus princeps, et quia ipse apparuit in Gargano monte. Unde quia ipse elegit sibi locum in edito, fere ubique terrarum sibi in edito loco basilica constituitur. Sanctis vero quia hominibus et terrenis in imo templa dedicantur. Dicunt autem quidam, quod in ordine quolibet tot sunt legiones, quot sunt legionis unitates. Certum est autem, quod plures sunt legiones quam ordines. Unde dominus dixit Petro: Nescis, quod si rogavero patrem meum, mittet mihi *plusquam duodecim legiones angelorum? Dicit autem Haimo, quod, si quis posset videre * spirituales creaturas, videret eas ebullire in aere sicut mini mas atomos in solis splendore. Quod Michael dicitur pugnasse contra draconem, allegorice est intellegendum: Michael, id est Christus. Alii dicunt historice esse intellegendum, quia scilicet ministerio Michaelis et angelorum eius depulsus est diabolus. Describitur in ecclesia, id est depingitur, propter laicos. Quaeriturque, utrum Michael sit nomen unius angeli an plurium. Dicunt quidam, quod unius, alii dicunt, quod, quando aliquis angelorum mittitur ad aliquid magnum et mirabile faciendum, Michael nuncupatur. Certum est autem, quod ille, qui missus est in Aegyptum et fecit illas famosas pla gas et mare Rubrum divisit, Michael fuit. Sciendum est, quod hoc festum angelorum ascribitur dedicationi et idcirco tam in eo quam in omnibus dedicationibus ecclesiarum Gloria in excelsis et Credo in unum deum festive decantari debere.

Ad vesperas AN Omnes fideles Christi 7-c. PS Laudate pueri. RP Te sanctum dominum. RV Cherubim. HY Christe sanctorum decus. VS In conspectu angelorum. AM Dum sacrum mysterium 8-a.

[Ad matutinum] INV Angelorum regi. PS Venite. HY Christe sanctorum decus angelorum. Ad primam nocturnam AN Introibo in domum tuam 4-b. PS Verba. AN Stetit angelus iuxta aram 4-b. PS Domine dominus. AN Data sunt ei incensa multa 8-a. PS In domino. VS Stetit angelus. Assumantur sex lectiones ex homilia beati Gregorii, ubi loquitur de decem dragmis, quas habuit mulier, ubi sic incipit: Angelorum et hominum naturam ad. RP Factum est silentium. RV Milia milium. RP Stetit angelus. RV In conspectu angelorum. RP In conspectu gentium. RV Stetit angelus. [In secundo nocturno] AN Ascendit fumus 4-a. PS Domine quis habitabit. AN Michael archangelus venit 2-a. PS Caeli enarrant. AN Michael praepositus paradisi 7-d. PS Domini est terra. VS In conspectu angelorum. RP In conspectu angelorum psallam. RV Super misericordiam. RP Hic est Michael. RV Angeli archangeli. RP Venit Michael. RV Emitte domine. In tertio nocturno AN Laudemus dominum quem laudant angeli 2-a. PS Domine refugium. AN Archangele dei Michael 2-a. PS Benedic i. AN Gloriosus apparuisti in conspectu 4-b. PS Benedic ii. VS Adorate dominum. EV Accesserunt discipuli ad Iesum. RP In tempore illo. RV In diebus illis salvabitur. RP Numquid scis. RV Daniel vir desideriorum. RP Fidelis sermo. RV Gaudent angeli.

Laudes AN Dum proeliaretur Michael 7-a. AN Dum committeret bellum draco 1-f. AN Archangele Michael constitui te 8-a. AN Angeli domini dominum benedicite 8-a. AN Angeli archangeli throni et dominationes 7-c. HY Tibi Christe splendor. VS Benedicite domino. AB Factum est silentium in caelo 8-c.

Ad primam AN Angelus archangelus Michael 7-c.

Ad tertiam AN Michael Gabriel cherubim 8-c. RB Stetit angelus iuxta. RV Habens turibulum. VS In conspectu angelorum.

[Ad processionem] Si hoc festum venerit in dominicam, ad processionem cantetur RPP Benedic. In reditu RPP Te sanctum dominum vel RPP Fidelis sermo.

Ad sextam AN Dum proelia*retur Michael 7-a. RB In conspectu angelorum. RV Et adorabo. VS Benedicite domino.

Ad nonam AN Dum committeret 1-f. RB Benedicite domino omnes. RV Potentes virtute facientes. VS Adorate dominum.

In secunda vespera AN Dum proeliaretur 7-a. PS Credidi propter. AN Dum committeret 1-f. PS Laetatus sum. AN Archangele Michael 8-a. PS Nisi dominus aedificaverit. AN Angelus archangelus 7-c. PS Confitebor. AN Data est potestas 7-a. PS Lauda Hierusalem. HY Tibi Christe. VS In conspectu angelorum. AM Michael Gabriel Raphael summi 4-a. AE Consurgat quaesumus domine 3-a. AE Archangele Christi per gratiam quam 1-a. Psalmi in secunda vespera positi ideo cantantur de angelis, quia dedicatio est.

DE SANCTO DIONYSIO ET SOCIORUM

[Ad vesperas] AM Adest namque beati Dionysii sacratissima dies 1-f.

Laudes AN Hi sancti viri a beati 1-a. AN In hac ergo fidei constantia permanentes 6-a. AN Tali namque apud dominum meruerun t 1-a. AN Beata nimium et deo nostro grata 8-a. AN Eligunt tetris *Sequanae profundisque 8-a. HY Rex gloriose. VS Iustorum animae. AB Et facta est comes multitudo caelestis 4-a. Ad horas dicantur laudes.

In secunda vespera AN Virgam virtutis 8. PS Dixit dominus cum reliquis. AM In hoc ergo loco experiuntur 1.

DE SANCTO LUCA EVANGELISTA

Beatus Lucas Syrus natione fuit Antiochenus patriarcha et praedicavit in Bethania et ibi sua morte, non martyrio vitam finivit, sicut et beatus Ioannes evangelista. Vixit autem septuaginta annis et duo volumina composuit, evangelia et Actus apostolorum. Iste discipulus fuit beati Pauli, a quo didicit, quod docuit, sicut et beatus Marcus a beato Petro. In prologo tamen evangelii invenitur, quod ipse didicit a quibusdam, qui a principio fuerunt cum domino. Sed beatus Paulus non a principio fuit cum eo. Ergo quaedam didicit de beato Paulo, quaedam ab aliis, sed a beato Paulo maxime est edoctus.

[Ad vesperas] RP Qui sunt hi. AM Ecce ego Ioannes 1-f.

Matutinale officium per omnia ut de apostolis. INV Regem apostolorum dominum. PS Venite. Lectiones de evangelistis: Per sanctum prophetiae spiritum pennata animalia subtiliter describuntur. EV Designavit dominus et alios septuaginta duos.

DE UNDECIM MILIBUS VIRGINIBUS

[Ad vesperas] AN Simile est regnum caelorum 4-d. PS Laudate pueri. RP Audivi. HY Iesu corona virginum. VS Laetamini. AM Istae sunt prudentes virgines 8-a.

[Ad matutinum] INV Regem regum. HY Iesu corona. [In primo nocturno] AN Insignes sponsae Christi 1-a. PS Beatus. AN Ipsae vero integritatem 8-a. PS Quare fremuerunt. AN Quarum mentium inhabitator 2-a. PS Cum invocarem. VS Laetamini in domino. Assumantur lectiones sex de legenda passionis earum. RP Feliciter virgines. RV Beatae de proelio. RP Has virgines. RV Nomen ergo sempiternum. RP Innumerabilis. RV Ecce florentem. In secundo nocturno AN Sacratissima virginitas 4-d. PS Verba. AN Igitur dum nimis hanc dilexit 5-a. PS Domine dominus. AN Una etenim fides sanctas 6-a. PS Domine quis. VS Exultent iusti. RP Simile est regnum RV Surrexerunt omnes. RP Quinque prudentes. Tunc surrexerunt. RP Media nocte. Fatuae autem non. In tertio nocturno AN Hae sunt quae non nubunt neque nubentur 7-a. PS Conserva me. AN Ideo laudabilis virginitas 8-a. PS Domini est terra. AN Merito laudantur quae 1-d. PS Beati quorum. VS Iusti autem. In perpetuum. EV Simile est regnum caelorum decem virginibus. RP Audivi vocem. Media autem. RP Offerentur. Quia concupivit. RP Isti sunt sancti. Tradiderunt corpora.

Laudes AN In choro sanctorum iugiter 2-a. AN Inter quos undena virginum 1-f. AN Quae divino nutu a partibus orientis 2-a. AN Benedicamus ergo deum caelorum 4-a. AN Clematius igitur vir clarissimus 8-a. Capitula dicantur de martyribus tam ad primam vesperam quam ad matutinas et secundam vesperam. HY Rex gloriose. VS Iustorum animae. AM O beata virginum corpora quae Christi confessione 1-a. Ad horas cantentur laudes.

In secunda vespera AN Virgam virtutis 8-c. PS Dixit dominus cum reliquis. Rex gloriose. VS Iustorum animae. AM Gaudent in caelis animae sanctorum 6-a.

DE FESTIVITATE APOSTOLORUM *SIMONIS ET *IUDAE

Iacobus, Simon, Iudas, qui et Thaddaeus, Ioseph Bar*sabas, qui et Iustus cognominatus est, ne propter iniustitiam ab apostolatu fuisse reprobatus credatur, fratres fuerunt. Inter hos quoque, Ioseph Barsabam et Matthiam, sortes * iactatae fuerunt. Et dicitur ille, scilicet Iacobus, frater domini, quoniam omnes cognati hebraeo idiomate vocantur fratres, et quia ei simillimus fuit. Et Ioseph cognatus dicitur, vel quia pater putativus erat vel quia cognatus ex parte matris, scilicet beatae Mariae. Et de Simone dicitur, quod crucifixus mortuus est. Iste Simon prius praedicavit in Aegypto, postea venit Hierusalem et fuit ibi episcopus post beatum Iacobum apostolum minorem, qui dictus frater domini et crucifixus est etiam ibi. Vixit autem centum duodecim annis et suscitavit, antequam moreretur, quadraginta mortuos. Unde in eius legenda invenitur: Quater denos mortuos fluctibus mersos humanae vitae reddidit usibus. Filium hospitis sui mersum fluctibus suscitavit et gratia illius multos. Mortuus est autem in Bothoro, non in pastophoro, ut volunt quidam. Est autem pastophorium porticus templi, in quo iacebant custodes templi. Iudas autem praedicavit apud Persas et Medos et mortuus est apud Armenos. Anna et Hismeria *vel Hismeria sorores fuerunt, et de Hismeria nata est Elisabeth, et accepit eam Zacharias, ex qua natus est beatus Ioannes Baptista. Anna accepit Ioachim, et inde nata est mater domini et etiam aliae duae Mariae, matres Iacoborum. Mortuo Ioachim Cleopa, frater Ioseph, viri Mariae, Annam duxit et genuit ex ea Mariam, quae nupsit Alphaeo, qui genuit ex ea Iacobum, Ioseph, Barsabam, Simonem et Iudam. Mortuo Alphaeo Salome duxit Annam et genuit ex ea Mariam, quae nupsit Zebedaeo. Qui genuit ex ea Iacobum, qui dictus est maior, et Ioannem evangelistam. Unde sunt isti versus: Tres tribus Anna viris fertur peperisse Marias. Quae nupsere viris Ioseph, Alphaeo, Zebedaeo. Iacobus minor dicitur ad differentiam maioris et dicitur frater domini, quia nepos fuit putativi patris domini. Quattuor autem modis in divina scriptura dicuntur fratres : natura, gente, cognatione, affinitate. Natura, ut Iacob et Esau, gente, ut omnes Iudaei – unde in Deuteronomio: Si emeris fratrem tuum qui est Hebraeus. Iterum dicitur: Constitue unum de fratribus tuis super te principem, quem dominus elegerit–, cognatione, ut qui sunt de una familia, ut Laban dicitur frater Iacob, affinitate, ut omnes christiani, et iterum: Ecce quam bonum et quam iucundum et cetera, et alibi: Vade dic fratribus meis. De Iacobis binis non ambigat ammodo quivis. Hic satus Alphaeo fuit, alter et a Zebedaeo. Quem prior audisti, fratrem memor assere Christi. Hierusalem primum legimus, quem sede potitum. Vulgo sollemnis maii solet esse kalendis. Ultimus ast ille frater fuit Apocalistae. Gelaciaeque solum se gaudet habere colonum. Natalemque sui colis a pede septima iulii.

Ad matutinum assume sex lectiones ex homilia evangelii Haec mando vobis ab eo loco, ubi scriptum est Iudaei persecuti sunt Christum, quod evidentissime indicat evangelium.

DE VIGILIA [OMNIUM SANCTORUM]

In vigilia omnium sanctorum ad matutinum et ad missam legitur evangelium Descendens Iesus de monte.

DE FESTIVITATE OMNIUM SANCTORUM

Quare hoc festum institutum fuerit et quare in hoc tempore fiat, dicendum est, cum in eo celebrari debuerit loco, ubi scriptum est Mariae ad martyres. Cum singula idola romanorum non possent habere templum Romae, fecerunt unum templum Romani omnibus idolis, quod dictum est Pantheon. Illud impetravit dari ecclesiae Christi Bonifatius papa a Phoca Caesare Constantinopolitano imperatore, qui praeerat Romanis, ut legitur in praefatione omnium sanctorum, et illud eiectis idolis et omnium idolorum spurcitia dedicavit ad honorem beatae Mariae et omnium martyrum. Non enim tunc fiebant festa confessorum. Et statuit, ut singulis annis celebraretur illa die festum martyrum, sicut in kalendis maii festum apostolorum. Sed quia in illo mense non est tanta copia victualium ut in aliis – solet enim tunc annona deficere et populus, qui affluebat ad illa sollemnia, propter caritatem ciborum non poterat bene quandoque celebrationi vacare –, ideo Gregorius minor, qui septimus fuit eorum, qui eodem nomine vocati fuerunt, haec duo festa transtulit et ea in kalendis novembris, quando maior est copia rerum, quae necessariae sunt victui humano, fieri instituit, et non solum apostolorum et martyrum, sed et sanctae trinitatis et omnium angelorum et archangelorum, patriarcharum, prophetarum et aliorum sanctorum atque sanctarum generale hoc festum instituit et officium illius ordinavit. Pauca vero adhuc de eo restant dicenda, scilicet de ieiunio et ordine ipsius. Hoc festum habet ieiunium institutionis, nec debet quis comedere usque post vesperas, nec ieiunium debet mutari, ut quidam faciunt propter festum sancti Quintini. Sed sanctus Quintinus ait: Putasne, sancti gaudeant cibis, qui vitam meruerunt ieiuniis? Quoniam hoc festum est omnium sanctorum, ideo variatur illud officium, prout habetur varietas sanctorum.

Ad vesperam super psalmos AN Gaudete et exultate 8-a. PS Laudate pueri. RP Beati estis. HY Omnes superni. VS Laetamin in domino. AM O quam gloriosum est regnum 6-a.

[Ad matutinum] INV Regem regum. HY Iesu salvator. In primo nocturno AN Novit dominus 8-a. PS Beatus vir. AN Mirificavit dominus sanctos 7-c. PS Cum invocarem. AN Admirabile est nomen tuum 1-f. PS Domine dominu s. VS Laetamini in domino. Prima lectio Fratres carissimi in omnium primordiis sanctorum. Summae trinitati. RV Praestet nobis. Beata dei genitrix et semper virgo Maria. Quaere in fine sermonis. RP Felix namque es. RV Ora pro populo. Omnipotentem deum itaque fratres laudemus et. RP Te sanctum dominum. [Cherubim]. In secundo nocturno AN Domine qui operati 6-a. PS Domine quis habitabit. AN Haec est generatio quaerentium 3. PS Domini est terra. AN Laetamini in domino et 8-a. PS Beati quorum. VS Exultent iusti. Quarta lectio Est adhuc fratres quod de hac eadem. RP Fuerunt sine vel RP Vos estis sal terrae. Hos subsecutum est triumphale martyrium. RP Isti sunt sancti. RV Tradiderunt. Episcopi sacerdotibus atque doctoribus sive confessoribus. RP Sint lumbi vestri. [Vigilate]. In tertio nocturno AN Timete dominum omnes 1-a. PS Benedicam. AN Domine spes sanctorum 3. Exaudi deus deprecationem. AN Beati quos elegisti domine 8-a. PS Te decet. VS Iusti autem. In perpetuum. EV Videns Iesus turbas ascendit in montem. RP Beati pauperes. RV Beati misericordes. RP Beati qui persecutionem. RV Beati mundo corde. RP Beati estis. RV Gaudete et exultate.

Laudes AN Scimus quoniam diligentibus 7-d. AN Sapientiam sanctorum narrant 4-a. AN Reddet deus mercedem laborum suorum 3. AN Spiritus et animae iustorum hymnum 8-c. AN Gloria haec est omnibus sanctis eius 4-a. HY Christe redemptor. VS Iustorum animae. AB In civitate domini ibi sonant iugiter 7-a.

Ad primam AN Scimus quoniam.

Ad tertiam AN Sapientiam.

[Ad processionem] RP Benedic domine ad processionem dicatur, si in dominicam occurrerit. In reditu RP Beati estis.

Ad missam Credo in unum deum dicitur et praefatio cottidiana, etiam si hoc festum in dominicam evenerit.

Ad sextam AN Reddet 3.

Ad nonam AN Sanctorum precibus 7-a.

In secunda vespera AN Virgam virtutis 8-c. PS Dixit dominus. Omnes superni. VS Iustorum animae. AM Laudem dicite deo nostro omnes 4-a. AM Omnes sancti dei orate pro nobis 8-a. AM Sancti dei omnes intercedite 8-a.

PRO FIDELIBUS DEFUNCTIS

A secunda vespera festivitatis omnium sanctorum compulsatione facta omnium signorum commemorationem sollemnius agimus omnium fidelium hoc intendentes, ut, sicut exegimus festivitatem omnium sanctorum iam coronatorum, ita pro requie deo supplicemus omnium fidelium defunctorum adhuc coronandorum. De quibus loqui nunc plura intermittimus, quia de his, cum de officiis defunctorum agere coepimus, latius disseremus. Ad vigilias quoque et ad missas compulsatio signorum debet fieri et per solam collectam concludantur Fidelium deus omnium conditor et redemptor.

DE SANCTO MARTINO

De beato Martino sciendum est, quod par apostolis dictus non est pro suscitatione trium mortuorum, *ut quidam putant, cum idem martyres fecerunt et confessores, sed propter quoddam aliud miraculum. Cum Turonis iam resideret episcopus, venit ad eum quidam pauper et inops et quasi nudus tunicam petens. Et ipse concessit procuratori suo iubens, ut emeret. Vadit ille ad forum, tarde redit, vilem tunicam portat et curtam, quae vere paenula, quasi paene nulla poterat dici. Iubet sibi monstrari vir sanctus – longa erat forte usque ad genu, manicae usque ad cubitum – et extrahens suam pauperi dedit et induit illam. Nec multo per*ost properat ad celebranda missarum sollemnia, et stans ante altare, sicut mos est in praefatione, forte manus levabat ad dominum. Manicis laxis retro laben tibus, cum nec bracchia eius essent grossa, nec multum carnosa, nec praefata paenula protenderetur nisi usque ad cubitum, remanserunt eadem brachia nuda. Miraculose proveniunt aurei torques ipsaque decenter operiunt, et globus igneus apparuit super caput eius, per quod demonstratum est spiritum sanctum super eum descendisse ad robur, sicut super apostolos in die pentecostes. Propter hoc non immerito dictus est par apostolis. Fuit autem de Pannonia, quae est circa Austriam, unde fuit beatus Hieronymus. Fecit autem multa magna et fere innumerabilia miracula, quae conscripserunt Postuminanus et Fortunatus, qui eum multum dilexerunt. De officio considerandum est, quod ipse solus inter confessores institutas habet octavas, sicut et beatus Laurentius. In die passionis, id est in eius festo, dicit ecclesia Igne me examinasti et cetera. Martinus in agone mortis daemoni dixit astanti Nihil invenies in me cruenta bestia. Ecce, quomodo concordant. Merito ergo ille praepollens martyrio quasi prae omnibus aliis vigiliam habet. Iste confessor excellens quasi prae omnibus aliis octavas habet. Cappam eius post mortem ipsius reges Francorum consueverunt portare in proeliis. Unde ipsius custodes ab ea dicti sunt cappellani.

Ad vesperas super psalmos AN Domine deus noster 6-a. PS Laudate pueri. RP Martinus sacerdos. RV Corpore quidem. HY Martine confessor. VS Gloria et honore. AM O beatum virum cuius anima 2-a.

[Ad matutinum] INV Adoremus Christum. PS Venite. HY Iste confessor. In prima nocturna AN Martinus adhuc catechumenus 7-a. PS Beatus. AN Sanctae trinitatis fidem 7-a. PS Quare. AN Ego signo crucis 7-c. PS Domine quid multiplicati. VS Gloria et honore. Lectiones assumantur de legenda eius. RP Hic est Martinus. RV Sanctae trinitatis. RP Domine si adhuc. RV Domine si adhuc. RP O beatum virum. RV Oculis ac manibus. In secundo nocturno AN Confido in domino 8-a. PS Cum invocarem. AN Tetradius cognita dei virtute 7-d. PS Verba mea. AN O ineffabilem virum 8-f. PS Domine dominus noster. VS Posuisti domine. RP Oculis ac manibus. RV Dum sacramenta offerret. RP Beatus Martinus. RV Viribus corporis. RP Dixerunt discipuli. RV Scimus quidem. In tertio nocturno AN Dominus Iesus Christus 8-a. PS Domine quis. AN Sacerdos dei Martine 7-a. PS Domine in virtute. AN Sacerdos dei Martine pastor 8-a. PS Domini est terra. VS Magna est gloria. EV Sint lumbi vestri. RP O beatum virum. RV Ecclesia virtute. RP Martinus Abrahae. RV Martinus episcopus. RP O quantus erat. RV Beati viri corpus.

Laudes AN Dixerunt discipuli ad beatum 7-a. AB Domine si adhuc populo tuo sum 7-c. AN O virum ineffabilem nec labore 8-a. AN Oculis ac manibus in caelum semper 7-a. AN Martinus Abrahae sinu laetus 8-a. HY Iesu redemptor. VS Iustus ut palma. AB O quantus luctus omnium 2-a.

Ad primam AN Martinus trium mortuorum 4-a.

Ad tertiam AN Martinus episcopus migravi t 8-a.

Ad sextam AN Dum sacramenta offerret 4-a.

Ad nonam AN Beatus Martinus dixit Iuliano 8-a.

In secunda vespera AN Dixerunt 7-a cum reliquis. PS Dixit dominus. Martine confessor. VS Iustus ut palma. AM O beatum pontificem qui totis 1-f.

INFRA OCTAVAM [SANCTI MARTINI]

nisi cum de sanctis cantandum erit de historia singulis noctibus tria responsoria assume, et ad laudes AN Ecce sacerdos magnus qualibet nocte *una cum invitatorio Regem confessorum. In evangelio autem tam ad matutinas quam ad vesperas cantentur laudes Dixerunt discipuli et hae, quae in secunda die dictae sunt ad horas. In ipsa vero octava tota repetatur historia sicut in sancta nocte *cum invitatorio Regem confessorum dominum, et ad horas laudes dicantur Dixerunt discipuli, et ad secundam vesperam AM O beatum pontificem 1.

DE SANCTO BRICTIO

Laudes AN Post discessum beatissimi Martini 1-f. AN Tricesimo ordinationis suae anno 8-a. AN Illo quoque negante iussit afferri 1-f. AN Respondens autem infans coram 8-f. AN Sanctus Brictius satisfaciens populo 8-a. AB Populis autem non credentibus 6-a.

Ad horas laudes dicantur et ad secundam vesperam.

[Ad secundas vesperas] AM Populis autem non.

DE SANCTO OTHMARO

[Ad laudes] AN Beatus Othmarus 1-a. AN Sepultus ergo decem annos ibidem 1-a. AN Post decem vero annos visum est 3-a. AN Cumque navi sanctum corpus imposuissent 3-c. AN Fratribus autem ad refectionem confidentibus 5-a. AB Beati ergo corpus Othmari 6-a.

[Ad vesperas] AM Mendaces ostendit 7-a.

DE SANCTA CAECILIA VIRGINE ET MARTYRE

[Ad vesperas] RP Dum aurora. HY Iesu corona. AM Virgo gloriosa semper 1-a.

[Ad matutinum] INV Regem virginum. HY Iesu corona. In primo nocturno AN Caecilia virgo Almachium 8-a. PS Domine dominus. AN Expansis manibus orabat 8-a. PS Caeli. AN Cilicio Caecilia membra domabat 8-a. [Domini est terra] Lectiones assumantur de passione eius. RP Cantantibus organis. RV Biduanis ac. RP O beata Caecilia. RV Caecilia me misit. RP Virgo gloriosa semper. RV Est secretum Valeriane. In secundo nocturno AN Domine Iesu Christe 8-c. PS Eructavit. AN Beata Caecilia dixit ad Tiburtium 7-a. PS Deus noster. AN Fiat domine cor meum 7-c. PS Fundamenta. RP Cilicio Caecilia. RV Non diebus neque. RP Caeciliam intra. RV Angelus domini. RP Domine Iesu Christe. RV Nam sponsum. In tertio nocturno AN Credimus Christum 2-a. PS Cantate i. AN Nos scientes sanctum nomen 4. PS Dominus regnavit exultet. AN Tunc Valerianus perrexit ad antistitem 8. [Cantate] ii. EV Simile est regnum caelorum decem virginibus. RP Beata Caecilia. RV Suscipe domine. RP Caecilia me misit. RV Tunc Valerianus. RP Dum aurora. RV Caecilia valedicens.

Laudes AN Cantantibus organis 1-a. AN Est secretum Valeriane quod tibi 4-a. AN Valerianus in cubiculo Caeciliam 7-a. AN Benedico te pater domini mei 8-a. AN Caecilia famula tua domine 3-a. HY Virginis proles. VS Adiuvabit eam deus. AB Dum aurora finem daret 1-f.

Ad primam AN Caecilia me misit ad vos 3-a.

Ad tertiam AN Triduanas a domino poposci indutias 4.

Ad sextam AN Valerianus in cubiculo 7-a.

Ad nonam AN Caecilia famula tua 3-a.

In secunda vespera Cantantibus. PS Dixit dominus. AN Est secretum. PS Laudate pueri. AN Valerianus 7-a. PS Laetatus sum. AN Caecilia famula tua 3-a. [Nisi dominus]. AN Caecilia me misit ad vos 3-a. PS [Lauda Hierusalem]. HY Virginis proles. VS Adiuvabit eam deus. AM O beata Caecilia quae duos fratres 2-a.

[COMMENTARIUS]

Si festum beatae Caeciliae in sabbatum occurrerit, secunda vespera de eodem festo cantetur, et de sancto Clemente antiphona et oratio dicatur. Deinde de dominica. Postea de sancta Felicitate .

DE SANCTO CLEMENTE

[Ad vesperas] AM Oremus omnes ad dominum Iesum Christum 8-a.

[Ad matutinum] INV Regem martyrum. HY Deus tuorum. [In primo nocturno] AN In lege domini. PS Beatus cum reliquis. Legantur sex lectiones de passione eius. RP Iste sanctus. Sex responsoria. EV Homo quidam peregre proficiscens. RP Orante sancto Clemente. RV Vidi supra. RP Dedisti domine. RV Hoc domine. RP Phoebus et Cornelius. RV Invenerunt in modum.

Laudes AN Orante sancto Clemente apparuit 7-a. AN Vidi supra montem agnum stantem 7-c. AN De sub cuius pede fons vivus emanat 7-c. AN Invenerunt in modum templi 7-c. AN Omnes gentes per gyrum crediderunt 8-g. HY Martyr dei. VS Iustus ut palma. AB Dedisti domine habitaculum 1.

Ad primam AN Non meis meritis ad vos 7.

Ad tertiam AN Oremus omnes ad dominum 8.

Ad sextam AN Invenerunt in modum 7.

Ad nonam AN Omnes gentes 8.

In secunda vespera AN Iucundus cum reliquis. PS Beatus . AM Dum iter per mare fecisset populus 1-f.

DE SANCTO ANDREA APOSTOLO

Sciendum est, quod beatus Andreas fuit niger colore, barba prolixa, statura mediocris. Haec ideo dicimus, ut sciatur, qualis in ecclesia *debeat depingi, quod et de numero apostolorum et multorum aliorum sanctorum est sciendum. Aliter enim mentiremur nos in scriptura laicorum, scilicet in picturis. Praedicavit autem in Achaia et Athenis et circa partes illas. Excellentis valde fuit meriti, nec sine causa beatus Gregorius, vir deo plenus, adeo fuit sibi devotus, quod primum fecit ei officium et monasterium condidit et ibidem monachus extitit. Quadraginta mortuos suscitavit simul, quod de nullo alio legitur, quod simul tot suscitaverit. Filius namque hospitis eius, dum spatiaretur per mare cum triginta novem sociis, nave fracta omnes submersi sunt. Dum autem hospes inconsolabiliter doleret in litore, misericordia motus beatus Andreas fudit preces ad dominum, et redditi sunt vitae universi. Unde in quodam hymno ipsius legitur: Quaterdenos iuvenes. Maris submersos fluctibus. Vitae reddidit usibus. Cum venisset illuc Aegeas, nuntius Romanorum, persequens christianum nomen – oderant enim Romani Christum, quia sanctificaverat se praeter eorum assensum, cum dedissent edictum, ne fieret alicubi deus novus in orbe absque eorum consilio; propterea oderant Christum, quia Christus deus superbus eis videbatur, cum dedignaretur habere consortem –, cum, inquam, illuc venisset Aegeas, vocavit Andream, ut idolis sacrificaret. Qui noluit, ut dicitur in legenda ipsius. Qui crucifixit eum recla mantibus turbis. Biduo tamen vivens in cruce positus per transversum, ut quidam dicunt, nihilominus praedicabat populo. In vigilia huius festi ad matutinum et ad missam legitur EV Stabat Ioannes. Habet etiam octavas institutionis. Si festum sancti Andreae in dominicam adventus domini evenerit, de adventu domini per omnia cantetur. De sancto Andrea vero antiphona AC Mox ut vocem et oratio dicatur ad vesperam, et ad matutinum AC Videns Andreas crucem et ad missam secunda oratio, tertia de sancta Maria. Nam si in dominica die adventus domini de hoc festo subticueris et a secunda die festi ipsum festum coeperis, quomodo octavam eius observare poteris? Congruum ergo videtur, ut non a secundo, sed a primo die festum incipias, ut ad eius octavam rite pervenias.

Ad vesperam super psalmos Unus ex duobus qui secuti 1-a. PS Laudate pueri. RP Homo dei. HY Exultet caelum. AM Mox ut vocem domini 2-a.

[Ad matutinam] INV Adoremus victoriosissimum. PS Venite. HY Exultet caelum. Ad primam nocturnam AN Vidit dominus Petrum 7-c. PS Caeli enarrant. AN Venite post me dicit dominus [2-a]. PS Benedicam. AN Relictis retibus secuti sunt 1-a. PS Eructavit. VS In omnem terram. Assumantur sex lectiones de passione eius. RP Dum deambularet. RV Erant enim piscatores. RP Mox ut vocem domini. RV Ad unius iussionis. RP Homo dei. RV Cumque carnifices ducerent. In secundo nocturno AN Unus ex duobus 1-a. PS Omnes gentes. AN Dignum sibi dominus 7-c. PS Exaudi. AN Christus me misit 8-a. PS Exaudi. VS Constitues. RP Salve crux quae. RV O bona crux quam. RP Doctor bonus. RV Salve crux quae. RP Dilexit Andream. RV Tu es magister meus. In tertio nocturno AN Ego si patibulum 7-c. PS Confitebimur. AN Recipe me ab hominibus 8-a. PS Dominus regnavit exultet. AN Dilexit Andream dominus 8-a. PS Dominus regnavit irascantur. VS Nimis honorati. EV Ambulans Iesus. RP Expandi manus. RV Deus ultionum. RP O bona crux. RV Salve crux. RP Vir iste. RV Pro eo ut me.

Laudes AN Salve crux pretiosa 7-c. AN Biduo vivens pendebat in cruce 1-a. AN Non me permittas domine famulum 8-a. AN Beatus Andreas orabat dicens domine 8-a. AN Andreas Christi famulus dignus deo 8-a. HY Ortu Phoebi. VS Dedisti hereditatem. AB Ambulans Iesus iuxta mare Galilaeae 1-a.

Ad primam AN Videns Andreas crucem 8-a.

Ad tertiam AN Salve crux quae in corpore 8-f.

Ad sextam AN Maximilla Christo amabilis 8-a.

Ad nonam AN Qui persequebatur iustum 7-a.

In secunda vespera Iuravit dominus cum reliquis. PS Dixit. HY Exultet caelum. VS Dedisti hereditatem. AM Cum pervenisset beatus Andreas ad 1-a.

IN OCTAVA SANCTI ANDREAE

[Ad vesperas] AC Concede nobis hominem iustum redde nobis hominem 7-a. Haec antiphona cantanda est finita collecta de *sancto Nicolao.

[Ad matutinum] INV Regem apostolorum. HY Verbum supernum. Antiphona cum nocturna feriae suae. Post nocturnam VS In omnem terram. RP Expandi. RP O bona crux. RP Vir iste.

Laudes per ordinem, quae et in horis dicentur. AB Ambulans Iesus.

[COMMENTARIUS]

Trium lectionum festum semper habet laudes plenarias, nisi cum per octavam alicuius festi tres lectiones recitantur. Tunc per ordinem una tantum dicitur. Si festum sancti Andreae in adventum domini occurrerit, quindecim gradus ad finem horarum, septem psalmos et finales antiphonarum omittimus. Sicut in omnibus sollemnitatibus agimus, in quibus bini responsoria canituri sunt.

DE OCTAVIS SANCTORUM

De octavis ita sentimus: Sex diebus operatus est deus, in septimo requievit ab omni opere, quod patrarat. Sexta quoque die Christus passus est et sexta hora, septima vero die requievit in sepulchro. Quae septima dies significat requiem animarum post mortem nunc et post aerumnas huius laboris, qui per sex dies accipitur. Unde et eidem diei non adicitur vespera in genesi, quia haec requies caret fine, sed duplicabitur in resurrectione duplici stola, animae scilicet et corporis, quam resurrectionem significamus per diem dominicam, quae est octava. Per natalicia ergo sanctorum celebramus requiem animarum eorum, quia tunc nati sunt ad veram vitam, per octavam vero futuram et duplicem stolam, quae in octava aetate, id est in resurrectione, dabitur. Dicit Beda in homilia evangelii Vespere autem sabbati: Sexta feria crucifixus est Christus, sabbato quievit in sepulchro. Dominica resurrexit significans electis per sex huius saeculi aetates inter pericula persecutionum bonis operibus insudandum, in alia autem vita, quasi in sabbato, requiem animarum perpetuo sperandam, sed in die iudicii quasi die dominica corporum immortalium receptionem esse celebrandam.

INCIPIT ORDO DE SANCTIS, QUALITER DE IPSIS PER CIRCULUM ANNI CANTANDUM SIT

ET PRIMO DE COMMUNI APOSTOLORUM

IN VIGILIA APOSTOLORUM

non legitur evangelium ad matutinum, nisi de quibus singulariter habetur, scilicet in vigilia Petri et Pauli et Andreae. Et missa [post] nonam, in qua etiam praefatio de apostolis dicenda est. Nec ad matutinum nec ad cursus mentionem de vigilia facimus, sed ad missam tantum.

DE APOSTOLIS

[Ad vesperas] AN Estote fortes in bello 1-c. PS Laudate pueri. RP Fuerunt sine querela vel Vos estis sal terrae. HY Exultet caelum. VS In omnem terram. AM Ecce ego mitto vos sicut 1-f.

[Ad matutinum] INV Regem apostolorum. PS Venite exultemus. HY Exultet caelum. Ad primam nocturnam AN In omnem terram exivit sonus 2-a. PS Caeli enarrant. AN Clamaverunt iusti et dominus 7-d. PS Benedicam. AN Constitues eos principes 7-c. PS Eructavit. VS In omnem terram. In natali apostolorum, ubi lectiones praenotatas non inveneris, hos lege sermones sancti Augustini: Si omnium sanctorum. Plenitudinem dilectionis. RP Ecce ego mitto. RV Dum lucem habebitis. RP Tollite iugum. RV Et invenietis. RP Dum steteritis. RV Non enim vos. In secundo nocturno AN Principes populorum 8-a. PS Omnes gentes. AN Dedisti hereditatem 8-a. PS Exaudi deus deprecationem. AN Annuntiaverunt 8-a. PS Exaudi deus orationem. RP Vidi coniunctos viros. RV Vidi angelum. RP Isti sunt triumphatores. RV Isti sunt qui. RP Isti sunt qui viventes. RV In omnem terram. In tertio nocturno AN Exaltabuntur cornua 6-a. PS Confitebimur. AN Lux orta *est iustis alleluia rectis 6-a. PS Dominus regnavit exultet. AN Custodiebant 4-a. PS Dominus regnavit irascantur. VS Nimis honorati. RP Isti sunt viri sancti. RV Sancti per fidem. RP Cives apostolorum. RV In omnem terram. RP Fuerunt sine querela. RV Tradiderunt corpora.

Laudes AN Hoc est praeceptum meum 8-f. AN Maiorem caritatem nemo habet 1-a. AN Vos amici mei estis si feceritis quae 1-d. AN Beati mundo corde quoniam ipsi 1-e. AN In patientia vestra possidebitis 1-a. HY Ortu Phoebi. VS Dedisti hereditatem. AB Tradent enim vos in conciliis et 1-a. Laudes ad horas dicantur.

In secunda vespera AN Iuravit dominus et non paenitebit 7-a. PS Dixit dominus. AN Collocet eum dominus 8-f. PS Laudate pueri. AN Dirupisti domine vincula *7-a. PS Credidi. AN Euntes ibant et flebant 8-g. PS In convertendo. AN Confortatus est principatus 7-a. PS Domine probasti. HY Exultet. VS Dedisti heredidatem. AM Beati eritis cum vos oderint homines 1-f. AM Isti sunt viri sancti quos elegit dominus 4-a. AM Non vos *me elegistis sed ego elegi vos 8-a

[COMMENTARIUS]

De beatis apostolis Barnaba et Timotheo matutinale officium de apostolis. Credo in unum et PF Te domine suppliciter exorare dicantur. De sabbato. Si festum novem lectionum in sabbatum occurrerit, dominica suam vesperam obtinebit, et de festo antiphona et oratio dicenda est. Si autem medium festum fuerit, ita ut bini cantent in sabbato, ipsum festum secundam vesperam obtinebit, de dominica vero antiphona et oratio dicenda erit. Item. Si duo festa concurrant novem lectionum in sabbato et dominica, festum sabbati debet habere secundam vesperam, sequens vero festum ad dominicam pertinens per antiphonam et orationem celebrabitur et postea de dominica antiphona et oratio dicetur. Haec autem fiunt secundum arbitrium sollemnizare volentium aut nolentium ita tamen, ut ipsum festum secundam vesperam obtineat. Item. Si festum novem lectionum in secundam feriam venerit, psalmi feriales, scilicet Dixit dominus, cum suis antiphonis dicantur. Capitulum vero de festo cum responsorio et hymno et cetera. Item. Si festum trium lectionum in feriam secundam evenerit, dominica suam vesperam obtinebit, vel quodcumque festum novem lectionum in dominica fuerat, secundam habebit. De festo autem trium lectionum antiphona et oratio dicatur. Ad matutinum minus invitatorium, hymnus ferialis cum nocturna et versu de festo. Responsoria et laudes et hymnus per totum de festo, et ipsum festum ad horam nonam finitur. De festo autem, unde dicitur sola antiphona et oratio post primam orationem tam ad vesperam quam ad matutinum et ad missam, debet esse secunda. Ipsumque festum ad missam terminatur. Item Si duo festa cum pleno officio sibi per duos dies continuata fuerint, antecedens secundam vesperam obtinebit, et de sequenti dicetur tantum antiphona et oratio. Si vero celebrius est *sequens antecedentis festi, secundam vesperam sibi usurpabit, sin autem minime. Celebrius, dico, ut est festum apostolorum, vel quod bini debent cantare, vel quod habet propriam historiam.

DE ROMANO PONTIFICE

Qui papa et martyr est et officium habet, inde novem lectiones dicuntur. Si papa et martyr est, praecedit sacerdotium, verbi gratia, ut Marcelli papae et martyris, Felicis papae et martyris, Stephani papae et martyris et sic de ceteris. Si vero episcopus est tantum et martyr, praecedit martyrium, ut in beato Leodegario *et Lamberto aliisque similibus. De quo in praecedenti vespera sollemniter una tantum oratio dicitur – ita dico, ut suffragia de sanctis intermittas –, de hoc et in secunda idem fit, nisi aliud festum incidat vel dominica, unde antiphona et oratio dicenda sit.

IN NATALI PLURIMORUM MARTYRUM

Ad vesperam RP Isti sunt sancti. RV Tradiderunt. HY Sanctorum meritis. VS Laetamini in domino. AM Sanctum est verum 4-a. AM Gaudent in caelis animae sanctorum 6-a. AM Absterget deus omnem lacrimam 7-a.

[Ad matutinum] INV Regem martyrum dominum. PS Venite exultemus. HY Aeterna Christi munera. In primo nocturno AN Secus decursus aquarum 4-a. Beatus. AN Praedicantes praeceptum 3-b. PS Quare fremuerunt. AN Filii hominum 1-f. PS Cum invocarem. VS Laetamini in domino. In excellentioribus festis martyrum laudes proprias habentium legere poteris sermonum Augustini de ipsis, si placet, Psalmus qui cantatur domino videtur sanctis martyribus convenire. RP Absterget deus. RV Iustorum autem. RP Viri sancti. RV Unus spiritus et una. RP Tradiderunt. RV Isti sunt qui venerunt. In secundo nocturno AN Scuto bonae 2-a. PS Verba mea. AN In universa terra gloria 2-a. PS Domine dominus noster. AN Habitabunt in tabernaculo 4-a. PS Domine quis habitabit. VS Exultent iusti. RP Sancti tui. RV Quoniam percussit. RP Verbera carnificum. RV Tradiderunt corpora. RP Haec est vera. RV Ecce quam bonum. In tertio nocturno AN Sanctis qui in terra 4-a. PS Conserva. AN Haec est generatio quaerentium 3-b. PS Domini est terra. AN Laetamini in domino 8-a. [Beati quorum]. VS Iusti autem. RP Propter testamentum. RV Ecce quam bonum. RP Sancti mei. RV Venite benedicti. RP Isti sunt sancti. RV Tradiderunt corpora.

Laudes AN Omnes sancti quanta passi 8-a. AN De palma ad regna pervenerunt sancti 8-a. AN Corpora sanctorum in pace sepulta 1-a. AN Martyres domini dominum benedicite 8-a. AN Martyrum chorus laudate dominum 2-a. HY Rex gloriose. VS Iustorum animae. AB Cum audieritis proelia et seditiones 1-a. AB Sancti per fidem vicerunt regna 1-a. AB Verbera carnificum non timuerunt 2-a. AB Tradiderunt corpora sua propter 8-a. Hae laudes omissis prioribus dicantur ad horas. Laudes ut supra. AN Iustorum autem animae in manu 7-c. AN Si coram hominibus tormenta 7-c. AN Sanctorum velut aquilae iuventus 7-c. AN Tamquam aurum in fornace probavit 7-c. AN Exultabunt sancti 4-a.

In secunda vespera AN Virgam virtutis 8-c cum reliquis. PS Dixit dominus require in festo sanctorum Innocentium. * [R]ex gloriose. AM Haec est vera fraternitas 1-a. AM Ecce merces sanctorum copiosa 4. AM Isti sunt sancti qui pro testamento 2-a.

DE UNO MARTYRE

Ad vesperam RP Iustum deduxit. RP Gloria et honore. HY Deus tuorum militum. VS Gloria et honore. AM Beatus vir qui suffert temptationem 8-a. De romano pontifice et martyre AM Qui dum esset summus pontifex 1-a.

[Ad matutinum] INV Regem martyrum dominum. HY Deus tuorum. Ad primam nocturnam AN In lege domini fuit 1-a. PS Beatus vir. AN Praedicans praeceptum 3-b. PS Quare fremuerunt. AN Voce mea ad dominum 7-c. PS Domine quid. VS Gloria et honore. Si festum inciderit, unde sollemnizare volueris, sermonem Rabani de uno martyre factum legere poteris Quia beati martyris N. et cetera. RP Iste sanctus. RV Iste est qui contempsit. RP Iustus germinabit. RV Plantatus in domo RP Desiderium. RV Quoniam praevenisti. In secundo nocturno AN Filii hominum 1-f. PS Cum invocarem. AN Scuto bonae 2-a. PS Verba mea. AN In universa terra ii. PS Domine dominus noster. VS Posuisti domine. RP Iste cognovit. RV Iste est qui contempsit. RP Stola iucunditatis. RV Cibavit eum dominus. RP Coronam auream. RV Quoniam praevenisti. In tertio nocturno AN Iustus dominus 7-c. PS In domino confido. AN Habitabit in tabernaculo 4-a. PS Domine quis habitabit. AN Posuisti domine 4-b. PS Domine in virtute. VS Magna. RP Hic est vere martyr. RV Iustum deduxit. RP Posuit coronam. RV Iudica domine nocentes. RP Gloria et honore. RV Quoniam praevenisti. RP Iustum deduxit. RV Immortalis.

Laudes AN Qui me confessus 1-a. AN Qui sequitur me non ambulat in tenebris 3-b. AN Si quis mihi ministraverit honorificabit 1-a. AN Si quis per me intraverit salvabitur 3-a. AN Volo pater ut ubi ego sum illic sit 1-e. HY Martyr dei. VS Iustus ut palma florebit. AB Hic est vir despiciens mundum et 8-a. De romano pontifice et martyre AB Stola iucunditatis induit eum 8-c. Hanc etiam cantabis de quolibet pontifice et martyre. Laudes dicantur ad horas.

In secunda vespera AN Iucundus homo 1-f cum reliquis. PS Beatus vir qui . Require in natali sancti Stephani. HY Martyr dei. VS Iustus ut palma. AM Hic est vere martyr qui pro Christi nomine 7-a. AM Iste cognovit iustitiam alleluia et 4-d.

DE CONFESSORE ET PONTIFICE

[Ad vesperas] RP Sint lumbi vestri. RP Amavit eum. HY Iste confessor. VS Gloria et honore. AM Sacerdos et pontifex et virtutum 1-a. AM Iste homo ab adulescentia sua partem 4-a.

[Ad matutinum] INV Regem confessorum. HY Iste confessor. In primo nocturno AN Beatus vir qui inventus 3. PS Beatus vir. AN Beatus iste sanctus qui confisus 1-f. PS Quare fremuerunt. AN Tu es gloria mea 8-c. PS Domine quid multiplicati. VS Gloria et honore. RP Euge serve bone. RV Domine quinque talenta. RP Ecce sacerdos. RV Benedictionem omnium. RP Iuravit dominus. RV Dixit dominus. In secundo nocturno AN Invocantem exaudivit 1-f. PS Cum invocarem. AN Laetentur omnes qui sperant 8-a. PS Verba mea auribus. AN Domine dominus 1-d. Psalmum ipsum. VS Posuisti domine. Iste est qui ante. RV Iste qui contempsit. RP Posui adiutorium. RV Inveni David. RP Amavit eum. RV Induit eum dominus. In tertio nocturno AN Domine iste 8-c. PS Domine quis. AN Vitam petiit a te tribuisti 8-c. PS Domine in virtute. AN Hic accipiet benedictionem 7-a. PS Domini est. VS Magna est gloria. RP Iste homo perfecit omnia. RV Iustum deduxit dominus per vias. RP Iste homo ab adulescentia. RV Ecce homo sine. RP Inveni David. RV Nihil proficiet. RP Sint lumbi vestri. RV Vigilate ergo quia.

Laudes AN Ecce sacerdos magnus 7-c. AN Non est inventus similis illi qui conservaret 7-c. AN Ideo iure iurando fecit illum dominus 8-c. AN Benedictionem omnium gentium 7-a. AN Statuit illi testamentum sempiternum 3-a. HY Iesu redemptor. VS Iustus ut palma. AB Serve bone et fidelis quia in pauca 4-a. AB Euge serve bone et fidelis quia 1-a. Laudes ad horas dicantur.

In secunda vespera AN Ecce sacerdos cum reliquis. PS Dixit dominus. PS Confitebor. PS Beatus vir. PS De profundis. PS Memento. HY Iesu redemptor. VS Iustus ut palma florebit. AM Iustum deduxit dominus per vias 4-a. AM Amavit eum dominus et ornavit 1-f. AM Sint lumbi vestri praecincti et lucernae 8-a.

DE CONFESSORE NON PONTIFICE

Ad vesperas RP Iustum deduxit. RP Servus meus. RP Amavit eum. HY Iste confessor. VS Gloria et honore. AM Similabo eum 1-f. AM Iste homo ab adulescentia 4-a.

[Ad matutinum] INV Regem confessorum. HY Iste confessor. Nocturnales antiphonas omnes per ordinem, ut in praecedenti historia continentur, assume. Responsoria autem collige sic: RP Euge serve. RP Iustus germinabit. RP Desiderium animae. RP Iste [est] qui ante. RP Posui adiutorium. RP Amavit eum. RP Iste homo perfecit. RP Iste homo ab adulescentia. RP Inveni David.

Laudes matutinales AN Qui me confessus cum reliquis. Laudes alio modo AN Iustum deduxit 7-c. AN Amavit eum dominus et ornavit 7-c. AN Coronavit eum dominus corona 7-c. AN Magnificavit eum in conspectu regum 7-c. AN Iustus autem in perpetuum *vivet 4-a. HY Hic est verus christicola. Cantant etiam quidam hunc hymnum: Confessor dei qui unicum patris. VS Iustus ut palma. AB Serve bone. AB Euge serve bone.

Ad horas et ad secundam vesperam AN Qui me confessus fuerit cum reliquis. PS Dixit dominus. PS Confitebor. PS Beatus. PS De profundis. PS Memento domine. HY Hic est verus christicola. VS Iustus ut palma. AM Iustum deduxit. AM Amavit.

DE SANCTIS VIRGINIBUS

Ad vesperam RP Regnum mundi. HY Iesu corona. VS Specie tua. AM Simile est regnum caelorum decem 4-d. AM Veni electa mea et ponam in te thronum 6-a.

[Ad matutinum] INV Regem virginum. HY Iesu corona. In primo nocturno AN O quam pulchra 7-c. PS Domine dominus. AN Sicut myrra electa odorem 4-b. PS Caeli enarrant. AN Nigra sum sed formosa 3. PS Domini est terra. VS Specie tua. Veni sponsa. RV Veni electa mea. Cave, ne hoc responsorium cantes nisi de his virginibus, quae martyres fuerunt, nam de aliis, quae non sunt martyres, secundum erit primum. RP Concupivit rex. RV Specie tua et pulchritudine tua. RP Haec est virgo. RV Media autem nocte. In secundo nocturno AN Specie tua et pulchritudine 7-c. PS Eructavit. AN Adiuvabit eam deus 7-c. PS Deus noster refugium. AN Sicut laetantium 7-c. PS Fundamenta. VS Diffusa est gratia. RP Propter veritatem. RV Dilexisti iustitiam. RP Dilexisti iustitiam. RV Specie tua. RP Veni electa mea. RV Specie tua et. In tertio nocturno AN Surge aquilo 7-c. PS Cantate i. AN Vulnerasti cor meum soror 8-a. PS Dominus regnavit exultet. AN Aquae multae 8-g. PS Cantate ii. VS Audi filia. RP Simile est regnum. RV Prudentes autem. RP Specie tua. RV Diffusa est gratia. RP Regnum mundi. RV Eructavit cor. RP Offerentur regi. RV Quia concupivit.

Laudes AN Haec est virgo sapiens et una 1-a. AN Haec est virgo sapiens quam dominus 1-a. AN Media nocte clamor factus est ecce 4-a. AN Prudentes virgines aptate lampades 4-a. AN Tunc surrexerunt 8-a. HY Virginis proles. Memento, ut medium versum huius hymni in natali virginum non martyrum semper omittas: Unde nec mortem. VS Adiuvabit eam deus. AB Simile est regnum caelorum 1-f. AB Quinque prudentes virgines acceperunt 6-a. AB Veni electa mea et ponam in te thronum 3. Ad horas et ad secundam vesperam laudes dicantur.

[Ad secundam vesperam] AN Haec est virgo 1-a cum reliquis. PS Dixit dominus. PS Laudate pueri. PS Laetatus. PS Nisi dominus. PS Lauda Hierusalem. Virginis proles. VS Adiuvabit eam deus. AM Simile est enim regnum caelorum 1-a.

[COMMENTARIUS]

Observa, ne quando capitula virginum martyrum, de his quandoque quae virgines sunt tantum, dicas, licet conversio fieri possit. Similiter obse*rva, ne antiphonam AN Veni sponsa Christi accipe coronam 8-a, nisi de virginibus, quae sunt martyres, aliquando cantes. De his vero, quae sunt virgines, non martyres, cantare poteris quamlibet de virginibus. De his autem, quae non sunt virgines et tamen martyres, cantabis AN Vidi speciosam sicut. AN Veni electa.

[COMMENTARIUS]

De sanctis adhuc adiciendum est, ut, si quando festa eorum in dominicam occurrerint, ad processionem responsoria vel antiphonae suprascriptae cantentur et ad introitum templi nonum responsorium de ipsis imponatur. Alexander papa quintus a beato Petro constituit in omni dominica sal et aquam benedici, qua aspergatur populus et habitacula fidelium.

[DE GLORIA IN EXCELSIS DEO]

Gloria in excelsis, licet prius a solis episcopis in summis festivitatibus et a presbyteris in pascha tantum et in nativitate domini cantaretur, tamen, cum missae officium plenius ordinaretur, Symmachus papa quinquagesimus tertius tria statuit: Ut in omni dominica et in festivis diebus, nisi a septuagesima usque in pascha, et ab adventu domini usque in nativitatem eius cantaretur. Solet etiam omitti in natali Innocentium et in decollatione sancti Ioannis Baptistae, nisi sit dominica. Et numquam legitur cantandum post meridiem, nisi in cena domini, ubi chrisma conficitur, et in sabbatis paschae et pentecostes.

[DE CREDO IN UNUM DEUM]

Sciendum est, quod Credo in unum post nonam numquam cantandum est *nisi in cena domini. In omni autem dominica Credo in unum deum cantabitur. In nativitate domini ad illas tres missas et in octava domini et in omnibus sollemnitatibus domini, per totam ebdomadam paschae et pentecostes et epiphaniae et ascensionis domini, in festis sanctae Mariae et infra eius octavas et in nataliciis apostolorum, in dedicatione ecclesiae et in festo sancti Michaelis, quia dedicatio est, in festivitate omnium sanctorum, in inventione sanctae crucis et exaltatione, in conversione sancti Pauli et in cathedra sancti Petri et ad vincula eius, et Marci et Lucae evangelistarum, Timothei et Barnabae apostolorum canimus.

[DE PRAEFATIONIBUS]

In sollemnitatibus quoque omnium apostolorum et evangelistarum sicut Credo in unum ita et praefationem Te domine suppliciter exorare de ipsis dicimus, illa praetermissa, quam quidam *libri missales repraesentant: Qui ecclesiam tuam. Tantum ab octava pentecostes usque in adventum domini canitur. Feria sexta officium de sancta cruce, cum placet, cantetur. Si vero non, tamen oratio una et praefatio de ipsa dicetur usque in adventum domini, nisi tale sit festum, quod propriam habeat praefationem. Sed de sancta Maria non dicetur praefatio, nisi et de ipsa cantetur officium. Agitur enim festum domini de sancta cruce, et ideo merito praecellit dignitatem.

DE DOMINICIS

Post octavam pentecostes legitur liber Regum et Paralipomenon, quod est Dabreiamin.

HISTORIA USQUE IN KALENDAS AUGUSTI. [DE REGUM]

Ad priorem vesperam dominicae AN Benedictus dominus cum reliquis. PS Benedictus. CP Benedictus deus et pater domini nostri Iesu Christi, quod et per omnes dominicas dicendum est usque in adventum domini. RP Audi domine. RP Praeparate. RP Domine si conversus. RP Planxit autem. HY O lux beata. VS Vespertina oratio. Super Magnificat antiphonae historiales dicuntur, scilicet Loquere domine quia. Sed in prima dominica Deus caritas est et qui manet in caritate in 8-c.

[Ad matutinum] INV Regem magnum. PS Venite. HY Nocte surgentes. Ad nocturnam AN Servite domino cum reliquis.

Laudes Alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia 4-d. Haec antiphona super laudes dicetur dominicis noctibus usque ad kalendas novembris, cum incipitur Vidi dominum et hoc propter abbreviationem noctium. Similiter et HY Ecce iam noctis. Nota, quod haec historia Regum, quando plus per novem ebdomadas canitur, praemissa decima, quae erit de sancta trinitate – quando vero minus per quinque ebdomadas praemissa sexta, in qua canitur de sancta trinitate –, ibique erit pentecostes ultimum sicut in antecedentibus primum. Simulque nota, quod hoc anno scilicet in ultimo pentecostes nulla dominica diffea est. Ideoque officium dominicae primae cantandum erit in ipsa ebdomada, quae ascribitur sanctae trinitati.

Historia RP Deus omnium exauditor est. RV Dominus qui eripuit. RP Dominus qui eripuit. RV Misit deus misericordiam. RP Ego te tuli. RV Fecique tibi nomen. RP Montes Gelboe. RV Omnes montes. RP Exaudisti domine. RV Domine qui. RP Domine si conversus. RV Si peccaverit in te. RP Audi domine. RV Respice domine. RP Recordare domine. RV Quiescat domine. RP Praeparate corda. RV Auferte deos alienos. RP Peccavi super numerum. RV Quoniam iniquitatem. RP Factum est. RV Oro domine ut fiat. RP Planxit autem. RV Montes Gelboe nec ros.

[Ad vesperas] Antiphonae [historiales] AM Loquere domine 1-a. AM Cognoverunt omnes a Dan usque Bersabee 1-a. AM Praevaluit David in Philistaeo in funda 8-a. AM Nonne iste est David de quo canebant 8-a. AM Quis enim in omnibus sicut David 1-f. AM Iratus rex Saul dixit mihi dederunt 8-a. AM Doleo super te frater mi Ionatha 1-a. AM Rex autem David cooperto capite incedens 8-a. AM Dixitque David ad dominum cum vidisset 8-a. AM Obsecro domine aufer iniquitatem 1-a. AM Unxerunt Salomonem Sadoc sacerdos 8-a. AM Clamabat Helyseus ad Eliam pater 8-a.

[IN DOMINICA PRIMA MENSIS AUGUSTI. DE SAPIENTIA]

In kalendis augusti ponunt Parabolas Salomonis cum historia usque in kalendas semptembris. Dominica, quae capite kalendarum sive praecedens, sive subsequens vicinior fuerit, historiam dominicalem initiabit.

[Ad vesperas] RP Super salutem. RP Ne derelinquas. RP Audi fili mi.

[Historia] RP In principio deus. RV Ego in altissimis. RP Emitte domine. RV Da mihi domine sedium. RP Da mihi domine. RV Domine pater et deus. RP Domine pater. RV Da mihi domine. RP Gyrum caeli circuivi. RV Ego in altissimis. RP Initium sapientiae. RV Dispersit dedit pauperibus. RP Verbum iniquum. RV Ne forte satiatus. RP Magna enim. RV Deduxisti sicut. RP Super salutem. RV Dixi sapientiae soror. RP Ne derelinquas. RV Apprehende arma. RP Quae sunt in corde. RV Imperfectum meum viderunt. RP Praebe fili cor. RV Attende fili mi sapientiam. RP Fili noli. RV Audi fili mi disciplinam. RP Audi fili mi. RV Honora dominum. RP Aversio parvulorum. RV O viri ad vos clamito.

[Ad vesperas] Antiphonae [historiales] AM Omnis sapientia 8-c. AM Sapientia aedificavit sibi domum 7-a. AM Sapientia clamitat in plateis si 8-a. AM Dominus possedit me initio viarum 8-a. AM Ego in altissimis habito et thronus 8-g. AM Praebe fili cor tuum mihi oculi 4-a. AM Magna enim sunt iudicia tua domine 1-a.

[HISTORIA SEPTEMBRIS. DE IOB]

[Ad vesperas] In dominica prima mensis septembris canitur RP Si bona suscepimus per medium mensem tantum. RP Memento. RP Numquid dominus.

[Historia] RP Si bona suscepimus. RV In omnibus his non peccavit. RP Antequam comedam. RV Nolo multa fortitudine. RP Utinam appenderentur. RV Quasi harena maris. RP Quare detraxistis. RV Militia est vita hominis. RP Induta est caro. RV Dies mei sicut umbra. RP Memento mei. RV De profundis clamavi. RP Paucitas dierum. RV Ecce in pulvere sedeo. RP Numquid dominus. RV Apprehende arma. RP Nocte os. RV O custos hominum. RP Ne abscondas me. RV Voca me et respondebo. RP Quis mihi. Numquid sicut dies hominis. RP Scio domine. Si ascendero in. RP Versa est in luctum. RV O custos hominum. RP Nonne cognoscit. RV Quis det ut veniat. RP Adesto dolori. RV Versa est in luctum. RP Auditu auris. RV Unum locutus sum. RP Qui consolabatur me. RV Fletum deduxerunt. RP Inclinans faciem. RV Quae est enim fortitudo.

[Ad vesperas] Antiphonae [historiales] AM Cum audisset Iob 1-a. AM In omnibus his non peccavit Iob 1-f. AM Cum aegrotasset Iob flevit et dixit 7-a. AM Noctem illam tenebrosus turbo possidea t 1-f. AM Cives mei vermes sunt cutis mea 3. AM Auditu auris audivi te nunc autem 1-a.

[COMMENTARIUS]

De observantia quattuor historiarum, scilicet Iob, Tobiae, Iudith et Esther, quae in uno mense scilicet septembris concurrunt. Ne propter brevitatem temporis aut festa in eodem mense occurrentia omittantur, breviter hic annectendum est. Primoque de historia Iob videamus. Haec historia, si in capite kalendarum septembrium occurrerit ita, ut [littera] F dominicam diem repraesentet, ubi festum sancti Aegidii consistit, necessario ipsum festum in secundam feriam diffeum erit, ut historia suum locum occupet, scilicet dominicam diem. Alioquin cantus Iob penitus vacabit nec cantari poterit: nam sequens dominica repraesentat festum nativitatis sanctae dei genitricis Mariae, cui attitulatur octava, et idcirco vacabit ab historia Iob. Cave igitur, sollers amator divinorum officiorum, quatenus eadem historia in praecedenti ebdomada peragatur, quia ultra non progreditur. Ut *vero cautius omnia fiant, responsorium, quod ad vesperas praemissum erat, videlicet Memento meideus, et alia duo, Induta est et RP Paucitas dierum, quia aliquoties per annum in exequiis defunctorum frequentantur, in matutinis omitti possunt, ut ad reliquum cantum liberiores inveniamur. Item, quando *dominico die pridie septembris, cuius littera erit E, eandem historiam propter pluralitatem cantus inchoare volueris, nihilominus ipsam in sequenti dominica recitabis, et ita absque dubio integraliter celebrabitur. Adiungendum utile duximus, ut, quoniam non habentur sermones, qui ad nocturnos infra octavam nativitatis sanctae Mariae legantur, librum beati Iob ibi recitemus, ut, quod in cantu responsoriorum minus executi fueramus, per legendam eius suppleamus. Audi adhuc et nota de initiandis historiis regulam evidentiorem et utilem nec aliquando fallentem. [A] quintis kalendis augusti mensis et septembris, octobris, novembris semper septem ferias numerabis, et ubicumque dominicus dies occurrerit, absque dubio quamlibet historiam initiabis. Si quis autem aliud sapiat, si bene nescio, ipse videat. De historia Iob sciendum est, quia sive maturius sive serius incipiatur, liber Tobiae tertiam ebdomadam septembris mensis semper occupabit, et in ipsa ieiunium eiusdem autumnale terminabitur. Est adhuc quoque aliud de historia Tobiae, quod diligentioribus in divinis officiis insinuandum videtur perutile. Quotienscumque per tres continuos annos infra octavam sanctae Mariae B, C, D, dominica occupaverit, necessario ratio exigit, ut per cantum Tobiae dominicae satisfacias, et tamen secunda vespera octavam sanctae Mariae privare non debeas. Similitudinem huius officii habes in exaltatione sanctae crucis, ubi secundam vesperam octava beatae virginis sibi vindicat. Sciendum vero est de sequentibus duabus historiis, scilicet Iudith et Esther, quod eo anno, quando september mensis quinque sibi ebdomadas occupaverit, praedictae historiae singulas sibi ebdomadas vendicabunt, quas ita ordinabis: ad vesperam responsorium de Iudith RP Laudate dominum deum. Quamvis autem historia Tobiae tria sibi responsoria ex hac assumpserit historia, scilicet primum et secundum et tertium, nihilominus tamen eadem erunt repetenda, et cum ibi fuerint ultima, hic erunt prima, et ita suo ordine cantabuntur. De Esther vero ita a diligentioribus tenendum est. Haec historia, cum in dominicam evenerit, ita ordinabis: ad vesperam RP Spem in alium. Ad matutinas In matutinali vero officio quartum responsorium de Iudith Nos alium deum hic erit primum, tria autem responsoria de Esther erunt ultima. Nota autem, quod mensis september, cum quattuor tantum ebdomadas habuerit, in quarta ebdomada duae historiae cantandae erunt, nec propter festum sancti Ruperti ullomodo praetermittas.

[DE HISTORIA IOB]

[Ad vesperas] AM Quantas habeo iniquitates et peccata 7-a.

[DE HISTORIA TOBIAE]

Historia Iob, ut praemissum est, per duas ebdomadas cantata, sequitur historia Tobiae una tantum ebdomada cantanda. Sed quia de Tobia non sufficiunt responsoria, supplentur de Iudith in sola dominica, cum Tobiam incipiunt. Quae tamen erunt prima, cum Iudith legitur. Memento vero, quod in hac ebdomada ieiunium autumnale semper est servandum, quod nec prius nec posterius aliquando erit celebrandum.

Ad vesperam RP Omni tempore.

[Historia] RP Peto domine. RV Omnia iudicia tua. RP Omni tempore. RV Memor esto. RP Memor esto fili. RV Fiducia magna. RP Sufficiebat nobis. RV Heu me fili mi. RP Benedicite deum. RV Tempus est ut. RP Tempus est ut. RV Benedicite deum.

[Ad vesperas] Antiphonae [historiales] AM Ne reminiscaris domine 4-d. AM Omni tempore benedic deum et 3. AM Memor esto fili quoniam pauperem 8-a.

[HISTORIA IUDITH]

[Ad vesperas] RP Laudate dominum

[Historia] RP Adonai domine. RV Benedictus es. RP Tribulationes. RV Peccavimus cum. RP Recordare. RV Cadat virtus eorum. RP Nos alium. RV Indulgentiam eius. RP Benedixit. RV Benedictus dominus. RP Dominator. RV Tu domine cui. RP Domine deus. RV Erige brachium. RP Vos qui in. RV Laudate dominum. RP Laudate dominum. RV Laudate dominum omnes.

[Ad vesperas] AM Adonai domine deus magne et 3-a.

HISTORIA ESTHER

[Historia] RP Domine rex omnipotens. RV Exaudi orationem. RP Conforta me. RV Da nobis domine. RP Spem in alium. RV Domine deus. Memento mei. RV Memento verbi.

[Ad vesperas] AM Domine rex omnipotens in dicione tua cuncta sunt 1-f.

[HISTORIA MACHABAEORUM]

In dominica prima mensis octobris canitur Adaperiat et legitur liber Machabaeorum usque in dominicam primam mensis novembris.

Ad vesperam RP *Tua est potentia. RP *Ornaverunt. RP In hymnis et confessionibus.

Historia RP Adaperiat dominus. RV Exaudiat dominus. RP Exaudiat dominus. RV Adaperiat dominus. RP Tua est potentia. RV Creator omnium deus. RP Refulsit sol. RV Erat enim exercitus. RP Impetum. RV Mementote mirabilium. RP Ornaverunt faciem. RV In hymnis et confessionibus. RP In hymnis. RV Ornaverunt faciem. RP Congregati sunt. RV Disperge illos in virtute. RP Hic est fratrum. RV Vir iste in populo. RP Dixit Iudas. RV Et nunc clamemus. RP Aperi caelos. RV Congregatae sunt. RP Congregatae. RV Aperi caelos tuos. RP Dirumpam. RV Ego sum protector. RP Tu domine. RV Tu domine cui.

[Ad vesperas] Antiphonae [historiales] AM Adaperiat dominus 8-a. AM Da pacem domine in diebus nostris 1-a. AM Extende domine brachium tuum 8-a. AM Libera nos deus in mirabilibus tuis 8-a. AM Tu domine universorum qui 4-d.

[DE PROPHETIS]

In dominica prima mensis novembris canitur Vidi dominum et legitur Ezechiel per ebdomadam unam. Diciturque in terminandis lectionibus Haec dicit dominus deus, sic etiam dicitur in Isaia in adventu domini. In secunda autem dominica legitur Daniel, in quo dicitur Tu autem domine miserere nobis, quia plus historicus quam propheticus esse videtur. Per sequentes vero ebdomadas leguntur duodecim prophetae usque ad adventum domini, in quibus terminantur lectiones per Haec dicit dominus deus.

Ad vesperas RP Aspice domine. RP Sustinuimus. RP Misit dominus. RP *Muro tuo. HY Deus creator omnium. VS Vespertina oratio.

Ad completorium HY Iesu redemptor saeculi.

[Ad matutinum] INV Regem magnum. HY Primo dierum. In Prima Nocturna AN Servite domino. PS Beatus vir.

[Historia] RP Vidi dominum. RV Seraphim stabant. RP Aspice domine de sede. RV Qui regis Israel. RP Aspice domine quia facta est. RV Plorans ploravit. RP Super muros. RV Qui reminiscimini. RP Muro tuo. RV Erue nos in mirabilibus. RP Sustinuimus. RV Peccavimus cum patribus. RP Misit dominus. RV Misit deus misericordiam. RP Angustiae *mihi sunt. RV Si enim hoc egero. RP Laudabilis. RV Beata gens cuius est.

Laudes AN Indutus est dominus per totum. HY Aeterne rerum. VS In matutinis domine.

[Ad matutinum] [Alia responsoria de eadem dominica, quae in feriis cantanda sunt, quando ordo ea tangit.] RP Genti peccatrici. RV Esto placabilis. RP Redemit dominus. RV A fructu frumenti. RP A facie furoris. RV Converte nos deus. RP Fluctus tui. RV Abyssus vallavit me. RP Indicabo tibi. RV Spera in domino. RP Civitatem istam. RV Avertatur furor. RP Qui caelorum. RV Non enim in iustificationibus. RP Praecipita domine omnes. RV Tu autem in nobis.

[Ad vesperas] Antiphonae [historiales] AM Vidi dominum sedentem 1-a. AM Super muros tuos Hierusalem constitue 1-f. AM Qui caelorum contines thronos et 1-f. AM Sustinuimus pacem et non venit 1-f.

DOMINICA PRIMA POST PENTECOSTEN

AE Homo quidam erat dives et induebatur 1-a. AE Factum est autem ut moreretur 1-a. AE Elevans autem dives oculos suos 1-f. AE Rogo ergo te pater ut mittas 1-f. AE Pater Abraham miserere mei et 8-c. AE Dives ille guttam aquae petiit qui 7-d.

DOMINICA SECUNDA

AE Quidam homo fecit cenam magnam et vocavit multos 3-b. AE Exi cito in plateas et vicos civitatis 1-e. AE Domine factum est ut imperasti et 1-b. AE Dico autem vobis quod nemo 3-a.

DOMINICA TERTIA

AE Quis ex vobis homo 3-a. AE Congratulamini mihi quia inveni 7-a. AE Quae mulier habens dragmas 6-a. AE Dico vobis gaudium est angelis 4-a. AE Fratres existimo enim 8-c.

DOMINICA QUARTA

AE Estote ergo misericordes quia et pater vester misericors 1-f. AE Nolite iudicare ut non iudicemini 8-a. AE Mensuram bonam et confertam 1-f. AE Eice primum hypocrita trabem 1-a.

DOMINICA QUINTA

AE Cum turbae irruerent ad Iesum ut audirent verbum 8-a. AE Ascendens Iesus in navim et sedens 1-a. AE Praeceptor per totam noctem laborantes 1-f. AE Cum audisset Petrus quia dominus 3-a. AE Ambulabat Petrus super undas 1-a. AE Dixit autem dominus Simoni 8-a.

DOMINICA SEXTA

AE Amen dico vobis nisi abundaverit iustitia vestra 8-a. AE Audistis quia dictum est antiquis 8-a. AE Si offers munus tuum ante altare 1-a.

DOMINICA SEPTIMA

AE Misereor super turbam quia iam triduo sustinent 1-a. AE Praecepit Iesus turbae discumbere 7-a. AE Accipiens dominus septem panes 3-a. AE Erant autem qui manducaverant 1-a.

DOMINICA OCTAVA

AE Attendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in 6-a. AE Non potest arbor bonas fructus 8-a. AE Non omnis qui dicit mihi domine 8-a.

DOMINICA NONA

AE Dixit dominus villico quid hoc audio de te 1-a. AE Quid faciam quia dominus meus 4-a. AE Dixit autem villicus intra se quid 7-a. AE Facite vobis amicos de mammona 8-c.

DOMINICA DECIMA

AE Dum appropinquaret dominus Ierusalem videns 1-f. AE Videns dominus civitatem Hierusalem 8-a. AE Scriptum est enim 8-c.

DOMINICA UNDECIMA

AE Duo homines ascenderunt in templum 1-f. AE Stans a longe publicanus nolebat 1-f. AE Deus propitius esto mihi peccatori 8-c.

DOMINICA DUODECIMA

AE Dum transiret dominus per medios fines Tyri surdos 7-a. AE Quanto eis praecipiebat tanto 8-a. AE Bene omnia fecit et surdos fecit 5-b.

DOMINICA DECIMA TERTIA

AE Dico autem vobis quod multi reges et prophetae voluerunt 3-a. AE Homo quidam descendebat ab 8-a. AE Samaritanus quidam iter faciens 7-a. AE Quis tibi videtur proximus fuisse 7-a.

DOMINICA DECIMA QUARTA

AE Dum intraret Iesus quoddam castellum occurrerunt 1-f. AE Unus autem ex illis ut vidit quod 1-f. AE Nonne decem mundati sunt et 8-c.

DOMINICA DECIMA QUINTA

AE Considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant 1-a. AE Nolite solliciti esse dicentes quid 8-a. AE Quaerite primum regnum dei 1-a.

DOMINICA DECIMA SEXTA

AE Ibat Iesus in civitatem Naim et ibant discipuli 8-a. AE Accessit Iesus ad loculum et 1-f. AE Accepit autem omnes timor 1-a. AE Propheta magnus 4-a.

*SABBATO DECIMA SEPTIMA [DUODECIM LECTIONUM]

AE Dixit autem dominus ad cultorem 4-d.

DOMINICA DECIMA SEPTIMA

AE Cum intraret Iesus in domum cuiusdam principis 7-a. AE Cum vocatus fueris ad nuptias 7-a. AE Omnis qui se exaltat humiliabitur 1-a.

DOMINICA DECIMA OCTAVA

AE Magister quod est mandatum magnum in lege 8-a. AE Quid vobis videtur de Christo cuius 4-a. AE Omnes enim vos fratres estis et 4-d.

DOMINICA DECIMA NONA

AE Et videns Iesus fidem illorum dixit paralytico 6-a. AE Cum vidisset Iesus fidem illorum 8-a. AE Dixit dominus paralytico confide 1-a. AE Tulit ergo lectum suum in quo 4-d. AE Videntes autem turbae timuerunt 1-a.

DOMINICA VIGESIMA

AE Dicite invitatis ecce prandium meum paravi 8-c. AE Nuptiae quidem paratae sunt sed 1-f. AE Amice quomodo huc intrasti 1-f. AE Multi enim sunt vocati pauci 8-c.

DOMINICA VIGESIMA PRIMA

AE Erat quidam regulus cuius filius infirmabatur 1-a. AE Domine descende ut sanes filium 1-b. AE Cognovit autem pater quia illa 3-b.

DOMINICA VIGESIMA SECUNDA

AE Dixit autem dominus servo redde quod debes 8-a. AE Patientiam habe in me domine 7-a. AE Serve nequam omne debitum 6-a .

DOMINICA VIGESIMA TERTIA

AE Magister scimus quia verax es et viam dei in veritate 8-a. AE Interrogatus a Iudaeis dominus 1-a. AE Reddite ergo quae sunt Caesaris 1-a.

[DOMINICA VIGESIMA QUARTA]

AE Domine filia mea modo defuncta 1-b. AE Dicebat enim intra se si tetigero 1-a. AE Si tetigero fimbriam vestimenti 4-b.

[COMMENTARIUS]

Eo anno, quo ebdomadae superabundant officiis, non differatur suppletio earum in ultimam ebdomadam, quae de adventu domini agit, sed prius suppleantur dilatione vel iteratione officiorum. Et evangelia, quae super fuerant, legantur in paenultima ebdomada vel ante, cum volueris. Ultima enim ebdomada, id est proxima ante adventum domini, a sanctis patribus praeparatio adventus domini nuncupatur. Ideoque legitur EP Ecce dies veniunt, quae de adventu domini loquitur. Item, cum plures sint dominicae quam officia, non ut quidam differimus, sed, quotiens necesse fuerit, aliqua repetimus, illo dumtaxat observato, ut ultimum officium in proxima tantum ebdomada ante adventum domini cantetur. Et praeparatio adventus dominici, qui numquam nisi in quinta ebdomada sive dominica ante nativitatem domini [debet] initiari, videlicet ut, sicut antiqui patres per quinque annorum milia sive per quinque libros Moysi de adventu Christi edocti sunt, nihilominus et nos per quinque dominicas sive ebdomadas de adventu eius instruamur, ut iuxta evangelium eiusdem diei dici de quinque panibus cum quinque milibus hominum saturari mereamur.

DOMINICA VIGESIMA QUINTA

AE Cum sublevasset oculos Iesus 1-a. AE Illi ergo homines 1-f. AE De quinque panibus et duobus piscibus 1-a. AE Satiavit dominus 4-b.

OFFICIUM IN AGENDA MORTUORUM

De officio mortuorum nunc agendum est: primo de loco, ubi debent sepeliri, secundo de sepeliendis et de modo sepeliendi, deinde quis invenit et quare, ad ultimum de ipso officio. Locorum igitur alius sacer, alius sanctus, alius religiosus. Sacrum dicimus locum, qui per manus episcopi deo est dedicatus. Sanctus locus est, qui servitoribus ecclesiae statuitur et de quo sub interminatione certae poenae, ne aliquis violet, prohibetur. Religiosus dicitur secundum leges et instituta Romanorum omnis locus, in quo sepelitur corpus hominis sive caput tantum. Caput ideo dico, quia nullus homo potest habere duas sepulturas, sed ubi caput, ibi dicitur esse sepultura eius. Sive ergo christianus sive paganus aut infans non baptizatus ibi sepeliatur, secundum Romanorum instituta locus religiosus dicetur. At christiani non dicent locum religiosum, ubi sepelitur Iudaeus vel paganus vel infans non baptizatus, sed ubi christianus tantum. Et si excommunicatus sit ibi sepultus, extrahatur et extra ecclesiam et coemeterium eiciatur. Vocatur autem locus iste diversis nominibus: coemeterium, polyandrum et andropolis, quod idem est. Vocatur etiam sepulchrum, *mausoleum, dormitorium, monumentum ergastulum, sarcophagus, pyramis, tumulus. Coemeterium dicitur a cimin, quod est dulce, et theron, quod est statio. Ibi enim ossa mortuorum dulciter requiescunt et adventum salvatoris expectant. Polyandrum dicitur a polis, quod est civitas, et andros, quod est vir, et andropolis similiter. Sepulchrum quasi sine pulsu, quia *qui ibi sepeliuntur, quasi sine pulsu sunt. Et est physicum. Mausoleus vir fuit quidam potens et amatus multum ab uxore sua adeo, quod eo mortuo uxor sua Artemesia gloriosissimam ei fecit sepulturam et vocavit eam mausoleum a nomine viri sui, et exinde inolevit consuetudo, ut quaelibet nobilis sepultura vocaretur mausoleum. Dormitorium dicitur a dormiendo, quoniam ibi requiescunt eorum corpora, qui dormiunt. Monumentum dicitur quasi monens mentem. Significat enim monumentum cuilibet transeunti: Memento, quia cinis es et in cinerem reverteris. Tumulus dicitur quasi tumens tellus, quia aliquantulum terra ibi elevatur. Ergastu lum dicitur ab erga, quod est labor, et teron, quod est statio. Ibi enim requiescunt corpora sanctorum, qui in domino moriuntur. Unde: Beati mortui, qui in domino moriuntur. Amodo iam, dicit spiritus et cetera. Sarcophagus dicitur a sarcos, quod est caro, et fagin, quod est comedere, quia ibi consumitur caro. Pyramis dicitur a pir, quod est ignis. Sicut enim ignis a lato incipit et tendit in altum, sic et pyramis, et est altissimum genus sepulturae. Talis est Romae, in quo fuerunt positi cineres Iulii Caesaris, et vocatur acus sancti Petri, est et adhuc in dubio, an sit unus lapis an plures. Unde quidam clericus dixit: Si lapis est unus, dic, qua fuit arte levatus? Si lapides multi, dic, ubi contigui? Similem pyramidem fecit Caesar Turonis iuxta ripam Liguris et reclusit ibi cineres cuiusdam amici sui, qui interfectus fuerat. His dictis de loco de sepeliendis dicamus, prius quibus locis debeant sepeliri et utrum aliquid locus conferat necne. Dicit magister Ioannes, quod non prodest mortuo locus, quod sic probari potest: Lucifer a caelo prostratus fuit, et Adam a paradiso eiectus, et quae loca meliora? Iterum Ioab interfectus fuit in tabernaculo et Iob in sterquilinio triumphavit. Obesse autem potest locus, ut si quis sepeliatur in ecclesia et non sit dignus. Qui dam enim prophanus sepultus erat in ecclesia quadam, ut legitur, et vox audita est cuidam religioso, forte angelus fuit, et ait: Vade et dic illi episcopo, ut prophanum illum in ecclesia sepultum eiciat extra ecclesiam. Ille hoc rettulit episcopo, sed non ei acquievit, quare tricesimo die mortuus *sit. Iterum legitur de alio, qui sepultus fuit in ecclesia, quod postea *inventa sunt ossa sepulti extra ecclesiam mane, linteamina vero remanserunt in loco. Et sciendum, quod nullum corpus in ecclesia debet sepeliri, nisi corpora sanctorum patrum, qui dicuntur patroni, id est defensores. Ipsi enim meritis suis totam patriam defendunt. Sed ceteri circa ecclesiam debent sepeliri. Dicunt enim quidam, quod locus triginta pedum circa ecclesiam ad hoc debet consecrari. Alii vero dicunt, quod sola circuitio episcopi, quando ecclesiam dedicat, sufficit. Antiquitus enim solebant homines in suis domibus sepeliri, sed propter cadaverum foetorem statuerunt, ut extra civitatem sepelirentur, et quendam locum communem ad hoc sanctificare deputaverunt. Nobiles vero sepeliebantur super montes et in medio montium et in radicibus eorum. Si vero aliquis interficiatur in obsidione vel in aliquo tumultu nec possit habere coemeterium, sepeliebant eum, ubi possunt. Si vero in aequore moriatur et terra fuerit vicina, navigent illuc et sepeliant ibi. Si vero remota fuerit et videant insulam in medio mari, vertant illuc vela et sepeliant in insula. Si vero terram non videant, fiat ei domuncula de lignis, si possint ibi haberi, et proiciatur in mari. Si fuerit dives, fiat eodem modo, sed cum thesauro suo, si habet, proiciatur, ut, qui invenerint eum, cognoscentes eum propter thesaurum fuisse nobilem saltem amore thesauri eum terrae commendent. Sed nota, quod quando sepelitur christianus, quocumque loco sepeliatur, semper debet crux apponi capiti illius ad designandum ipsum fuisse christianum, vel quia diabolus multum timet hoc signum et timet accedere ad locum cruce insignitum. Nunc videndum est, unde coemeterium initium habuerit. Dicitur, quod ab Abraham. Abraham enim emit agrum ab Effron, in quo erat duplex spelunca, ubi ipse sepultus est et Sara et Isaac et Iacob, et Adam et Eva prius. Ad hoc enim, ut sibi et suis sepultura esset. Duplex spelunca ideo dicebatur, quoniam ibi sepeliebantur duo contigue, maritus et uxor, vel quia duae speluncae erant ibi, et in una sepeliebantur viri, in altera mulieres, vel quia duplex fiebat unicuique sepeliendo spelunca in modum cathedrae. Sepeliebantur enim quasi sedentes, et pars speluncae a natibus supra, quae truncum capiebat, dicebatur una spelunca, pars vero, quae capiebat pedes, crura et femora, dicebatur alia spelunca. Et nota, quod in prima aetate non leguntur esse inventa nisi duo sacramenta tantum, oblatio et paenitentia, in secunda aetate ampliatus est dei cultus. Fecit enim Noe archam et inclusit ibi multa animalia ad sacrificandum deo. In quarta aetate magis ampliatus est cultus divinus. Tunc enim data est *lex, et multa genera sacrificiorum offerebantur domino. In quinta aetate magis iterum ampliatus est. Tunc enim factum est templum, et in multis crevit cultus dei. In sexta aetate venit Christus, qui se ipsum obtulit deo hostiam *placentem et sufficientem omnibus. In coemeterio christianorum non nisi christianus sepeliri debet, nec tamen omnis. Nullus enim in maleficio suo interfectus sepeliri debet in coemeterio, ut latro, si interficiatur in latrocinio – et intellege maleficium, si sit mortale peccatum –, nec interfectus in adulterio, nec interfectus in ludis gentium. Si vero moriatur subito in ludis consuetis, ut in ludo pilae, potest sepeliri in coemeterio, sed sine psalmis et sine obsequiis. Si autem aliquis rediens de lupanari vel de alio loco, ubi fornicatus sit, et in via occidatur vel alio casu inconfitens moriatur, si legitimis testibus potest probari eum fuisse fornicatum nec postea confessum, in coemeterio non sepeliatur. Si non potest probari, sepeliatur. Latro in illo loco, in quo suspenditur, sepeliri debet, nisi prius satisfecerit. Si autem satisfecerit, in coemeterio sepeliatur. Mulier, si moriatur in partu, non debet poni in ecclesia, sed extra ecclesiam dicatur ei obsequium et postea sepeliatur in coemeterio, sed puer extrahatur de ventre eius et sepeliatur extra coemeterium. Debent autem mortui sepeliri in sudariis induti et caligas debent habere circa tibias et sotulares in pedibus, et sic parati se indicant ad iudicium, et capite posito versus occidentem et pedibus versus orientem. Clerici vero, si fuerint ordinati, illis indumentis [induantur], quibus ordinati fuerant. Si vero non habent ordines, more laicorum sepeliantur et tondeantur et radantur. Omnium corpora lavari debent ad significandum, quod, si anima per confessionem a culpa sit mundata, utrumque ad diem iudicii, anima et corpus, aeternam glorificationem habebunt. Si autem in hastiludio moriatur quis et impoenitens, quod scilicet sacerdotem non quaerat, sepeliatur more asini, et similiter, si in rixa. Si vero causa ludi propter negotium suum navigat et perit, potest sepeliri in coemeterio. De talibus enim non iudicat ecclesia. Si quis moritur subito non propter aliquam manifestam causam, sed occulto dei iudicio, honorifice sepeliatur. Iustus enim, quacumque causa moritur, salvabitur. Qui mortem propria manu asciscunt, non debent in coemeterio habere sepulturam. Quaeritur, utrum homines sint futuri nudi post diem iudicii an vestiti. Videtur, quod vestiti. Nam angeli solent apparere vestiti, et Christus etiam post resurrectionem cum veste apparuit et in transfiguratione vestitus fuit. Unde: Apparebant vestimenta eius alba sicut nix. E contrario videtur, quod nudi erunt, quia habet auctoritas, quod in eadem conformitate erimus, in qua fuit Adam ante peccatum, et in meliore etiam. Sed tunc fuit nudus. Ergo nudi similiter erimus. Solutio: Nihil praesumamus de veste vel de qualitate, sed hoc solum dicimus, quod ibi nec deformitas nec infirmitas erit. Sequitur de officio. Primo videndum est, a quibus *fuerit institutum, secundo, a quibus adauctum, tertio, a quibus *habuerit initium, quarto de modo celebrandi officium mortuorum. Primo ab apostolis fuit institutum, sed ab origine, ut testatur Isidorus in libro de ecclesiasticis officiis, adauctum fuit et ex maxima parte ordinatum. Unde ipsum commendat beatus Augustinus in quodam libro, qui dicitur Encheiridion, dicens eum fuisse secundum in ecclesiasticis officiis post apostolos. Hoc officium initium habuit a veteri lege. Legitur enim, quod mortuo Iacob Ioseph et alii fratres eius, ut ei concesserant, cum multis Aegyptiis attulerunt eum in Ebron, sed prius fleverunt eum in Aegypto triginta diebus et postea septem in area Adad. Legitur quoque, quod mortuo Moyse flevit eum populus Israel triginta diebus, et similiter fecerunt de Aaron et Maria. Sed nota, quod mortuo Iosue, qui eos introduxerat in terram repromissionis, non legitur populus flevisse, creditur tamen flevisse. Ideo de Iosue tacuit historia, quia praefiguravit Christum et mors eius mortem Christi, mors eius a morte nos redimens ad vitae patriam nos reduxit, ubi neque luctus, neque dolor est. Ergo propter figuram de fletu mortis illius historia tacet, sicut alibi de patre Melchisedech, qui Christum figuravit, quia non legitur habuisse patrem, sicut nec Christus hominem [patrem] habuit, nec Melchisedech legitur habuisse, etsi tamen habuit. De Moyse autem, licet melior credatur quam Iosue et de aliis, qui mortui sunt in deserto, populus flevisse legitur, quoniam desertum quando alienationem a deo significat. Pro illis ergo flendum est, qui propter peccata sua a deo alienantur. Item dicit Salomon: Luctus filii tui mortui septem diebus, luctus filii tui stulti aeternus, quoniam in aeternum punietur. Item: Filius sapiens laetificat patrem, stultus vero contristat matrem. Septenarius ergo mortuorum et tricenarius a veteri testamento sumpsit exordium. Sicut enim Iacob fleverunt filii eius per septem dies et Moysen per triginta, ita ecclesia per septem dies, quandoque per triginta suorum celebrat officium mortuorum. Et nota, quod quattuor modis subvenitur mortuis: oratione carorum, elemosina, ieiunio, missarum celebratione. Per septem ergo dies mortuis nostris officia facimus, ut ad sabbatum animarum citius valeant pervenire vel propter septenarium animae et coporis. Anima enim tres habet vires: rationabilitatem, concupiscibilitatem, irascibilitatem. Corpus vero ex quattuor constat elementis. Ut ergo peccata, quae homo per haec septem commisit, deleantur, septenarium mortuis celebramus. Ter decem triginta faciunt. Per ter trinitatem, per dena decalogum intellegimus. Tricenarium ideo mortuis facimus, ut, quod in observatione Christi praeceptorum contra trinitatem deliquerunt, dei misericordia eis condonetur. Quidam tamen per tres dies hoc faciunt, ut in hoc triduana Christi sepultura repraesentetur et, quod vivens peccavit cogitatione, verbo, opere, mortuo remittatur. Novendial vero, id est officium novem dierum, quod quidam faciunt, licet hac consideratione hoc faciunt, ut per officium eorum mortui liberentur et novem ordinibus angelorum associentur, non tamen approbatur, sed interdicitur, quoniam a gentilibus sumptum esse videtur, qui nono die cineres suorum in bustis recondebant. Ideo ergo novendial prohibetur, ne in hoc gentiles imitemur, sicut nec imitamur Iudaeos in celebrando pascha. Similiter sunt quidam, qui quinquagenarium faciunt, alii per quadragenarium, et utrique satis rationabiliter facere videntur. Qui quinquagenarium faciunt, ab Abraham sumere videntur occasionem, qui domino volenti subvertere Sodomam quaesivit: Domine domine si quinquaginta iusti fuerunt ibi, numquid destrues eos?. Et respondet: Non. Dicit enim Beda et Gregorius in glossa super locum istum: Quinquagenarius numerus perfectus est et significat iubilaeum annum, id est octatem*vam aetatem, in qua erit remissio et plena libertas. Ut ergo animae mortuorum plenariam libertatem et suorum peccatorum remissionem adipiscantur, quinquaginta diebus pro illis a quibusdam celebratur officium. Quadragenarium vero ideo *quidam faciunt, ut et illi, qui decesserunt et transgressi sunt in decem praeceptis legis et in doctrina quattuor evangeliorum, eis condonetur. Nunc de ipsa celebratione *officii videamus: primo quae sint tacenda, secundo quae sint dicenda. Quoniam officium mortuorum imitatur triduanam Christi sepulturam et illius omnino vestigia sequuntur, sicut in illis tribus diebus ita et in hoc officio omnia cantica laetitiae subticemus. Inde est, quod Domine labia mea aperies ad matutinum vel vigilias mortuorum et Deus in adiutorium meum in principiis horarum non dicimus nec Venite exultemus nec Gloria patri ad responsorium nec in fine psalmorum. Similiter nec ad lectiones benedictionem petimus vel damus nec Tu autem domine nec D*eo gratias dicimus nec etiam ad missam. Posset tamen et alia ratione esse, quare in officio mortuorum haec tacerentur. Cum enim mortuorum exequias celebramus, ad plangendum venimus et lacrimandum, non ad sollemnizandum. Non enim bene concordat huic officio Venite exultemus nec Domine labia mea aperies, sed potius repugnare videtur. Non enim bene conveniunt nec in una sede morantur gaudium et luctus, laetitia et tristitia. Officium autem mortuorum a vesperis incipit, quae sic inchoantur: Placebo domino. Quibus finitis sequitur completorium, postea vigiliae, quarum tria sunt genera. In quibusdam enim ecclesiis novem leguntur lectiones de Iob, in aliis totidem, sed de libro Sapientiae. Incipiunt autem sic: Ne des alienis honorem tuum. Sunt iterum aliae, in quibus novem lectiones leguntur de quodam sermones, quem fecit beatus Augustinus de mortuis, quem sic finivit: Beati mortui qui in domino moriuntur, quod debet dici et dicitur a quibusdam in fine lectionum loco Tu autem domine sicut in adventu domini et in nativitate et in epiphania lectiones de Isaia finiuntur per Convertimini ad me et salvi eritis, et lamentationes Ieremiae ad tenebras per Ierusalem convertere ad dominum deum tuum, in aliis vero diebus per Tu autem domine. Et ita sunt quattuor modi finiendi lectionem. Ad missam non debet tus offerri, id est non debet altare turificari, sed corpus tamen, licet aliter se habeat usus. Nam in veteri lege prohibitum fuit, ne pro peccato offerretur oleum laetitiae nec tus suavitatis. Ubi enim peccatum, ubi tenebrae, ibi non debet esse laetitia nec suavitas, sed luctus et contritio mentis. Nam exequiae, quas nos facimus, pro mortuorum excessibus celebrantur. Nota, quod in lege Moysi prohibitum fuit a domino, ne thymiana boni odoris vel tus sibi sacrificatum aliquis adoleret in suos usus, ut odore eius frueretur, quod si quis faceret, periret de populis suis. Ideo est mos in ecclesia, quod oblato ture benedicto super altare, si descendat turibulum ad clericos vel laicos, aliud tus sine benedictione apponendum est et hominibus offeum. Et sciendum est, quod in missa defunctorum, si quando contingit adesse ministros, nec casulis nec dalmaticis uti debent, sed tantum albis induti et stolis amicti incedere, quia idem officium per omnia assimilatur officio dominicae passionis. Qui tamen mos non servatur usquequaque apud plerosque, excepto in depositione episcoporum aut sacerdotum. Quaeritur: Quare ad missam mortuorum pax non datur? Triplex assignatur ratio. Prima est, quoniam hoc officium, ut dictum est, triduanam Christi significat sepulturam, ubi pax non datur propter osculum Iudae. Secunda est, quia non communicamus mortuis. Unde est, quod corpus numquam debet esse in ecclesia, quamdiu missa de die celebratur, et si esset ibi, prius deberet exportari in vestibulum ecclesiae, etiam si imperator esset, et postea ad missam de mortuis reportari. Tertia est, quoniam sicut ex multis granis simul collectis unus panis efficitur et de multis acinis vinum eliquatur, sic ex multis fidelibus, quorum quidam boni, quidam mali, una ecclesia constituitur. Quia ergo mortuo homine nescitur, utrum ipse sit de conformitate ecclesiae et pacem habeat cum creatore suo, ideo pacem non damus ad missam mortuorum. Benedicamus domino nec Deo gratias nec laudes aliquas referimus pro mortuis, quia non est, unde agendae sint. Non enim apparet adhuc eorum requies. Illud ergo notandum, quod officium mortuorum terminatur in nona et non habet secundas vesperas, quod significat, quia hoc officium finem habebit, quoniam animae salvandorum ab omni poena liberatae aeterna laetitia perfruentur. Sed sancti, de quorum in anima glorificatione iam certa est ecclesia, primas et secundas vesperas habent. Si in festo eorum novem lectiones decantentur, primas pro glorificatione animae, secundas pro glorificatione corporis, quam habebunt, quae numquam finem habebit. Si vero non habent nisi tres lectiones, primas tantum vesperas habent. Nunc dicendum est, qualiter corpus sepeliendum sit et qualiter ad ecclesiam portandum et a quibus et qualiter tumulandum. Quando iam videtur homo in extremis labora re, debet poni ad terram vel ad minus super paleas, per quod innuitur, quod cinis est et in cinerem revertetur. Et hoc fit ad exemplum beati Martini, qui, ut aliis daret exemplum, in cinere iacens vitam finivit. Et debet legi passio domini vel pars illius ante morientem, si litteratus sit, ut sic moneatur ad maiorem compunctionem. Item debet esse crux ante pedes, *ut moriens eam cernens inde magis conteratur. Et debet recta facie iacere, ut semper inspiciat caelum. Postquam vero expiraverit, debent campanae pulsari *ter, ut populus audiens oret pro eo: pro muliere bis, quoniam ipsa invenit alteritatem. Ipsa enim primo fecit hominem a deo alienari, quare secundus non habuit benedictionem. Pro viro ter pulsatur, quia primo inventa est trinitas in homine. Primo enim formatus est Adam de terra, deinde mulier ex Adam, postea homo procreatus est ex utroque, et ita est ibi trinitas. Pro clerico tot vicibus, quot*d ordines habet. Ad ultimum compulsari debet, ut ita sciat populus, pro quo sit orandum. Similiter debet compulsari, quando portatur ad ecclesiam et quando de ecclesia ad tumulum. Et priusquam corpus sepeliatur vel lavetur, debet sacerdos vel vicarius eius cum aqua benedicta illuc venire et orationes pro eo effundere. Deinde debet invocare et rogare sanctos, ut animam eius suscipiant et ad locum gaudii illam deportent. Sunt enim quaedam animae, quae sunt perfectae, et quam cito exeunt de corporibus, statim evolant ad caelum. Sunt aliae prorsus malae, quae statim cadunt in infernum. Sunt et aliae mediae, pro quibus fit huiusmodi commendatio. Fit tamen [et pro malis], sed propter incertitudinem. Abluto corpore et cooperto debet portari ad ecclesiam, et tunc missa debet cantari. Et nota, quod in quibusdam ecclesiis datur unicuique candela in choro in *unam manum et oblata in *aliam et lecto evangelio *ea offertur sacerdoti pro mortuo, et tunc cantatur iste versus: OV Hostias et preces tibi. Missa celebrata sacerdos percantat eum, et si plures sint sacerdotes, omnes debent habere stolas et dicere orationes cum eo, quod cum percantant. Et peracto officio percantationis portatur ad speluncam cum his psalmis: In exitu Israel et Confitemini domino et aliis, qui ad hoc sunt instituti. Et debet portari a consimilibus, ut, si diaconus est, a diaconis, si sacerdos, a sacerdotibus, si sunt ibi. Aliter vero non, quia necessitas non servat legem. Clericus a clericis, catholicus a catholicis. Si vero fuerit de confraternitate, quam saepe faciunt homines, debet ab eis portari. Mulieribus vero non licet portare corpora, ne videantur earum corpora nudata, quod fieri contingeret, sicut in terdicitur a clerico accipere pacem propter lasciviam videndam. Deinde ponitur in spelunca, et aqua benedicta ibi ponitur et prunae cum ture: aqua benedicta, ne ad corpus daemones accedant, qui multum timent aquam benedictam. Solent enim desaevire diaboli saepius in corporibus mortuorum, ut, quod non potuerunt in vita, faciant saltem post mortem. Tus ponitur propter foetorem corporis removendum. Prunae ad designandum, quod tantum illa ad communes usus non potest amplius redigi. Plus enim durat carbo sub terra quam aliud, quod possit ibi in *testimonio poni. Hedera vel laurus, quae in perpetuum frondium servant virorem, in sarcophago corpori substernuntur ad designandum, quod illi, qui moriuntur, in Christo vivere non desinunt, quia, licet secundum corpus moriantur, secundum animam tamen vivunt. Alia tamen consideratione in funeribus habebatur cupressus antiquitus, quia sicut cupressus caesa non iterum surculescit, sed tota moritur, ita homo, ex quo moritur, non iterum reviviscit. Sacrificia, quae pro mortuis fiunt, pro valde bonis sunt gratiarum actiones, pro non valde bonis poenarum purgationes, pro valde malis vivorum consolationes.

IN AGENDA MORTUORUM

[Ad vesperas] Placebo domino in regione. PS Dilexi quoniam. AN Heu me quia incolatus. PS Ad dominum cum tribularer. AN Dominus custodit te ab omni. PS Levavi oculos. AN Si iniquitates observaberis. PS De profundis. AN Opera manuum tuarum. PS Confitebor. AN Omne quod dat mihi pater. MA Magnificat. VS Requiem aeternam dona eis domine. Et lux perpetua.

[Ad matutinum] [In primo nocturno] AN Dirige domine deus meus. PS Verba. AN Convertere domine et eripe. PS Domine ne in furore. AN Nequando rapiat ut leo. PS Domine deus meus. VS Dirige deus meus in conspectu tuo viam meam. Pater noster. Ne des alienis honorem. RP Credo quod redemptor. RV Quem visurus sum. RP Qui Lazarum resuscitasti. RV Requiem aeternam domine dona eis. RP Domine quando veneris. RV Commissa mea domine. In secundo nocturno AN In loco pascue. PS Dominus regit. AN Delicta iuventutis meae. PS Ad te domine. AN Credo *videre bona. PS Dominus illuminatio. VS Delicta iuventutis. Pater noster. RP Heu mihi domine. RV Anima mea turbata. RP Ne recorderis peccata. RV Dirige domine. RP Peccantem me cottidie. RV Deus in nomine tuo. In tertio nocturno AN Ne derelinquas me. PS Domine ne in furore. AN Sana domine animam. PS Beatus qui. AN Sitivit in te anima. PS Quemadmodum. VS Anima mea turbata est valde. Sed tu domine succurre ei. RP Domine secundum actum. RV Amplius lava me. RP Libera me domine de viis. RV Clamantes et dicentes. RP Libera me domine. RV Dies illa dies ire.

Laudes AN Exultabunt. PS Miserere mei. AN Exaudi orationem meam. PS Te decet hymnus. AN Me suscepit dextera tua. PS Deus deus meus. AN Eruisti domine animas. PS Ego dixi. AN Omnis spiritus laudet dominum. PS Laudate dominum. AN Ego sum resurrectio. PS Benedictus. Pater noster. PS De profundis clamavi. A porta inferi. Erue domine animam eius. Domine exaudi orationem meam. Et clamor meus ad te veniat. Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo.

[COMMENTARIUS]

Orationes ita dicantur, ut, si alicuius vel aliquorum anniversarius dies agitur, de ipsis primo dicatur, sin autem minime. Si vero alicuius obitus est, viri vel feminae, prima oratio de ipsis erit. Si autem neutrum horum est, commemoratio primitus fiat episcoporum et sacerdotum sub una collecta, deinde de congregatione et pro eleemosynariis, ad ultimum pro fidelibus defunctis. Servandumque est, ut quinarium numerum non excedas in collectis dicendis. His adiciendum est, ut fratrum aut sororum memoria infra septenarium et tricenarium in agendis mortuorum tam in vigiliis quam in missa pro defunctis semper recitetur. Statutum quoque est, ut canonico defuncto per circulum anni praebenda integra fratribus laicis conversis et sororibus per triginta dies pro redemptione animarum suarum pauperibus erogetur. Similiter fiat fratribus nostris dominis de sancto Petro et dominabus in superiori castro, et Admuotensibus?. Nonum autem minoris vigiliae responsorium per ebdomadam mutuare a maiori vigilia solemus ita tantum, ut secundum et tertium et octavum omittamus.

ITEM ALIO MODO [IN AGENDA MORTUORUM]

[Ad matutinum] [In primo nocturno] Redemptor meus. RV Lauda anima. RP Manus tuae domine. RV Dum veneris iudicare. RP Memento quaeso. RV Vitam et misericordiam. [In secundo nocturno] RP Ne tradas domine. RV Memorare quae sit. RP Rogamus te domine. RV Misericors et miserator. [In tertio nocturno] RP Deus aeternae. RV Qui in cruce positus latronem. RP Quomodo confitebor. RV Tibi soli peccavi. RP Libera me domine. RV Dies illa dies irae. *

[COMMENTARIUS]

*Quaeritur, an post illusionem, quae solet accidere, corpus domini quilibet accipere valeat vel *si sacerdos *possit sacra mysteria celebrare. De his scribit beatus Gregorius Augustino episcopo Anglorum De multiplici genere illusionis. Testamentum veteris legis hunc pollutum dicit, nisi aqua lotus fuerit, eique usque ad vesperum intrare ecclesiam non conceditur. Quod tamen aliter populus spiritualis intellegens, quasi per somnum eum illudi reputat, qui temptatus immundiciaveris, imaginibus in cogitatione inquinatur. Sed lavandus est aqua, ut culpam cogitationis lacrimis abluat. Et nisi prius ignis temptationis recesserit, reum se quasi usque ad vesperum cognoscat. Sed est in eadem illusione necessaria valde discretio, quae subtiliter pensari debeat, ex qua re accidit menti dormientis. Aliquando enim ex crapula, aliquando ex naturae suae cogitatione contingit pollutio. Et quidem ex naturae superfluitate vel infirmitate evenerit, omnino haec illusio non est timenda, quia hanc animus nesciens pertulisse magis dolendus est quam fecisse. Cum vero ultra modum appetitus gulae in sumendis alimentis rapitur, atque idcirco humorum receptacula gravantur, habet exinde animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem sacri mysterii percipiendi vel missarum sollemnia celebrandi, cum fortasse aut festus dies exigit aut exhibere ministerium, pro eo, quod sacerdos alius deest, ipsa necessitas compellit. Nam si adsunt alii, qui implere ministerium valeant, illusio per crapulam facta a perceptione sacri mysterii, ut arbitror, abstinere debet humiliter, si tamen dormientem turpi imaginatione non concusserit. Nam sunt quidam, quibus ita plerumque illusio nascitur, ut eorum animus, etiam in somno corporis positus, turpibus imaginationibus non foedetur. Qua in re unum ibi ostenditur: Ipsa mens rea tunc vel in suo iudicio libera cum se, et si dormientis corpore nihil meminit vidisse, tamen in vigiliis corporis meminit in ingluviem cecidisse. Si vero ex turpi cogitatione vigilantis oritur illusio in mente dormientis, patet animo reatus suus. Videt enim, a qua radice inquinatio illa processit, quia, quod cogitavit sciens, hoc pertulit nesciens. Item Isidorus sententiarum liber primus. Quando sit peccatum nocturnis imaginibus illudi. Non est peccatum, quando volentes imaginibus nocturnis illudimur, sed tunc est peccatum, si, antequam illudamur, cogitationis affectibus praevenimus. Luxuriae quippe imagines, quas in veritate gessimus, saepe dormientibus in animo apparent, sed innoxiae, si non concupiendo occurrunt. Item: Qui nocturna illusione polluitur, quamvis extra memoriam turpium cogitationum sese persentiat inquinatum, tamen hoc, ut temptaretur, culpae suae tribuat suamque immunditiam statim fletibus tergat.

[ORDO MISSAE SALISBURGENSIS]

Presbyter, cum se praeparat ad missam, in primis cantet iuxta romanam consuetudinem istos psalmos. PS Quam dilecta. PS Benedixisti. PS Inclina domine. PS Credidi propter. PS Laudate dominum omnes gentes. AN Veni sancte. Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Pater noster. Preces. Ego dixi domine miserere mei. Sana animam meam quia peccavi tibi. Convertere domine usquequo. Et deprecabilis esto super servos tuos. Fiat misericordia tua domine super nos. Quemadmodum speravimus in te. Sacerdotes tui induantur iustitia. Et sancti tui exultent. Protector noster aspice deus. Et respice in faciem Christi tui. Delicta iuventutis meae. Ne memineris secundum misericordiam tuam. Domine exaudi orationem meam. Et clamor meus ad te veniat. Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo. OR Aures tuae pietatis, mitissime deus, inclina precibus meis et gratia spiritus sancti illumina cor meum, ut tuis mysteriis dignus fiam ministrare teque aeterna caritate merear diligere. Per. Alia Omnipotens sempiterne deus, misericordiam tuam nobis ostende supplicibus, ut, qui de meritorum qualitate diffidimus, non iudicium sed indulgentiam sentiamus. Per. Dum vestes suas exuit, dicat Exue me domine veterem hominem cum actibus suis, et indue me novum hominem, qui secundum deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis. Lavando manus suas dicat AN Lavabo inter innocentes manus meas et circumdabo altare tuum domine. OR Largire sensibus nostris, omnipotens pater, ut, sicut exterius abuuntur inquinamenta manuum, sic a te mundentur interius pollutiones mentium et crescat in nobis augmentum sanctarum vurtutum. Per. Ad humerale Humeros meos et pectus meum, domine, gratia spiritus sancti semper protege, renesque meos vitiis omnibus expulsis praecinge tibi ad sacrificandum. Deo viventi et regnanti in saecula saeculorum. Amen. Alia Indue me domine vestimento salutis et circumda me galea fortitudinis. Ad albam. Omnipotens sempiterne deus, te supplex exoro, ut omnium criminum labe exutus et alba veste indutus te sequi merear ad regna, ubi vera sunt gaudia. Per. Alia oratio. Indue me domine ornamento humilitatis et caritatis, et concede mihi protectionem contra hostem insidiatorem, ut valeam puro corde et casto corpore laudare nomen sanctum tuum. Qui vivis et regnas deus. Ad cingulum. Circumcinge domine lumbos meos zona iustitiae, et constringe in me dilectionem dei et proximi. Per. Ad mapulam Da domine virtutem manibus meis ad abstergendam omnem maculam immundam, ut sine pollutione mentis et corporis valeam tibi domino deo servire. Per. Ad stolam Stola iustitiae circumda, domine, cervicem meam, et ab omni contagione peccati purifica mentem meam. Per. Alia. Disrumpe, quaeso, domine, vincula peccatorum meorum, ut iugo tuae servitutis innexus valeam tibi cum timore et reverentia famulari. Per. Ad casulam Fac me quaeso omnipotens deus ita iustitia indui, ut in sanctorum tuorum merear exultatione laetari, quatinus emundatus ab omnibus sordibus peccatorum consortium adipiscar tibi placentium, sacerdotum meque tua misericordia a peccatis omnibus exuat, quem reatus propriae conscientiae accusat. Per. Alia OR Indue me domine ornamento salutis et iustitiae, ut viriliter possim dimicare contra hostem insidiatorem *fide recta, spe firma et caritate perfecta. Tunc ingrediatur ad altare dicens Introibo ad altare dei cum psalmo Iudica me deus, cum Gloria patri. Introibo ad altare dei. Sequitur Domine exaudi orationem meam. Confiteor. Misereatur tui omnipotens. Indulgentiam. Factaque confessione inclinet se dicens Adiutorium nostrum in nomine domini Cum accedat ad altare Aufer a nobis quaesumus domine, iniquitates nostras, ut ad sancta sanctorum puris mereamur mentibus introire et astare sine offendiculo in conspectu tuo. Alia Oramus te domine per intercessionem beatae virginis Mariae et per merita omnium sanctorum tuorum, quorum reliquiae hic continentur, ut mihi misero peccatori indulgere digneris delicta mea. Per. Cum osculatur evangelium Pax Christi quam nobis per evangelium suum tradidit, conservet et confirmet corda et corpora nostra in vitam aeternam. Amen. Cum osculatur altare Omnipotens sempiterne deus qui me peccatorem sacris altaribus tuis astare voluisti et sancti nominis tui laudare potentiam, concede mihi, quaeso, indigno famulo tuo veniam cunctorum delictorum meorum, ut tuae maiestati digne ministrare merear. Per. Cum osculatur crucifixum Tuam crucem adoramus domine et cetera. Ad incensum. Incensum istud a te benedictum ascendat ad te, domine, et descendat super nos misericordia tua. Dirigatur domine oratio mea *sicut incensum in conspectu tuo. Item. In nomine patris et filii et spiritus sancti benedicatur incensum istud. Ad missam. Domine labia mea aperies. Cum diaconus benedictionem postulat, dicit Dominus sit in corde tuo – vel meo – et in labiis tuis – vel meis –, ut competenter pronunties – vel -em – evangelium pacis. Perlecto evangelio osculetur illud dicens Per istos sermones sancti evangelii Christi filii sui indulgeat nobis dominus omnia delicta nostra. Dum manus lavat Deus cui omne cor patet et cetera. Dum accipit oblationes, dicat Acceptum sit omnipotenti deo sacrificium istud. Item alia Tibi domino creatori meo hostiam offero pro remissione omnium delictorum meorum et cunctorum fidelium tam vivorum quam defunctorum. Dum posuerit oblatam, dicat Sanctifica quaesumus domine hanc oblationem et praesta, ut nobis unigeniti filii tui corpus fiat. Ad calicem dicit Oblatum tibi calicem quaesumus domine sanctifica et praesta, ut nobis unigeniti filii tui sanguis fiat. Amen. Deinde dicat Veni sanctificator omnipotens aeterne deus, benedic et sanctifica hoc sacrificium nomini tuo praeparatum. Tunc inclinatus ante altare dicat Suscipe sancte pater omnipotens aeterne deus, hanc oblationem, quam tibi offerimus in memoriam passionis, resurrectionis et ascensionis domini nostri Iesu Christi et in honorem beatissimae dei genitricis Mariae et beatorum apostolorum Petri et Pauli et Andreae et omnium sanctorum tuorum, qui tibi ab initio mundi placuerunt, et eorum, quorum hodie festa celebrantur, et quorum nomina seu reliquiae hic habentur, ut illis omnibus proficiat ad honorem, nobis autem et omnibus fidelibus vivis et defunctis ad salutem, ut illi omnes pro nobis intercedere dignentur in caelis, quorum memoriam agimus in terris. Quod ipse praestare. Postea incensum ponat super sacrificium ita dicendo In spiritu humilitatis, et in animo contrito suscipiamur, domine, a te, et sic fiat sacrificium nostrum, ut a te suscipiatur hodie, et placeat tibi domine deus. Tunc osculato altari vertat se ad populum dicens Orate pro me peccatore, fratres et sorores, ut meum et vestrum sacrificium acceptabile sit omnipotenti deo. Sequitur secreta . Per omnia saecula saeculorum. Amen. Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo. Sursum corda. Habemus ad dominum. Gratias agamus domino deo nostro. Dignum [et] iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere, domine sancte, pater omnipotens, aeterne deus. Per Christum dominum nostrum. Per quem maiestatem tuam laudant angeli, adorant dominationes, tremunt potestates. Caeli, caelorumque virtutes ac beata seraphim socia exultatione concelebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admitti iubeas, deprecamur supplici confessione dicentes. Sanctus sanctus sanctus, dominus deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis. Benedictus, qui venit in nomine domini. Hosanna in excelsis. Descriptio canonis iuxta romanam consuetudinem. Te igitur clementissime pater per Iesum Christum filium tuum dominum nostrum, supplices rogamus ac petimus – hic osculatur altare –, uti accepta habeas et benedicas – hic tres cruces communiter super utrumque facit – haec dona, haec munera, haec sancta sacrificia illibata, in primis, quae tibi offerimus pro ecclesia tua sancta catholica, quam pacificare, custodire, adunare et regere digneris toto orbe terrarum, una cum famulo, tuo papa nostro N. et antistite nostro N. et rege nostro N. Memento domine famulorum famularumque tuarum N. – hic memorentur nomina vivorum, quorum volueris – et omnium circumstantium, quorum tibi fides cognita est et nota devotio, qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suae: tibi reddunt vota sua aeterno deo, vivo et vero. Hic observa, ut ea festa, quae per se habent Communicantes, loco isto recitentur. Communicantes et memoriam venerantes, in primis gloriosae semper virginis Mariae, genitricis dei et domini nostri Iesu Christi, sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum, Petri, Pauli, Andreae, Iacobi, Ioannis, Thomae, Iacobi, Philippi, Bartholomaei, Matthaei, Simonis et Thaddaei, Lini, Cleti, Clementis, Sixti, Cornelii, Cypriani, Laurentii, Chrisogoni, Ioannis et Pauli, Cosmae et Damiani, et omnium sanctorum tuorum, quorum meritis precibusque concedas, ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Per eundem Christum dominum nostrum. Hic inclinatur usque ad altare dicens Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quaesumus, domine, ut placatus accipias. *Gregorius Diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum dominum nostrum. Hic tres cruces super utrumque simul facit. Quam oblationem tu deus in omnibus, quaesumus, benedictam, ascriptam, ratam, rationabilem acceptabilemque facere digneris, – hic separatim signat oblatam et calicem – ut nobis corpus et sanguis fiat dilectissimi filii tui domini nostri Iesu Christi. Hic panis in manus accipitur et antequam reponatur, *benedicitur. Hic extende te in modum crucifixi. Unde et memores, domine, nos, servi tui, sed et plebs tua sancta, Christi filii tui domini dei nostri tam beatae passionis, nec non et ab inferis resurrectionis, sed et in caelos gloriosae ascensionis, offerimus praeclarae maiestati tuae de tuis donis ac datis, – hic tres cruces super utrumque simul facit, quartam super oblatam, quintam super calicem – hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam, panem sanctum vitae aeternae et calicem salutis perpetuae. Supra quae propitio ac sereno vultu respicere digneris et accepta habere, sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui iusti Abel et sacrificium patriarchae nostri Abrahae et quod tibi obtulit summus sacerdos *tuus Melchisedech, sanctum sacrificium, *Leo Magnus immaculatam hostiam. Hic iterum inclinat se usque ad altare. Supplices te rogamus, omnipotens deus, iube haec *perferri per manus sancti angeli tui in sublime altare tuum in conspectu divinae maiestatis tuae, – hic erigit se dicens – ut, quotquot ex hac altaris – hic osculetur altare – participatione sacrosanctum filii tui corpus et sanguinem sumpserimus, omni – hic signet se – benedictioni caelesti et gratia repleamur. Per eundem Christum dominum nostrum. Hic duae orationes dicuntur, una super diptitios, altera post recitationem nominum. Memento etiam, domine, et eorum, qui nos praecesserunt cum signo fidei et dormiunt in somno pacis N. Et recitentur nomina defunctorum. Deinde dicit Ipsis, domine, et omnibus in Christo quiescentibus locum refrigerii, lucis et pacis ut indulgeas, deprecamur. [Per eundem Christum dominum nostrum]. Hic extollat vocem. Nobis quoque peccatoribus famulis tuis de multitudine miserationum tuarum sperantibus partem aliquam et societatem donare digneris cum tuis sanctis apostolis et martyribus, cum Ioanne, Stephano, Matthia, Barnaba, Ignatio, Alexandro, Marcellino, Petro, Felicitate, Perpetua, Agatha, Lucia, Agna, Caecilia, Anastasia et cum omnibus sanctis tuis, intra quorum nos consortium non aestimator meriti, sed veniae, quaesumus, largitor, admitte. Per Christum dominum nostrum. Per quem haec omnia, domine, semper bona creas, – *Hic non dicitur Amen propter sequens relatum, hic tres cruces super utrumque simul facit– sanctificas, vivificas, benedicis et praestas nobis. *Hic cum oblata quattuor cruces facit super calicem et quinque in latere ipsius Per ipsum et cum ipso et in ipso est tibi, deo patri omnipotenti, in unitate spiritus sancti omnis honor et gloria. Per omnia saecula saeculorum. Amen. *Tunc presbyter elevet calicem cum duabus manibus oblatam tenens, et diaconus cum dextra in confessione sanctae trinitatis, et dicit Per omnia saecula saeculorum. Amen. Tunc reponat calicem et oblatam. Diaconus autem osculato eius dextero humero recedat, et dicat presbyter Oremus. Praeceptis salutaribus. Oremus. Praeceptis salutaribus moniti et divina institutione formati audemus dicere: Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum cottidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et ne [nos] inducas in temptationem, sed libera nos a malo. Amen. Libera nos, quaesumus, domine, ab omnibus malis praeteritis, praesentibus et futuris, et intercedente beata et gloriosa semperque virgine dei genitrice Maria et beatis apostolis tuis Petro et Paulo atque Andrea cum omnibus sanctis da propitius – hic osculetur patenam – pacem in diebus nostris, ut ope misericordiae tuae adiuti et a peccato simus – hic signet se cum patena – semper liberi – hic patenam accipit et osculatam deponit – et ab omni perturbatione – hic signet se – securi. Hic corpus super patenam in tria dividit dicens Per dominum nostrum Iesum Christum filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate spiritus sancti, deus. Per omnia saecula saeculorum. Amen. Cum tertia parte signa calicem ter dicens Pax domini sit semper vobiscum. Et immitte. Et cum spiritu tuo. Et subiungit Fiat haec commixtio et consecratio corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi accipientibus nobis in vitam aeternam. Amen. Haec sacrosancta commixtio corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi fiat nobis sumentibus salus mentis et corporis et ad vitam aeternam capessendam praeparatio salutaris. Dum haec a presbytero agantur, a circumstantibus dicatur Agnus dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Dona nobis pacem. Tunc osculetur altare dicens Domine Iesu Christe, qui dixisti apostolis tuis: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis, ne respicias ad peccata mea, sed fidem ecclesiae tuae, eamque secundum voluntatem tuam pacificare et adunare digneris. * Qui vivis. Post datam pacem dicit Habete vinculum pacis et caritatis, ut apti sitis sacrosanctis mysteriis. Item. Pax Christi et ecclesiae abundet in cordibus nostris. Inclinatus autem dicat, antequam communicet Domine Iesu Christe, fili dei vivi, qui ex voluntate patris cooperante spiritu sancto per mortem tuam mundum vivificasti, libera me per hoc sacrum corpus et sanguinem tuum ab omnibus inquinamentis et universis malis, et fac me tuis oboedire mandatis et a te numquam separari. Qui vivis et regnas deus. Convertat se ad corpus, dicat Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo et sanabitur et curabitur cor meum et anima mea. Item Gloria aeterno patri et agno mitissimo, qui frequenter. Interim, dum accipit Corpus domini nostri Iesu Christi prosit mihi ad remedium aeternum in vitam aeternam. Amen. Panem caelestem accipiam et nomen domini invocabo. Item. Perceptio corporis tui, domine Iesu Christe, quam indignus sumere praesumo, non proveniat in iudicium et condemnationem animae meae, sed pro tua pietate prosit mihi ad tutamen mentis et corporis. Accipiens calicem in manus suas dicat Quid retribuam domino pro omnibus, quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam et nomen. Laudans invocabo dominum, et ab inimicis. Dum accipit sanguinem, dicat Sanguis domini nostri Iesu Christi custodiat me in vitam aeternam. Amen. Alia Perceptio corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi prosit animae meae et corpori in vitam aeternam. Amen Aliter Quod ore sumpsimus, pura mente capiamus, et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum. Per. Cum populo distribuitur eucharistia, dicat Corpus domini nostri Iesu Christi proficiat tibi in vitam aeternam. Sanguis domini nostri Iesu Christi proficiat in vitam aeternam. Amen. Cum populo distribuitur eucharistia, dicat sacerdos Corpus domini nostri Iesu Christi proficiat tibi in vitam aeternam. Sanguis domini nostri Iesu Christi proficiat tibi in vitam aeternam. Amen. * Domine Iesu Christe, corpus tuum pro nobis crucifixum edimus, et sanguinem tuum effusum pro nobis bibimus. Fiat nobis corpus tuum in salutem, et sanguis tuus ad vitam aeternam. Amen. Missa finita inclinet se sacerdos ante altare dicens OR Placeat tibi, sancta trinitas, hoc obsequium servitutis meae, et praesta, ut sacrificium, quod oculis tuae maiestatis indignus obtuli, sit tibi placens, mihique et omnibus, pro quibus illud obtuli, sit te miserante propitiabile. Per Christum. Exuens se vestibus sacris dicat PS Benedicite omnia. * Laudate dominum in sanctis eius. AN Trium puerorum cantemus hymnum quem cantabant in camino ignis benedicentes dominum. Kyrie eleison. Preces Confiteantur tibi domine omnia opera tua. [Et sancti tui]. Exultabunt sancti in gloria. Laetabuntur in cubilibus suis. Non nobis domine non nobis. Sed nomini tuo da gloriam. Esto nobis domine turris fortitudinis. A facie inimici. Suscepimus deus misericordiam tuam. In medio templi tui. Domine exaudi orationem meam. Et clamor meus ad te veniat. Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo. OR Deus qui tribus pueris mitigasti flammas ignium, concede propitius, ut per eorum et omnium sanctorum interventum nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum. Per. Alia. Actiones nostras quaesumus domine aspirando praeveni et adiuvando prosequere, ut cuncta nostra operatio a te semper incipiat et per te coepta finiatur.

[EXPOSITIO MISSAE]

Admonitio. Frater accedens ad servitutem dei, sta in timore et tremore, et praepara animam ad temptationes, quibus diabolus cogitationes tuas in hoc magis quam in alio servitio impedire conatur, quia missam prae omnibus detestatur. Et ideo sacerdotibus maiores insidias tendit quam aliis tantum, ne missam cantare praesumant. Ideo enim omni custodia omnibus horis serva tuum cor, maxime autem in hac hora, in qua caelos super te apertos esse et angelos dei servitii tui testes tibi astare non dubitas. Cum sacerdos praeparatus ad missam accedit ad altare, facit confessionem, quia scriptum est Sapiens accusator est sui in principio. Et antiquae legis sacerdotes primum pro se, deinde pro populo soliti erant offerre. Interim cantatur antiphona ad introitum, quae ab introitu sacerdotis ad altare hoc nomen accepit. Hanc ad introitum dici Coelestinus papa in ordine quadragesimus quintus instituit, cum usque ad eius tempora ante sacrificium epistula [tantum] Pauli et evangelium legeretur. Litaniae, quae sequuntur, propter ipsa graeca verba a Graecis assumptae creduntur. In omni festo, quod plenum habet officium, excepto infra adventum domini et septuagesimam et natale Innocentium, tam presbyter quam episcopus Gloria in excelsis dicant. Quod etiam numquam post meridiem legitur dicendum, nisi in cena domini, ubi chrisma conficitur, et in sabbatis paschae et pentecostes. Deinde versus ad populum dicit Dominus vobiscum. Respondetur Et cum spiritu tuo. Notandum est ex his verbis semper debere plures esse respondentes et unum salutantem. Sicut enim inepte responderetur Et cum spiritu vestro, cum unus esset salutator, sic in congrue salutatur per Dominus vobiscum, cum unus tantum *assit vel nullus. Hoc utique beatissimi patres apostolici Anacletus, quidem a beato Petro quintus, et Soter, in ordine tertius decimus, decretis suis firmavere, ut sacerdos semper vel tertius esset, dum missas celebraret. Zacharias item vir apostolicus in ordine nonagesimus tertius constituit, ne sacerdos ad celebranda missarum sollemnia cum baculo intraret nec velato capite altari astaret. Sancti quoque patres in Aurelianensi concilio, capitulo tertio, instituerunt, ut ad salutationes sacerdotis non solum clerici et deo dicatae feminae, sed et omnis plebs consona voce respondeat. Iuxta romanum ordinem non nisi unam orationem ante lectionem dicere deberemus, ut *Amalarius in prologo libri sui De officiis se ab ipsis Romanis didicisse fatetur. Hoc utique et institutio officiorum exigere videtur, ut, sicut ad unam missam unam tantum lectionem et evangelium legimus, item unum introitum, immo unum officium cantamus, nihilominus et unam orationem dicamus. Sed hoc iam pauci observant, immo plures in tantum orationes multiplicant, ut auditores suos sibi ingratos efficiant, et populum dei potius avertant quam ad audiendum illiciant. Hoc autem sapientioribus multum displicet, qui, etsi aliquando antiquam traditionem aliis morigerando excedunt, in ipsa tamen sua excessione modum tenere et aliquam rationem attendere solent. Unde et in missa, et si non semper una tantum oratione sint contenti, septenarium tamen numerum in orationibus raro excedunt. Quem utique numerum nec dominica oratio excedit, quae cum septem solis petitionibus omnia corpori et animae necessaria comprehendit. Hoc autem summopere solent observare, ut in missa aut unam aut tres aut quinque aut septem orationes dicant. Unam propter romanam traditionem, tres, quia dominus ante passionem suam ter oravit, quinque propter quinquepartitam eius passionem, in cuius commemorationem eadem celebramus officia, septem, quia apostoli septem petitiones dominicae orationis ad consecrationem eorundem mysteriorum frequentasse leguntur. In nativitate tamen domini ad missam in mane Romani orationem de sancta Anastasia adiciunt, quia stationem in ecclesia eiusdem martyris agunt. Et nos quoque illos in illa adiectione imitamur, licet non eandem adiectionis occasionem habere videamur. Rarissime quidem diligentiores officiorum observatores alios in orationibus numeros admit tunt, nisi quos et nos supra competenti mysterio insignitos notavimus. Alias quoque orationes, nisi antiquas et gregorianas, difficillime admittunt, utpote quas in antiquioribus et emendacioribus sacramentariis maxime inveniunt. Nam octavum Africanae provinciae concilium, cui sanctus Augustinus, immo ducenti quattuordecim sancti patres interfuerunt, capitulo duodecimo ita constituit: Nullae preces vel orationes vel missae vel praefationes vel commendationes vel manus impositiones dicantur, nisi in concilio fuerint probatae. Item tertium Carthaginense concilium, cui item sanctus Augustinus interfuit, capitulo vicesimo tertio: Nullus ad altare patrem pro filio vel filium pro patre nominet, sed semper orationem ad patrem dirigat, nec qualibet oratione utatur nisi probata. Oratio quidem ad patrem dirigenda est iuxta domini praeceptum, qui discipulos suos ita instruxit, cum eum interrogarent, qualiter orare debuissent: Cum stabitis, inquit, ad adorandum dicite Pater noster. Concludimus autem orationem Per dominum nostrum, videlicet patrem orando per filium iuxta eiusdem filii praeceptum, qui in evangelio ita praecepit: Usque modo non petistis quicquam in nomine meo, petite, et accipietis. Qui et effectum nostris petitionibus, si per ipsum rogaverimus, promittit dicens Quodcumque petieritis patrem in nomine meo, dabit vobis. Unde plurimas orationes, vel paene omnes, satis congrue ita concludimus: Per dominum. Paucissime enim inveniuntur, quae pro competentia sensus alia conclusione finiuntur, ut illa: Praesta quaesumus omnipotensdeus ut natus salvator. Qui tecum vivit. Item et illa: Deus cuius filius in alta caelorum. Dominus noster Iesus Christus qui tecum. In qualibet autem conclusione commemorationem sanctae trinitatis observare solemus, iuxta quod in emendatioribus sacramentariis expressum invenimus. Sciendum autem in illa usitata conclusione Per dominum, quod romanus ordo et antiquissima exemplaria nomen dei interponunt, ubi dicitur Qui tecum vivit et regnat deus, quod tamen moderni post nomen spiritus sancti subiungere solent. Et haec consuetudo et apud Romanos et usque quaque adeo invaluit, ut antiquae traditionis executio iam non sine scandalo locum habere possit, quod iuxta apostolum et evangelium in tam levibus causis summo studio devitare debemus. Secundum romanam auctoritatem nullam orationem per Qui venturus est concludimus, nisi sit exorcismus, in quo diabolus per divinum iudicium, ut a creatura dei discedat, exorcizatur sive adiuratur. Nam in aliis orationibus, quas Per dominum nostrum concludimus, patrem, ut nobis per amorem filii sui subveniat, imploramus. In exorcismo autem diabolum per dei iudicium, ut fugiat, increpamus. Omnes autem astantes iuxta antiquam sanctorum patrum traditionem in signum confirmationis Amen subiungere debent, ut communiter orationem, quam sacerdos domino pro omnibus libavit, confirment. Unde et in ipsa secreta Per omnia saecula saeculorum altius dicit, ut praemissa oratio per Amen a populo confirmari possit. Solis subdiaconis inter inferiores gradus romana auctoritas concedit, ut sacris vestibus induti epistulam legant ad missam. Quod tamen non ex eorum consecratione, sed potius ex ecclesiastica concessione meruerunt obtinere. Unde et rationabilius esse videtur, ut ipse sacerdos sibi epistulam legat, quam ut aliquem nondum ordinatum asciscat sibi ad legendum. Nam beatus Hormisdas a sancto Petro quinquagesimus tertius papa capitulo tertio illum deponit, quicumque non ordinatus officium ordinati usurpaverit, quod utique nec ex consecratione nec ex ecclesiastica consuetudine umquam promeruit. Nihil autem obstat, quin sacerdos in missa ordinum inferiorum officia, si necesse fuerit, expleat, quem et omnes inferiores obtinere constat, qui et in missa sacris vestibus est indutus, sine quibus altari iuxta romanum ordinem ministrare non debemus. Unde et congruentius ipse sibi officium subdiaconi repraesentat, quam quemlibet inordinatum nec sacris vestibus indutum explere hoc permittat. Diaconi quoque officium in missa nihilominus et ipse convenientius explebit quam alius, qui sacris vestibus non fuerit indutus. Nam etiam diaconus tempore oblationis et lectionis albam indutus esse debet iuxta quadragesimum primum Carthaginensis concilii capitulum, cui sanctus Augustinus, immo ducenti decem et septem sancti patres interfuerunt. Iuxta decretum Anastasii papae non sedetur, dum evangelium legitur, quae reverentia, ut aiunt, et apostolicae lectioni apud Graecos exhibetur. Dia*conus, dum legit evangelium, iuxta romanum ordinem in ambone vertitur ad meridiem, ubi et masculi conveniunt, non ad aquilonem, ubi feminae consistunt. Ad principalem enim sexum merito vertitur, cui, ut apostolus instituit, infirmior sexus domi docendus committitur. Quod autem presbyteri ad legendum evangelium non se ad meridiem vertunt, hoc ideo inolevisse credimus, quia nec ordo illud iniunxit, ut in ambonem ad legendum sicut diaconi ascenderent, ubi necessario ad masculos quam ad feminas se vertere deberent. Nam iuxta ecclesiasticam consuetudinem ad altare legunt, ubi nulla diversitas auditorum approximat, quae legentes magis in hanc partem quam in aliam converti exigat. Nusquam ibi feminae, sed soli religiosi ad dexteram et ad sinistram permittuntur astare. Ad sinistrum autem cornu altaris habent librum, cum legunt evangelium vel cum sacrificant, ut in dextera parte expeditiores sint ad suscipiendas oblationes ad conficienda altaris sacramenta. Unde ad aquilonem magis quam ad meridiem versi videntur, cum annuntiant evangelium. Hinc utique illa usurpatio emersisse videtur, ut etiam diacones in ambone contra romanum ordinem se vertant ad aquilonem potiusque se ad partem feminarum quam masculorum vertere non vereantur. Quae usurpatio iam adeo inolevit, ut apud plerosque quasi pro ordine teneatur. Sed quia certissime contra ordinem est et inhonesta, a diligentioribus ordinis servatoribus merito refutatur. Ordo quoque praecipit, ut, qui lecturus est evangelium, crucem sibi faciat in fronte, videlicet iuxta Augustinum, in sede ipsius verecundiae ut eliminata omni verecundia, cum apostolo de evangelio Christi non erubescat, qui se in fine de illo erubiturum praedixit, quicumque hic vel verba eius coram hominibus erubuerit. Facit etiam sibi crucem in pectore, ne aliqua suggestio diaboli eum impediat, quin puro corde evangelium dei annuntiare valeat. Presbyter, cum legit evangelium, romano more planetam in dextrum levat humerum, ut expeditum se terrenis affectibus esse demonstret ad *evangelizandum. Eadem ratione et diaconi, cum legunt, planetam in sinistro tamen humero ponere videntur. Item romanus ordo praecipit, ut incensum semper praecedat evangelium, cum ad altare sive ad ambonem portatur. Non autem concedit, ut oblatio in altari turificetur, quod et *Amalarius in prologo libri sui De officiis Romanos devitare fatetur, quamvis modo a pluribus, immo paene ab omnibus usurpetur. Finito evangelio statim est offeum, dum offea canitur, quae nomen de oblatione mutuavit. Nam ordine praepostero deinceps offertur, postquam proposita oblatione in altari sacerdos populum hortatur ad orandum. Sanctus Alexander papa quintus a beato Petro constituit, ut panis tantum et vinum aqua mixtum in sacrificio domini offerretur, quia de latere domini sanguis et aqua simul profluxerunt. Unde sanctus Cyprianus inquit: In calice dominico aqua vino deesse non debet, ne populus, qui per aquam iuxta Apocalypsin significatur, a Christo separatus esse videatur. Ita autem iuxta romanum ordinem in altari componenda sunt, ut oblata in corporali posita calix ad dexterum latus oblatae ponatur quasi sanguinem domini suscepturus, quem de latere dominico profluxisse credimus. Nam oblatam in verum christi corpus sicut et vinum in sanguinem dominicum converti non dubitamus. Solent autem presbyteri, dum sine ministris offerunt, deposita oblata in altari patenam abscondere sub corporali, et hoc fortasse ideo, quia iuxta ordinem acolitus eam debet tenere involutam inter sacrificandum. Cooperitur quoque calix non tam causa mysterii quam cautelae, usque dum finito canone dicitur Oremus. Praeceptis salutaribus moniti. Discooperitur tamen, dum levatur, ubi dicitur: *Accipiens Iesus praeclarum calicem, et ibi: Per ipsum et cum ipso, et hoc fortasse ideo, quia cautius levatur sine operimento quam coopertus. Composita autem oblatione in altari dicit sacerdos hanc orationem iuxta gallicanum ordinem Veni sanctificator omnipotens aeterne deus. Deinde ante altare inclinatus dicit hanc orationem non ex aliquo ordine, sed ex ecclesiastica consuetudine Suscipe sancta trinitas hanc oblationem quam tibi offerimus in memoriam passionis, resurrectionis, ascensionis. Quae utique oratio a diligentioribus ordinis et probatae consuetudinis observatoribus tam pro defunctis quam pro vivis sola frequentatur, qui, etsi multotiens plurimorum consuetudini cedant, superflua tamen summopere devitant. Romanus tamen ordo nullam orationem instituit post offeam ante secretam. Erectus autem presbyter populum hortatur ad adorandum, et ipse post finitam secretam praefationem orditur in canone, in quo supernorum civium ordines merito connumerantur, quia eisdem mysteriis, quae ibi conficiuntur, iuxta attestationem sanctorum patrum interesse creduntur. Unde angelicus hymnus, *id est Sanctus sanctus sanctus, subsequitur, quem beatus Sixtus papa in ordine octavus constituit, ut ante sacrificium diceretur. Hunc autem hymnum et ipse sacerdos cum aliis necessario debet dicere, ne se ipsum sua prece videatur privasse, qui et suas voces et aliorum angelicis laudibus admitti deprecatus est in praefatione. Iuxta romanum ordinem numquam missas absque lumine celebramus, non utique ad depellendas tenebras, cum sit clara dies, sed potius in typum illius luminis, cuius sacramenta ibi conficimus, sine quo et in meridie palpabimus*pitamus ut in nocte. Orationem, quam canonem sive actionem propter regularem sacramentorum confectionem romano more appellamus, quis composuerit, aperte non legimus, nisi quod sanctus Gregorius quendam scholasticum illam composuisse testatur. Multa tamen eidem canoni a sanctis patribus inserta legimus, sicut a sancto Alexandro papa in ordine quinto ipsius dominicae passionis commemoratio interseri iubetur. Item sanctus Gregorius papa primus Diesque nostros in tua pace disponas usque Per Christum dominum nostrum. Et magnus Leo sanctum sacrificium, immaculatam hostiam in canone addiderat. Itemque Gregorius dominicam orationem canoni se adiecisse registro suo asserit, ubi quibusdam in:inde murmurantibus humili responsione satisfecit inconveniens asserens, ut oratio, quam scholasticus composuit, super oblationem diceretur et illa praetermiteretur, quam ipsi apostoli ex institutione dominica confectione eorundem sacramentorum usitasse crederentur. In summis quoque festivitatibus quaedam canoni in illo loco interponimus, ubi dicitur Communicantes vel Hanc igitur oblationem, quae tamen ex antiquioribus sacramentariis interponenda esse didicimus, videlicet in nativitate domini, in epiphania, in cena domini, in pascha, in ascensione et pentecoste. Huiusmodi interpositiones efficiunt, ut illud Communicantes apertius per se quasi in catholica communione manentes intellegamus, quam ad subsequentium sanctorum communionem ipsum referamus. Nimis autem temerarium videtur, ut nos aliqua canoni ad libitum nostrum adiciamus, nisi quae a sanctis patribus adiecta vel adicienda esse cognovimus, praecipue, cum inter sanctos patres nulli aliquid adiecisse legantur, nisi qui et apostolica auctoritate praediti hoc facere potuerunt. Optimum autem videtur, ut in hac causa terminos patrum nostrorum non excedamus nec nos apostolicae auctoritatis reos efficiamus, si, quod soli apostolicae potestati competit, canonem nostris interpositionibus augmentare praesumimus. Interponere enim solent quidam orationes, ubi dicitur Memento domine famulorum [famularumque] tuorum, et ante commemorationem defunctorum. Item post nomen domini papae sive proprii episcopi adiciunt et omnibus orthodoxis atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus, sed superfluo. Nam ordo statim in sequenti versu, ubi dicitur Memento domine famulorum, nobis concedit, ut omnium vivorum commemoremus, quoscumque voluerimus. Item post pauca addunt pro quibus [tibi] offerimus, cum in antiquioribus et veracioribus sacramentariis nonnisi sub tertia persona offerentes ibi reperiantur. *Ex illis elicitur, quod haec particula nec non et illorum et cetera ita novissime per aliquem propria auctoritate apposita est, ut hic de ea nulla mentio fiat. In antiquissimis enim sive romanis ac veracioribus sacramentariis nullibi reperitur. Item ibi Unde et memores domine nos servi nativitatem domini commemorant cum iuxta apostolum in eiusmodi sacrificio non nativitatem domini, sed mortem eius annuntiare debemus. Unde sanctus Ambrosius in libro sacramentorum Quotienscumque, inquit, offertur sacrificium, mors domini, resurrectio domini, ascensio domini significatur. Quod et sanctus Augustinus sua attestatione confirmat. Quapropter et nos ibi tantum passionem, resurrectionem et ascensionem commemoramus. Haec igitur omnia, quae nos adiectiva notavimus, ille procul dubio superflua et eradenda iudicabit, quicumque antiquiores et emendatiores sacramentarios diligenter inspexerit. Sciendum, quod romana auctoritas nomina vivorum fidelium internumerare permittit, ubi dicitur Memento [domine] famulorum, similiter et defunctorum, ubi item dicitur Memento etiam domine et eorum nomina. Aliorum vero sanctorum nomina annumerare non debemus, nisi quos antiquitus in canone descriptos invenimus, excepto post Pater noster in illa oratione, ubi iuxta ordinem quantumlibet sanctorum nomina internumerare possumus. Et hoc quoque notandum, quod personae praelatorum et subiectorum in canone distinguuntur. Ubi enim domini apostolici sive episcopi nostri nomen assumimus, de praelatis agere videmur. De subiectis vero statim in subsequenti versu, ubi didicimus Memento, domine famulorum. Item illud Hanc igitur oblationem de praelatis sonat, nam quod sequitur, sed et cunctae familiae tuae, subiectos videtur intimare. Item Unde et memores [domine] nos de praelatis et illud sed et plebs tua sancta de subiectis agere non dubitatur. De signis autem, quae super oblationem a diversis diverse fiunt, nos ab apostolica auctoritate sede potissimum formam sumere decrevimus, unde totius christianae religionis ordinem et originem suscepimus. Nam et illi sedi nostro tempore talem deus gubernatorem, reveae, inquam, memoriae Gregorium papam imposuit, qui sub decem suis antecessoribus, a puero Romae nutritus et eruditus, omnes apostolicas traditiones diligentissime investigavit, et investigatas studiosissime in actum referre curavit. Hunc igitur doctorem religione et auctoritate praecipuum, immo apostolicam traditionem per ipsum in consecrandis mysteriis potissimum imitari decrevimus. Sicut nos ipsi per ipsum et per episcopos, qui eum imitati sunt, accepimus, imparem numerum semper in dispensatione signorum super oblationem observamus, videlicet unam crucem vel tres vel quinque faciendo, et hoc utique non sine certi causa mysterii. Nam in una et tribus trinum et unum deum intimamus. In quinque autem quinquepartitam domini passionem significamus. Merito autem impar numeris in ecclesiasticis officiis frequentatur, quia numquam inter duo aequalia unitate im pediente dividitur, sicut unitas sanctae ecclesiae *nullatenus eam in duo secari patitur. In primis, ubi dicitur haec dona, haec munera, tres cruces tantum super panem et vinum communiter facimus nec umquam panem a calice separamus in consignatione, nisi ubi separatim nominantur in canone. Ita autem illa communiter signamus, ut erecta pars crucis tantum super panem, transversa autem usque super calicem protendatur. Nam erecta pars crucis corpus dominicum sustinuit, transversa autem ipsius brachia distendit. Unde et calix congrue sub brachio eius coll*ocatur quasi de latere dominico sanguinem domini suscepturus. Cum dicimus Hanc igitur oblationem, usque ad altare inclinamus ad exemplum Christi, qui se humiliavit pro nobis usque ad mortem crucis. Erecti autem, cum dicimus benedictam, ascriptam, ratam, tres cruces super utrumque simul facimus. Non enim hic sola oblata signanda est, ut quidam faciunt, sed utrumque, quia utrumque significatur in oblatione. Nam sequitur ut nobis corpus et sanguis, subauditur, oblatio. Et hoc cum dicitur, quarta crux super panem et quinta super calicem separatim imponitur. Congrue autem prius tres tantum cruces super utrumque facimus, licet quinque dictiones ad signa facienda aequipollentes haberemus, id est, benedictam, ascriptam, ratam, rationabilem, acceptabilem, videlicet ut quinarium numerum [non]excederemus et quintam crucem super calicem quasi quinti vulneris indicem, unde sanguis profluxit, competenter faceremus. Deinde panis in manus accipitur, et antequam reponatur in altari, benedicitur. Item et calix elevatus ante depositionem benedicitur. Nam et ipse dominus in evangelio utrumque legitur benedixisse, antequam dimitteret e manibus. Accepta autem in manibus benedixit, postea discipulis dedit. Item, ubi dicitur hostiam puram, hostiam sanctam, tres cruces super utrumque simul facimus, quia utrumque simul in eisdem verbis intellegimus. Quartam autem super panem et quintam super calicem separatim infigimus iterum sanguinem dominicum de latere dominico profluentem designantes. Notandum autem, quod per totum canonem dominicae passionis commemorationem potissimum *acturi sumus iuxta domini praeceptum in evangelio Haec, inquit, quotienscumque feceritis, in mei memoriam facietis. Et illud apostoli: Quotienscumque, inquit, hoc sumpseritis, mortem domini annuntiabitis. Unde et ipse sacerdos per totum canonem in expansione manuum non tam mentis devotionem quam Christi extensionem in cruce praesignat, iuxta illud: Expandi manus meas tota die. Non ergo digiti contrahendi sunt semper, ut quidam pro nimia cautela faciunt. Male autem cauti sumus, si Christum imitari summopere non studemus. Congruum ergo est, ut manus expandamus infra canonem, hoc tantum observato, ne quid digitis tangamus praeter dominicum corpus. Presbyter autem raro manus remittere solet, nisi cum necessario propositam oblationem benedicere debet. Notandum quoque in ipso canone quinquies Per Christum dominum nostrum haberi et in ipsa quinaria conclusione non incongrue quinariam domini vulnerationem imitari. Presbyter autem humiliationem domini usque ad crucem, ut praediximus, nobis indicat, cum se usque ad altare inclinat dicendo Hanc igitur oblationem. Statim enim id est [Qui] pridie in sequentibus narrationem de dominica passione orditur, cuius typus usque ad Supplices te rogamus observatur. Ibi videlicet sacerdos se iuxta altare inclinans Christum in cruce inclinato capite spiritum tradidisse significat. Post mortem Christi in cruce commemoratio mortuorum apte subiungitur, quia nec aliorum defunctorum commemoratio agenda est, nisi qui in Christi morte redempti sunt et in Christo hanc vitam finierunt. Cum autem sacerdos vocem exaltat dicens Nobis quoque peccatoribus, centurionem illum designat, qui visa morte Christi vocem exaltavit ita dicendo Vere filius dei erat iste. Tres vero cruces super corpus et sanguinem communiter facit, cum dicit sanctificas, vivificas, benedicis in honorem sanctae trinitatis. Postea cum dominico corpore quattuor cruces super calicem faciendo dicendo Per ipsum et cum ipso et in ipso, et quintam in latere calicis, videlicet iterum vulnus dominici lateris significando. Unde et calicem ex eodem latere cum oblata tangimus iuxta romanum ordinem. Multi tamen tres cruces tantum super calicem et duas in latere eius faciunt, sed videtur incongruum, cum Christus nullum vulnus habuerit in latere nisi unum. Sed reveae memoriae Gregorius papa fecit, ut praediximus, quod beatus Anselmus Lucensis episcopus ita ab eo se didicisse testatus est et hoc ita semper observavit nobisque itidem observandum firmissime inculcavit. Cum dicimus Per omnia saecula saeculorum, corpus cum calice levamus, et statim in altari deposita cooperimus, quia et Ioseph corpus dominicum de cruce levavit et in sepulchro depositum lapide operuit. Hucusque calix pro cautela coopertus videbatur, deinceps magis autem pro mysterio operitur, quia, sicut Christus tres dies in sepulchro fuit opertus, et nos corpus domini et calicem cooperimus, usque dum tres articulos orationis expleamus, scilicet praefationem dominicae orationis, et ipsam dominicam orationem, et illam, quae sequitur, quam embolismum dominicae orationis nuncupant. Iuxta romanum ordinem, cum dicitur et ab omni perturbatione securi, accipit archidiaconus a subdiacono patenam nudam, quam acolitus tenuit involutam, dat uni ex diacon*ibus tenendam ad confractionem in ea faciendam. Unde et sacerdos sine ministro sacrificans ad eundem locum eam de sub corporali resumit, et osculatam in altari deponit, ut hostiam in ea confringat. Cum autem dicitur Per dominum nostrum, rumpit hostiam ex dextero latere iuxta ordinem ad designandam dominici *lateris percussionem. Deinde maiorem in duo confringit, ut tres portiones de corpore dominico efficere possit. Nam unam in calicem faciendo crucem mittere debet, cum dicit Pax domini, ad designandam corporis et animae coniunctionem in resurrectione Christi. Alteram vero ipse presbyter necessario sumit ante calicis participationem iuxta dominicam institutionem. Tertiam autem communicaturis sive infirmis necessario dimittit, nec hoc utique sine certi causa mysterii. Tripliciter enim corpus domini intellegitur: unum, quod resurrexit a mortuis, quod significat particula in sanguine missa, aliud, quod adhuc vivit in terra, significatur per particulam a sacerdote sumptam, tertium, quod iam requiescit in Christo, quod et a tertia particula in altari reservata apte signatur, quam viaticum morientibus appellare solemus. Post immissionem autem panis in calicem iuxta romanum ordinem dicit sacerdos sub silentio Fiat commixtio et consecratio corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi. Beatus Innocentius papa in ordine quadragesimus quintus constituit pacem dari post confectionem sacramentorum. Cum pacem damus, dicere solemus Pax tecum. Et cum spiritu tuo. Congrue autem pax datur ante communionem, quia iudicium sibi manducat et bibit, quicumque non prius fratri suo repacificatus communicare praesumpserit. Sergius papa in ordine octogesimus secundus constituit, ut in tempore confractionis dominici corporis Agnus dei a clero et a populo decantetur, videlicet ut ille nobis propitietur, cuius corpus ibi confringi videmus et credimus. Facta autem confractione debent omnes communicare, interim dum Agnus dei decantetur et communio, quae de communione nomen mutuavit, cui et psalmus subiungendus est cum Gloria patri, si necesse fuerit. Sciendum autem eandem antiphonam semper eundem psalmum cum introitu habere, si non habet proprium, ex quo sumpta videatur. Orationem, quam inclinati dicimus, antequam communicemus, non ex ordine, sed ex religiosorum traditione habemus, scilicet Domine Iesu Christe qui [ex] voluntate patris. Item et aliud Corpus et sanguis domini nostri, quod dicimus, cum aliis eucharistiam distribuimus. Sunt et aliae multae orationes, ut quas quidam ad pacem et communionem privatim frequentant, sed diligentiores antiquarum traditionum observatores nos in huiusmodi privatis orationi bus brevitati studere docuerunt potiusque publicis precibus in officio missae occupari voluerunt. Nam ut beatus Innocentius papa scribens beato Augustino et Aurelio episcopis asserit, nos plus communibus et publicis quam singularibus et privatis orationibus proficere poterimus. Non est autem authenticum, quod quidam corpus domini intingunt et intinctum pro complemento communionis populo distribuunt. Nam ordo romanus contradicit, quia et in parasceve vinum non consecratum cum dominica oratione et dominici corporis immissione iubet consecrare, ut populus plene possit communicare. Quod utique superflue praeciperet, si intinctum corpus dominicum a priore die servaretur, et ita intinctum populo ad communicandum sufficere videretur. Iulius quoque papa in ordine trigesimus sextus episcopis Aegypti scribens huiusmodi intinctionem penitus prohibet, et seorsum panem et seorsum calicem iuxta dominicam institutionem sumenda docet. Unde et beatus Gelasius papa in ordine quinquagesimus primus scribens quibusdam episcopis excommunicari illos praecipit, quicumque sumpto corpore dominico a calicis participatione se abstinuerint. Nam ut ipse in eodem decreto asserit: Huiusmodi sacramentorum divisio sine grandi sacriliegio provenire non poterit. Postquam omnes communicaverint, dicit sacerdos sub silentio hanc orationem iuxta ordinem: Quod ore sumpsimus. Qua finita sequitur oratio sive orationes post communionem dicendae, quae eodem numero et ordine orationibus ante lectionem sive pro secreta ante praefationem distinctis debent respondere. Quae utique orationes non pro his, qui communicaturi sunt, sed qui iam communicaverunt, iuxta proprietatem sui nominis agunt. Ergo et ante ipsas communicare non neglegant, qui earundem orationum benedictione foveri desiderant. His ita finitis subsequitur Benedicamus domino sive Ite missa est. Si tamen aliquod festum fuerit, quod Gloria in excelsis habere debuerit, respondeant omnes Deo gratias iuxta apostolum pro collatis beneficiis agentes. Ut autem a superioribus aliquantulum repetamus, postquam sacerdos resurrectionem domini per coniunctionem corporis et sanguinis dominici denotaverit, subsequentem etiam pacem populo offerre debebit, sicut et Christus post resurrectionem discipulis suis pacem obtulit dicens Pax vobis. Fractio oblationis illam nobis fractionem panis insinuat, quam dominus post resurrectionem suam coram discipulis fecit. Commu*nicatio populi typum illius convivii gerit, quod non semel dominus post resurrectionem suam coram discipulis suis inisse legitur. Sicut etiam post ultimum convivium ab eis discessurus in caelum eos benedixit, sic et sacerdos populum cum oratione post communionem benedicit, videlicet iam cito discessurus ab eo, cui tamen prius, ut ipse discedat, per Ite missa est denuntiat, in figura angelorum, qui discipulis discendente domino ab eis dixerunt Viri Galilaei, quid statis, aspicientes in caelum et cetera. Quo audito discipuli adorantes dominum reversi sunt Hierusalem cum gaudio magno, sic et populus relata deo gratiarum actione ad propria cum gaudio revertitur. Prius tamen ab ipso episcopo benedicitur, si adest, sin autem, a presbytero, qui missas celebravit, quamvis beatus Damasus papa hoc presbyteris non licere dicat, ubi de vana chorepiscoporum substitione tractat, si tamen nos mendositas exemplaris non fefellit. Sed magnus Leo papa et beatus Gelasius papa, eius successores in ecclesiasticis officiis apprime eruditi in decretis suis, ubi diligentissime, quid presbyteris liceat vel non liceat, describunt, nullatenus illis benedictionem super populum, nisi episcopo praesente, interdicunt. Beatus quoque Hieronymus, sanctae romanae ecclesiae cardinalis presbyter, qui sub beato Damaso papa et post ipsum usque ad sextum successorem suum ecclesiasticis statutis studiosissime invigilavit, ipse, inquam, Rustico Narbonensi episcopo de ecclesiasticis ordinibus scribens presbyteros a benedictione super populum non prohibendos esse asserit. Si, inquit, presbyter Christum consecrat, cum in altario dei sacramenta benedicit, benedicere non debet, qui Christum meruit consecrare? Et post pauca Hoc in ecclesiis tuis presbyteri faciunt, quod Romae sui, quod in Oriente, quod in Africa, quod in Hispania, quod in Britania, quod in Gallia, quod in omnibus locis, ubi humilitas perseverat. Ex his ergo conicere possumus beatum Damasum papam huiusmodi benedictionem presbyteris illicitam aut penitus non dixisse aut, si dixit, ecclesiasticam tamen consuetudinem in hoc praevaluisse, praecipue cum ipsius verba ita possint intellegi, ut presbyteros doceret, quod eis quasi ex proprio officio usurpare non liceret, quod tamen eis ex episcopali auctoritate concedi posse non ignoraret. Sic enim confirmatio neophytorum penitus separata esset ab officio presbyterorum, quam tamen sanctus Gregorius papa primus quibusdam presbyteris concessisse legitur scribens Ianuario Calaritano episcopo: Item et susceptionem paenitentium non ex sua consecratione, sed ex episcoporum concessione presbyteri meruerunt habere. Quod illum non latebit, quicumque ordinem consecrationis eorum sive instituta sanctorum patrum diligenter inspexerit. Agathense quoque concilium capitulo quadragesimo quarto benedictionem super populum presbyteris prohibere videtur, sed hanc prohibitionem de episcopali tantum benedictione fac tam interpretantur. Quae utique benedictio iuxta decimum nonum Toletani concilii capitulum et attestatione sancti Augustini ad Paulinum episcopum, ante communionem populo a solis episcopis solet impendi. Si quis vero hoc de hac benedictione, de qua agimus, dictum putaverit, sententia tamen provincialis concilii tam generali ecclesiasticae consuetudini praeiudicare non poterit. Ideo autem fortasse huiusmodi benedictio presbyteris antiquitus interdicta est, quia ad episcopale officium pertinere videbatur et ecclesiastico conventui nondum adeo necessaria reputabatur. Nam soli communicantes confectioni sacramentorum antiquitus intererant, quibus et oratio post communionem, quae pro solis communicantibus instituta est, pro benedictione potuit satisfacere. Apud modernos autem, cum iam populus communicare cessaret, nec tamen a divinis mysteriis se subtraheret, necessario permissum est, ut a presbytero benediceretur, ne tam benedictione quam communione privatus discedere videretur. Sive autem ea occasione, sive alia hoc presbyteris permitteretur ab episcopis, adeo tamen in usum usquequaque devenit, ut nequaquam absque gravi scandalo a presbyteris in populo praetermitti possit, nisi forte hoc apostolica sedes synodaliter et generaliter prohibere voluerit. Finitis omnibus osculatur altare presbyter dicens Placeat tibi sancta trinitas. Deinde sacris vestibus se exuens cantat hymnum trium puerorum, iuxta quod sancti patres in quarto Toletano concilio decreverunt capitulo nono, videlicet ut excommunicationi subiaceat, quicumque sacerdos eundem hymnum post missam dicere neglexerit. Post quoque Laudate dominum in sanctis eius in gratiarum actionem subiungens cum Pater noster et versibus ad hoc competentibus concludit eam cum oratione illa: Deus qui tribus pueris. Sciendum iuxta decreta pontificum, quod presbytero non licet coram episcopo, nisi eo iubente, vel sacrificare vel populum docere vel benedicere vel salutare vel exhortari. Unde, cum evangelium legitur coram episcopo, benedictionem petit ab eo. Item, cum vult sacrificare, inclinat se episcopo pro confessione, cui etiam a populo inclinatur pro ultima benedictione. Igitur, quoniam pio et diligentiori auditori, quid et quando cantandum legendumve sit tam ad nocturnos quam ad diurnos cursus, per antiphonarii decursionem satisfecisse nos arbitramur, ad librum sacramentorum in eius nomine, in cuius sacramentorum virtute omnis salus credentibus consistit, articulum flectamus humiliter imprecantes, ut, quae dicuntur, ita fiant nescientibus cognita, ut tamen scientibus non sint onerosa. Primo itaque inquisitione dignum videtur, cur in libro sacramentorum quinque, in antiphonario vero quattuor ebdomadae dominicam nativitatem praecurrant. Quare in missalibus et in lectionariis praetitulantur quinque septimanae in adventu domini, cum in antiphonario non titulantur nisi quattuor? Ideo, quia secundum lectionarium recolimus adventum domini in mundum esse significatum per quinque aetates mundi. Secundum antiphonarium vero recolimus adventum domini nuntiatum per quattuor ordines librorum, id est per legem, per prophetas, per psalmos, per principium evangelii narrantis domini conceptionem. Aliter. Auctor lectionarii hortatur nos, ut purgemus hospitium corporis nostri sordidatum per quinque sensus ad suscipiendum, non vult habitare rex venturus. Auctor antiphonarii docet nos, ut purgemus corpus nostrum constans ex quattuor elementis facientes dignam mansionem regi venturo. Et ideo cantor in responsoriis et in officiis in quarta septimana ante nativitatem domini exaltat vocem suam, ut, si in lectionibus in quinta septimana sopore *neglegentiae oppressi excitare noluimus, saltem in quarta vociferationibus et tumultu cantuum excitemur. Aliter. Duo ordines sunt hominum in ecclesia, qui student se praeparare ad recipiendum deum venturum. Unus ordo in saeculari conversatione studet, alter in spirituali. Per quinque septimanas intelleguntur saeculares, ut lectio et evangelium illius septimanae demonstrent. Lectio sic: Vivit dominus qui eduxit et adduxit semen domus Israel de terra aquilonis, id est de peccatis ad veram confessionem, quod fuit per adventum domini. Evangelium ita: Erant autem quinque milia. Quinque milia viri deum secuti designant eos, qui in saeculari habitu adhuc positi exterioribus, quae possident, bene uti noverunt. Per quattuor septimanas intelleguntur spirituales, qui per quattuor evangelia ad potiorem perfectionem excitantur. Renovatio cantus per *easdem septimanas significat gaudium electorum, qui proficiunt de virtute in virtutem, in qua videbitur deus deorum in Sion. Quare ab incipiente adventu usque ad noctem nativitatis Gloria in excelsis deo non canitur? Ideo, ut ad memoriam reducatur idem canticum in eadem nocte primum celebratum esse ab angelis. Et ideo, quia maior gloria Christi est in ecclesia tempore novi testamenti, quam foret tempore veteris testamenti. Quare dalmaticae intermittuntur in adventu domini? Ideo, quia *quidquid raro pretiosius fit, cum sit. Qua de re, quando aliquo claritas sacri ordinis dimittitur ad tempus, clarius resplendet in animis devotorum et avidius, quando reparatur. Nunc de officio altaris dicamus et primo de sacerdotum indumentis et eorundem significatione, deinde quid officium missae, quid introitus quidve tropi nominentur, tractandum occurrit. Cetera vero per ordinem breviter et summatim perstringamus. Res enim est ardua et mediocritatis nostrae vires excedens. Sacerdos ergo tamquam advocatus et pugil cum hoste antiquo pugnaturus vestibus sacris quasi armis induitur, sandalia pro ocreis assumens, ne quid maculae vel pulveris affectioni etiam inhaereat. Amictus, id est humerale, pro galea caput tegit. Totum corpus alba pro lorica cooperit. Cingulum pro arcu, subcingulum pro pharetra assumit. Et est subcingulum quiddam in stola, quo ligatur cum cingulo. Cum stola collum circumdat, quasi hastam contra resistentem vibrat. Manipula sive manipulo pro clava utitur. Casula quasi pro gladio clipeo protegitur. Manus libro pro gladio armatur. Per confessionem diabolo renuntiatur. Sic itaque ad certamen munitur contra spirituales nequitias in caelestibus et pro sedanda iudicis ira in subditos ad altare procedit, et populus quasi pro suo pugile oraturus in profestis diebus terrae prosternitur. Cum cantantur orationes et reliqua recitat, quasi totis viribus contra diabolum pugnat. Dum in evangelio casulam super humerum replicat, quasi gladium contra hostem *praeparat. Cum evangelium legitur, tamquam gladio diabolus percutitur. Pax in fine datur, ut populo quies hoste prostrato insinuetur. Inde data licentia revertendi gratias deo referens populus cum gaudio remeat ad propria. Sacerdos, antequam missam cantet, confessionem pronuntiat, quia, ut dicit Salomon, Vir sapiens in principio sermonis accusator est sui. Et debet confiteri peccata generaliter nec mensuram excedere. Officium missae sive missa totum dicitur a principio usque ad finem, scilicet ab introitu usque ad Ite missa est. Cuius sensus est: Ite post Christum et sequimini Christum, quia missa est pro vobis hostia ad deum patrem placandum. Quandoque tamen restrictius et quasi speciali ibi pars, quae primo cantetur, scilicet introitus, officium appellatur. Et missa dicitur, quia ibi mittitur. Dividitur autem missa in quattuor partes: in obsecrationes, orationes, postulationes et gratiarum actiones. Est enim missa obsecrationis, orationis, postulationis et gratiarum actionis. Pars prima extenditur usque ad offertorium, secunda usque ad finem dominicae orationis, cum respondetur Amen, tertia usque ad communionem, quarta usque ad finem. Et prima dicitur missa *cathecumenorum vel neophytorum, quod *fere idem est. Catechuminus dicitur noviter instructus, nondum vero baptizatus, neophytus noviter instructus sive baptizatus sive non. Amplius enim non licet eis interesse, neque Iudaeis vel gentibus, quia nondum sunt membra ecclesiae. Sed tunc diaconus stans in pulpito alta voce debet dicere Exeant catechumini foras. Sic itaque pars ista dicitur missa ab emittendo, quoniam tunc foras mittuntur. Et hoc figurabat, quod dictum est de domino: Iesus autem non credebat se eis sciens, quid esset in homine. Et illi, de quibus dictum est, significantur per cathecumenos. Et dicitur officium quasi efficium ab efficio, non ab officio, et dicitur etiam missa totum officium illud, quod est ab introitu missae usque ad Ite missa est. Quandoque missa vocatur tantum illud officium, quod in silentio dicitur. Quandoque solummodo missa vocatur illa verba, quibus dominicum corpus conficitur. Introitus vero dicitur, quia tunc sacerdos ministraturus ad altare debet intrare sicut episcopus, qui extra chorum saepe induitur armis dei in festivis diebus. Et dum cantatur introitus, intrat ad altare. In diebus profestis ideo bis tantum canitur, in sollemnitatibus vero ter. Quandoque intermiscentur tropi. Dicitur autem tropus a trophos, quod est conversio, quoniam ibi quaedam solent fieri conversiones. Et nota, quod tribus linguis celebratur missa: hebraica, graeca et latina, quia titulus Christi in cruce pendentis scriptus fuit hebraice, graece et latine, id est de unaquaque illarum trium aliquid ibi apponitur: De hebraica, quae principalior est: Alleluia, Amen, Sabaoth, Hosanna. Alleluia a diversis multis modis exponitur. Secundum Hieronymum tamen, quod melius est, Lau date invisibilem interpretatur. De Amen patet. Sabaoth exercituum sive virtutum vel victoriarum. Hosanna: Salva, obsecro, et ubi? In excelsis: Osi est obsecro. Annam, id est salva. Inde hosanna quasi osianna ex corrupto et integro. Sequitur Kyrie eleison. Christe eleison, et est graecum. Reliqua sunt latina. Istud cantatur ter propter patrem et filium et spiritum sanctum. Dicitur autem novies propter novem ordines angelorum, quibus associari petimus. In quibusdam ecclesiis additur ymas, quod interpretatur nobis. In sollemnibus diebus sequitur hymnus de evangelio sive angelicus Gloria in excelsis deo et cetera. Hoc tantum dicebatur prius ad missam. Reliqua vero beatus Hilarius Pictaviensis episcopus apposuit, scilicet Laudamus te et cetera, quae sequuntur, ad missam cantari instituit. Istud in festis apostolorum, martyrum, confessorum, virginum, in quorum honore dedicata est ecclesia, quaecumque sit illa. Quo finito sacerdos conversus salutat populum dicendo Dominus vobiscum. Quae salutatio sumpta est de veteri testamento, videlicet de libro Ruth, et pertinet ad minores sacerdotes, altera vero, scilicet Pax vobis, de evangelio, pertinet ad episcopos et eorum superiores, per quod innuitur novum testamentum esse dignius veteri testamento, responsio vero, scilicet Et cum spiritu tuo, de apostolo in epistula ad Titum. Cum dicit Oremus, universalem colligit ad se ecclesiam quasi syndicus sub persona multorum loquens. Et hoc habemus ex antiquitate. Antiqui enim praemisso Oremus subiungebant orationem communiter. Nos vero praetermissa illa oratione hoc tantum, id est Oremus, retinuimus. Sequitur oratio sive collecta. Et nota, quod collecta proprie dicitur in processione cum populo et clerus de una ad aliam procedunt ecclesiam. Et tunc sacerdos sive episcopus collecta omni multitudine solebat dicere orationem super populum, et illa proprie dicebatur collecta. Nota quoque: Quinquies convertit se sacerdos in missa et septies salutat populum: primo in ipso exordio, secundo in evangelio, quod non super altare, sed super asserem vel lectorium conversus ad aquilonem legere debet, *cum casulam super humerum *plicat, quoniam diaconi assumit officium. Tertio, cum regreditur ad dextrum cornu altaris, unde venerat, dicto symbolo, si sollemnitas fuerit, convertit se ad populum. Quarto post offertorium, cum dicit Per omnia saecula saeculorum et consequenter Dominus vobiscum, sed tunc non convertit se, quia nemo mittens manum suam ad aratrum respiciens retro et cetera. Quinto, cum dicit Pax domini sit semper vobiscum nec tunc se convertit, sexto post communionem, septimo in fine. Et nota, quod una vel tres vel quandoque quinque vel septem debent dici orationes: una sicut una epistula et unum evangelium vel *propter fidei unitatem. Tres propter trinitatem, ut numero deus impare gaudet, vel quia dominus ter in passione oravit, quinque propter quinquepartitam Christi passionem, septem propter septem petitiones dominicae orationis vel propter septem dona spiritus sancti, quae scilicet enumerantur in Isaia, septenarium enim numerum excedere non debent. Ut autem evidens et plena habeatur cognitio, qualiter orationes, quas collectas vocamus, *sint terminandae, prius notandum est, quod in eis quandoque dirigitur sermo ad patrem quandoque ad filium quandoque ad spiritum sanctum quandoque ad totam trinitatem. Sed quando ad patrem, iterum considerandum est, utrum ita sermo dirigatur ad patrem, quod fiat mentio de filio vel de spiritu sancto vel non. Et si in oratione, quae ad patrem dirigitur, mentio fiat de filio, restat, an fiat ante finalem partem an in ipso fine. Secundum has diversitates diversificabitur finis. Si ergo omnino dirigatur ad patrem absque mentione filii et spiritus sancti, finietur sic: Per dominum nostrum Iesum Christum filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate spiritus sancti deus per omnia saecula saeculorum. Amen. Si de spiritu sancto ibi mentio fiat, dices: In unitate *eiusdem spiritus sancti deus ceteris remanentibus. Si vero mentio fiat de filio ante finalem partem, dicetur: Per eundem dominum nostrum et cetera sicut prius, si vero in fine, dicetur tantum Qui tecum vivit et regnat et cetera, ut potest videri in hac collecta sancti Stephani: Omnipotens sempiterne deus qui primitias martyrum in beati levitae Stephani *sanguine dedicasti, tribue, quaesumus, ut ipse pro nobis perpetuus intercessor existat, qui pro suis etiam persecutoribus exoravit dominum nostrum Iesum Christum filium tuum. Qui tecum vivit et regnat in unitate spiritus sancti deus per omnia saecula saeculorum. Amen. Si ad filium di*rigitur sermo ut hic: Excita domine potentiam tuam et veni, et similiter de aliis de adventu domini, dicitur: Qui vivis et regnas cum deo patre in unitate spiritus sancti deus. Si vero de trinitate *ad trinitatem sic: Qui in trinitate perfecta vivit et regnat deus per omnia saecula saeculorum. Amen. Si ad spiritum sanctum dices: Qui cum patre et filio vivis et regnas, *unus deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. In exorcismis autem, qui fiunt in catechizando pueros et consecrandos fontes et quando fit aqua benedicta similiter aliis, dicetur: Per eundem. Qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saeculum per ignem. Hoc autem ideo fit, quia nulla vox ita terret diabolum ut haec Qui venturus est et cetera, et statim fugit, quando hanc vocem audit supra omnia timens iudicium ignis. Scit enim se post diem iudicii aeterno igne puniri. Deinde epistula dicitur, sic dicta ab epi, quod est supra, et stolon, quod est missio, quasi supramissa *evangelium. Unde litterae, quae mittuntur de una persona ad aliam personam, epistulae appellantur, id est supramissae . Et nota, quod non debet aliquis praesumere, ut legat epistulam, nisi sit subdiaconus vel diaconus vel sacerdos. Melius est enim, ut sacerdos legat, etiam si cantet missam, quam acolitus. Post epistulam cantatur graduale sive responsorium cum versu suo. Dicitur autem graduale, quoniam in gradibus minoribus ante altare soleat cantari et a maioribus in profestis diebus. In sollemnitatibus vero in altioribus, hoc est in pulpito, vel quia gradatim cantatur vel quia de gradu ad gradum procedere debemus, hoc est de virtute in virtutem, ascendere debemus. Responsorium vero dicitur, quia versui respondere debet. Versus vero dicitur a vertendo, vel quia *nos in orientem vertimus vel quia a versu ad responsorium fit regressio vel quandoque ad aliud officium ut in matutinis. Sequitur postea Alleluia, cuius interpretatio est iam *exposita secundum Hieronymum, in cuius fine neumatizamus. Est autem differentia inter neuma, neumae, et neuma, neumatis. Neuma in feminino genere est iubilus sicut in fine antiphonarum. *Pneuma in neutro genere est spiritus sanctus. Postea dicitur versus, in quo fit similiter conversio ad Alleluia. Deinde sequitur sequentia, quam nos prosam appellamus. Et debet dici sequentia, sequentiae et hic et in evangelio. Finita sequentia cantatur evangelium, quod habet triplicem inchoationem vel per Initium sancti evangelii sicut in principio quattuor evangelistarum, vel per In illo tempore vel per aliquam determinationem regiae vel alicuius magnae potestatis, ut Fuit in diebus Herodis regis et Anno decimo quinto imperii Tiberii Caesaris. Dicitur autem evangelium bonum nuntium antonomasice ab eu, quod est bonum, et angelus, quod est nuntius, vel secundum quosdam ab euan et gelos. Et idem sensus est. Cantatur autem evangelium quandoque secundum historiam, quandoque secundum allegoriam, quandoque secundum personam, quandoque secundum partem, quandoque secundum totum. Secundum historiam, ut illud Maria Magdalena et Maria Iacobi et cetera, et illud, quod cantatur in natali ad secundam missam de pastoribus. Secundum allegoriam ut illud, quod legitur in assumptione beatae Mariae, in quo *fit mentio de beata Maria Magdalena et beata Martha, scilicet Intravit Iesus in quoddam castellum, quia per beatam Mariam Magdalenam significatur contemplativa vita, per Martham vero vita activa, et in beata Maria virgine fuit consummatio utriusque vitae, contemplativae scilicet et activae. Secundum personam cantatur ut in festo beati Thomae apostoli, ubi dicitur Thomas unus de duodecim et cetera. Secundum partem ut in festo sanctae crucis, ubi cantatur illud evangelium de Nicodemo propter quandam clausulam, quae ibi continetur, haec scilicet: *Sicut Moyses exaltavit serpentem in eremo et cetera. In hoc autem vero Christus passionem suam significavit et exaltationem sui corporis in cruce, et ideo evangelium, in quo haec clausula continetur, in festo sanctae crucis legitur. Secundum totum ut illud parvum evangelium, quod legitur in circumcisione domini Postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer et cetera. Nota, quod in profestis diebus unus tantum cereus praecedit diaconum, quando accedit ad legendum evangelium, per quod significatur, quod primum adventum Christi, qui humilis fuit et occultus, praevenit tantum praecursor, id est Ioannes Baptista, qui fuit lucerna verbi . In festivis vero diebus praecedunt duo cerei, quia in secundo adventu, qui sollemnis erit et manifestus, duo praemittentur praecones, Elias scilicet et Henoch, vel ideo, quia dominus binos et binos *misit discipulos ante faciem suam ad praedicandum. Notandum quoque est, quod, quam cito inchoamus evangelium, tam clerus quam laicus, tam proferens quam audiens debet facere signum crucis in fronte, in ore et in pectore. In fronte locus est pudoris et verecundiae. Unde impudicos homines effrontes dicimus quasi sine fronte. Per hoc ergo, quod fronti signum crucis imponimus, ostendimus nos non erubescere credere in crucifixum et eum habere deum et dominum, qui a Iudaeis et a gentibus nobis improperatur, unde apostolus: Credimus dominum nostrum crucifixum, quidem Iudaeis scandalum, gentibus vero stultitiam. In ore significat se crucem domini audacter praedicare. In pectore, ut libenter se ostendat compati pro nomine Christi. In hoc, quod os et pectus signamus, ostendimus nos audacter fateri et corde credere Christum crucifixum, cuius liber legitur, deum et dominum nostrum esse. Sacerdos itaque vel diaconus evangelium lecturus se signat in ore, in fronte et in pectore, quasi dicat: Non erubesco crucem domini. Eam ore praedico et corde credo. Libro crucem imprimit, tamquam si diceret: Hic est liber crucifixi. Quaeritur, qualiter debeat fieri signum crucis, vel a dextra in sinistram vel a sinistra in dexteram. Quidam volunt, quod a sinistra in dexteram, et videntur habere auctoritatem ex isto versu: Egressus a patre et cetera. Venit filius a patre in mundum, et ideo inchoamus facere crucem a superiori parte, per quod pater significatur, et descendimus ad inferius, quae pars mundum significat. Postea a sinistra ducimus manum in dexteram, quia Christus ad inferos descendit, qui per sinistram significantur, et postea ad patrem ascendit, quem designat dextera. Alii vero dicunt, quod a dextra in sinistram debeat fieri, quia Christus a dextera, id est a patre veniens diabolum per crucem repulit, qui per sinistram significatur. Dicto titulo evangelii respondetur ab omnibus Gloria tibi domine. Proposito namque evangelio ad legendum, in quo agitur de gloria dei et nostra, qualiter videlicet Christus diabolum vicit et nos redemit et victor ad gloriam patris ascendit, auditores evangelii laetantes ad laudem sui creatoris exclamant dicentes Gloria tibi domine, quasi diceret: Gloria tua, quae nobis in evangelio praedicatur, nobis sine fine permaneat et semper crescat. Lecto evangelio debet quisque dicere Amen et pectus suum signo crucis munire, quasi dicat: Deus faciat me in doctrina evangelii perseverare, quod designat per Amen vel, ut alii volunt, deo gratias debemus dicere lecto evangelio, sicut post quamlibet lectionem vel capitulum. Sed melius est, ut dicatur Amen. Cruce contra diabolum se munit, ne ipse rapiat sermonem domini de pectore eius. Cum legitur evangelium, cuncti velamina capitis deponunt, quia evangelica praedicatio *omnia legis velamina removit et homines, qui prius deum in aenigmate videbant, veritatem legis aperta cognitione videre fecit. Debent viri audire evangelium revelato capite, ut quinque sensus patuli sint ad audiendum. Inde est, quod clerici non habent longos capillos, sed alte tonsos, ut melius *possint audire, et coronam habent, ut inter eos et dominum nihil sit medium. Longitudo capillorum multitudinem peccatorum *significat. Mulieres vero velato capite debent audire evangelium, etiam virgo propter pomum vetitum, et, si non habet velamen, mater eius vel aliqua mulier superponat aliquem pannum capiti. Item erecti debemus stare inclinato tamen capite. Nec debemus aporiare *auflaynen nisi necessitate cogente. In lege enim praecipiebatur, ut edentes agnum paschalem baculos in manibus tenerent. Diacono legente evangelium baculos deponimus, quia Christo praedicante depositae sunt legales observantiae. Post evangelium statim debet subiungi symbolum fidei, id est Credo in unum deum et cetera, si sollemnitas fuerit. Non tamen in omni solemnitate cantatur, sed in festis illorum tantum, de quibus fit mentio in symbolo, ut in festo trinitatis, in natali, in circumcisione, in epiphania, in pascha, in ascensione, in pentecosten, in festo omnium sanctorum, in transfiguratione domini, in festis beatae virginis Mariae et omnium sanctorum apostolorum et sanctae crucis et in omnibus diebus dominicis et dedicationibus. In aliis autem sollemni tatibus non debet dici. Quidam dicunt, quod in festo beati Ioannis Baptistae debet dici symbolum, quia ibi fuit commemoratio Christi nativitatis, scilicet in festo beati Ioannis Baptistae, sed eadem ratione qualibet die fit mentio de beata Maria. Item in festivitatibus eorum, qui illud composuerunt, debet cantari, ut volunt quidam. Dicto autem symbolo in fine ipsius debet fieri signum crucis, quia verbum evangelicum, quemadmodum evangelium, sed verbum abbreviatum est. Unde de illo dictum est: Verbum abbreviatum faciet dominus super terram. Vel sic: Veniet verbum abbreviatum super filios dei. Similiter et in omnibus verbis evangelicis debet fieri signum crucis ut in fine Pater noster et Gloria in excelsis deo et Benedictus et Magnificat et Nunc dimittis, et sicut evangelium, ita et haec debemus audire stando. Nota, quod quattuor sunt symbola: minimum, quod a cunctis communiter in cottidiana oratione, quod composuerunt apostoli. Secundum est, quod in prima dicitur, scilicet Quicumque vult salvum, quod fuit compositum ab Athanasio Alexandrino patriarcha contra haereticos Arianos, nec fuit Anastasius, ut quidam mentiuntur, immo Athanasius. Tertium est, quod Constantinopolitana synodus composuit, et cantatur in missa. Quartum est, quod de symbolo Nicaena synodus composuit. Beatus vero Hilarius Pictaviensis episcopus scripsit librum de synodis, ubi et illud composuit, et debet legi tantum in synodis totum vel saltem aliqua particula. Unde apparet illos reprehensibiles esse, qui aliam ibi legunt lectionem. Dicto symbolo cantatur offertorium sive offea, et dicitur offertorium ab offeo, quia tunc offerrimus. Sed notandum, quod tria debemus offerre: Primo nosmetipsos, postea quae sunt necessaria *sacrificii, scilicet panem et vinum et aquam et cetera, quae sacrificio apta . Et nota, quod panis iste dicitur a patyn, quod est totum, quoniam et hic et in futuro est tota vita nostra. Vinum a vite dicitur, cui se comparat dominus in evangelio dicens: Ego sum vitis vera. Aqua ab aequalitate, aqua per hoc sacramentum angelis nos aequari credimus vel aqua populum multum significat. Unde: Aquae multae populi multi. Quia nec sanguis sine salute populi, nec salus populi potuit esse sine sanguine. In quibusdam ecclesiis in magnis sollemnitatibus offeruntur pretiosa utensilia ecclesiae et in altari ponuntur vel in locis competentibus. Tandem sequuntur manuales oblationes laicorum. In offertorio minime debet sacerdos pyxidem nec aliquid huiusmodi tenere. Sacrificium dicitur quasi sacrum sanctum. Et nota, quod ab apostolis et apostolicis viris in primitiva ecclesia sacrificium fiebat in vasis ligneis et vestibus communibus. Tunc erant lignei calices et aurei sacerdotes, nunc vero e contra est. Sed Zephyrinus papa instituit, quod in vitreis vasis fieret, sed quia fragilia erant, Urbanus papa instituit iterum, quod in argenteis sacrificaretur vel pro paupertate in stagneis, quae non aeruginantur. Hostia secundum Hebraeos dicitur ab ostio, quia ad ostium tabernaculi offerebatur, a gentilibus vero dicitur ab hoste, quia de victis hostibus fiebat. Victima pro vincendis dicitur quasi immolatio, quia ibi Christus sacramentaliter immolatur, *qui semel in veritate pro peccatis nostris in cruce immolatur. Et est tractum a mola, quae solebat fieri ex quodam genere frumenti, quod far vel ador dicitur, unde: Et adorea liba per herbas. Et ponebatur et ponunt cornua animalis vel altaris facto ibi foramine cum cetespitra vel teristra. Mola vero in altari dicitur pars media, sub qua reliquiae sigillantur et cui in dedicatione ecclesiae crux imprimitur et ubi corpus Christi consecratur. Sequitur secunda pars missae, quae proprie missa dicitur, scilicet pars illa, quae dicitur missa orationis. Prima enim, de qua dictum est, missa obsecrationis appellatur. Haec pars missae, ut missam appellem totum officium ab introitu usque ad Ite missa est, proprie missa dicitur restricto vocabulo. Haec habet quattuor distinctiones. Prima dicitur secreta, secunda praefatio, tertia canon, quarta dominica oratio cum sua praefatione, scilicet Praeceptis salutaribus et cetera, et protenditur ista pars usque ad Sed libera nos a malo. Amen, quod a sacerdote sub silentio dicitur. Et est sciendum, quod totidem collectae et eodem ordine de eisdem dici debent in secreta et post communionem, quot preces fuerunt in obsecratione ante epistulam in exordio missae, nec plures nec pauciores, sed non ultra septem progrediendum est. Et cavendum est, quod, si forte *collecta pro defunctis intermisceatur, non finalis sed paenultima vel ante paenultimam dicatur, quia finis ad suum debet retorqueri principium. In missa pro defunctis non debet intermisceri oratio pro vivis, nisi illa communis Omnipotens sempiterne deus qui vivorum dominaris *simul et mortuorum. Secreta dicitur, quia secreto pronuntiatur, cum tamen olim alta voce diceretur, unde et ab hominibus laicis sciebatur. Contigit ergo, ut quadam die pastores super lapidem quendam ponerent panem, qui ad horum verborum prolationem conversus est in carnem, forsan translatus est panis in corpus Christi, in quos divinitus facta est acerrima vindicta. Nam percussi sunt divino iudicio caelitus misso. Unde statutum est vel fuit, ut de cetero sub silentio diceretur, vel ideo sub silentio dicitur, ne vilescat, sicut et sacra scriptura obscura est, ne vilescat, vel ideo, ut nesciatur a laicis, et ita triplex est ratio. Cum dicit sacerdos Orate fratres, statim incipit orare, et nos similiter audientes debemus secreto orare et cantare *istum psalm *um * Exaudiat te usque in Exaudiet Hs *Exaudi *at te usque in Exaudiet. Quando autem dicit Orate fratres, dicit Dominus vobiscum sub silentio, quando se ad populum convertit. Antequam dicat Orate fratres, se quinquies convertit ad populum dicendo Dominus vobiscum propter quinque apparitiones, quae fuerunt in die paschae. Quia una apparitio fuit non manifesta, quando apparuit beatae Mariae Magdalenae, ut dicunt quidam, ideo sub silentio dicit sacerdos Dominus vobiscum, cum aperte satis dicat Orate fratres. Per omnia saecula saeculorum. Amen, id est per omnia saecula sibi invicem succedentia, vel dicuntur saecula antonomasice sicut cantica canticorum. Subditur Amen ad confirmationem, quia et per ipsum saeculum creatum est. Est enim nomen dei. Unde in Apocalypsi: Ego sum Amen testis fidelis. Subditur Dominus vobiscum, deinde Sursum corda, quae scilicet sursum habere debemus ad dominum in caelestibus, non in terrenis. Quod significatur in hoc, quod habet sandalia quoddam genus calciamenti. In hoc enim, quod sandalia desuper sunt aperta, significatur, quod nos debemus semper erecta corda ad dominum habere. Quod vero subtus sunt solida, figuratur, quod nos debemus habere mentem obtusam in terrenis, nec debemus quaerere benedictionem Esau, quae est in terrenis, sed benedictionem Iacob, quae est in caelis. Post Gratias agamus domino deo nostro, quia pro omnibus beneficiis, quae nobis contulit, grates ei rependere debemus. Invenitur autem ibi quaedam figura continens Delta, undique clausum et ex parte praecedenti UD in summo apertum et in media linea per transversum tractulus utramque in modum crucis partem copulans, quod non sine causa factum est. Per D enim circulariter clausum divina figuratur natura, quae nec principium nec finem habet, per U humana christi natura, quae principium in virgine habuit, sed fine carebit. Tractulus in medio utramque copulans partem crux est, per quam humana sociantur divinis. Praefatio dicitur quasi praelocutio, hoc est ad ministerium praeparatio. Nominantur ibi novem angelorum ordines, quos sibi praesentes esse credimus. Maiestas quoque dicitur quasi maior stans vel maior potestas. Nota, quod decem sunt praefationes in missa: prima de nativitate, secunda de epiphania, tertia de quadragesima, quarta de sancta cruce, quinta de resurrectione, sexta de ascensione, septima de adventu spiritus sancti, octava de sancta trinitate, nona de sancta Maria, decima de apostolis. Postea canitur ter Sanctus, et est sumptum de veteri testamento. Isaias enim dicit se vidisse dominum super solium excelsum et seraphim clamantia Sanctus, sanctus, sanctus. Benedictus qui venit in nomine domini. Hosanna in excelsis de evangelio est. Unde, cum illud cantatur, debet fieri signum crucis. Cantica angelorum cantamus, quia per hoc sacrificium terrena iungi caelestibus non dubitamus et ideo cum eis in excelsis salvari clamamus. Sequitur de canone. Canon graece, regula latine, quia per hanc regulariter sacramenti huius fit confectio. Nuncupatur etiam actio, quia * tunc cum deo nostra agitur causa. Unde et in festis stantes oramus, in profestis vero vel ieiuniis terrae *prostrati. Sub silentio tribus de causis dicitur: Quia deus non oris, sed clamorem cordis attendit. Unde et Moysi dixit: Quid clamas ad me?, cum tamen ipse taceret. Verba tamen proferimus, ne quid petere vel intercedere debeamus, penitus ignorare aestimemur vel ne longo clamore deficiamus vel ne tanti mysterii per cottidianum usum verba vilescant et in locis non competentibus et indiscrete dicantur et sic sint in ruinam, ut de pastoribus diximus. Prohibitum enim est per decretum et sub anathemate datum, ut nullus nisi sacris vestibus indutus et in libro et super altare consecratum proferat haec verba. Dicit ergo sacerdos Te igitur alloquor. Et alloquitur deum tamquam praesentem. Incipit autem tau, quae est littera in modum crucis facta, quoniam per christi passionem haec omnia in cruce sunt impleta et habent efficaciam. Unde imago crucifixi debet ibi depingi. Sequuntur postea multa ut de nominibus apostolorum, martyrum, pontificum, virginum, qui omnes pro Christo et nostro sacrificio morti se tradiderunt vel exposuerunt, et quaedam alia, quae nobis non licet exponere, nisi forte solis sacerdotibus, et ideo de illis tacebimus. Hoc tamen dicemus, quod nulli subtrahere vel addere aliquid licet nisi eorum quandoque nomina, pro quibus nominatim sacrificium offertur, et hoc in loco competenti. Nunc dicendum est de oratione dominica, in qua septem continentur petitiones. Quod praemittitur, captatio est. Tres primae ad futuram pertinent vitam, quattuor, quae sequuntur, ad praesentem vitam, media tamen secundum quosdam a communi potest sumi ita, quod ad utramque referatur, scilicet in qua dicitur Panem nostrum cottidianum vel supersubstantialem, Epiusion graece, Sogolla hebraice, latine supersubstantialem vel egregium vel familiarem. Et nota, quod, ex quo dicit sacerdos Oremus. Praeceptis salutaribus et cetera, prostrati orare debemus usque ad finem Pater noster, si sunt profesti dies secundum quosdam. Si vero sint festivi dies vel paschales, non debemus orare prostrati, sed stantes respondere debemus Sed libera nos a malo. Ideo autem sacerdotes non dicunt Pater noster sub silentio, quia de evangelio est. Postea dicit sacerdos Pax domini sit semper vobiscum; pertinet ad tertiam partem missae. Nota tamen, quod sacerdos praedicit silenter orationem quandam, quae in ambrosiana ecclesia aperte profertur. Et accepto pacis osculo ab ipsa eucharistia secundum quosdam, secundum alios ab ipso sepulchro vel altari impertit diacono vel subdiacono, ut per eos descendat ad illos. Sed cavendum , ne ab ipsis viris tradatur mulieribus, ne forte aliquid lasciviae et carnalis surrepat. Agnus dei cantatur ter. Hic est verus agnus significatus in illo paschali et de quo habemus in evangelio Ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi. Ter autem ideo cantatur, ut eius corpus triforme intellegatur, illud scilicet, quod in caelo est glorificatum et mysticum, quod adhuc in terra ambulat et quod in sepulchris usque ad extremum iudicii examen quiescit. Bis dicitur cum Miserere nobis, tertio cum Dona nobis pacem. In cena vero domini ter debet dici Agnus cum Miserere nobis. In missa pro defunctis ter debet *dici cum Dona eis requiem. Item non debet continue, sed interpolate et mixtim cum oratione. Agnus vero dicitur ab agnon, quod est pium, quia sola pietate nos redemit, vel agnoscendo, quia, sicut agnus solo balatu matrem agnoscit, sic Christus matrem suam in passione cognovit et virginem virgini commendavit. Ideo ergo ter dicitur Agnus dei, quia Christus pendens in cruce et patrem suum cognovit ei oboediendo et pendens in cruce matrem suam agnovit virgini eam commendando et ibidem genus humanum cognovit redimendo. Quod autem bis primum dicitur Miserere nobis et tertio variatur Dona nobis pacem, sumptum est de veteri testamento, ubi, cum clamaretur ad dominum, dicebatur: Parce domine, parce populo tuo, et tertio variabant dicentes Ne dederis hereditatem tuam in opprobrium. Dicendo autem Agnus dei, qui tollit peccata mundi Ioannem imitamur, qui ait Ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi. Nota, quod in primitiva ecclesia singulis diebus, qui canoni missae intererant, communicare solebant. Sed post crescente fidelium multitudine institutum fuit, ut tantum in dominicis diebus communicarent. Sed post, quia nec hoc *observari potuit, tertia secuta est institutio, ut ter saltem in anno, in natali, in pascha, in pentecoste omnis christianus eucharistiam acciperet, invento tamen triplici remedio, ut singulis diebus osculum pacis daretur, in dominicis diebus etiam eulogia, id est panis benedictus. Quod in quadragesima et in temporibus abstinentiae observari non potuit salvo ieiunio. Quare item institutum fuit, ut collecta diceretur super populum in fine missae dicendo Inclinate capita vestra deo, cum minor sacerdos celebrat, cum episcopus, Humiliate vos ad benedictionem. Sequitur pars ultima missae, quae dicitur gratiarum actio et incipit a communione. Communio dicitur quasi participatio, quam ideo cantamus, ut per eam cum sanctis dei communicemur. Appellatur etiam completio, quoniam per illud missa completur. Clauditur autem missa tribus modis: Per Ite missa est in sollemnitatibus, quod est quasi abeundi licentia et est sumptum ab Exodo non secundum verba, sed secundum sensum, quando populus Israel de Aegypto permissu pharaonis egressus est, sive quando de Babylonica captivitate permittente Cyro regressus est ad propria grates deo referens. Sic et nos accepta benedictione ultima ad caelestem patriam ire debemus, ubi in gratiarum actione semper erimus. Dicitur autem Ite missa est, quotiens cantamus Te deum laudamus et Gloria in excelsis. Et dicto Ite missa est debemus respondere Deo gratias. Et est quasi interiectio aggratulativa vel congratulativa. In profestis autem diebus dicitur Benedicamus domino et est sumptum de apostolo, in missa pro defunctis Requiescant in pace et est de sola generali consuetudine. Cum dicitur Ite missa, debet sacerdos vultum dirigere in populum, quando dicitur Benedicamus vel Requiescat in pace, versus orientem. Debet tamen ista tria tantum dicere sacerdos vel diaconus. Sed in prima missa natalis domini non debet dici Ite missa est, *sed Benedicamus domino, ne videatur populus licentiam habere redeundi *. Nota, quod tantum tribus horis celebratur regulariter missa: tertia, sexta, nona. Tertia ideo, quia tunc crucifixus est Christus linguis Iudaeorum clamantium: Crucifige, crucifige eum et *a militibus verberatus. Sexta ideo, quia in cruce immolatus est, quia tunc crucifixus est manibus gentilium. Nona, quia tunc expiravit, id est emisit spiritum.

[COMMENTARIUS]

[D]iversum pratum dedit hos flores peragratum. Ut sit opus gratum, livoris pone reatum. Mille laboratum, sudoribus anxietatum. Noveris esse ratum calamo, quod cernis, aratum. Nil hic quippe novi ratione carens reperitur. Usu, quod novi, iam certius hic aperitur. Per mare securus incedens officiorum. Non est passurus hic aspera iam scopulorum. Clausa vel arcana lege tam, sed tibi plana. Hinc dubios sana posita formidine vana. Scribam presbyterum placato deo Rudigerum. Haec qui collegit, et in unum lecta redegit.

INCIPIT ORDO GRADUALIS

[DOMINICA PRIMA IN ADVENTU DOMINI]

[Ad missam] IN Ad te levavi animam meam deus meus in te confido non erubescam. PS Vias tuas domine demonstra 8-a-1. CL Excita quaesumus domine potentiam tuam et veni. EP Scientes quia hora est iam nos. GR Universi qui te expectant. GV Vias tuas domine. Alleluia. ALV Ostende nobis domine. EV Cum appropinquasset Iesus Hierosolymis. OF Ad te domine levavi animam. Praefatio de sancta trinitate omittitur usque in octavam pentecosten. CO Dominus dabit benignitatem et terra.

[COMMENTARIUS]

Observandum est, ut lectiones vel evangelia, quae per circulum anni quarta et sexta feria liber lectionarii repraesentat, si festis sanctorum impedientibus suo in loco legi non possunt, quaecumque feria vacaverit, in ipsa legantur.

DOMINICA SECUNDA

[Ad missam] Populus Sion ecce dominus veniet. PS Qui regis Israel intende qui 7-a-1. CL Excita domine corda nostra. Per eundem. EP Quaecumque scripta sunt ad nostram doctrinam. GR Ex Sion species decoris. GV Congregatae. Alleluia. ALV Laetatus sum in his quae. ALV Stantes erant pedes nostri. EV Erunt signa in sole et luna et stellis. OF Deus tu convertens vivificabis. CO Hierusalem surge et sta in excelso et.

DOMINICA TERTIA

[Ad missam] Gaudete in domino. PS Benedixisti domine terram 1-b-1. CL Aurem tuam quaesumus domine precibus. Qui cum deo patre. EP Sic nos existimet homo ut ministros. GR Qui sedes domine super cherubim. GV Qui regis. Alleluia. ALV Excita domine. EV Cum audisset Ioannes in vinculis. OF Benedixisti domine. CO Dicite *pusillanimes.

DE IEIUNIO HIEMALI

Ieiunium hiemale iuxta traditionem sanctae romanae ecclesiae semper in tertia ebdomada decembris debet celebrari. Sicut et sancti patres instituerunt, qui eiusdem ieiunii officia eidem ebdomadae indiderunt et sequentem dominicam vacantem vocaverunt. Nec ad hoc ullo speciali instituto indigemus, in quo sanctorum patrum vestigia non excedimus.

FERIA QUARTA [QUATTUOR TEMPORUM]

[Ad missam] Rorate caeli desuper et nubes pluant. PS Caeli enarrant gloriam dei et 1-a-1. Prior collecta absque salutatione genuum recipit flexionem. Oremus. Flectamus genua. CL Praesta quaesumus omnipotens deus ut redemptionis. Per. EPP Erit in novissimis diebus. GR Tollite portas principes vestras. GV Quis ascendet in montem. Dominus vobiscum. CL Festina quaesumus domine ne tardaveris. Qui cum deo. EPP Locutus est dominus ad Achaz dicens. GR Prope est dominus omnibus invocantibus. GV Laudem domini. EV Missus est angelus Gabriel. OF Confortamini et iam. CO Ecce virgo concipiet.

FERIA SEXTA [QUATTUOR TEMPORUM]

[Ad missam] Prope esto domine et omnes viae. PS Beati immaculati in via qui ambulant 4-a-1. Dominus vobiscum. Oremus. Flectamus genua. CL Excita domine potentiam tuam. Qui cum deo. EPP Egredietur virga de radice. GR Ostende nobis domine. GV Benedixisti domine. EV Exurgens Maria abiit. OF Deus tu convertens *vivificabis. CO Ecce dominus veniet et omnes.

[COMMENTARIUS]

Quare in quarta feria ieiuniorum leguntur duae lectiones ad missam? Ideo, quia hi, qui ad sacrum ordinem accedunt, admonendi sunt, ut habeant notitiam legis et prophetarum. Quarta aetate mundi lex et prophetae viguerunt. Sive ut habeant sermonem et doctrinam, quibus si fuerint eruditi, poterunt ceteros instruere. Quare in sexta feria ieiuniorum una lectio lectio::lectio legitur ad missam? Ideo, quia lex et prophetae, quae fuerunt in quarta aetate, in uno recapitulantur evangelio in sexta aetate. Quare sabbata ieiuniorum praetitulantur in duodecim lectionibus? Ideo, quia sex lectiones ab antiquis Romanis graece et latine legebantur, ut adhuc fit apud Constantinopolim. Duodecim erant propter duodecim lectores. Sed sex erant in sententiis, quia illae sex, quae legebantur latine, legebantur et graece. Si dixerimus Amen et postea Vere, non ideo duae res erunt. Quare illae sex lectiones dupliciter legebantur? Ideo, quia Romae erant Graeci, quibus latina lingua erat incognita, et aderant, quibus incognita erat graeca. Sive [propter] unanimitatem utriusque populi. Quare ieiunia quattuor temporum sunt constituta? Ideo, quia quattuor tempora anni solent nos per delectamenta sua revocare nos ab amore dei. Quare ieiunandum est in unoquoque tempore? Ut nostra quattuor elementa, quae in sua sunt natura coniuncta quattuor temporibus anni, castigentur, ne subripiantur a dilectione mundi. Unum in vere, quod est calidum et humidum, facimus ieiunium, ut elementum humoris castigetur in nobis, ne consentiat falsae pulchritudini, quae nascitur ex humore et calore. In aestate, quae est calida et sicca, alterum facimus ieiunium, ut elementum caloris castigetur in nobis, ne consentiat incendio carnali. In autumno, qui est humidus et siccus, quo congregamus illa, quibus utimur, tertium facimus ieiunium, ne aliquo languore animi arescamus ac defluamus et inveniamus sine pinguedine olea in aeterno tabernaculo. In hieme, quae est humida et frigida, quartum facimus ieiunium, ne membra nostra fluxu atque luxu solvantur in commessationibus et potibus et per hoc neglegatur amor dei. Quare tres dies sunt in unoquoque ieiunio? Ideo, quia unum quodque tempus habet tres menses et pro unoquoque mense singuli dies ieiunio consecrantur. Quare in quarta et sexta et septima feria eadem celebrantur ieiunia? Ideo, quia in quarta feria Iudaei consilium fecerunt, ut Christum occiderent, in sexta eum occiderunt, septima Romanorum more ieiunio concluditur propter tristitiam apostolorum de morte Christi. Quare in sabbato ieiuniorum quattuor lectiones leguntur ante Angelus domini? Ideo, quia quattuor ordines sunt benedicentium dominum, quos psalmista enumerat dicens Domus Israel, domus Aaron, domus Levi, qui timetis dominum, benedicite domino. In istis lectionibus imbuendi sunt ordinandi, ut ad exempla sanctorum patrum quattuor ordinum cum eis benedicant dominum sive ut benedic tio illorum super eos veniat. Quare post quattuor lectiones in unoquoque sabbato ieiuniorum legitur angelus Domini? Ideo, quia non potest homo rite accedere ad consecrationem, nisi prius transeat per fornacem atque in fornace benedicat dominum. Dicit enim sapientia Vasa figuli probat fornax, et homines iustos temptatio tribulationis. Quare post lectionem Angelus domini consecrantur clerici? Ideo, quia probati esse debent per fornacem, id est, per multas tribulationes, qui accessuri sunt ad sacrum ministerium secundum Paulum, qui dicit Et hi probentur primum et sic ministrent. Quare consecratio celebratur in sabbato? Ideo, quia sabbatum commendatum est priori populo celebrari, ut figura esset spiritus sancti. Numquam enim in Genesi legimus sanctificationem per omnes priores dies, sed de solo sabbato dictum est Sanctificavit deus diem septimum. Quare in unoquoque ieiuniorum sabbato post consecrationem legitur epistula? Ideo, quia, sicut pater mittens filium suum monet eum, quid vel qualiter acturus sit, ita consecrati ad dei servitium per capellas mittendi per epistulas rogantur et invitantur, ut alios corripientes benedictionem, quam acceperunt, custodiant, quasi dicatur illis Euntes docete omnes gentes. Quare consecratio episcopi in die dominico? Ideo, quia est vicarius Christi, immo etiam apostolorum. Atque ideo dignum est, ut eo die accipiat donum spiritus sancti, quo die dignatus est illustrare corda apostolorum. Quare in sabbatis duodecim lectionum post epistulas canitur tractus? Ideo, quia per tractum significatur gravitas, quam sacratus debet servare, ne in superbiam elatus in laqueum incidat diaboli. Quare in sabbatis ieiuniorum in oratione post lectionem de camino ignis genua non flectimus, dum per singulas orationes eorundem flectimus, excepto in octavis pentecostes? Ideo, ut separata sit nostra actio ab errore gentilium, quos compellebat Nabuchodonosor adorare statuam, quam fecit.

SABBATO [DUODECIM LECTIONUM]

[Ad missam] Veni et ostende nobis faciem tuam. PS Qui regis Israel intende qui deducis 2-x-1. Oremus. Flectamus genua. Ita fiat per quinque collectas. CL Deus qui conspicis quia ex nostra pravitate. Qui cum deo. EPP Clamabunt Aegyptii ad dominum. GR A summo caelo egressio eius. GV Caeli enarrant. CL Concede quaesumus omnipotens deus. Per eundem. EP Laetabitur deserta et invia. GR In sole posui tabernaculum. GV A summo caelo. CL Indignos nos quaesumus domine. Per eundem. EPP Super montem excelsum ascende. GR Domine deus virtutum converte. GV Excita domine. CL Praesta quaesumus omnipotens deus ut filii. Per eundem. EPP Christo meo Cyro cuius apprehendi. GR Excita domine potentiam. GV Qui regis Israel intende. CL Preces populi tui quaesumus domine. Per eundem. EPP Angelus domini descendit. Benedictus es domine deus. Et laudabilis et gloriosus. Et benedictum nomen. Et laudabile et gloriosum. Benedictus es in templo. Et laudabilis et gloriosus. Benedictus es super thronum. Et laudabilis et gloriosus. Benedictus es super sceptrum. Et laudabilis et gloriosus. Benedictus es qui sedes. Et laudabilis et gloriosus. Benedictus es qui ambulas. Et laudabilis et gloriosus. Benedicant te omnes angeli. Laudabilem et gloriosum. Benedicant te caeli et terra. Laudabilem et gloriosum. Gloria patri et filio et spiritui. Laudabili. Sicut erat in principio. Laudabili. Benedictus es domine deus patrum. Et laudabilis. Dominus vobiscum. Oremus. CL Deus qui tribus pueris mitigasti. Per. EP Rogamus vos per adventum. TR Qui regis Israel intende. TV Qui sedes super cherubim appare. TV Beniamin et Manasse. TV Excita domine. EV Anno quintodecimo imperii Tiberii Caesaris. OF Exulta satis filia Sion. CO Exultavit ut gigas ad curam.

PROXIMA DOMINICA ANTE NATIVITATEM [DOMINI]

[Ad missam] Memento nostri domine in beneplacito populi. PS Peccavimus cum patribus nostris 1-b-1. CL Excita domine potentiam tuam. Qui cum deo. EP Gaudete in domino semper. GR Prope est dominus. GV Laudem domini. Alleluia. Veni domine. EV Miserunt Iudaei ab Hierosolymis. Ave Maria. Ecce virgo concipiet.

[FERIA QUARTA]

Ad missam Rorate caeli. Cetera ut supra.

IN VIGILIA NATIVITATIS DOMINI

[Ad missam] Hodie scietis quia veniet dominus et salvabit. Domini est terra et plenitudo eius 6-a-1. Deus qui *nos redemptionis. Per eundem. Propter Sion non tacebo. Paulus servus Christi Iesu. Hodie scietis quia veniet dominus. Qui regis *Israel intende. Si vigilia domini in dominicam evenerit, cantetur Alleluia. Veni domine. Cum esset desponsata mater Iesu. Tollite portas principes. Revelabitur gloria domini et.

[COMMENTARIUS]

Quare Telesphorus papa constituit, ut in nocte nativitatis domini missa celebretur? Ideo, ut per illam missam demonstretur, quia panis, qui cottidie sacrificatur et manditur in altari, natus fuit in eadem nocte. Sive ideo, ut recolamus, quia angeli in ipsa nocte cecinerunt [G]loria in excelsis deo.

[IN GALLI CANTU]

[Ad missam] Dominus dixit ad me filius. PS Quare fremuerunt gentes et populi 2-x-1. Kyrie eleison. Gloria in excelsis deo. Et. Deus qui hanc sacratissimam noctem. Per eundem. Populus gentium qui ambulabat. Apparuit gratia salvatoris. Tecum principium in die. Dixit dominus domino meo. Alleluia. Dominus dixit ad. Grates nunc omnes reddamus. Exiit edictum a Caesare Augusto. Laetentur caeli et exultet. Vere dignum. Aeterne deus. Quia per incarnati. Communicantes et noctem. Sed et memoriam venerantes in primis. In splendoribus sanctorum ex utero.

[COMMENTARIUS]

Quare in exordio diei nativitatis domini missa celebratur? Ideo, quia, sicut dominus a Gabriele fuerat nuntiatus, antequam nasceretur, sic ante initium diei suae nativitatis missa canitur. Seu propter exortum novae lucis. Seu propter visitationem pastorum ad praesepe domini, in quo invenerunt pabulum, unde animae sanctorum cottidie reficiuntur.

[IN PRIMO MANE]

[Ad missam] Lux fulgebit hodie super nos quia natus est nobis. Dominus regnavit decorem indutus 8-a-2. Kyrie eleison. [G]loria in excelsis deo. Da quaesumus omnipotens deus ut qui nova. Per eundem. Da quaesumus omnipotens deus ut qui beatae Anastasiae. Per. Istae collectae continuandae sunt. Spiritus domini super me eo quod unxerit. Apparuit benignitas et humanitas. Benedictus qui venit in nomine domini. A domino. Alleluia. Dominus regnavit. Eia recolamus laudibus. Pastores loquebantur ad invicem. Deus enim firmavit orbem terrae. Vere dignum. Aeterne deus. Quia per incarnati. Communicantes. Sed et memoriam. Exulta filia Sion lauda filia.

[AD PUBLICAM MISSAM]

[Ad missam] Puer natus est nobis et filius datus est nobis cuius. Cantate domino canticum novum quia 7-a-1. Kyrie eleison. Gloria in excelsis deo. Et in terra. Concede quaesumus omnipotens deus ut nos. Per eundem. Propter hoc sciet populus meus. Multifariam multisque modis. Viderunt omnes fines terrae. Notum fecit dominus. Alleluia. Dies sanctificatus. Natus ante saecula dei filius invisibilis. In principio erat verbum. Tui sunt caeli et tua est. Vere dignum. Aeterne deus. Quia per incarnati. Communicantes. * Sed et memoriam venerantes. Viderunt omnes.

[IN NATALI SANCTI STEPHANI]

[Ad missam] Etenim sederunt. Beati immaculati in via qui ambulant 1-b-1. Kyrie eleison. Gloria in excelsis deo. Da nobis quaesumus domine imitari. Per. Stephanus plenus spiritu sancto. Sederunt principes et adversum. Adiuva me domine. Alleluia. Video caelos apertos. Hanc concordi famulatu. Ecce ego mitto ad vos. Elegerunt apostoli. Video caelos apertos.

[IN NATALI SANCTI IOANNIS]

[Ad missam] In medio ecclesiae aperuit os. Bonum est confiteri domino et psallere 6-a-1. Kyrie eleison. Gloria in excelsis deo. Ecclesiam tuam quaesumus domine. Per. Qui timet dominum facit bona. Exiit sermo inter fratres. Sed sic eum volo manere. Alleluia. Hic est discipulus. Ioannes Iesu Christo multum dilecte virgo. Dixit Iesus Petro. Sequere me. Credo in unum deum. Iustus ut palma. Te domine suppliciter. Exiit sermo.

[IN NATALI INNOCENTIUM]

Quare in natalibus Innocentium Gloria in excelsis deo et Alleluia non canitur? Ideo, quia auctor officii in illa festivitate voluit nos coniungi animis devotarum feminarum, quae de morte Innocentium planxerunt et doluerunt. Causa tristitiae earum dimittimus Gloria in excelsis deo et Alleluia.

[Ad missam] Ex ore infantium deus et lactentium. PS Domine dominus noster quam admirabile 2-x-2. Kyrie eleison absque Gloria in excelsis, nisi dominica fuerit. CL Deus cuius hodierna die praeconium. EP Vidi supra montem Sion agnum. GR Anima nostra sicut passer. GV Laqueus. Laus tibi Christe. ALV Te martyrum. SE Laus tibi Christe patris. EV Angelus domini apparuit in somni s. OF Anima nostra sicut. CO Vox in Rama audita est ploratus.

DOMINICA INFRA OCTAVAM DOMINI

[Ad missam] Dum medium silentium tenerent omnia. PS Dominus regnavit decorem indutus 8-a-2. Omnipotens sempiterne deus dirige actus. Per eundem. Hic adiciendae sunt quattuor collectae, videlicet de nativitate domini, de sancto Stephano, de sancto Ioanne, de sanctis Innocentibus. EP Quanto tempore heres parvulus est. GR Speciosus forma. GV Eructavit cor meum. ALV Dominus regnavit. EV Erat Ioseph et Maria mater Iesu. Credo in unum deum. OF Deus enim firmavit. PF Quia per incarnati. Communicantes et. CO Tolle puerum et matrem eius et.

[COMMENTARIUS]

Quare octavae nativitatis cele brantur? Ideo, quia, sicut in die nativitatis celebramus, qualiter Christus venit ad homines, ita in octavis celebramus, qualiter homines venerunt ad Christum.

IN CIRCUMCISIONE DOMINI

[Ad missam] Vultum tuum deprecabuntur omnes. PS Eructavit cor meum verbum bonum 2-x-2. Kyrie eleison. Gloria in excelsis deo. CL Deus qui salutis aeternae beatae Mariae. Per eundem. EP Priusquam *veniret fides. GR Diffusa est gratia in labiis. GV Propter veritatem. Alleluia. Post partum. SE Eia recolamus laudibus. EV Postquam impleti sunt dies. OF Offerentur regi virgines. Vere dignum. Aeterne deus. Quia per incarnati. Infra actionem. Communicantes et. CO Simile est regnum caelorum homini negotiatori.

[COMMENTARIUS]

Quare octavae sanctorum celebrantur? Ideo, quia, sicut in natalibus sanctorum recolimus, qualiter nascuntur in societatem angelorum et sanctorum patrum, quando animae exeunt de corporibus, ita et in octavis congratulamur resurrectioni eorum. Quia, sicut primus dies significat nativitatem, ita octavus resurrectionem.

IN OCTAVA SANCTI STEPHANI

officium ut in festo eius cum collectis Da nobis quaesumus domine. Deus [qui] salutis aeternae. Ecclesiam tuam quaesumus domine. Deus cuius praeconium. Omnipotens sempiterne deus dirige. Lectio et evangelium ut in festo. PF Quia per incarnati.

[IN OCTAVA BEATI IOHANNIS]

Similiter cantandum erit in octava beati Ioannis evangelistae cum collectis de sancto Ioanne, de sancta Maria, de Innocentibus. Lectio et evangelium ut supra. PF Te [domine] suppliciter exorare.

[IN OCTAVA INNOCENTIUM]

In octava vero sanctorum Innocentium, sive sit dominica dies sive non, Gloria in excelsis deo et Alleluia cantabis. Collectae ad missam Deus cuius praeconium. Deus qui salutis. Omnipotens [sempiterne deus] dirige. Praefatio de nativitate domini. Ite missa est dicitur, quod tamen in festo eorum omittitur, nisi in diem dominicum occurrerit.

[IN VIGILIA EPIPHANIAE]

[Ad missam] Dum medium silentium per totum. Gloria in excelsis deo. CL Corda nostra quaesumus domine. Per eundem. CLC Deus qui salutis. CLC Omnipotens sempiterne deus dirige actus. EP Scimus quoniam quaecumque lex loquitur. EV Defuncto Herode. Credo in unum deum. Praefatio de nativitate domini, sed Communicantes non dicitur. CO Tolle puerum et matrem eius.

IN SANCTO DIE [EPIPHANIAE]

[Ad missam] Ecce advenit. PS Deus iudicium tuum regi da et iustitiam 2-x-2. Kyrie eleison. Gloria in excelsis deo. CL Deus qui hodierna die unigenitum. Surge illuminare Hierusalem. GR Omnes de Saba venient. GV Surge et illuminare. Alleluia. Vidimus stellam eius. SE Festa Christi omnis christianitas celebret. EV Cum natus esset Iesus in Bethlehem. OF Reges Tharsis et insulae munera. PF Quia cum unigenitus tuus. Communicantes et diem sacratissimum. Notandum est, quod infra omnes octavas sollemnitates domini, in quibus praefationem et Communicantes infra actionem apponimus, nec Gloria in excelsis nec Credo in unum praetermittenda sunt. CO Vidimus stellam eius.

DE OCTAVA EPIPHANIAE

Quare octava theophaniae celebratur? Ideo, quia, sicut in theophania, quomodo Christus sit baptizatus, ita in octava eius recolimus rem, pro qua Christus baptizatus est: quod et antiphonae eiusdem diei demonstrant.

[Ad missam] Ecce advenit officium per totum. CL Deus cuius unigenitus in substantia. Per eundem. CLC Deus qui salutis. Haec collecta dicatur usque ad purificationem . CLC Vota quaesumus domine. EP Domine deus meus honorificabo te. EV Venit Iesus a Galilaea. Praefatio de epiphania. Communicantes.

DOMINICA PRIMA POST EPIPHANIAM

[Ad missam] In excelso throno vidi sedere. PS Iubilate deo omnis terra servite domino 8-b-1. CL Vota quaesumus domine supplicantis. Per. EP Obsecro vos per misericordiam dei. GR Benedictus dominus deus Israel. GV Suscipiant montes pacem. AL Alleluia. Iubilate deo. EV Cum factus esset [Iesus] annorum duodecim. OF Iubilate deo omnis terra. CO Fili quid fecisti nobis sic ego et.

[COMMENTARIUS]

Si infra octavam epiphaniae est de ipsa sollemnitate, et de sancta Maria collectae adiciantur. Si praedictum officium in profestis diebus, scilicet quarta et sexta feria infra octavam, cantandum videtur, absque Gloria in excelsis et Credo in unum dicatur. Praefatio vero et Communicantes et Ite missa est non omittantur. Item, si prolixitas temporis exposcit, ut ipsum officium repetatur, evangelium quoque Cum factus esset Iesus annorum duodecim cum suis antiphonis, quia inde sumpta est communio, nihilominus repetendum erit. Collecta etiam Vota quaesumus domine dicatur. Qualiter vero duo officia sequentium dominicarum seu propter prolixitatem aut brevitatem temporis celebranda sint, require supra in breviario antiphonarii, ubi de his satis tibi factum invenire poteris.

[DOMINICA SECUNDA POST EPIPHANIAM DOMINI]

[Ad missam] Omnis terra adoret te deus et. PS Iubilate deo omnis terra psalmum 4-b-2. Omnipotens sempiterne deus qui caelestia semper. EP Habentes donationes secundum gratiam. GR Misit dominus verbum suum. GV Confiteantur domino. Alleluia. Dominus regnavit. Nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae. OF Iubilate deo universa terra. CO Dicit dominus implete hydrias.

DOMINICA *TERTIA

[Ad missam] Adorate deum omnes. PS Dominus regnavit exultet terra 7-b-1. CL Omnipotens sempiterne deus infirmitatem. EP Nolite esse prudentes apud vosmetipsos. GR Timebunt gentes nomen tuum. GV Quoniam aedificavit dominus. Alleluia. Laudate deum omnes. OF Dextera domini fecit. CO Mirabantur omnes.

DOMINICA *QUARTA

[Ad missam] CL Deus qui nos in tantis periculis. EP Nemini quicquam debeatis. EV Ascendente Iesu in naviculam.

[DOMINICA QUINTA]

[Ad missam] CL Familiam tuam quaesumus domine.

DOMINICA SEXTA

[Ad missam] EP Induite vos sicut electi dei. EV Confiteor tibi pater domine caeli. Conserva populum tuum deus.

DE PURIFICATIONE [SANCTAE MARIAE]

Quare in purificatione sanctae Mariae candelas portamus? Consuetudo fuit olim in februarii mense, qui Februo erat consecratus, id est Plutoni, qui potens lustrationum credebatur, romana civitas lustraretur et tura diis manibus solverentur. Hanc lustrandi consuetudinem Sergius papa mutavit praecipiens in die purificationis sanctae Mariae, qui est in eodem mense, letanias fieri, ut plebs universa portans cereos ardentes in manibus datos a pontifice cum sacerdotibus per ecclesias procederet in memoria caelestis regni, quando iuxta parabolam prudentium virginum omnes electi lucentibus bonorum actuum lampadibus obviam sponso venientes mox cum oleo ad nuptias supernae civitatis intrabunt. Vel ideo cerei ardentes portantur, ut unusquisque se illuminet et opera sua lumine patefacta aliis insinuet vel ut videatur, qualiter sit purificatus et quam nitidus sit in coetu novem ordinum angelorum, in quorum commemoratione canuntur in nocturnali officio ipsius diei novem psalmi.

IN PURIFICATIONE SANCTAE MARIAE

[Ad missam] Suscepimus deus misericordiam. PS Magnus dominus et laudabilis nimis 1-a-1. Kyrie eleison. CL Omnipotens sempiterne deus maiestatem tuam. EP Ecce ego mitto angelum. GR Suscepimus deus misericordiam. GV Sicut audivimus ita. ALV Post partum. SE Concentu parili hic te Maria. Haec prosa, si infra septuagesimam evenerit, quia ad missam cantari non potest, ad vesperam pro hymno dicatur. TR Audi filia et vide et. TV Vultum tuum deprecabuntur omnes. TV Adducentur regi virgines. TV Adducentur in laetitia et exultatione. EV Postquam impleti [sunt dies] purgationis. OF Diffusa est gratia in labiis. Vere dignum. Aeterne deus. Quia per incarnati. CO Responsum accepit Simeon.

[COMMENTARIUS]

Quare hypapante non *id est purificationis festum non habet octavas? Ideo, quia Christus legaliter est praesentatus in templo. Ad quod nullus nos doctor coartat, ut infantes nostri quadragesimo die nativitatis suae praesententur in templo. Quia in eiusmodi octavis, sicut per primum diem recolimus, quod factum est, ita per octavum rem, pro qua factum est. Et sicut praesentatio puerorum ad templum secundum veterem ritum deficit, ita et octavae hypapanti

[COMMENTARIUS]

Quare septuagesima celebratur? Ideo, ut, quemadmodum populus dei, qui pro suis peccatis in Babylonia, quae interpretatur domus confusionis, detentus est captivus sub numero septuagesimo – quo numero completo reversus est Hierusalem, quae visio pacis interpretatur –, ita et nos, qui post baptismum pro peccatis alienamur a caelesti Hierusalem, agamus dies septuaginta, ut praesentis diei officium demonstrat in luctu paenitentiae, qui convertitur in gaudium in resurrectione, post quam revertimur ad caelestem Hierusalem. Sic tamen, ut per septem sequentes dies non ligemur cupiditate Babyloniae, sed ita perambulemus, ut septimo die veniente intremus Hierusalem. Septuagesima, per cuius numerum significatur omne tempus praesentis saeculi, die dominica habet initium, in sabbato finem significans tempus populi dei, qui peccando recessit a deo, per misericordiam revertitur ad requiem. Alleluia et Gloria in excelsis deo illis diebus non canitur, sive quia in captivitate canticum domini cantare nequimus, sive quia ad comparationem hebraeae linguae latina lingua pauper est et paupere lingua his diebus uti debemus, ut parcius loquamur. Tractus a trahendo dicitur et suavis est auribus significans, ut in longanimitate et suavitate perseveremus. Graeci proximam ebdomadam suo sanctificant ieiunio, Latini septimam ante pascha auctore papa Telesphoro.

DOMINICA IN SEPTUAGESIMA

[Ad missam] Circumdederunt me gemitus. PS Diligam te domine virtus mea dominus 5-a-1. CL Preces populi tui quaesumus domine. Per. EP Nescitis quod hi qui in stadio currunt. GR Adiutor in opportunitatibus. GV Quoniam non. De profundis clamavi ad te domine. TV Fiant aures tuae intendentes. TV Si iniquitates observaveris domine. TV Quia apud te propitiatio est. EV Simile est regnum caelorum. OF Bonum est confiteri. CO Illumina faciem tuam super servum.

[COMMENTARIUS]

Quare sexagesima celebratur? Ideo, quia per hunc numerum viduitas, quae in magna tribulatione, designatur. Sexaginta dies viduitatem nostram nobis ad memoriam reducunt, quae ut separati a vero sponso pro peccatis peregrinamur a domino, quae percurrit infra septuagesimam ad quartam feriam paschalis ebdomadis. Quare a septuagesima usque in pascha per dominicas noctes duo psalmi mutantur, id est Miserere mei deus et Confitemini domino? Ideo, quia unusquisque in peregrinatione positus, quod significat septuagesima, timori et spei subditus est. PS Miserere mei deus timorem inculcat, quem oportet nos peccatores habere in praesenti peregrinatione de vindicta dei, et informat fragiles et peccatores, ut plangant peccata sua. Et quia post dolorem cordis et confusionem reatus habenda est fiducia accedendi ad deum, dicimus alterutrum Confitemini domino.

[DOMINICA IN SEXAGESIMA]

[Ad missam] Exurge quare obdormis. PS Deus auribus nostris audivimus 1-b-1. CL Deus qui conspicis qui ex nulla. Per. EP Libenter suffertis insipientes. GR Sciant gentes quoniam nomen. GV Deus meus pone illos ut rotam. TR Commovisti domine. TV Sana contritiones. TV Ut fugiant a facie. EV Cum turba plurima convenirent. OF Perfice gressus meos in semitis. CO Introibo ad altare.

[COMMENTARIUS]

Quare quinquagesima celebratur? Ideo, quia sicut populus dei per tres gradus nisus est ad reversionem, id est plangendo, fugere volendo, consiliando, ita sunt tres gradus officiorum celebrandi usque ad quadragesimam. Primus significat planctum captivorum, secundus voluntatem fugae, tertius consilium. Et sicut tres reversiones fuerunt in eodem populo, prima sub Zorobabel duce et Iesu sacerdote, secunda et tertia sub Esdra, ita et nos in resurrectione, per quam revertimur ad Iesum triumphare debemus ex vitiis, id est in die sancto paschae et in quarta feria et in septima. Quinquagesima septem septimanas habet et post tangit diem primum paschae. Quinquies decem septem septimanas faciunt et diem unum. Quinquagenarius numerus significat bona opera, quae perficiuntur per quinque sensus corporis, denarius decem praecepta legis, septenarius septiformem gratiam spiritus sancti. Si quis per exteriorem administrationem decem verba legis in spiritu sancto compleverit, ad beatam resurrectionem procul dubio veniet.

DOMINICA IN *QUINQUAGESIMA

[Ad missam] Esto mihi in deum protectorem. PS In te domine speravi non confundar 6-b-2. CL Preces nostras quaesumus domine clementer. Per. EP Si linguis hominum loquar. GR Tu es deus qui facis. GV Liberasti in brachio tuo. TR Iubilate domino omnis terra. TV Intrate in conspectu eius in. TV Scitote quod dominus ipse deus. TV Ipse fecit nos non ipsi nos. EV Assumpsit Iesus duodecim discipulos secreto. OF Benedictus es domine doce me. CO Manducaverunt et saturati sunt.

[COMMENTARIUS]

Quare a quarta feria ieiunium incipit? Ideo, quia a capite ieiunii usque ad pascha quadraginta sex dies sunt, quo numero annorum templum domini in Hierusalem aedificatum est. Ita et nos templa corporum nostrorum vitiis destructa per hunc numerum ieiunando reaedificare debemus, ut in pascha templum domini esse possimus. Est et alia ratio. Primus noster parens ex quattuor litteris compositum nomen habuit, quae apud Graecos inveniebatur initio nominum quattuor partium mundi. Hoc significat, quod genus humanum ab eo propagatum per quattuor mundi partes spargendum erat. Quae quattuor litterae quadragenarium senarium continent. Per eundem numerum, quem litterae nominis primi hominis continebant, numerum corpus affligere debemus, ut nos, qui carnaliter a primo parente per quattuor mundi partes spargimur, illo numero afflicti ad novum Adam nos recolligentes spirituali concordia corpus domini unanimiter suscipientes in sancto pascha redemptionis digni inveniri mereamur.

FERIA QUARTA IN CAPITE IEIUNII

[Ad missam] Misereris omnium domine et nihil. PS Miserere mei deus miserere mei 1-b-1. CL Praesta domine fidelibus tuis. Per. EP Convertimini ad me in toto corde. GR Miserere mei deus. GV Misit de caelo. TR Domine non secundum peccata. TV Domine ne memineris. TV Adiuva nos deus salutaris noster. EV Cum ieiunatis nolite fieri sicut. OF Exaltabo te domine. [Q]ui corporali. CO Qui meditabitur in lege.

FERIA QUINTA

[Ad missam] Dum clamarem ad dominum exaudivit. PS Exaudi deus orationem meam et ne 3-x-1. CL Deus qui culpa offenderis. Per. EP Aegrotavit Ezechias usque ad. GR Iacta cogitatum tuum in domino. GV Dum clamarem ad dominum. EV Cum oratis non eritis sicut hypocritae. OF Ad te domine levavi. PF Qui corporali ieiunio vitia usque in dominicam palmarum dicas et a capite ieiunii incipias. CO Acceptabis sacrificium iustitia e.

FERIA SEXTA

[Ad missam] Audivit dominus. PS Exaltabo te domine quoniam suscepisti 7-b-1. OR Inchoata ieiunia quaesumus domine. Per. EP Clama ne cesses quasi tuba. GR Unam petii a domino hanc. GV Ut videam voluntatem. EV Audistis quia dictum est diliges proximum. OF Domine vivifica me. CO Servite domino.

SABBATO

[Ad missam] Esto mihi in deum per totum. OR Preces nostras ut supra. EP Si abstuleris de medio tui. EV Cum esset factum erat navis.

[COMMENTARIUS]

Quare quadragesima celebratur? Ideo, quia quot dies sunt ab eius initio usque ad pascha, tot mansiones habuerunt filii Israel, antequam pervenirent ad terram promissionis, et tot sunt generationes in serie Christi cum Iechonia bis computato et eodem Christo. Merito qui ad caelestem patriam tendunt, ad Christum per baptismum transeunt, eodem numero hoc satagunt, quo filii Israel ad terram promissionis venerunt et quo Christus ad nos dignatus est venire. Quadragesima hanc temporalem vitam significat. Quia sicut tempora annorum quadripertitis vicibus currunt et mundus iste quattuor partibus terminatur, ita quadragesima quater habet decem, et decem ab uno progrediente numero usque ad quattuor fiunt.

DOMINICA IN QUADRAGESIMA

[Ad missam] Invocavit me et ego exaudiam. PS Qui habitat in adiutorio altissimi 8-b-1. CL Deus qui ecclesiam tuam annua. Per. EP Hortamur vos ne in vacuum. GR Angelis suis mandavit. GV In manibus portabunt. TR Qui habitat in adiutorio altissimi. TV Dicet domino susceptor meus. TV Quoniam ipse liberavit. TV Scapulis suis obumbrabit tibi. TV Scuto circumdabit te veritas. TV A sagitta volante per diem. TV Cadent a latere tuo. TV Quoniam angelis suis mandavit. TV In manibus portabunt te. TV Super aspidem et basiliscum ambulabis. TV Quoniam in me sperabit liberabo. TV Invocavit me et ego exaudiam. TV Eripiam eum et glorificabo. TV Longitudinem dierum adimplebo. EV Ductus est Iesus in desertum a spiritu. OF Scapulis suis obumbrabit tibi dominus. CO Scapulis suis obumbrabit tibi.

FERIA SECUNDA

[Ad missam] Sicut oculi servorum. PS Ad te levavi oculos meos qui habitas in 4-b-4. CL Converte nos deus salutaris noster. EP Ecce ego ipse requiram oves meas. GR Protector noster aspice deus. GV Domine deus virtutum. EV Cum venerit filius hominis in maiestate. OF Revela oculos meos et considerabo. CO Voce mea ad dominum.

FERIA TERTIA

[Ad missam] Domine refugium factus es nobis. PS Priusquam montes fierent aut formaretur 5-b-2. CL Respice domine familiam tuam et praesta. EP Locutus est Isaias propheta dicens. GR Dirigatur oratio mea sicut. GV Elevatio manuum. EV Cum intrasset Iesus Hierosolymam. OF In te speravi domine dixi. CO Cum invocarem te exaudisti me.

FERIA QUARTA [QUATTUOR TEMPORUM]

[Ad missam] Reminiscere miserationum. PS Ad te domine levavi animam meam deus 4-a-1. Oremus. Flectamus genua. CL Preces nostras quaesumus domine clementer. Per. EPP Ascende ad me in montem. GR Tribulationes cordis mei dilata. GV Vide humilitatem meam. Dominus vobiscum. CL Devotionem populi *tui quaesumus domine. Per. EPP Venit Elias in Bersabee. TR De necessitatibus meis. TV Ad te domine levavi animam. TV Etenim universi. EV Accesserunt ad Iesum scribae et pharisaei. OF Meditabar in mandatis tuis. CO Intellege clamorem meum intende.

[COMMENTARIUS]

De annua transmutatione officiorum. In vernali ieiunio, unde hactenus multum frustra laboravimus, non necesse est, ut deinceps laboremus, cum iuxta antiquam institutionem omnia huius ieiunii officia suo loco et ordine, sicut instituta sunt, observare debeamus. Cetera require supra in antiphonarii breviario.

FERIA QUINTA

[Ad missam] Confessio et pulchritudo. PS Cantate domino canticum novum cantate 3-x-1. Devotionem populi tui quaesumus domine. Per. Factum est verbum domini ad me dicens. GR Custodi me domine. GV De vultu tuo iudicium. EV Dicebat Iesus ad eos qui crediderunt. OF Immittit angelus domini. CO Panis quem ego.

FERIA SEXTA [QUATTUOR TEMPORUM]

[Ad missam] De necessitatibus meis eripe. PS Ad te domine levavi animam meam 4-a-1. Esto domine propitius plebi tuae. EP Anima quae peccaverit ipsa morietur. GR Salvum fac seruum tuum. GV Auribus percipe. EV Erat dies festus Iudaeorum. OF Benedic anima mea domino. CO Erubescant et conturbentur.

SABBATO DUODECIM LECTIONIBUS

[Ad missam] Intret oratio mea. PS Domine deus salutis meae in die clamavi 3-x-1. Oremus. Flectamus genua. Ita fiat per quinque collectas. Populum tuum quaesumus domine propitius. EPP Locutus est Moyses ad dominum. GR Miserere mihi domine quoniam. GV Conturbata. CL Deus qui nos in tantis periculis. EPP Dixit Moyses filiis Israel. Si. GR Propitius esto. GV Adiuva nos deus salutaris. Protector noster aspice deus. Orationem faciebant sacerdotes. GR Protector noster. GV Domine deus virtutum. CL Adesto quaesumus domine supplicationibus. EPP Miserere nostri deus omnium et respice. GR Dirigatur oratio. GV Elevatio. CL Quaesumus omnipotens deus vota humilium. EPP Angelus domini descendit. HY Benedictus es domine deus patrum nostrorum. Dominus vobiscum. Ooremus. Deus qui tribus pueris mitigasti. Rogamus vos corripite inquietos. TR Laudate dominum omnes gentes. TV Quoniam confirmata est super nos. EV Assumpsit [Iesus] Petrum et Iacobum et Ioannem. OF Domine deus salutis meae. CO Domine deus meus in te speravi. Hic non dicitur super populum benedictio, quia antiquitus flectabant genua, et ideo haec missa tam sero agebatur, ut ad dominicam referretur.

DOMINICA VACAT

[Ad missam] Reminiscere officium per totum. CL Deus qui conspicis omni nos virtute. EP Rogamus vos et obsecramus in domino. Quidam solent hic cantare tractum Dixit dominus. TV At illa dixit etiam domine. TV Ait illi Iesus o mulier. EV Egressus Iesus secessit in partes.

FERIA SECUNDA

[Ad missam] Redime me domine. PS Iudica me domine quoniam ego in innocentia 2-x-2. CL Praesta quaesumus omnipotens deus ut familia tua. EP Oravit Daniel dicens. Domine deus noster. GR Adiutor meus et liberator. GV Confundantur et revereantur. EV Ego vado et quaeritis me. OF Benedicam domino qui mihi tribuit. CO Domine dominus noster.

FERIA TERTIA

[Ad missam] Tibi dixit cor meum quaesivi. PS Dominus illuminatio mea et salus 3-x-1. CL Perfice quaesumus domine benignus. EP Factus est sermo domini ad Eliam. GR Iacta cogitatum. GV Dum clamarem. Locutus est Iesus ad turbas. OF Miserere mihi domine secundum. CO Narrabo omnia.

FERIA QUARTA

[Ad missam] Ne derelinquas me domine deus. PS Domine ne in furore tuo arguas 7-b-3. CL Populum tuum domine propitius. EP Oravit Esther ad dominum dicens. GR Salvum fac populum tuum. GV Ad te domine clamavi deus. EV Ascendens Iesus Hierosolymam. OF Ad te domine. CO Iustus dominus et iustitias dilexit.

FERIA QUINTA

[Ad missam] Deus in adiutorium. Avertantur retrorsum et erubescant 8-b-3. CL Praesta nobis quaesumus domine auxilium. EP Maledictus homo qui confidit in homine. GR Propitius esto. Adiuva nos deus noster. EV Non possum ego a me ipso. OF Precatus est Moyses in conspectu. CO Qui manducat carnem.

FERIA SEXTA

[Ad missam] Ego autem cum iustitia apparebo. Exaudi domine iustitiam meam intende 1-b-1. CL Da quaesumus omnipotens deus ut sacro nos. EP [D]ixit Ioseph fratribus suis. GR Ad dominum cum tribularer. GV Domine libera. Homo erat paterfamilias qui plantavit. OF Domine in auxilium meum respice. CO Tu domine servabis nos.

[SABBATO]

[Ad missam] Lex domini irreprehensibilis. PS Caeli enarrant gloriam dei et opera 1-b-1. CL Da quaesumus domine nostris effectum ieiuniis. Dixit Rebecca filio suo Iacob. GR Bonum est confiteri domino. GV Ad annuntiandum mane. Homo quidam habuit duos filios. OF Illumina oculos meos ne. CO Oportet te fili gaudere.

DOMINICA TERTIA

[Ad missam] Oculi mei semper ad dominum. PS Ad te domine levavi animam meam 7-a-2. CL Quaesumus omnipotens deus vota humilium respice. EP Estote imitatores dei sicut filii. GR Exurge domine non. GV In convertendo inimicum meum retrorsum. TR Ad te levavi oculos meos. TV Ecce sicut oculi servorum in manu. TV Et sicut oculi ancille in manibus. TV Ita oculi nostri ad dominum. TV Miserere nobis domine. Erat Iesus eiciens daemonium. OF Iustitiae domini rectae laetificantes. CO Passer invenit sibi domum.

FERIA SECUNDA

[Ad missam] In deo laudabo verbum in domino. PS Miserere mei deus quoniam conculcavit 3-x-1. CL Cordibus nostris quaesumus domine. EP Neaman princeps militiae. GR Deus vitam meam nuntiavi. GV Miserere mihi domine. EV Quanta audivimus facta. OF Exaudi deus orationem meam. CO Quis dabit ex Sion salutare.

FERIA TERTIA

[Ad missam] Ego clamavi quoniam exaudisti. PS Exaudi domine iustitiam meam intende 3-x-1. CL Exaudi nos omnipotens et misericors. EP Mulier quaedam clamabat. GR Ab occultis meis munda me domine. GV Si mei non fuerint dominati. EV Respiciens Iesus in discipulos. OF Dextera Domini. CO Domine quis habitabit in tabernaculo.

FERIA QUARTA

[Ad missam] Ego autem in domino speravi. PS In te domine speravi non confundar in aeternum 1-b-1. CL Praesta nobis quaesumus domine ut salutaribus. EP Honora patrem tuum et matrem. GR Miserere mihi. GV Conturbata. EV Accesserunt ad Iesum ab Hierosolymis. OF Domine fac mecum misericordiam. CO Notas mihi fecisti vias vitae adimplebis.

FERIA QUINTA

[Ad missam] Salus populi ego sum. PS Attendite popule meus legem meam inclinate 4-b-1. CL Concede quaesumus omnipotens deus ut. EP Factum est verbum domini ad me. GR Oculi omnium in te sperant domine. GV Aperis tu manum. EV Operamini non cibum qui perit. OF Si ambulavero in medio tribulationis. CO Tu mandasti mandata tua.

FERIA SEXTA

[Ad missam] Fac mecum domine signum in bono. PS Inclina domine aurem tuam et exaudi me 2-x-3. Ieiunia nostra quaesumus domine benignus. Convenerunt filii Israel ad Moysen. GR In deo speravit cor meum et adiutus. GV Ad te domine clamavi. EV Venit Iesus in civitatem Samariae. OF Intende voci orationis meae rex. CO Qui biberit aquam.

SABBATO

[Ad missam] Verba mea auribus percipe domine. PS Quoniam ad te orabo domine mane 5-b-1. CL Praesta quaesumus omnipotens deus ut qui se. EP Erat vir in Babylone. GR Si ambulem in medio umbrae. GV Virga tua et baculus. Perrexit Iesus in montem Oliveti. OF Gressus meos dirige domine secundum. CO Nemo te condemnavit mulier nemo.

DOMINICA IN MEDIA QUADRAGESIMA

[Ad missam] Laetare Hierusalem et conventum facite omnes qui. PS Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi 5-a-2. Concede quaesumus omnipotens deus. Scriptum est quoniam Abraham. GR Laetatus sum in his quae dicta. GV Fiat pax in virtute tua. TR Qui confidunt in domino. TV Montes in circuitu. EV Abiit Iesus trans mare Galilaeae. OF Laudate dominum quia benignus. CO Hierusalem quae aedificatur.

FERIA SECUNDA

[Ad missam] Deus in nomine tuo salvum me. PS Averte *mala inimicis meis et in veritate 4-b-2. CL Praesta quaesumus omnipotens deus ut observationes. EP Venerunt duae mulieres ad regem. GR Esto mihi in deum protectorem. GV Deus in te speravi domine non. EV Prope erat Pascha Iudaeorum. OF Iubilate deo omnis terra. CO Ab occultis meis munda.

FERIA TERTIA

[Ad missam] Exaudi deus orationem meam. PS Contristatus sum in exercitatione 5-b-1. CL Sacrae nobis quaesumus domine observationis. EP Locutus est dominus ad Moysen. GR Exurge domine. GV Deus auribus nostris audivimus. EV Iam die festo mediante. OF Expectans expectavi dominum. CO Laetabimur in salutari tuo.

[COMMENTARIUS]

Quare duae [lectiones] leguntur ad missam in quarta feria quartae ebdomadae de quadragesima? Ideo, ut sciamus, quia hi, qui ad scrutinium veniunt, de fide et moribus instruendi sunt, quod et eaedem lectiones cum responsoriis suis demonstrant: prima de fide, secunda de moribus disputant. Eadem die agitur scrutinium tertium, quod maximum est inter septem, et tanguntur aures et nares cathecumenorum digitis presbyterorum et instruuntur de initiis quattuor evangeliorum et percipiunt orationem dominicam et symbolum ad reddendum in sabbato paschae. Ideo in quarta feria quartae ebdomadae hoc fit, quia per quadragenarium omne tempus figuratur. Et sex dies sive sex ebdomadae sex saeculi figurant aetates. Quarta est a David usque ad transmigrationem Babyloniae, in qua non solum iudaeae gentis inchoavit imperium, sed etiam christianum sumpsit exordium ex promissione iurante domino: De fructu ventris tui ponam super sedem meam. Non immerito ergo eadem die et eadem ebdomada cathecumeni ad nomen christianum accedunt, quae praefigurata est a quarta aetate saeculi, in qua Christi regnum ex promissione sumpsit exordium.

FERIA QUARTA

[Ad missam] Dum sanctificatus fuero in vobis congregabo. PS Benedicam domino in omni tempore semper laus [3]. Oremus. Flectamus genua. Deus qui et iustis praemia meritorum. EPP Sanctificabo nomen meum magnum. GR Venite filii audite me timorem. GV Accedite ad eum. Dominus vobiscum sine flexione genuum. CL Praesta quaesumus omnipotens deus ut quos. EPP Lavamini mundi estote. GR Beata gens cuius est dominus. GV Verbo domini. TR Domine non secundum. EV Praeteriens Iesus vidit hominem. OF Benedicite gentes domino deo. CO Lutum fecit ex *sputo.

FERIA QUINTA

[Ad missam] Laetetur cor quaerentium dominum. PS Confitemini domino et invocate nomen 2-x-1. CL Praesta quaesumus omnipotens deus ut quos. EP Venit mulier Sunamitis. GR Respice domine in testamentum. GV Exurge domine. EV Pater meus usque modo operatur. OF Domine ad adiuvandum. CO Domine memorabor.

FERIA SEXTA

[Ad missam] Meditatio cordis mei in conspectu. PS Caeli enarrant gloriam dei et opera 1-b-2. CL Deus qui ineffabilibus mundum. EP Aegrotavit filius mulieris. GR Bonum est confidere in domino. GV Bonum est. EV Erat quidam languens Lazarus. OF Populum humilem salvum facies. CO Videns dominus flentes.

SABBATO

[Ad missam] Sitientes venite ad aquas dicit. PS Attendite popule meus legem meam 2-x-1. CL Fiat quaesumus domine per gratiam tuam. EP Omnes sitientes venite ad. GR Tibi domine derelictus. GV Ut quid domine. EV Ego sum lux mundi qui sequitur. OF Factus est dominus firmamentum. CO Dominus regit me et nihil mihi.

[COMMENTARIUS]

Quare duabus septimanis recolitur passio domini ante pascha? Ideo, quia in duobus temporibus huius mundi, id est ante legem et sub lege, vaticinata est eadem passio. Sive ut hae duae septimanae nobis ad memoriam reducant eorum murmurationem, qui ante legem et sub lege in inferno fuerunt usque ad tempus, quod fuit sub gratia, quod significat tertia ebdomada, id est paschalis. Ab illa die, quo dimittimus Gloria patri, duae ebdomadae sunt usque ad pascha. Dies paschae iam tertia ebdomada est, in qua restauratur dimissa glorificatio, quia in tertio tempore, quod fuit sub gratia, omnia in ecclesia redduntur beneficia, quae expectaverunt patres nostri. In quindecim diebus in solis responsoriis et officiis dimittimus Gloria patri, nisi cum de sanctis canimus, sive per humiliationem, qua legitur Iesus abscondisse se, sive quia per humilitatem veniendum est ad passionem Christi. In tribus diebus ante pascha non cantatur Gloria patri et campanae non sonant, quia per illos tres dies domini sepulturam celebramus, quae maxima humiliatio fuit. Ac per hoc compaginemur humilitati sepulturae eius, dimittimus ea, ut humiliatio nostri officii subsequitur celebrationi triduanae sepulturae. Quarta feria ideo computatur, quia dominica nox in magna gloria celebratur.

DOMINICA IN PASSIONE DOMINI

[Ad missam] Iudica me deus et discerne causam meam de. PS Emitte lucem tuam et veritatem 4-b-2. CL Quaesumus omnipotens deus familiam tuam. EP Christus assistens pontifex futurorum. GR Eripe me domine. GV Liberator meus. TR Saepe expugnaverunt. TV Dicat nunc Israel. TV Etenim non potuerunt. TV Prolongaverunt iniquitatem. EVI Dicebat Iesus turbis Iudaeorum. OF Confitebor tibi domine in toto. CO Hoc corpus quod pro vobis.

FERIA SECUNDA

[Ad missam] Miserere mihi domine quoniam. PS Conculcaverunt me inimici mei 3-x-1. CL Sanctifica quaesumus domine nostra ieiunia. EP Factum est verbum domini ad Ionam. GR Deus exaudi orationem. GV Deus in nomine tuo. EV Miserunt principes et pharisaei. OF Domine convertere et eripe animam. CO Dominus virtutum.

FERIA TERTIA

[Ad missam] Expecta dominum viriliter. PS Dominus illuminatio mea et salus 7-b-2. CL Nostra tibi quaesumus domine sint. EP Congregati sunt Babylonii. GR Discerne causam meam domine. GV Emitte lucem tuam et. EV Ambulabat Iesus in Galilaeam. OF Sperent in te omnes qui noverunt. CO Redime nos deus.

FERIA QUARTA

[Ad missam] Liberator meus de gentibus iracundis. PS Diligam te domine virtus mea dominus 3-x-2. CL Sanctificato hoc ieiunio deus. EP Locutus est dominus ad Moysen. GR Exaltabo te domine quoniam. GV Domine deus meus. EV Facta sunt encaenia Hierosolymis. OF Eripe me de inimicis. CO Lavabo inter innocentes manus.

FERIA QUINTA

[Ad missam] Omnia quae fecisti. PS Magnus dominus et laudabilis nimis 3-x-1. CL Praesta quaesumus omnipotens deus ut. EP Oravit Daniel ad dominum dicens. GR Tollite hostias et introite. GV Revelavit dominus. EV Cum audissent quidam de turba. OF Super flumina Babylonis. CO Memento verbi tui.

FERIA SEXTA

[Ad missam] Miserere mihi domine quoniam. PS In te domine speravi non confundar in aeternum 3-x-1. CL Cordibus nostris domine benignus. EP Dixit Ieremias. Domine omnes qui te. GR Pacifice loquebantur mihi inimici. GV Vidisti domine ne sileas. EV Collegerunt pontifices et pharisaei. OF Benedictus es domine doce me iustificationes. CO Ne tradideris me domine in animas.

[COMMENTARIUS]

Quare praetitulatur in sacramentario: Sabbatum vacat, dominus papa eelemosynam dat? Ideo, quia legimus ante sex dies paschae Iesum Bethaniam venisse et Mariam unguento nardi pistici pretiosi pedes eius unxisse. Apostolicus ergo vir in memoriam devotissimae mulieris membris Christi facit, quod ipsa fecit capiti, ut pedes Iesu ungendo, id est vestigia domini sectando et capillis tergendo, id est superflua pauperibus dando domus impleatur odore unguenti, id est, ut mundus bona impleatur fama.

SABBATO

[Ad missam] Iudica me deus. PS Emitte lucem tuam. CL Proficiat quaesumus domine plebs. EP Exulta satis Sion iubila. GR Eripe me. GV Liberator meus. EV [S]ublevatis Iesus oculis in caelum. OF Confitebor. CO Hoc corpus quod.

[COMMENTARIUS]

Quare in sexta dominica quadragesimae ramos portamus ad ecclesiam? Ideo, quia eodem die dominus de Bethania ascendit Hierusalem et obviam venit ei turba cum ramis palmarum et clamabant Hosanna. In memoriam illius rei et nos vero per ecclesias nostras solemus ramos portare et clamare Hosanna. Quare dominus decimo die primi mensis, hoc est ante quinque dies paschae civitatem, in qua pateretur, ingressus est? Ideo, quia praeceptum erat, ut decimo die mensis primi agnus, qui in pascha immolandus erat, domum introduceretur, et dominus verus agnus erat, qui pro nobis in pascha immolaretur.

DOMINICA IN PALMIS

[Ad missam] Domine ne longe facias auxilium tuum. PS Deus deus meus respice in me quare 8-a-3. CL Omnipotens sempiterne deus qui humano. EP Hoc sentite in vobis quod et in. GR Tenuisti manum dexteram meam. GV Quam bonus Israel deus. TR Deus deus meus. TV Longe a salute mea. TV Deus meus clamabo per diem nec. TV Tu autem in sancto habitas. TV In te speraverunt patres nostri. TV Ad te clamaverunt et salvi facti. TV Ego autem sum vermis. TV Omnes qui videbant me aspernabantur. TV Speravit in domino eripiat eum. TV Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt. TV Libera me de ore. TV Qui timetis dominum laudate eum. TV Annuntiabitur domino generatio. TV Populo qui nascetur quem fecit. Passio Scitis quia post biduum pascha. OF Improperium expectavit cor meum. PF Qui salutem humani generis dicatur per hos quinque dies. CO Pater si non potest hic calix.

FERIA SECUNDA

[Ad missam] Iudica domine nocentes me expugna. PS Effunde frameam et conclude adversus * 4. Da quaesumus omnipotens deus ut qui in tot. Per eundem. Hac secunda et sequenti tertia feria leguntur duae lectiones continuatim, ut fit in nativitate domini, quas correctiores lectionarii repraesentant. EPP Dominus deus aperuit mihi aurem ego. EPP Si bonum est in oculis nostris. GR Exurge domine et intende. GV Effunde frameam et conclude. EV Ante sex dies paschae venit Iesus. OF Eripe me de inimicis meis domine. CO Erubescant et revereantur simul.

FERIA TERTIA

[Ad missam] Nos autem gloriari. PS Deus misereatur nostri et benedicat 4-a-1. CL Omnipotens sempiterne deus da nobis. EPP Dixit Ieremias. Domine demonstrasti. EPP Dixerunt impii Iudaei apud semetipsos. GR Ego autem cum mihi molesti essent. GV Iudica domine nocentes me. Passio Erat pascha et azyma post biduum. OF Custodi me domine de manu. CO Adversum me exercebantur qui sedebant.

[COMMENTARIUS]

Quare in quarta feria post palmas duae lectiones leguntur et duo responsoria, primum habens unum versum et secundum quinque, adduntur ad missam? Ideo, ut ad memoriam nostri reducatur, quia eo die consilium fecerunt Iudaei, ut occiderent Christum, qui mortuus est pro anima et carne nostra. Caro enim salvatoris pro salute corporis nostri mortua est, sanguis vero eius pro anima nostra effusus est. In prima lectione recolitur mors animae nostrae. Et sicut unus homo unam animam habet, ita primum responsorium unus sequitur versus. In secunda vero mors corporis. Et sicut unus homo per quinque sensus corporis mortuus erat, ita et secundum responsorium quinque versus sequuntur.

FERIA QUARTA

[Ad missam] In nomine domini omne genuflectatur. PS Domine exaudi orationem meam 3-x-2. Oremus. Flectamus genua. CL Praesta quaesumus omnipotens deus ut qui nostris. EPP Dicite filiae Sion ecce salvator. GR Ne avertas faciem tuam a. GV Salvum me [fac] deus. Dominus vobiscum. Flectamus genua. Deus qui pro nobis filium tuum. EPP Dixit Isaias. Domine quis credidit. TR Domine exaudi orationem. TV Ne avertas faciem tuam. TV In quacumque die invocavero te. TV Quia defecerunt sicut fumus. TV Percussus sum sicut foenum et. TV Tu exurgens domine misereberis. Passio Appropinquabat autem dies festus. OF Domine exaudi orationem. CO Potum meum cum fletu temperabam.

[COMMENTARIUS]

Quare omnis doctrina pastoris tacetur in ecclesia his tribus diebus ante pascha? Id est Domine labia et Deus in adiutorium meum intende et multa alia? Ideo, quia pastor noster Christus recessit et discipuli, qui iam praedestinati erant, ut pastores essent, dispersi sunt. Minores quoque faciunt suum typo discipulorum, qui minus cogniti erant discipuli esse Christi et typo multorum, qui praesentes esse poterant humiliationi Christi. Ante Benedictus non praecedit lectio, non debent cantores dimittere versum. Suum officium celebrant illi, sed pastoris officium reticetur. Quare in illis diebus invitatorium non canitur? Ideo, ut malus vitetur conventus, qualis fuit apud Iudaeos de nece Christi. Quare in illis diebus salutatio deest? Ideo, ut vitetur tam pestifera salutatio, qualem Iudas exercuit. Quare novem psalmi et novem responsoria cum novem lectionibus celebrantur per tres noctes ante pascha? Ideo, quia dominus descendens ad infernum tria genera rapuit inde hominum, quos transvexit ad societatem novem ordinum angelorum. Haec tria genera distinguuntur in evangelio per eos, qui in agro sunt et per eos, qui in molendino sunt, et per eos, qui in lecto sunt. Et quia haec tria genera creduntur fuisse in naturali lege et in tempore legis litterae seu tempore prophetarum, merito per tres noctes recoluntur. Et quia transvexit eos ad societatem novem ordinum angelorum, non immerito per novem psalmos, qui pertinent ad actionem, et per novem lectiones, quae pertinent ad cognitionem operum dei, et per novem responsoria, quae pertinent ad cantum sanctorum angelorum, nocturnalia officia celebrantur. Quare lumen extinguitur tribus noctibus ante pascha? Ideo, qui est verus sol, iacuit in sepulchro. Sol enim viginti quattuor horis perlustrat orbem suum et nostra ecclesia illuminatur viginti quattuor luminibus. Et per singula cantica decidimus maestitia, quia verus noster sol occubuit, et sic quasi per singulas horas defectus solis augetur usque ad plenam extinctionem. Hoc enim fit, quia propter nostram infirmitatem sine lumine non possumus nostra peragere officia. Conveniret potius, ut post primam extinctionem extinctus esset usque ad gloriam resurrectionis.

[FERIA QUINTA. AD RECONCILIANDUM PAENITENTES]

Venite venite venite filii audite. PS Benedicam domino in omni tempore semper laus 6-a.

[COMMENTARIUS]

Quare in quinta feria peccatores ad remissionem peccatorum redeunt et quare eadem die pedes lavantur? Ideo, quia *dominus noster quinta aetate venit in mundum, veteri legi, quae non solvebat peccata, sed puniebat, finem dans, peccata absolvens, ut in oratione missae eiusdem diei dicitur. Ac sic totus iste dies remissioni peccatorum consecratus est.

[FERIA QUINTA] AD MISSAM

[Ad missam] Nos autem gloriari. PS Deus misereatur. IV Gloria patri. Kyrie eleison. Gloria in excelsis deo reticetur, nisi ubi chrisma consecratur. CL Deus a quo et Iudas proditor. Convenientibus in unum. GR Christus factus est pro nobis oboediens. GV Propter quod et deus exaltavit illum. EV Ante diem festum paschae. * Credo in unum. OF Dextera domini. Vere dignum. Aeterne deus. PF Qui salutem. Agnus dei qui tollis peccata mundi miserere nobis. Absque osculo. CO Dominus Iesus postquam cenavit cum discipulis.

[COMMENTARIUS]

Quare Innocentius papa praecepit, ut sacrificium servetur in cena domini usque in crastinum? Ideo, quia in parasceve non conficitur corpus domini, et necesse est, ut hi, quibus est voluntas communicandi, habeant sacrificium ex priori die. Quare vinum sacratum non servatur ut corpus domini? Ideo, quia per calicem, qui consumitur in feria quinta, intellegitur finis veteris legis, quod eadem die designavit dominus per calicem datum discipulis suis secundum Lucam. Aliter. Vinum ideo non servatur, quia facilius labitur quam panis. Quare chrisma consecratur in eo loco, ubi pacem dare solemus? Ideo, ut pax et concordia per unctionem chrismatis regnet in nobis. Chrismate enim ungimur, ut donis spiritus sancti deo et hominibus pacificemur, quia in malivolam animam non intrabit sapientia. Olea vero est pacis insignis. Hic enim pacifici deo et hominibus fuerimus, nullo modo donis spiritus sancti, quae per unctionem chrismatis dantur, repleri merebimur. Quare balsamus additur oleo? Ideo quia oleum, quod artus fessorum recreat, rectam conversationem significat, balsamus, qui bonum odorem foris praestat, doctrinam. Ubi haec duo coniuncta fuerint, perfectum faciunt servientem. Balsamus igitur oleo ideo additur, ut omnes, qui ex eo uncti fuerint, operante gratia spiritus conversationi doctrinam iungere nitantur. Haec etiam duo, id est et vita et doctrina, sunt connexa in septem donis spiritus sancti, propter quae chrisma vel unctio fit: sapientia primum et intellectus, sapientia ad vitam, intellectus ad doctrinam, fortitudo ad vitam, scientia ad doctrinam, pietas ad vitam. Habet chrisma officium per se. Inchoatur a Sursum corda, finitur autem Per dominum. Quare episcopus ter halat in ampullam chrismatis? Ideo, quia, sicut halitus ab interioribus et secretis procedit ad publicum et vocatur spiritus, ita pontifex per spiritum suum demonstrat spiritum sanctum a patre et filio procedente in corpore habitare, cuius adventu renovata sunt omnia. Ampulla cum chrismate corpus domini ex virgine Maria assumptum cum divinitate unum Christum esse significat. Ter halat, quia tres personae sunt et numquam esse spiritum sanctum sine patre et filio. Quare ampulla, cum ad altare fertur, involuta est alba sindone ita, ut a medio in sursum possit videri? Ideo, quia, antequam corpus domini transiret ad aram crucis, coopertum fuit et nudum. Primaevo tempore coopertum fuit, quando fugit in Aegyptum, quando portatum fuit ad templum, quando requirebatur inter cognatos et notos, quando subditus erat parentibus. Operimentum erat sindo alba, per quam intellegitur mundissima conversatio eius. Nudus fuit, postquam coepit miracula facere, quae ultra omnium opera erant et coepit se demonstrare deum ut illud: Ego et pater unum sumus. In sinistro brachio tenetur, quia haec omnia in hac vita, quae per sinistram significatur, acta sunt. Ampulla statim, ut benedicta fuerit, ita nuda, ut data est, salutatur ab episcopo, a presbyteris et diaconibus, quia corpus domini, postquam transivit ad altare crucis, id est ad immolationem, et seipsum obtulit deo patri, sicut ampulla ad consecrationem episcopi aliqua parte corpus suum nudum demonstravit ut Thomae et aliis discipulis, cum quibus manducavit et bibit. Postquam ampulla salutata est, a ministris altaris cooperitur, ut a nemine nuda videatur. Cooperta tantum salutatur, quia, postquam Christus manifestavit se discipulis suis, quos voluit esse testes suae resurrectionis, ascendit in caelum et invisibilis factus est hominibus. Sed quamvis praesentiam eius corporalem non videamus, tamen venerando eam cottidie salutamus. Quare oleum pro infirmo non habet in capite verba salutationis nec Oremus nec in fine dicitur Per dominum, sed tantum In nomine domini nostri Iesu Christi concluditurque Per quem haec omnia domine semper bona creas? Ideo, quia non est officium per se, sed embolismus est supradicti officii sicut praefationes in Vere dignum et iustum est et Communicantes et Hanc igitur oblationem in Te igitur clementissime pater. Quare populus offert oleum consecrandum pro infirmis? Ideo, quia haec oblatio significat terrenam administrationem deberi pro spiritualibus, unde Paulus: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est, si vestra carnalia metamus. Quare tam episcopus quam duodecim sacerdotes benedicunt oleum pro infirmo? Ideo, quia mos fuit romanae ecclesiae, ut in confectione immolationis Christi adsint presbyteri et simul cum pontifice verbis et manibus conficiant. Et quia ibi fit consecratio huius olei, oportet, ut simul cum pontifice presbyteri oleum conficiant. Quare oleum pro infirmis et chrisma prius consecratur quam oleum pro cathecumenis, cum in actu non ita sit? Ideo, quia maior et antiquior et venerabilior est doctrina apostolorum quam paparum. Quare oleum pro cathecumenis solummodo exorzizatur? Ideo, quia exorcismus coniuratio est adversus diabolum, ut recedat. Et illo unguntur oleo catechumeni, ut, si quae maculae adhaeserunt corpori aut menti, postquam ad scrutinium accesserunt, recedant, et tutamen deinceps habeant per hanc coniurationem, ne possit diabolus repedare. Quare ex*orcismus sic concluditur: Per eum qui venturus est iudicare vivos [et mortuos] et saeculum per ignem? Ideo, quia haec coniuratio digna est habere iudicium novissimum in quo *iudicabuntur vivi et mortui et saeculum per ignem. Ibi se scit potissimum iudicari diabolus et illius tremore undique concutitur. Quaerendum est, qui constituit, ut neophiti ungantur de chrismate a presbyteris in vertice, cum tempore primitivae ecclesiae a solis episcopis ungebantur in frontibus per manus impositionem? Primitivo tempore non omnes generaliter baptizabant ut modo, praecipue cum imperatores et ministri eorum pagani erant. Et ideo pro illa paucitate neophitis poterant facile episcopi occurrere vel ipsi ad episcopos venire, ut per manus eorum unctio omnis chrismatis ageretur. Postquam vero licentia christianitatis omnibus est concessa, ne prae nimia pluralitate in chrismate perirent, Silvester episcopus, quantum potuit, illis subvenit et propter absentiam episcoporum constituit, ut levati de aqua baptismatis in vertice super cerebrum, quod est sedes sapientiae, a presbyteris inungantur, non in frontibus, quod solis episcopis debetur, cum spiritum sanctum tradunt baptizatis. Quaerendum est, si ab illis datur spiritus sanctus, qui manus imponunt. Non ab illis datur, sed deprecantur tantummodo, ut veniat. Nullusque discipulorum umquam dedit spiritum sanctum. Orabant, ut veniret in eos, quibus manum imponebant, non ipsi dabant . Quem morem in suis propositis et nunc servat ecclesia. Quare unctio ipsa fit in modum crucis? Ideo, ut monstremus, cuius sumus, et quia signo crucis redempti sumus et ut ostendamus illud in die redemptionis, ut ob id enumerari valeamus cum his, qui redempti sunt. Quia sine isto signaculo non oportet nos praesentari ante deum.

[FERIA SEXTA IN PARASCEVE]

[Ordo missae] In parasceve recitantur lectiones absque titulo. In tribulatione sua mane consurgent. TR Domine audivi auditum. Et dicat pontifex Oremus. Diaconus Flectamus genua. Deus a quo et Iudas reatus. Deinde sequitur altera lectio in Exodo Dixit dominus ad Moysen et Aaron. Post quam sequitur TR Qui habitat in adiutorio. Cantant hic aliqui tractum nuperrime compilatum Eripe me. Quare responsorium cantatur cum quattuor versibus? Ideo, quia Christus hominis naturam sumens ex elementis constitit quattuor, quae quattuor in cruce pependerunt. Quare duae lectiones leguntur? Ideo, quia, sicut in quarta feria mortem nostram duplam manifestavimus, pro qua venerat Christus pati, ita in parasceve ad memoriam reducimus suam passionem. Quare tractus est longus? Ideo, quia quod nobis promissum est per Osee prophetam, ubi dicit Post duos dies suscitabit nos, in spe debemus tenere, non in re. TR Eripe me domine ab homine malo. TV Qui cogitaverunt malitias. TV Acuerunt linguas suas sicut. TV Custodi me domine de manu. TV Qui cogitaverunt supplantare. TV Et funes extenderunt. TV Dixi domino deus meus es tu. TV Domine domine virtus salutis meae. TV Ne tradas me a desiderio. TV Caput circuitus eorum. TV Verumtamen iusti confitebuntur. Quo finito legitur absque salutatione Passio domini nostri Iesu Christi secundum Ioannem. Egressus est Iesus cum discipulis suis. Quare lecta passione orationes tantum leguntur? Ideo, ut sciamus, quia, quando persecutionem patimur, ab inimicis semper revertendum est ad orationem. Quare per omnes orationes genuflexionem facimus, excepto cum pro Iudaeis perfidis oramus? Ideo, per hunc habitum corporis et mentis humilitatem ostendamus. Cum pro Iudaeis oramus, genuflexionem non facimus, quia illi illudendo Christum hoc faciebant et ut opera, quae simulando fiunt, vitemus. Perlecta passione incipiat pontifex sive sacerdos orationes pro variis necessitatibus [cum] genuflexionibus per singulas nisi tantum pro Iudaeis. Oremus dilectissimi nobis. Oremus. Flectamus genua. Omnipotens sempiterne deus qui gloriam tuam. Levate. Per. Oremus et pro beatissimo. Oremus. Flectamus genua. Omnipotens sempiterne deus cuius iudicio. Levate. Per. Oremus et pro omnibus episcopis. Oremus. Flectamus genua. Omnipotens sempiterne deus cuius spiritu. Levate. Per. Oremus pro christianissimo. Oremus. Flectamus genua. Omnipotens sempiterne deus in cuius. Levate. Per. Oremus et pro cathecumenis. Oremus. Flectamus genua. Omnipotens sempiterne [deus] qui ecclesiam. Levate. Per. Oremus dilectissimi nobis. Oremus. Flectamus genua. Omnipotens sempiterne deus maestorum. Levate. Per. Oremus et pro haereticis. Oremus. Flectamus genua. Omnipotens sempiterne deus qui salvas. Levate. Per. Pro Iudaeis non flectimus genua. Oremus et pro perfidis Iudaeis. Oremus. Omnipotens sempiterne deus qui etiam. Oremus et pro paganis. Oremus. Flectamus genua. Omnipotens sempiterne deus qui non mortem. Levate. Per. Si hunc ordinem melius nosse volueris, quaere in superiori breviario. Quare Iudas tradidit Christum et vendidit, causa haec est: Odium novum susceperat in Iesum pro unguento, quod beata Maria Magdalena fu derat super caput eius. Ipse enim camerarius erat domini et loculos portabat. Camerarius autem debebat habere secundum antiquam traditionem *consuetudinem decimam illorum, quae in loculis ponebantur dominorum. Cogitavit ergo, quod ungentum, quod beata Maria fudit, trecentos denarios valebat. Unde ipse dixit Ut quid perditio haec? Poterat enim et cetera. Decima autem trecentorum denariorum est triginta denarii. Voluit ergo recuperare in Christo, quod amiserat in unguento. Quare in sexta feria crucifixus est dominus? Ideo, ut dies, qua crucifixus est, sextae feriae primae procreationis et sextae aetati huius mundi coaptaretur. In sexta feria primus homo ad imaginem dei creatus est et eius latere dormientis sumpta costa fabricatur. In sexta aetate filius dei, ut hominem ad imaginem dei crearet, in carne apparuit, qui dormiens in cruce sanguinem et aquam de latere suo, unde sibi ecclesiam consecraret, emanavit. Quare, dum crux osculanda est, prosternimur ante eam? Ideo, quia Christus humiliatus est pro nobis usque ad mortem. Si huius mortis imitatores esse debemus, humiliatos nos esse oportet. Unde prosternimur ante crucem, ut fixa humilitas mentis per habitum corporis demonstretur. Quare non adoratur asina sive cetera talia, quae dominus tetigit ut crux? Ideo, quia non leguntur miracula et sanitates ex his fieri neque per illam aliquem redimi neque diaboli artes neque portas inferni per illam dissipatas neque animas iustorum ductas in paradisum sicuti ex virtute sanctae crucis. Quare in parasceve Pax domini non dicitur? Ideo, quia non sequuntur oscula *circumstantium. Posito corpore domini et vino non consecrato in altari dicit sacerdos orationem dominicam et sequentia eius usque Per omnia saecula saeculorum. Hoc peracto sumit de corpore domini in calicem silendo, nisi forte aliquid secrete dicere voluerit, scilicet hanc orationem Fiat haec commixtio et consecratio corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi omnibus nobis sumentibus salus mentis et corporis et ad vitam aeternam capessendam praeparatio salutaris. Amen. Sanctificatur enim vinum non consecratum per panem sanctificatum. Hac die apostolica repraesentatur consecratio, qui tantum dominicam orationem super corpus domini dicebant. Et communicent omnes.

[SABBATO SANCTO]

Quare in sabbato sancto officium celebratur in nocte? Ideo, quia illud officium cathecumenorum est, quod sic celebrandum est, ut cathecumeni consepulti cum Christo per baptismum in morte secum resurgere valeant. Quod non procedit, nisi vigilemus ea nocte, quod dominus resurrexit. Aliter. Illam noctem agimus, quia dominus resurrexit, cui resurgenti diutius vigilando concinendum est. Quare praeceptum est a papa Zosimo fieri cereum in nocte paschae? Ideo, ut Christus visibili re ad memoriam reducatur. Cereus enim habet unitatem synagogis cum columna illius, quae illuminabat populum Israel in nocte. Columna illa figurabat Christum et cereus humanitatem designat, sicut mel divinitatem, lumen cerei doctrinam significat; illa columna, quae praecedebat filios Israel, antequam transirent mare Rubrum, in quo baptizati sunt. Et noster cereus lumen gerens praecedit nostros cathecumenos, qui venturi sunt ad baptismum. Illa columna concessa est filiis Israel in tertia mansione post esum agni et praecessit usque ad terram promissionis. Et noster cereus conceditur nobis tertia die post passionem agni et praecedit pontificem, qui est caput populi, usque dum nos, qui pro peccatis nostris per totam septuagesimam fuimus exules, veniamus ad nostram patriam in sabbato post pascha. Quare cereus benedicitur? Ideo, quia nisi ex benedictione ministri non potest ex sua simplici natura transire ad illud ministerium, quod columna ignis habebat. Quare in vigiliis paschae et vigiliis pentecostes in lectionibus non pronuntiantur Lectio libri Genesis nec Exodi nec aliquis doctor? Ideo, quia istud officium nocturnale est. Quapropter convenit, ut in nocte pronuntietur lectio, ita pronuntietur in praesentia cathecumenorum, qui adhuc insipientes sunt. Comparavimus lectiones eorum noctis statui, quia cathecumeni, qui non cognoverunt cives Hierusalem, frustra profertur auctor incognitus, quibus firmissima auctoritas potest vilescere per ignorantiam. Quare in sabbato sancto in officio cathecumenorum duodecim lectiones leguntur? Propter duodecim apostolorum honorem, a quibus post Christum omnis doctrina christianitatis processit. Quarum quattuor primae concluduntur uno cantico, sequentes quattuor similiter uno, ultimae quattuor duobus canticis, ideo, quia boni mores et caelestis patria, de quibus in his ultimis lectionibus sive canticis item modo disputatur, simulque iunguntur. Quare in eodem officio cantant cantica? Ideo, quia cathecumeni in proximo futuri sunt de coetu centum quadraginta quattuor milium, qui cantant canticum novum. Aliter. Propter renovationem in veram innocentiam, quasi iam factum sit, quod cito est venturum, ex persona ipsorum cantor cantat cantica, quae ceteri cantare non possunt, quia maculati sunt post uterum baptismi. Ut lectiones sint quasi specimen magistrorum, cantica quasi benivolentia auditorum et oratio sacerdotis atque responsio populi, id est Amen, sint quasi confirmationes praecedentis benevolentiae. Annus incarnationis domini in cereo annotatur, quia Christus annus est antiquus et magnus et plenus dierum. Et sumendum est initium computationis a conceptione, quando beata Maria dixit Ecce ancilla domini. Statim enim fuit Christus homo factus *ex spiritu sancto. Ideo Christus annus dicitur, quia, sicut in anno dierum habetur plenitudo fructuum, ita in Christo fuit et est plenitudo omnium bonorum. Habet enim Christus menses suos et dies suos. Duodecim menses sunt duodecim apostoli, dies omnes fideles. Indictio quoque et aera et epacta in cereo scribuntur, quoniam actiones hominum et successiones temporum per dei dispositionem ordinantur. Indictio antiquitus vocabatur spatium sexdecim annorum, quod constat ex tribus quinquenniis, triumphato orbe persolvebatur Romanis tributum de toto mundo: in primo quinquennio aurum, in secundo argentum, in tertio ferrum ad facienda arma et aes ad decorandam civitatem. In singulis annis spatium sedecim annorum indictio similiter vocabatur. Finitis autem sexdecim annis revolvebatur indictio tributorum ut prius.

[Ordo in sabbato sancto] Cereo benedicto ascendat lector in ambonem legere. Non pronuntiat Lectio libri Genesis, sed sic inchoat: Lectio prima In principio creavit deus. OR Deus qui mirabiliter creasti hominem. Lectio secunda Noe vero cum quingentorum. OR Deus incommutabilis virtus. Lectio tertia Temptavit deus Abraham. OR Deus qui in Abrahae famuli tui. Lectio quarta Factum est in vigilia. TR Cantemus domino gloriose enim. TV Adiutor et protector factus est mihi. TV Hic deus meus et honorabo eum. TV Dominus conterens bella dominus. OR Deus cuius antiqua miracula in praesenti. Lectio quinta Haec est hereditas. OR Deus qui ecclesiam tuam semper. Lectio sexta Audi Israel mandata. OR Omnipotens sempiterne deus multiplica. Lectio septima Facta est super me manus. Deus qui nos ad celebrandum paschale. Lectio octava Apprehendent septem mulieres. TR Vinea facta est dilecto. TV Et maceriam circumdedi et circumfodi. TV Et torcular fodi in ea. TV Vinea enim domui Sabaoth. OR Deus qui in omnibus ecclesiae tuae. Lectio nona Dixit dominus ad Moysen. OR Omnipotens sempiterne deus qui. Lectio decima Factum est verbum domini. OR Deus qui diversitatem *omnium gentium Lectio undecima Scripsit Moyses canticum. TR Attende celumque loquar. TV Expectetur sicut pluvia eloquium meum. [Date magnitudinem deo nostro]. TV Deus fidelis in quo non est iniquitas. OR Deus qui nobis per prophetarum ora. Lectio duodecima *Nabuchodonosor rex. OR Omnipotens sempiterne deus spes unica. TR Sicut cervus desiderat ad fontes. OR Concede quaesumus omnipotens deus ut qui. OR Omnipotens sempiterne deus respice. Hic descendendum est ad fontem cum letania septena vel quina et aliquantis infantibus baptizatis a pontifice sive sacerdote vicem eius gerente incipiatur letania trina hoc modo. Kyrie eleison. Christe. Audi nos. Sancta Maria. Ora pro nobis. Sancte Michael. Ora pro nobis. Omnes sancti angeli. Orate pro nobis. Sancte Ioannes. Ora pro nobis. Sancte Paule. Ora pro nobis. Omnes sancti apostoli. Orate pro. Sancte Vincenti. Ora. Omnes sancti martyres. Orate pro. Sancte Ruperte. Ora. Omnes sancti confessores. Orate pro. Sancta Erentrudis. Ora. Omnes sanctae virgines. Orate pro. Omnes sancti. Orate pro. Propitius esto. Parce nobis domine. Propitius esto. Libera nos domine. Ab omni malo. Libera nos domine. Per crucem tuam. Libera nos domine. Peccatores. Te rogamus, audi nos. Ut pacem nobis dones. Te rogamus, audi nos. Ut ecclesiam tuam sublimare digneris. Te rogamus. Ut antistitem nostrum conservare digneris. Te rogamus, audi. Ut nos exaudire digneris. Te rogamus, audi nos. Fili dei. Te rogamus, audi nos. Agne dei. Miserere nobis. Per adventum spiritus sancti. Libera nos, domine. Quare in benedictione fontis totiens mutatur vox sacerdotis? Ideo, quia sacerdos in primis orat deum, ut dignetur mentem eius mundare ad suscipiendum spiritum sanctum, et deprecatur adventum eius ac ideo legit in modum orationis. In sequenti manifestat se habere spiritum sanctum et ideo legit in modum praefationis et deo gratias agit, quia dignatus est tam magnus hospes ad tam humile hospitium descendere recolens miracula, quae iam facta sunt per aquam. Quare sacerdos sufflat in aquam baptisterii? Ideo, ut sacerdos per suam sufflationem monstret, quali ignominia dignus sit diabolus ab aquis expelli, ut illud adimpleatur, quod dominus dixit Princeps mundi huius eicietur foras. Egresso illo munitur aqua signaculo crucis per invocationem sanctae trinitatis, ut diabolus non habeat locum redeundi. Quare post invocationem trinitatis sacerdos mutat vocem ad legendam lectionem? Ideo, quia in praesenti oratione humilis deprecatio est seu aliqua praeparatio mentis ad impetrandum adventum spiritus sancti in aquam, post hanc humilem deprecationem invitat sacerdos spiritum sanctum alta voce, ut designetur venire ad ipsam aquam. Quare litaniae aguntur circa baptiste rii consecrationem? Ideo, quia intercessionem sanctorum designant pro renascentibus. Quare aguntur et post? Ideo, quia legitur in Apocalypsi Et iris erat in circuitu sedis. Sedes significat ecclesiam. Iris, quae post diluvium facta est, ut esset indicium propitiationis, intercessiones sanctorum designat. Quia iris erat in circuitu sedis, aguntur litaniae ante baptismum et post. Quare letaniae aguntur septenae ante baptismum? Ideo, quia sanctos pro nobis intercedere, *ut spiritus sanctus, cuius gratia est septiformis, veniat in aquam baptismatis. Quare aguntur quinae, dum cathecumeni baptizantur? Ideo, ut deus dignetur custodire quinque sensus corporum eorum, *ne per eos illecebris saecularibus incitati purificationem amittant, quam in baptismo accipiunt. Quare aguntur trinae post baptismum? Ideo, ut credulitatem trinitatis, quam confessi sunt, toto corde, tota mente, totis viribus diligant. Quaerendum est, si pro confessione fidelium cathecumeni salvantur. Legimus Syrophoenissam mulierem venisse ad Iesum rogantem pro filia, quae immundum spiritum habebat. Quoniam, sicut legimus fuisse salvatam per humilem sermonem matris, ita credendum est expelli daemones a cathecumenis et eos salvos esse per confessionem porrigentium illos ad fontem. Quaerendum est, si perfidia patrinorum obest pueris iam baptizatis, quemadmodum fides eorum prodest illis, cum baptizantur. Sciendum est virtutem baptismi esse tantam, ut aliquis parvulus, cum semel fuerit [baptizatus] per aliorum spiritualem voluntatem, deinceps non posse vinculo alienae iniquitatis constringi, cui nulla voluntate consentit. Quare *cerei neophytorum sunt sine lumine, usque dum cerei ecclesiae illuminantur? Ideo, quia, postquam spiritus sanctus purgaverit corda neophytorum et introduxerit eos in societatem et in unanimitatem ecclesiae, tunc illuminabit corda eorum. Quare cerei ecclesiae non illuminantur usque ad officium missae? Sive ideo, ut prius accipiant neophiti impositionem manus episcopi et sic illuminentur a spiritu sancto, seu propter noctem, in qua celebratur missa, ut, sicut gloria resurrectionis illuminata est, ita illustretur lumine cereorum. Cumque cantores dixerint Agnus dei, diaconus conversus ad neophytos dicat excelsa voce Accendite.

[Ad missam] Statim cantores imponant Kyrie eleison. Gloria in excelsis deo. CL Deus qui hanc sacratissimam noctem. EP Si conresurrexistis cum Christo. Alleluia. ALV Confitemini Domino. TR Laudate dominum omnes gentes. EV Vespere autem sabbati quae illuscescit. Dominus vobiscum. SEC Suscipe domine quaesumus preces populi. Vere dignum. Aeterne deus. PF Te quidem domine omni tempore. Communicantes et noctem sacratissimam celebrantes. Hanc igitur oblationem. Agnus Dei non canitur, quia non sequitur osculum pacis nec communio. PC Spiritum nobis domine tuae caritatis. Benedicamus domino.

[COMMENTARIUS]

Quare non cantatur introitus in sabbatis paschae et pentecostes? Ideo, quia antiquus mos tenetur illis diebus, quando missae non habebant introitus. Quare Gloria in excelsis in ipsa nocte canitur ad missam? Ideo, quia laudandus deus, quoniam in quibus habitabat diabolus, inhabitat nunc spiritus sanctus. Quare in eadem missa cantatur prius Alleluia, postea tractus? Ideo, quia in commemoratione primae vitae, quam habuit primus Adam, canitur Alleluia. Sed quia non fuit sempiternus, tractus sequitur, ut lingua humiliori humilitas posterioris vitae recordetur. Aliter. Pro purificatione neophytorum canitur Alleluia. Sed quia post baptismum saepe accidit coinquinatio, canitur tractus. Aliter. Hebraea lingua mater est omnium linguarum et nobilissima constat propter auctorem divinae scripturae, latina inferior, quia filia. Ac praeponitur pro hoc Alleluia, si in eadem missa cantatur. Quare non portatur lumen ante evangelium in ipsa nocte? Ideo, quia mulieres deum solummodo mortalem credentes occulte sine lumine ad tumulum ibant, ut eum ungerent, sicut *idem evangelium refert. Sive pro caecitate cordis earum ignorantiam posse eum resurgere. Quare in ipsa missa offea non canitur? Ideo, quia reducitur ad memoriam silentium mulierum, dum offerrent deo. Quare Agnus dei non canitur in ipsa missa? Pro incredulitate mulierum earundem. Quia quem credunt non esse deum sive furto sublatum, non credebant posse tollere peccata mundi. Quare tacentibus cantoribus Agnus dei sacerdos implet officium suum? Ideo, quia dubitantibus apostolis de resurrectione et timentibus mulieribus atque nihil dicentibus Christus ipse per suam gloriosam apparitionem manifestum se fecit, quibuscumque voluit. Quaerendum est, qua hora sit baptizandum in sabbato sancto et in vigilia pentecostes. Qua hora angelus domini venit ad Cornelium nuntians ei, ut mitteret ad Petrum, qui eum baptizaret, et qua hora linteum missum est Petro plenum animalibus, et qua hora Petrus venit ad Cornelium, ea hora nunc celebrat sancta ecclesia baptismum in sabbato sancto paschae et in vigilia pentecostes, ut sciatur, quia in morte Christi, qui hora nona emisit spiritum, oportet baptizare. Quare *novem officia neophytorum tripliciter distinguuntur? Ideo, quia officium sabbati sancti, quod prius Alleluia, postea tractum per Alleluia nobis illam vitam insinuat, quam Adam habuit, antequam peccaret. Sic enim Adam fuit factus, ut sine *aliquo labore viveret. Eandem vitam, quam tunc habuit Adam, eandem recipiunt in sabbato sancto. Sed quia vita illa non fuit sibi sempiterna et nos post baptismum coinquinamur a vitiis, tractus sequitur, qui trahendo canitur et suavis auribus significans, quod, quamvis praevaricando cecidimus, tamen perseverando priorem vitam et terram promissionis adipiscendi spem habeamus. In sequentibus vero sex diebus prius responsorium et postea Alleluia canitur, significat, quia omne humanum genus in sex aetatibus saeculi ab Adam propagatum pro eius praevaricatione in sudore vultus pane vescitur et nos coinquinati post baptismum paenitentiae labore coartamur. Tamen Alleluia canitur post, quia omnes post laborem requiem speramus. In sabbato post pascha, quod est octavum sabbati sancti, duo Alleluia cantantur. Per quae nobis ad memoriam reducitur, quod in resurrectione, quae per octavum diem figuratur, in *terram promissionis venientes, si in bonis operibus, quae per responsorium significantur, *perseveraverimus in hoc saeculo, quod sex aetatibus constat, sicut sunt septem baptismalia responsoria, illam vitam, quam Adam primo habuit et nos in baptismo habuimus, adipiscemur, quod significat primum Alleluia; ibi erit sempiternum sabbatum, id est requies non revertentes ad aliquem laborem, quod significat secundum Alleluia. Quaerendum est, quid significent tres psalmi *matutini, qui canuntur in opera trium dierum? Significant ea, quae dominus secundum Lucam promisit se perficere et tertia die consummari. Quia haec omnia in resurrectione domini completa sunt, institutor officii tres psalmos cum tribus antiphonis cantare praecepit. Primus psalmus cum sua antiphona demonstrat impios, id est daemones, eici a consilio dei. Secundus cum sua antiphona monstrat bonos per fidem, qua sanitates perficiuntur, coniunctos capiti. Tertius cum sua antiphona tangit consummationem, quam dominus promisit perfectam in tertia die. Tertia dies est, quando eos, de quibus diabolum eiecit et sanitati restituit, per coniunctionem corporis sui perduxit ad societatem sanctorum angelorum. Aliter. Per opera istorum trium dierum fiunt cathecumeni membra Christi per exorcizationem et abrenuntiationem diaboli et per fidem, qua sanitas perficitur in eis, et impositionem manus episcoporum sive per resurrectionem, quae est nostra iustificatio. Hac significatione canimus tres antiphonas in nocte resurrectionis domini: prima, quae disiungit nos ab impiis, secunda, quae coniungit nos capiti Christi, tertia, quae facit nos resurgere per iustificationem. Aliter. Sicut dies ostendunt Christi resurrectionem, ita noctes eius sepulturam, in quibus non canitur Haec dies. Et sicut triduana sepultura domini praecessit eius resurrectionem, ita rectum est, ut in nocte praecedente diem resurrectionis, per quam significatur sepultura, ideo canimus tres psalmos. Quare per septem dies baptismales in nocturno canuntur tres psalmi? Ideo, quia qui baptizantur, spiritum sanctum acceperunt, cuius dona sunt septem, ita septem dies celebramus. Quae dona quia qui suscipit, fidem spem et caritatem debet habere. Atque in unaquaque baptismali nocte canimus antiphonam sive Alleluia cum tribus psalmis, ut recolamus septem dona eius, dies celebrantur per septenum numerum, et ut recolamus fidem spem et caritatem, quae usque in finem nobiscum manere debent, usque in septem dies ideo tres psalmos in nocte cantamus. Aliter. Baptismalia officia usque ad completionem septimanae tendunt, quia *septiformi spiritu ditantur neque baptizati. Sive quia universitas temporis, quae fine septem dierum volvitur, significatur per septem dies, in qua nullus christianus a fide spe et caritate alienus sit. Seu in unaquaque anima electa recedens de corpore ilico invenit sabbatum et habet suum opus impletum. Deinceps in sequenti tempore recoluntur boni mores diversorum operum per plures psalmos.

IN DIE SANCTO RESURRECTIONIS DOMINI

[Ad missam] Resurrexi et adhuc tecum sum. PS Domine probasti me et cognovisti me tu 4-a-1. Kyrie eleison. Gloria in excelsis. CL Deus qui hodierna die per unigenitum. EP Expurgate vetus fermentum. GR Haec dies quam fecit dominus. GV Confitemini domino quoniam. Alleluia. Pascha nostrum immolatus. ALV Epulemur in azimis. SE Laudes salvatori voce modulemur. EV Maria Magdalena et. OF Terra tremuit et quievit. Vere dignum. Aequum et salutare. PF Te quidem domine usque ad ascensionem domini. Communicantes. CO Pascha nostrum immolatus est.

[COMMENTARIUS]

Quare in sex diebus paschalibus cantatur prius responsorium ad missam et postea Alleluia? Ideo, quia responsorium significat illam actionem, quam exercebant sancti in resurrectione corporum. Animae quippe sanctorum ante resurrectionem corporis sunt quidem in requie, sed, dum recipiunt corpora, in actione erunt. Tamen non sic erit actio, ut designat quies. In quiete erunt, quia non laborabunt nec cogitationibus fluctuabunt. Tamen in illa requie non erit desidiosa segnities, sed sic ab operibus vitae huius in fine quiescent, ut in alterius vitae gaudeant. Haec actio ideo reducitur nobis ad memoriam per senarium numerum, quia, sicut septenarius numerus significat requiem, ita senarius opera. Per responsorium igitur intellegimus actionem sanctorum in corpore, quae erit cum omni laetitia, ut responsorii verba declarant, quae omnia sunt de psalmo Confitemini domino, qui sonat confessionem laudis. Et quia omnis illa laus confessionis sive actionis ad gaudium et ad dei glorificationem tendit, ab illis concludenda est. Et ut demonstretur eadem actio nihil aliud esse nisi laus dei, post sex dies continuatim Alleluia canitur.

FERIA SECUNDA

[Ad missam] Introduxit vos dominus in terram fluentem. PS Confitemini domino et invocate nomen 8-a-4. Kyrie eleison. Gloria in excelsis deo. CL Deus qui sollemnitate paschali. EP Stans Petrus in medio plebis dixit. GR Haec dies. GV Dicat nunc Israel. Alleluia. ALV Angelus domini descendit. ALV Respondens autem angelus dixit mulieribus. SE Pangamus creatoris atque redemptoris. EV Duo ex discipulis Iesu ibant. OF Angelus domini. PF Te quidem domine. Communicantes et diem sacratissimum per totam ebdomadam. CO Surrexit dominus.

FERIA TERTIA

[Ad missam] Aqua sapientiae potabit eos alleluia. PS Confitemini domino quoniam bonus quoniam 7-a-2. Kyrie eleison. Gloria in excelsis. CL Deus qui ecclesiam tuam novo semper. EP Surgens Paulus et manu silentium. GR Haec dies. GV Dicant nunc qui redempti. Alleluia. ALV Christus resurgens. SE Agni paschalis esu potuque dignas. EV Stetit Iesus in medio discipulorum. OF Intonuit de caelo dominus . CO Si conresurrexistis.

FERIA QUARTA

[Ad missam] Venite benedicti patris mei percipite. PS Cantate domino canticum [novum] cantate domino omnis 7-b-1. Kyrie eleison. Gloria in excelsis deo. CL Deus qui nos resurrectionis. EP Aperiens Petrus os suum dixit. GR Haec dies. GV Dextera domini fecit. Alleluia. ALV Surgens Iesus dominus. SE Grates salvatori ac regi Christo. EV Manifestavit se Iesus discipulis. OF Portas caeli aperuit dominus et . CO Christus resurgens.

FERIA QUINTA

[Ad missam] Victricem manum tuam domine. PS Confitemini domino et invocate nomen 8-b-2. CL Deus qui diversitatem gentium. EP Angelus domini locutus est ad Philippum. GR Haec dies. GV Benedictus qui venit. Alleluia. ALV In die resurrectionis. EV Maria stabat ad monumentum. OF In die sollemnitatis vestrae. CO Populus aquisitionis.

FERIA SEXTA

[Ad missam] Eduxit eos dominus in spe alleluia. PS Attendite popule meus legem meam 4-b-1. CL Omnipotens sempiterne deus qui paschale. EP Christus semel pro peccatis nostris. GR Haec dies. GV Lapidem quem reprobaverunt. Alleluia. Dicite in gentibus. EV Undecim discipuli abierunt. OF Erit vobis hic dies memorialis. CO Data est mihi omnis potestas.

SABBATO

[Ad missam] Eduxit dominus populum suum in. PS Confitemini domino et invocate nomen 7-a-2. CL *Concede quaesumus omnipotens deus ut qui festa. EP Deponentes omnem malitiam. Alleluia. ALV Haec dies quam fecit. Alleluia. ALV Laudate pueri dominum. ALV Sit nomen domini benedictum ex. EV Una sabbati Maria Magdalena. OF Benedictus qui venit in nomine. CO Omnes qui in Christo baptizati.

[COMMENTARIUS]

Quare duo Alleluia canuntur in diebus dominicis post pascha usque ad octavam pentecostes? Duo sunt, unde homo constabit in resurrectione, id est ex anima et corpore. Et domini resurrectio, quae nostras resurrectiones praecessit, in dominico fuit. In die recordationis illius resurrectionis per dominicos dies usque ad octavam pentecostes duo Alleluia cantamus, ut hoc agamus per dominicos dies, quod futurum erit in resurrectione, ut mens et corpus laudet deum. Quare per alios dies unum Alleluia cantatur? Ideo, quia ante resurrectionem corporum nostrorum anima sine corpore laudat deum.

DOMINICA PRIMA POST PASCHA

[Ad missam] Quasi modo geniti. PS Exultate deo adiutori nostro iubilate deo 6-a-1. Ab hinc usque ad pentecosten dicitur dominicis diebus Kyrie eleison. Praesta quaesumus omnipotens deus ut qui festa. Hic observandum est, ut ab hinc usque ad ascensionem domini tam in dominicis diebus quam in feriis secunda collecta de resurrectione domini dicatur, ita videlicet, ut ea, quae in sancta die dicta est, in dominica dicatur, et per sequentes ferias paschalis festi feriae per totam ebdomadam dicantur. Ita tamen, si non obstiterint festa sanctorum, quia tunc tertium locum obtinebunt. EP Omne quod natum est ex deo vincit. Alleluia. In resurrectione tua. Alleluia. Pascha nostrum. Epulemur. SE Haec est sancta sollemnitas. EV Cum esset sero die illo una sabbatorum. OF Angelus domini descendit. CO Mitte manum tuam.

FERIA SECUNDA

[Ad missam] Alleluia. Surrexit dominus vere.

FERIA TERTIA

[Ad missam] Alleluia. Obtulerunt discipuli.

FERIA QUARTA

[Ad missam] Alleluia. Surrexit dominus.

FERIA QUINTA

[Ad missam] Alleluia. In die resurrectionis.

FERIA SEXTA

[Ad missam] Alleluia. ALV Crucifixus. ALV Laudate dominum.

[SABBATO]

[Ad missam] Alleluia. Benedictus es dei filius.

DOMINICA SECUNDA

[Ad missam] Misericordia domini. PS Exultate iusti in domino rectos decet 4-a-1. CL Deus qui in filii tui humilitate. EP Christus passus est pro nobis vobis. Alleluia. ALV In resurrectione. Alleluia. ALV Surrexit pastor bonus qui. EV Ego sum pastor bonus. OF Deus deus meus ad te de luce. CO Ego sum pastor bonus.

[COMMENTARIUS]

SE Victimae paschali laudes tam in hac quam in sequentibus dominicis cantetur et Ite missa est ab octava paschae usque in vigiliam pentecostes, tam in privatis, quam in dominicis diebus non omittatur.

DOMINICA TERTIA

[Ad missam] Iubilate deo omnis terra alleluia. PS Dicite deo quam terribilia sunt opera 8-b-1. CL Deus qui errantibus ut in viam. EP Obsecro vos tamquam advenas. Alleluia. ALV In resurrectione tua Christe. Alleluia. ALV Nonne cor nostrum. EV Modicum et iam non videbitis me. OF Lauda anima mea dominum. CO Modicum et non videbitis.

DOMINICA QUARTA

[Ad missam] Cantate domino canticum novum. PS Salvabit sibi dextera eius et brachium 6-b-1. CL Deus qui fidelium mentes unius. EP Omne datum optimum et omne. In resurrectione. Alleluia. ALV Christus resurgens ex mortuis Vado ad eum qui me misit. OF Iubilate deo universa terra. CO Dum venerit paracletus.

DOMINICA QUINTA

[Ad missam] Vocem iucunditatis annuntiate. PS Iubilate deo omnis terra psalmum 3-x-1. CL Deus a quo bona cuncta procedunt. EP Estote factores verbi et non. Alleluia. In resurrectione. Alleluia. ALV Oportebat pati Christum et resurgere. EV Amen amen dico vobis si quid petieritis. OF Benedicite gentes. CO Cantate domino alleluia.

IN DIEBUS ROGATIONUM

[Ad missam] Exaudivit de templo sancto suo vocem. PS Diligam te domine virtus mea dominus firmamentum 4-b-1. CL Praesta quaesumus omnipotens deus ut qui in afflictione. Secunda de patrono. Tertia de sanctis sive *generalis. EP Confitemini alterutrum peccata vestra et orate. Alleluia. ALV Confitemini domino quoniam. EV Quis vestrum habebit amicum. OF Confitebor domino nimis in ore. Praefatio cottidiana dicenda est. CO Petite et accipietis quaerite et invenietis.

IN VIGILIA ASCENSIONIS

[Ad missam] Vocem iucunditatis. CL Praesta quaesumus omnipotens deus ut nostrae mentis. Unicuique nostrum data est gratia. Alleluia. ALV Omnes gentes. EV Sublevatis Iesus oculis in caelum dixit. OF Viri Galilaei. Vere dignum. Aeterne deus. Per Christum. PF Qui post resurrectionem. CO Pater cum essem.

IN SANCTO DIE [ASCENSIONIS]

[Ad missam] Viri Galilaei quid admiramini aspicientes. PS Omnes gentes plaudite manibus iubilate 7-b-1. Kyrie eleison. Gloria in excelsis. CL Concede quaesumus omnipotens deus ut qui. Primum quidem sermonem feci. Alleluia. Ascendit deus in iubilatione. AlleluiaALVDominus in Sina. SE Summi triumphum regis. EV Recumbentibus undecim discipulis apparuit. OF Ascendit deus in. Vere dignum. Aeterne deus. Per Christum dominum nostrum. PF Qui post resurrectionem suam. Infra actionem Communicantes et diem sacratissimum. CO Psallite domino.

DOMINICA POST ASCENSIONEM

[Ad missam] Exaudi domine vocem meam qua. PS Dominus illuminatio mea et salus 1-b-3. CL Omnipotens sempiterne deus fac nos tibi. EP Estote prudentes et vigilate. Ascendit deus. Alleluia. Ascendo ad patrem meum. EV Cum venerit paracletus quem ego. OF Viri Galilaei. CO Pater cum essem.

[COMMENTARIUS]

Quare in vigilia pentecostes legitur Scripsit Moyses canticum, priusquam legatur Apprehendent septem mulieres, cum in sabbato sancto haec non sit? Lectiones illorum dierum ad memoriam nobis reducunt duos patres: unum secundum carnem, id est Adam, qui peccavit non oboediendo praecepto dei, cui non subditur canticum victoriae, alterum secundum spiritum, id est Abraham, cuius fide imitando filii eius efficimur, qui immolatione filii sui oboediendo restituit, quod primus non oboediendo offendit, cui merito subditur canticum victoriae. Ubi Adam in prima lectione ad memoriam reducitur, qui est origo totius humani generis, per cuius inoboedientiam ante adventum Christi nullus homo deum colebat exceptis aliquibus, [qui] de stirpe prodiderant Abrahae, praecedit *Apprehendent cum suo cantico, quia, nisi is *venisset, boni mores non colerentur. Per adventum eius primo occisus est diabolus, postea per dilectionem septem mulierum coniunctum est Christo genus humanum. Deinde ad bonos mores est directum, ubi Abraham in prima lectione memoratur. Per cuius oboedientiam boni mores praecesserunt in eius filiis, antequam apprehenderent septem mulieres virum unum, id est, antequam Christus nasceretur. Postea in novo testamento coniuncti sunt Christo per baptismum: Praecedit Scripsit Moyses cum cantico suo. Quare baptisterium celebratur in vigilia pentecosten? Ideo, quia dominus ascendit in caelum promisit apostolis spiritum sanctum dicens Ioannes baptizavit aqua, vos autem baptizabimini spiritu sancto non post multos hos dies, id est post Christum, quod et factum est. Hac de causa in decimo die post ascensionem domini celebrat sancta ecclesia baptisterium, ut neophiti nostri baptizentur in spiritu sancto quemadmodum et illi.

[IN SABBATO SANCTO PENTECOSTES]

Ordinem sancti sabbati pentecostes require supra in breviario antiphonarii.

[Ad missam] Finita trina letania post baptismum missa incipiatur. Kyrie eleison. Gloria in. Praesta quaesumus omnipotens deus ut claritatis. Cum apollo esset Corinthi. Alleluia. Confitemini domino. TR Laudate dominum omnes gentes. Si diligitis me mandata mea servate. Credo in unum non dicitur. OF Emitte spiritum. Vere dignum. Aeterne deus. Per Christum dominum nostrum. PF Qui ascendens. Infra actionem Communicantes et diem. Hanc igitur oblationem. CO Ultimo festivitatis.

IN DIE SANCTO PENTECOSTES

[Ad missam] Spiritus domini replevit orbem terrarum. PS Confirma hoc deus quod operatus es in 8-a-1. Kyrie eleison. Gloria in excelsis. CL Deus qui hodierna die corda fidelium. Dum complerentur dies pentecostes. Alleluia. Emitte spiritum tuum. Alleluia. Veni sancte spiritus. SE Sancti spiritus assit nobis gratia. EV Si quis diligit me sermonem. OF Confirma hoc deus quod. Vere dignum. Aeterne deus. Per Christum. PF Qui ascendens. Infra actionem Communicantes. Hanc igitur oblationem. Per totam ebdomadam dicatur. CO Factus est repente.

FERIA SECUNDA

[Ad missam] Cibavit eos ex adipe frumenti alleluia. PS Exultate deo adiutori nostro iubilate deo 2-x-1. CL Deus qui apostolis tuis sanctum dedisti. EP Aperiens Petrus os suum dixit. Viri fratres. Emitte. Alleluia. Spiritus domini. Sancti spiritus assit EV Sic deus dilexit mundum. OF Intonuit. CO Spiritus sanctus docebit. Kyrie eleison et Gloria in excelsis ut in pascha dicantur.

FERIA TERTIA

[Ad missam] Accipite iucunditatem gloriae. PS Attendite popule meus legem meam inclinate 4-b-2. CL Assit nobis quaesumus domine virtus. EP Cum audissent apostoli qui erant Hierosolymis. Emitte spiritum. Alleluia. Sancti spiritus domine corda nostra. SE Sancti spiritus assit nobis gratia. EV Amen amen dico vobis qui non intrat. OF Portas caeli. CO Spiritus qui a patre.

[COMMENTARIUS]

Quare Alleluia canitur per totam *sequentem septimanam pentecostes? Ideo, quia in pentecosten ecclesia per baptismum populos deo congregat. Saluti eorum congaudentes, quousque albis induuntur vestibus, hymnum laudis deo decantamus. Tunc et stantes oramus ob significationem secundae liberationis eorundem, qui per dona spiritus sancti de morte ad vitam resuscitari mereamur. Quare ieiunium constitutum est in septimana pentecostes? Ideo, quia hoc nobis exemplum apostoli reliquerunt. Qui accepto spiritu sancto quanto perfectius nova caelestium bonorum suavitate fruebantur, tanto altius mentem a deliciis abstinuerunt terrestribus. Et sicut averterunt mentes suas a ceteris mundi illecebris, sic et ab epularum appetitu. Quamdiu cum illis Christus, non ieiunaverunt, post ablationem vero eius spontaneis se subdiderunt ieiuniis. Tamen quia gratia sancti spiritus est septiformis, sollemnitas eius adventus iure per septem dies colitur missarum hymnorumque ce lebrationibus.

FERIA QUARTA

[Ad missam] Deus *cum egredieris coram populo. PS Exurgat deus et dissipantur inimici eius 3-x-2. Kyrie eleison. Gloria in excelsis deo. Haec collecta dicitur absque salutatione et genuflexione. CL Mentes nostras quaesumus domine paracletus qui a te. EP Stans Petrus cum undecim levavit vocem. Emitte spiritum. Dominus vobiscum. CL Praesta quaesumus omnipotens et misericors deus. Alia lectio Per manus apostolorum fiebant signa. Alleluia. Paracletus spiritus. Absque sequentia Sancti spiritus assit nobis gratia. EV Nemo potest venire ad me. Credo in unum deum. OF Emitte spiritum. CO Pacem meam. Missa ieiuniorum per hos tres dies finiatur cum Ite missa est.

FERIA QUINTA

[Ad missam] Spiritus domini . CL Deus qui hodierna die corda fidelium. EP Philippus descendens in civitatem. Emitte. Veni sancte. EV Convocatis Iesus duodecim apostolis. OF Confirma hoc deus. CO Factus est.

FERIA SEXTA

[Ad missam] Repleatur os meum. PS In te domine speravi non confundar in aeternum 3. Gloria in excelsis deo. Dominus vobiscum. CL Da quaesumus ecclesiae tuae misericors deus. EP Aperiens Petrus os suum dixit. Viri Israelitae. Emitte spiritum tuum. Alleluia. ALV Non vos relinquam orphanos veniam. EV Factum est in una dierum. Credo in unum deum. OF Emitte spiritum. CO Spiritus ubi vult.

SABBATO DUODECIM LECTIONUM

[Ad missam] Caritas dei diffusa est in cordibus. PS Domine deus salutis meae in die clamavi 3-x-1. Gloria in excelsis. Hae quinque collectae dicantur absque salutatione et genuflexione. CL Mentibus nostris quaesumus domine spiritum sanctum. EPP Effundam de spiritu meo super omnem. Emitte. CL Illo nos igne. EPP Locutus est dominus ad Moysen dicens. Alleluia. Dum complerentur. CL Deus qui animarum medelam. EPP Audi Israel quae ego praecipio tibi hodie. Alleluia. Paracletus. CL Praesta quaesumus omnipotens deus ut salutaribus. EPP Si in praeceptis meis ambulaveritis. Alleluia. ALV Veni sancte spiritus. CL Praesta quaesumus omnipotens deus sic nos ab epulis. EPP Angelus domini descendit cum Azaria. Alleluia. Benedictus es. Dominus vobiscum. CL Deus qui tribus pueris mitigasti. EP Convenit universa civitas. Alleluia. Laudate dominum omnes. EV Surgens Iesus de synagoga. Credo in unum deum. OF Emitte spiritum. CO Non vos relinquam.

IN OCTAVA PENTECOSTES

[Ad missam] Spiritus domini per totum. EP Vidi ostium apertum in. EV Erat homo ex pharisaeis.

DE SANCTA TRINITATE

[Ad missam] Benedicta sit sancta trinitas. PS Benedicamus patrem et 8-b-3. Kyrie eleison. Gloria in excelsis. CL Omnipotens sempiterne deus qui dedisti famulis. EP O altitudo divitiarum sapientiae. GR Benedictus es domine. GV Benedictus es in throno. Alleluia. ALV Benedictus es domine. SE Benedicta semper sancta sit trinitas . EV Cum venerit paracletus. OF Benedictus sit deus. Vere dignum. Aeterne deus. PF Qui cum unigenito. CO Benedicite deum.

IN DEDICATIONE ECCLESIAE

[Ad missam] Terribilis est locus iste hic domus. PS Quam dilecta tabernacula tua domine 2-x-2. Kyrie eleison. Gloria in excelsis. OR Deus qui nos ad anniversarium diem. EP Vidi civitatem sanctam Hierusalem. GR Locus iste. GV Deus cui astant angelorum. Alleluia. ALV Vox exultationis. SE Psallat ecclesia mater illibata. EV Ingressus Iesus perambulabat. Credo in unum deum. OF Domine deus. Praefatio cottidiana . CO Domus mea.

IN DEDICATIONE ALTARIS

[Ad missam] Dicit dominus sermones meos 1-b-1. CL Omnipotens sempiterne deus altare hoc. EP In illa die defertur domino exercituum. GR Exultabunt sancti. Alleluia. Vox exultationis. EV Si offers munus tuum. Credo in unum. OF Sanctificavit. CO Acceptabis sacrificium.

[COMMENTARIUS]

Sciendum autem est, quod sanctus Gregorius ita ecclesiastica ordinavit officia, ut prima oratio in missa officio, lectioni et evangelio semper concordet, sicut in omnibus sollemnitatibus deprehendi potest. Sed hanc concordiam in aestivalibus dominicis illi maxime confundunt, qui vacantium dominicarum orationes assumunt incongrue. Verbi gratia, ut illa oratio Deprecationem, quae in octava pentecostes post ieiunium quattuor temporum legitime ponatur, multotiens tamen et inter dominicas in tertio loco repperitur et hoc ideo, quia et praedictum ieiunium in secunda ebdomada post pentecosten aliquando, licet incongrue, celebratur. Qui igitur praedictam orationem tertio dominicali officio applicaverit, concordiam officiorum usque in adventum domini secundum ordinem *disturbabit. Eo modo et ille peccabit, si quis post ieiunium autumnale orationem vacantis dominicae, sive illi orationi, quae ieiunium praecedit, aliquid ex dominicalibus officiis aptaverit. His igitur praetermissis ita missales orationes singulis officiis seriatim copulentur, ut illa oratio Omnipotens sempiterne deus qui abundantia pietatis tuae illi evangelio Duo homines societur, quae ad invicem adeo concordant, ut devotio publicani in ipsa oratione exprimi videatur. Item illa SEC Deus qui legalium *differentias sacrificiorum. semper iungenda illi offertorio Sicut in holocausto. Nam quamvis et aliae huiusmodi orationes suis officiis indubitanter concordent, in praedictis tamen evidentior concordia notatur, quam qui diligenter observaverit officiis nec antea nec postea concordiam officiorum disturbabit, si per ordinem orationes officiis rite sociare voluerit. Iuxta romanam consuetudinem in omni dominica ecclesiastico conventui cum officio dominicae satisfacimus, si non aliqua celebris festivitas in ipsa dominica occurrat, ut festum sancti Ioannis Baptistae, sancti Petri apostoli, pro quibus non minus quam pro dominica populus solet congregari, quas [festivitates]et in aliis diebus sollemnissime celebramus. Praefationem autem de sancta trinitate, quam in dominicis diebus frequentamus, non ex Albino, sed ex romana auctoritate suscepimus. Nam haec est una ex illis novem, quas solas Pelagius papa antecessor sancti Gregorii constituit observari. Fecit tamen idem Albinus in sancta ecclesia non contemnendum opus, nam gregorianas orationes in libro sacramentorum collegisse asseritur, paucis aliis abiectis, quas tamen sub obelo esse iudicavit. Deinde alias orationes sive praefationes, et si non gregorianas, ecclesiasticae tamen celebritati idoneas collegit, sicut prologus testatur, quem post gregorianas orationes in medio eiusdem libri collocavit.

DOMINICA PRIMA POST PENTECOSTEN

[Ad missam] Domine in tua misericordia. PS Usquequo domine oblivisceris me in finem 5-a-2. CL Deus in te sperantium fortitudo. EP Deus caritas est. In hoc apparuit. GR Ego dixi domine miserere. GV Beatus qui intelligit super egenum. Alleluia. Domine deus. EV Homo quidam erat dives. OF Intende voci. CO Narrabo omnia.

DOMINICA SECUNDA

[Ad missam] Factus est dominus. PS Diligam te domine virtus mea dominus 1-b-1. CL Sancti nominis tui domine. EP Nolite mirari si odit vos. GR Ad dominum cum tribularer. Domine. Alleluia. Deus iudex iustus fortis. EV Homo quidam fecit cenam magnam. OF Domine convertere. CO Cantabo domino qui bona.

DOMINICA TERTIA

[Ad missam] Respice in me et miserere mei. PS Ad te domine levavi animam meam 6-b-1. CL Protector in te sperantium. EP Humiliamini sub potenti. GR Iacta cogitatum. GV Dum clamarem. Alleluia. Diligam te domine. EV Erant appropinquantes ad Iesum. OF Sperent in te. CO Ego clamavi.

DOMINICA QUARTA

[Ad missam] Dominus illuminatio. PS Si consistant adversum me castra non 2-x-2. CL Da nobis quaesumus domine ut et. EP Existimo enim quod non sunt. GR Propitius esto. GV Adiuva nos deus salutaris. Alleluia. Domine in virtute. EV Estote ergo misericordes. OF Illumina oculos. CO Dominus firmamentum meum et refugium.

DOMINICA QUINTA

[Ad missam] Exaudi domine vocem meam qua. PS Dominus illuminatio mea et salus 4-b-1. CL Deus qui diligentibus te bona. EP Omnes unanimes in oratione estote. GR Protector noster. GV Domine deus virtutum. Alleluia. In te domine speravi. EV Cum turbae irruerent in Iesum. OF Benedicam domino. CO Unam petii a domino.

DOMINICA SEXTA

[Ad missam] Dominus fortitudo plebis. PS Ad te domine clamabo deus meus ne sileas a 2-x-1. CL Deus virtutum cuius est totum quod est. EP Quicumque baptizati sumus. GR Convertere domine aliquantulum. GV Domine refugium. Alleluia. Omnes gentes plaudite. EV Amen amen dico vobis qui nisi abundaverit. OF Perfice gressus. CO Circuibo et immolabo in tabernaculo.

DOMINICA SEPTIMA

[Ad missam] Omnes gentes plaudite manibus. PS Subiecit populos nobis et gentes sub 6-b-1. CL Deus cuius providentia in sui. EP Humanum dico propter infirmitatem. GR Venite filii. GV Accedite. Alleluia. ALV Eripe me de inimicis. EV Cum turba multa esset cum Iesu. OF Sicut in holocausto arietum et taurorum. CO Inclina aurem tuam.

DOMINICA OCTAVA

[Ad missam] Suscepimus deus. PS Magnus dominus et 1-a-1. CL Largire nobis quaesumus domine semper. EP Debitores sumus non carni ut. GR Esto mihi. GV Deus in te speravi domine. Alleluia. ALV Te decet hymnus deus. ALV Replebimur in bonis domus tuae. EV Attendite a falsis prophetis. OF Populum humilem. CO Gustate et videte quoniam.

DOMINICA NONA

[Ad missam] Ecce deus adiuvat me et dominus. PS Deus in nomine tuo salvum me fac 5-b-1. CL Pateant aures misericordiae tuae. EP Non simus concupiscentes malorum. GR Domine dominus noster. GV Quoniam elevata est magnificentia. Alleluia. Attendite popule meus. EV Homo quidam erat dives qui habebat. OF Iustitiae domini. Primum quaerite.

DOMINICA DECIMA

[Ad missam] Dum clamarem ad. PS Exaudi deus orationem meam et ne despexeris 3-x-2. CL Deus qui omnipotentiam tuam parcendo. EP Scitis quoniam cum gentes essetis. Custodi me. De vultu tuo. Alleluia. Exultate deo adiutori. EV Cum appropinquaret Iesus Hierosolymam. OF Ad te domine. CO Acceptabis.

DOMINICA UNDECIMA

[Ad missam] Deus in loco sancto suo deus qui inhabitare. PS Exurgat deus et dissipentur inimici eius 7-b-1. CL Omnipotens sempiterne deus qui abundantia. EP Notum vobis facio evangelium quod praedicavi. GR In deo speravit. GV Ad te domine clamavi. Alleluia. Domine deus salutis. EV Duo homines ascenderunt in templum. OF Exaltabo te. CO Honora dominum.

DOMINICA DUODECIMA

[Ad missam] Deus in adiutorium. PS Avertantur. CL Omnipotens et misericors deus de cuius. EP Fiduciam talem habemus per Christum. GR Benedicam domino. GV In domino laudabitur. Alleluia. Domine refugium. EV Exiens Iesus de finibus Tyri. OF Precatus est Moyses. CO De fructu operum.

DOMINICA DECIMA TERTIA

[Ad missam] Respice domine in testamentum. PS Ut quid deus repulisti in finem iratus est 7-b-1. CL Omnipotens sempiterne deus da nobis fidei. EP Abrahae dictae promissiones. GR Respice domine. GV Exurge domine. Alleluia. ALV Venite exultemus domino. ALV Praeoccupemus faciem eius in conspectu. EV Beati oculi qui vident quae vos videtis. OF In te speravi. CO Panem de caelo.

DOMINICA DECIMA QUARTA

[Ad missam] Protector noster aspice. PS Quam dilecta tabernacula tua domine 4-b-1. CL Custodi quaesumus domine ecclesiam tuam. EP Spiritu ambu*late et desideria GR Bonum est confidere. Bonum est. Alleluia. Quoniam deus magnus. EV Dum iret Iesus in Hierusalem *transibat. OF Immittit angelus. CO Panis quem ego.

DOMINICA DECIMA QUINTA

[Ad missam] Inclina domine aurem tuam. PS Laetifica animam servi tui quoniam 1-b-1. CL Ecclesiam tuam domine miseratio. EP Si vivimus spiritu spiritu et ambulemus. GR Bonum est confiteri. GV Ad annuntiandum. Alleluia. Paratum cor meum deus. EV Nemo potest duobus dominis servire. OF Expectans expectavi. CO Qui manducat.

DOMINICA DECIMA SEXTA

[Ad missam] Miserere mihi domine. PS Inclina domine aurem tuam et exaudi 8-b-3. CL Tua nos quaesumus domine gratia semper et. EP Obsecro vos ne deficiatis. GR Timebunt gentes. GV Quoniam aedificavit dominus Sion. Alleluia. ALV In exitu Israel ex. ALV Facta est Iudaea sanctificatio. EV Ibat Iesus in civitatem quae vocatur Naim. OF Domine in auxilium. CO Domine memorabor.

DOMINICA DECIMA SEPTIMA

[Ad missam] Iustus es domine et rectum. PS Beati immaculati in via qui ambulant 1-b-1. CL Da quaesumus domine populo tuo diabolica. EP Obsecro vos ego vinctus in domino. GR Beata gens. GV Verbo domini. Alleluia. ALV Dilexi quoniam. EV Cum intraret Iesus in domum. OF Oravi deum meum ego. CO Vovete et reddite domino deo vestro.

FERIA QUARTA QUATTUOR TEMPORUM

[Ad missam] Exultate deo adiutori nostro iubilate. PS Testimonium in Ioseph posuit illud 6-b-1. Prior collecta absque salutatione genuum recipit flexionem. Oremus. Flectamus genua. CL Misericordiae tuae remediis quaesumus domine. EPP Ecce dies venient et comprehendet. GR Tribulationes. GV Vide humilitatem. Dominus vobiscum. Oremus. CL Praesta quaesumus domine familiae supplicanti. EPP Congregatus est omnis populus quasi vir. GR Quis sicut dominus deus noster. GV Suscitans. EV Respondens unus de turba dixit ad Iesum. OF Meditabar. CO Comedite pinguia.

FERIA SEXTA

[Ad missam] Laetetur cor quaerentium. PS Confitemini domino et invocate nomen eius 2-x-2. Dominus vobiscum. Oremus. Flectamus genua. CL Praesta quaesumus omnipotens deus ut observationes. EPP Convertere Israel ad dominum deum tuum. GR Convertere domine. Domine. EV Rogavit Iesum quidam pharisaeus. OF Benedic anima. CO Aufer a me.

SABBATO

[Ad missam] Venite adoremus deum. PS Venite exultemus domino iubilemus deo 2-x-2. Oremus. Flectamus genua. Ita fiat per quinque collectas. Omnipotens sempiterne deus qui per continentiam salutarem. EPP Locutus est dominus ad Moysen dicens. GR Propitius esto. GV Adiuva nos deus salutaris. CL Da nobis quaesumus omnipotens deus ut ieiunando. EPP Locutus est dominus ad Moysen dicens. GR Protector noster. GV Domine deus virtutum. CL Tuere quaesumus domine familiam tuam. EPP Domine deus noster. *Pasce populum tuum. GR Dirigatur oratio. GV Elevatio. CL Praesta quaesumus domine sic nos ab epulis. EPP Factum est verbum domini ad me dicens. GR Ad dominum. CL Ut nos domine tribuis. EPP Angelus domini descendit cum Azaria. HY Benedictus es domine deus patrum nostrorum. Dominus vobiscum. Oremus. CL Deus qui tribus pueris mitigasti. EP Tabernaculum factum est primum in quo erant. TR Laudate dominum omnes gentes. EV Arborem fici habebat quidam. OF Domine deus. CO Mense septimo.

DOMINICA DECIMA OCTAVA

[Ad missam] Da pacem domine. PS Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi 1-b-1. CL Dirigat corda nostra quaesumus domine. EP Gratias ago deo meo semper pro vobis. GR Laetatus sum. GV Fiat pax in virtute. Alleluia. ALV Laudate dominum omnes. EV Accesserunt ad Iesum pharisaei in unum. OF Sanctificavit Moyses altare. CO Tollite hostias et introite.

DOMINICA DECIMA NONA

[Ad missam] Salus populi. PS Attendite popule 4-b-3. CL Omnipotens et misericors deus universa. EP Renovamini spiritu mentis vestrae. GR Dirigatur oratio. Alleluia. ALV Dextera dei fecit virtutem. Ascendens Iesus in naviculam. OF Si ambulavero. CO Tu mandasti.

DOMINICA VIGESIMA

[Ad missam] Omnia quae fecisti [3-x-1] CL Largire quaesumus domine fidelibus tuis. Videte itaque quomodo caute ambuletis. Oculi omnium. Alleluia. Qui confidunt in domino sicut. EV Simile factum est regnum caelorum homini. OF Super flumina. CO Memento verbi.

DOMINICA VIGESIMA PRIMA

[Ad missam] In voluntate tua domine. PS Beati immaculati in via qui ambulant 4-a-2. GR Domine refugium tu factus es. GV Priusquam montes. Alleluia. ALV De profundis clamavi. EV Erat quidam regulus cuius filius infirmabatur. OF Vir erat in terra. CO In salutari tuo.

DOMINICA VIGESIMA SECUNDA

[Ad missam] Si iniquitates observaveris. PS De profundis clamavi ad te domine domine 3-x-1. CL Deus refugium nostrum et virtus adesto. EP Confidimus in domino Iesu quia qui coepit. GR Ecce quam bonum. Alleluia. ALV Lauda anima mea dominum laudabo. EV Simile est regnum caelorum homini regi. OF Recordare mei. CO Dico vobis.

DOMINICA VIGESIMA TERTIA

[Ad missam] Dicit dominus ego cogito. PS Benedixisti domine terram tuam avertisti 6-b-1. CL Excita quaesumus domine tuorum fidelium. EP Ecce dies veniunt dicit dominus. GR Liberasti nos domine ex affligentibus. GV In deo. Alleluia. Qui sanat contritos. EV Cum sublevasset oculos Iesus. OF De profundis clamavi ad te domine. CO Amen dico vobis quicquid orantes.

INCIPIT BREVIARIUM DE SANCTIS

LUCIAE VIRGINIS ET MARTYRIS

[Ad missam] Dilexisti iustitiam. PS Eructavit cor meum verbum bonum 8-b-1. Exaudi nos deus salutaris noster. Confitebor tibi domine rex et collaudabo. GR Dilexisti iustitiam et odisti. GV Propterea unxit te deus. Alleluia. ALV Diffusa est gratia in. EV Simile est regnum caelorum thesauro. OF Offerentur regi. CO Diffusa est.

THOMAE EPISCOPI ET MARTYRIS

[Ad missam] Etenim sederunt 1-b-1. Kyrie eleison. Gloria in excelsis. CL Deus pro cuius ecclesia beatus Thomas. EP Testificor coram deo et Christo Iesu. GR Sederunt principes. Alleluia. ALV Laetabitur. Spe mercedis et coronae. EV Ego sum pastor bonus bonus pastor. OF Posuisti domine. CO Qui mihi ministrat.

[COMMENTARIUS]

Infra octavam domini in sollemnitatibus sanctorum, quae tunc eveniunt, prima missa de nativitate domini post primam canenda est cum praefatione Quia per incarnati verbi et infra actionem Communicantes. Ad maiorem autem missam de sanctis una tantum collecta dicenda est. In qua missa quia nulla fit commemoratio nativitatis dominicae, praefatio cottidiana tantum solet observari, excepto in die sancti Ioannis evangelistae, quae praefatione de apostolis ornata est. Communicantes quoque infra actionem omittimus.

SILVESTRI PAPAE

[Ad missam] Sacerdotes tui domine induant. PS Memento domine David et omnis mansuetudinis 4-b-1. Da quaesumus omnipotens deus ut beati Silvestri. Ecce sacerdos magnus qui in diebus. GR Ecce sacerdos. Alleluia. ALV Elegit te dominus. EV Vigilate et orate. OF Inveni David. CO Beatus servus.

FELICIS PRESBYTERI

[Ad missam] Os iusti. PS Noli aemulari in malignantibus 6-b-1. Concede quaesumus omnipotens deus ut ad. Testificor coram deo. GR Iuravit. GV Dixit dominus. Alleluia. Amavit eum. Qui vos audit. OF Gloria et honore. CO Posuisti domine.

[COMMENTARIUS]

Gregorius papa, huius nominis septimus, apostolicae sedi praesidens, constituit, ut omnium sanctorum romanorum pontificum et martyrum festivitates sollemniter ubique cum pleno officio celebrentur. Nam cum quaelibet ecclesia sui patroni, etiam si confessor fuerit, festum sollemniter observet, quanto magis eorum, qui totius ecclesiae non tam patroni quam patres extiterunt, quam etiam usque ad martyrium verbis et exemplis instituere non destiterunt. Nota sanctum Gregorium papam primum in graduali libro sicut de confessoribus de his martyribus pontificalia instituisse officia, ut de sancto Marcello Statuit ei et de sancto Felice Sacerdotes eius et hoc utique satis congrue propter excellentiam dignitatis apostolicae. *. Hoc etiam attendendo, quod maiores nostri de eisdem sanctis confessorum officia ad cursum diei et noctis leguntur observasse, quae pontificii dignitatem eodem modo insinuant nec tamen in aliquo eorum martyrio praeiudicant. Item et de sancto Apollinare gradualis liber demonstrat. Et de his quidem sanctis hymnus, invitatorium, versus Gloria et honore, Posuisti, Magna est non evitantur ut de martyribus *cum historia Iste sanctus. *. Reliqua vero ut de confessoribus. Quidam autem moderni minus concordiam officiorum attendentes de illis omnem cantum ut de martyribus observant praeter ad missam, asserentes congruum esse, ut de martyrio eorum noctu, ad missam autem de sacerdotali eorum dignitate agatur. Sed convenientius videtur superiorum observantia. Nam in quolibet festo missa reliqua solet informare officia. Sciendum quoque est, quod, quotienscumque festa sanctorum per solam antiphonam et orationem agimus, ad maiorem missam secunda collecta cum suis secretis et complendis semper de ipsis dicatur.

MARCELLI PAPAE

[Ad missam] Statuit ei. PS Misericordias domini in aeternum cantabo 1-b-4. CL Preces populi tui quaesumus domine clementer. EP Plures facti. Inveni David servum. Elegit te. EV Homo quidam peregre. OF Veritas mea. CO Domine quinque talenta.

PRISCAE VIRGINIS

[Ad missam] Loquebar de testimoniis. PS Beati immaculati in via qui ambulant 5-b-2. CL Da quaesumus omnipotens deus ut qui beatae Priscae. EP Sapientia vincit. GR Specie tua. Diffusa est. Simile est regnum caelorum thesauro. OF Filiae regum. CO Feci iudicium.

FABIANI ET SEBASTIANI

[Ad missam] Intret in conspectu tuo. PS Deus venerunt gentes in hereditatem tuam 4-b-4. CL Infirmitatem nostram respice omnipotens deus. Deus qui beatum Sebastianum sub una conclusione. EP Sancti per fidem. GR Gloriosus deus. * Fulgebunt iusti. TR *Qui seminant. EV Descendens Iesus. OF Laetamini. CO Multitudo languentium.

AGNETIS VIRGINIS ET MARTYRIS

[Ad missam] Me expectaverunt. PS Beati immaculati 2-x-1. Omnipotens sempiterne deus qui infirma mundi. EP Confitebor tibi. GR Diffusa est gratia. Aemulor. EV Simile est regnum caelorum decem virginibus. OF Offerentur regi. CO Quinque prudentes.

VINCENTII MARTYRIS

[Ad missam] Laetabitur iustus. PS Exaudi deus orationem meam cum deprecor 8-b-1. Kyrie eleison. CL Adesto quaesumus domine supplicationibus. EP Haec dicit dominus creans te Iacob. GR Posuisti domine. Laetabitur. Agone triumphali. EV Nisi granum frumenti. OF Gloria et honore. CO Qui vult venire.

TIMOTHEI APOSTOLI

[Ad missam] Os iusti. PS Noli. Beatus apostolus tuus Timotheus. EP Testificor. GR Domine praevenisti. Iam non estis. EV Hoc est praeceptum. OF Veritas mea. CO Magna est gloria.

IN CONVERSIONE SANCTI PAULI

[Ad missam] Scio cui credidi. PS Domine probasti et cognovisti 1-b-5. CL Deus qui universum mundum beati Pauli. EP Saulus adhuc spirans minarum. GR Qui operatus est. TR Beatus vir. Non vos. Dixit dominus ex Basan. EV Homo quidam erat dives qui habebat villicum. OF In omnem terram. PF Te domine suppliciter. CO Amen dico vobis.

OCTAVA ET NATALIS SANCTAE AGNETIS

[Ad missam] Vultum tuum. Deus qui nos annua. Sapientia laudabit. GR Specie tua. Diffusa est. EV Simile est regnum caelorum thesauro. OF Offerentur. CO Simile est regnum caelorum thesauro.

*

*

*

BLASII EPISCOPI ET MARTYRIS

[Ad missam] Os iusti meditabitur. CL Sancti martyris tui atque pontificis. EP Omne gaudium. GR Beatus vir. Iustus germinabit. TR Desiderium. EV Si quis vult. OF Gloria et honore. CO Qui vult.

AGATHAE VIRGINIS ET MARTYRIS

[Ad missam] Gaudeamus omnes. PS Eructavit cor 1-a-1. Deus qui inter cetera potentiae tuae. EP Sapientia vincit. GR Adiuvabit. GV Fluminis. Aemulor. TR Qui seminat. TV Euntes ibant et flebant. TV Venientes autem venient. EV Simile est regnum caelorum thesauro. OF Offerentur. CO Qui me dignatus.

AMANDI EPISCOPI

[Ad missam] Statuit ei per totum. CL Praesta quaesumus omnipotens deus ut beati Amandi confessoris tui atque pontificis. EP Plures facti. TR Beatus vir qui. EV Sint lumbi.

*

SCHOLASTICAE VIRGINIS

[Ad missam] Dilexisti per totum. Collecta ut de sancta Lucia. EP De virginibus. Specie tua. EV Simile est regnum caelorum decem virginibus.

VALENTINI MARTYRIS

[Ad missam] In virtute tua. PS Magna est gloria in salutari tuo gloriam 7-b-2. Praesta quaesumus omnipotens deus ut beati Valentini. Beatus vir qui inventus est sine macula. GR Beatus vir. Beatus vir qui suffert. Desiderium animae eius. TV Quoniam praevenisti eum in benedictione. TV Posuisti super caput eius. EV Si quis vult. OF In virtute tua domine. CO Magna est.

*

CATHEDRA SANCTI PETRI

[Ad missam] Statuit ei. Kyrie eleison. Gloria. Deus qui beato apostolo tuo Petro. EP Omnis pontifex. GR Domine praevenisti. GV Vitam. Beatus vir. EV Venit Iesus. OF Veritas mea. CO Tu es Petrus et.

VIGILIA SANCTI MATTHIAE APOSTOLI

[Ad missam] Ego autem. PS Quid gloriaris in malitia qui potens 3-x-2. Concede nobis quaesumus omnipotens deus venturam beati. Beatus vir qui inventus. GR Iustus ut palma. EV Misit Iesus duodecim discipulos suos. OF Gloria et honore. PF Te domine suppliciter. CO Magna est gloria.

IN DIE SANCTO [SANCTI MATTHIAE APOSTOLI]

[Ad missam] Mihi autem. PS Domine probasti me 2-x-2. Kyrie eleison. Gloria in excelsis. CL Deus qui beatum Matthiam apostolorum. EP Surgens Petrus in medio fratrum. GR Nimis honorati. TR Desiderium. EV Confiteor tibi pater domine caeli. OF In omnem. PF Te domine suppliciter. CO Vos qui secuti estis.

*

*CUNEGUNDIS REGINAE

*[Ad missam] Dilexisti. CL Omnipotens sempiterne. EP De virginibus praeceptum. GR Specie tua. AL Audi filia. EV Simile est regnum caelorum decem virginibus. OF Filiae regum. CO Diffusa est.

GREGORII PAPAE

[Ad missam] Sacerdotes dei. PS Benedicite domino 6-b-1. CL Deus qui animae famuli tui Gregorii. EP Scietis quia misi. GR Iuravit. TR Beatus vir qui timet dominum. TV Potens in terra erit semen eius. TV Gloria et divitiae in domo eius. EV Vigilate quia nescitis. OF Veritas mea. CO Fidelis servus.

BENEDICTI ABBATIS

[Ad missam] Os iusti. CL Concede quaesumus omnipotens deus fidelibus tuis. EP Rigabo hortum meum plantationum. GR Os iusti. TR Desiderium animae. EV Ecce nos reliquimus omnia. OF Posuisti domine in capite. CO Amen dico vobis.

IN ANNUNTIATIONE

[Ad missam] Rorate celi. Kyrie eleison. Deus qui de beatae Mariae. EP Locutus est dominus ad Achaz. GR A summo caelo. TR Audi filia. EV Missus est angelus. OF Ave Maria. Vere dignum. Aequum et salutare. PF Te domine in annuntiatione. CO Ecce virgo.

DEPOSITIO SANCTI RUPERTI

[Ad missam] Statuit ei dominus. Kyrie eleison. Deus qui nos devota beati Ruperti. EP Ecce sacerdos. GR Inveni David. TR Beatus vir. EV Confiteor tibi pater. OF Veritas mea. CO Domine quinque talenta.

AMBROSII EPISCOPI

[Ad missam] Sacerdotes tui. Collecta ut de santo Silvestro papa. EP Sapientiam omnium. GR Ecce sacerdos. TR Beatus vir. EV Vos estis sal terrae. OF Inveni David. CO Beatus servus.

TIBURTII ET VALERIANI

[Ad missam] Sancti tui domine. PS Exultate iusti in domino rectos decet 3-x-1. Praesta quaesumus omnipotens deus ut qui sanctorum tuorum Tiburtii. EP Lingua sapientium. Alleluia. ALV Gaudete iusti in domino rectos. EV Hoc est praeceptum. OF Confitebuntur caeli. CO Gaudete iusti.

[COMMENTARIUS]

Quare in festivitatibus sanctorum novem lectionum infra pascha et pentecosten duo Alleluia canuntur? Ideo, quia animae sanctorum potius laetantur de aspectu domini quam hae, quae sunt tantum in requie: unum, quod requiescant, alterum, quod vident deum. Quare per alia festa trium lectionum unum Alleluia cantatur? Ideo, quia animae ante resurrectionem corporum nostrorum anima sine corpore laudat deum.

GEORGII MARTYRIS

[Ad missam] Protexisti me. PS Exaudi deus orationem meam cum deprecor 7-b-1. CL Deus qui nos beati *Georgii martyris. EP Iustum deduxit. Gaudete iusti. Surrexit pastor. EV Ego sum vitis. OF Confitebuntur. CO Laetabitur iustus in domino.

MARCI EVANGELISTAE

[Ad missam] Protexisti me. Deus qui beatum Marcum evangelistam tuum evangelicae. EP Similitudo vultus quattuor animalium. ALV Gaudete. ALV Surgens Iesus. EV Facilius est camelum. OF Confitebuntur. *Praefatio de apostolis. CO Laetabitur iustus.

VITALIS MARTYRIS

[Ad missam] Protexisti. CL Praesta quaesumus omnipotens deus ut intercedente beato Vitale. EP Iustus si morte. Gaudete. EV Ego sum vitis vera. OF Repleti sumus. CO Ego sum vitis.

PHILIPPI ET IACOBI

[Ad missam] Exclamaverunt ad te. PS Exultate iusti in domino 1-b-1. Kyrie eleison. Deus qui nos annua apostolorum. EP Stabunt iusti. Alleluia. ALV Stabunt iusti in magna constantia. Surgens Iesus vel Surrexit pastor. SE Laudes salvatori voce modulemur. EV Non turbetur cor vestrum. OF Confitebuntur. CO Tanto tempore vobiscum sum et.

[COMMENTARIUS]

Haec lectio Stabunt iusti cum evangelio Ego sum vitis vera, si placet, similiter legantur in festivitatibus sanctorum infra pascha et pentecosten.

ALEXANDRI EVENTII [ET THEODOLI]

[Ad missam] Clamaverunt iusti. PS Benedicam domino in omni tempore. Praesta quaesumus omnipotens deus ut qui sanctorum tuorum Alexandri. EP Sancti per fidem. ALV Gaudete iusti. EV Haec mando vobis. OF Repleti sumus. CO Iustorum animae.

INVENTIO SANCTAE CRUCIS

[Ad missam] Nos autem. Kyrie eleison. Deus qui in praeclara salutiferae crucis. Secunda collecta dicatur de sanctis Alexandro Eventio et Theodolo, tertia de resurrectione. EP Confido de vobis in domino Iesu. Dulce lignum. Surrexit pastor. SE Haec est sancta sollemnitas sollemnitatum. EV Erat homo. OF Dextera domini. Vere dignum. Aeterne deus. Qui salutem humani. CO Nos autem.

*FLORIANI ET SOCIORUM

*[Ad missam] Sancti tui ut supra.

IOANNIS APOSTOLI ANTE PORTAM LATINAM

[Ad missam] Protexisti me. CL Deus qui conspicis. EP Qui timet dominum vel Creans te Iacob. Gaudete. Surgens Iesus. Accessit ad Iesum mater filiorum. OF Confitebuntur. CO Laetabitur iustus.

*GORDIANI ET EPIMACHI

[Ad missam] Sancti tui domine. Da quaesumus omnipotens deus ut qui beatorum martyrum. EP Rememoramini. Gaudete. EV Videns Iesus. OF Mirabilis deus. CO Gaudete iusti.

PANCRATII NEREI [ET ACHILLEI]

[Ad missam] Ecce oculi. PS Exultate iusti in 4-b-1. Praesta quaesumus omnipotens deus ut qui beati Pancratii. Semper nos domine sub una conclusione. EP Iusti in perpetuum. Gaudete iusti. Surrexit pastor. EV Accesserunt ad Iesum. OF Confitebuntur. CO Gaudete iusti.

URBANI PAPAE ET MARTYRIS

[Ad missam] Protexisti me. CL Da quaesumus omnipotens deus ut qui beati Urbani. EP Plures facti. Gaudete. Dominus in Sina. EV Vigilate quia non. OF Confitebuntur. CO Laetabitur iustus.

[COMMENTARIUS]

Si festum beati Urbani evenerit post pentecosten dicatur Sacerdotes tui per totum.

MARCELLINI ET PETRI

[Ad missam] Clamaverunt. OR Deus qui nos annua beatorum martyrum. EP Respondens unus de senioribus dicens mihi. GR Clamaverunt. GV Iuxta est dominus. Pretiosa. EV Cum audieritis. OF Laetamini. CO Iustorum animae.

PRIMI ET FELICIANI

[Ad missam] Sapientiam sanctorum. PS Exultate iusti in domino 1-b-4. CL Fac nos domine quaesumus sanctorum tuorum. EP Benedictus deus. GR Iustorum animae. GV Visi sunt oculis. Sancti tui. EV Videns Iesus turbas. OF Mirabilis. CO Ego vos elegi de.

BARNABAE APOSTOLI

[Ad missam] Os iusti. Collecta ut de sancto Eusebio. EP Cum intrassent discipuli Antiochiam. GR Beatus vir. Iam non estis. EV Designavit dominus. OF Inveni David. Vere dignum. Aequum et salutare. Te domine suppliciter. CO Magna est.

BASILIDIS CYRINI NABORIS

[Ad missam] Intret in conspectu tuo. CL Sanctorum tuorum Basilidis Cyrini. EP Iustorum animae. GR Vindica domine. Mirabilis dominus. EV Sedente Iesu. OF Exultabunt sancti. CO Posuerunt mortalia.

VITI MODESTI ET CRESCENTIAE

[Ad missam] Clamaverunt iusti. CL Martyrum tuorum Viti et Modesti. EP Lingua sapientium. GR Gloriosus deus in. Fulgebunt. EV Cum persequentur vos. OF Mirabilis deus. CO Iustorum animae.

MARCI ET MARCELLIANI

[Ad missam] Salus autem. PS Noli aemulari in malignantibus neque 1-b-2. CL Praesta quaesumus omnipotens deus ut qui sanctorum tuorum. EP Gratias agere. GR Anima nostra. Exultent. EV Ecce ego mitto. OF Exultabunt. CO Amen dico vobis quod uni ex minimis.

GERVASII ET PROTASII

[Ad missam] Loquetur dominus. PS Benedixisti [domine] terram tuam avertisti captivitatem 3-x-1. CL Deus qui nos annua sanctorum tuorum Gervasii. EP Sancti per fidem. GR Gloriosus deus. ALV Iusti autem. EV Egrediente Iesu de templo OF Laetamini. CO Posuerunt mortalia.

VIGILIA SANCTI IOANNIS BAPTISTAE

[Ad missam] Ne timeas Zacharia. PS Domine in virtute tua 7-b-1. CL Praesta quaesumus omnipotens deus ut familia tua. EV Factum est verbum domini ad me dicens. GR Fuit homo missus a deo. GV Ut testimonium perhiberet. EV Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae. OF Gloria et honore. CO Magna est.

AD PRIOREM MISSAM

[Ad missam] Iustus ut palma. CL Concede omnipotens deus ut qui beati Ioannis. EP Memoria iusti. Require in decollatione ipsius. GR Iustus non conturbabitur. Iustus germinabit. EV Respondens Zacharias dixit ad angelum. OF In virtute. CO Posuisti.

IN DIE SANCTO

[Ad missam] De ventre matris meae vocavit me. PS Bonum est confiteri 1-b-4. Kyrie eleison. CL Deus qui praesentem diem honorabilem. EP Audite insulae et attendite. GR Priusquam te formarem. GV Misit dominus manum. GR Priusquam. Iustus ut palma. SE Sancti Baptistae Christi praeconis. EV Elisabeth impletum est tempus pariendi OF Iustus ut palma. CO Tu puer propheta.

IOANNIS ET PAULI

[Ad missam] Multae tribulationes iustorum. PS Benedicam domino 2-x-1. CL Quaesumus omnipotens deus ut nos geminata. EP Hi sunt viri misericordiae quorum iustitiae. GR Ecce quam bonum et quam iucundum. GV Sicut unguentum in capite. GV Mandavit dominus. Iusti epulentur. EV Attendite a fermento. OF Gloriabuntur. CO Et si coram hominibus.

VIGILIA PETRI ET PAULI APOSTOLORUM

[Ad missam] Dicit dominus. PS Caeli enarrant gloriam 4-b-1. CL Praesta quaesumus omnipotens deus ut nullis nos. Secunda oratio dicatur de sancto Leone papa Deus qui animae famuli tui N. Tertiam, quamcumque volueris. EP Petrus et Ioannes ascendebant in templum. GR In omnem terram. GV Caeli enarrant gloriam. EV Simon Iohannis diligis me plus his. OF Mihi autem. PF Te domine suppliciter. CO Simon Ioannis diliges me plus.

IN DIE SANCTO [PETRI ET PAULI APOSTOLORUM]

[Ad missam] Nunc scio vere. PS Domine probasti me et cognovisti 4-b-2. Kyrie. CL Deus qui hodiernam diem apostolorum tuorum. EP Misit Herodes rex manus ut. GR Constitues eos. GV Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Alleluia. ALV Tu es Petrus et super hanc petram. ALV Beatus es Simon Petre quia. SE Petre summe Christi pastor et Paule gentium. EV Venit Iesus in partes Caesareae. OF Constitues eos. CO Tu es Petrus.

MEMORIA SANCTI PAULI APOSTOLI

[Ad missam] Scio cui credidi. PS Domine probasti 1-b-2. [K]yrieleison. CL Deus qui multitudinem gentium beati. EP Notum vobis facio evangelium quod. GR Qui operatus est Petro. GV Gratia dei. ALV Caeli enarrant. Clare sanctorum senatus. Ecce *nos reliquimus omnia et secuti. OF In omnem terram. PF Te domine suppliciter. CO Amen dico vobis quod vos.

ERENTRUDIS VIRGINIS

[Ad missam] Dilexisti iustitiam per totum. Collecta ut de sancta Lucia. EP De virginibus. EV Simile est regnum caelorum decem virginibus.

OCTAVA SANCTI IOANNIS BAPTISTAE

[Ad missam] De ventre per totum. Concede quaesumus omnipotens deus ut qui beati Ioannis Baptistae. Audite insulae. EV Elisabeth impletum est.

PROCESSI ET MARTINIANI

[Ad missam] Iudicant sancti gentes et dominantur. PS Exultate iusti 7-b-1. CL Deus qui nos sanctorum tuorum confessionibus. EP Expectatio iustorum laetitia. GR Exultabunt sancti in gloria. GV Cantate domino. ALV Exultent. EV Sedente Iesu. OF Gloriabuntur. CO Anima nostra sicut.

UDALRICI EPISCOPI

[Ad missam] Statuit ei dominus. CL Praesta quaesumus omnipotens deus ut beati Udalrici confessoris. EP Omnis pontifex. GR Iuravit dominus et non. Amavit eum. EV Sint lumbi. OF Veritas. CO Beatus servus quem.

OCTAVA APOSTOLORUM

[Ad missam] Sapientiam. CL Deus cuius dextera beatum Petrum. EP Deus personam hominis non accipit. GR Iustorum animae. Iam non estis. EV Iussit Iesus discipulos suos ascendere. OF Exultabunt. CO Iustorum animae.

WILLIBALDI CONFESSORIS

[Ad missam] Os iusti meditabitur. Collecta ut de sancto Eusebio. EP Dedit dominus confessionem. GR Os iusti. Beatus vir qui timet. EV Vigilate quia non. OF Desiderium. CO Beatus servus.

KYLIANI ET SOCIORUM EIUS

[Ad missam] Clamaverunt. Collecta ut de sancto Vito. EP Respondens unus. GR Gloriosus deus. ALV Laetamini. EV Attendite a fermento. OF Mirabilis. CO Iustorum animae.

*

SEPTEM FRATRUM

[Ad missam] Laudate pueri dominum. PS Sit nomen domini 1-b-1. CL Praesta quaesumus omnipotens deus ut qui gloriosos martyres. EP Rememoramini. GR Anima nostra. ALV Laudate pueri. EV Videns Iesus turbas. OF Anima nostra. CO Quicumque fecerit.

BENEDICTI ABBATIS

[Ad missam] Os iusti. CL Intercessio nos quaesumus domine beati Benedicti. EP Dedit dominus. GR Domine praevenisti. Amavit. EV Nemo lucernam. OF Posuisti domine. CO Magna est gloria.

MARGARITAE VIRGINIS ET MARTYRIS

[Ad missam] Loquebar. CL Deus qui beatam Margaritam virginem. EP Domine deus meus. GR Dilexisti iustitiam. Audi filia. EV Simile est regnum caelorum decem.

HENRICI CONFESSORIS

[Ad missam] Dispersit dedit. Kyrie eleison. Collecta ut de sancto Hieronymo. EP Qui parce seminat parce et. GR Dispersit. Domine in virtute. EV *Si quis venit ad me. OF Confessio et pulchritudo. CO Magna est gloria.

IN DIVISIONE APOSTOLORUM

[Ad missam] Mihi autem. CL Deus qui nos per beatos apostolos tuos. EP Corde creditur ad iustitiam. GR Constitues eos. Non vos me. SE Caeli enarrant gloriam. EV Misit Iesus duodecim discipulos suos. OF In omnem. PF Te domine suppliciter. CO Ego vos elegi.

*ALEXII CONFESSORIS

*[Ad missam] Iustus ut palma. CL Exaudi quaesumus domine preces nostras. EP Dilectus deo. GR Domine praevenisti. ALV Iustum deduxit. EV Si quis venit ad me. OF Desiderium animae. CO Magna est.

PRAXEDIS VIRGINIS

[Ad missam] Dilexisti per totum. CL Deus qui nos beatae Praxedis. EP Qui gloriatur in domino. EV Simile est regnum caelorum thesauro.

MARIAE MAGDALENAE

[Ad missam] Me expectaverunt. Kyrie eleison. CL Deus qui beatam Mariam Magdalenam. EP In lectulo meo. GR Specie tua. Audi filia. Laus tibi Christe qui es. EV Rogabat Iesum. OF Filiae regum. CO Diffusa est .

APOLLINARIS MARTYRIS

[Ad missam] Sacerdotes dei. CL Concede quaesumus omnipotens deus qui beati Apollinaris. EP Doctrinis variis. GR Inveni David. ALV Iustus germinabit. EV Facta est contentio. OF Veritas. CO Semel iuravi in sancto.

VIGILIA SANCTI IACOBI APOSTOLI

[Ad missam] Ego autem. CL Concede [nobis] quaesumus omnipotens deus venturam beati. EP Beatus vir qui inventus. GR Iustus ut palma. EV Circuibat Iesus civitates omnes. OF Gloria et honore. PF Te domine suppliciter. CO Magna est.

IN DIE SANCTO

[Ad missam] Mihi autem. Kyrie eleison. CL Esto domine plebi tuae sanctificator. EP Benedictus deus et pater domini nostri Iesu Christi qui benedixit. GR Constitues eos. ALV Non vos. SE Clare sanctorum. EV Accessit ad Iesum mater filiorum. OF In omnem. PF Te domine suppliciter. CO Dico autem vobis.

*

PANTALEONIS MARTYRIS

[Ad missam] Gloria et honore. CL Praesta quaesumus omnipotens deus ut qui beati Pantaleonis. EP Nemo militans. GR Os iusti. ALV Beatus vir qui timet. *EV Si quis vult. OF In virtute. CO Qui vult.

FELICIS PAPAE ET MARTYRIS

[Ad missam] Sacerdotes eius induant. PS Memento domine David 2-x-1. CL Infirmitatem nostram respice omnipotens deus et. Simplicii Faustini et Beatricis CLC Praesta domine quaesumus ut sicut populus christianus. Haec erit secunda. EP Plures facti. GR Sacerdotes eius induant salutari. GV Illuc producam cornu David paravi. ALV Iuravit. EV Sint lumbi vestri. OF Veritas. CO Beatus servus.

ABDON ET SENNES

[Ad missam] Intret in conspectu. CL Deus qui in sanctis tuis. EP Gratias agere. GR Gloriosus deus. Pretiosa. EV Hoc est praeceptum. OF Mirabilis. CO Posuerunt mortalia.

VINCULA SANCTI PETRI

[Ad missam] Nunc scio vere per totum. CL Deus qui beatum Petrum apostolum a vinculis. Septem Machabaeorum ORC Fraterna nos domine martyrum tuorum corona secunda a prima erit. EP Misit Herodes. EV Iussit Iesus.

STEPHANI PAPAE ET MARTYRIS

[Ad missam] Iustus ut palma florebit. PS Bonum est confiteri 1-b-1. CL Deus qui nos beati Stephani martyris tui. EP Ecce sacerdos. GR Iustus non conturbabitur. GV Tota die miseretur et commodat. ALV Elegit te dominus. EV Homo quidam nobilis. OF Inveni David. CO Domine quinque.

INVENTIO SANCTI STEPHANI

[Ad missam] Etenim sederunt per totum. CL Deus qui es sanctorum tuorum splendor. EP Stephanus plenus. EV Ecce [ego] mitto.

OSWALDI MARTYRIS

[Ad missam] Dispersit. Oratio ut in vigilia sancti Laurentii. EP Beatus vir qui inventus. GR Dispersit. Domine in virtute. EV Si quis vult. OF Gloria. CO Qui vult.

SIXTI PAPAE ET MARTYRIS FELICISSIMI ET AGAPITI

[Ad missam] Salus autem. CL Deus qui conspicis quia ex nulla nostra virtute. Felicissimi et Agapiti martyrum CL Deus qui nos sanctorum martyrum tuorum sub una conclusione. EP Rememoramini. GR Iustorum. ALV Fulgebunt. EV Ecce ego mitto. OF Gloriabuntur. CO Ego vos.

DONATI EPISCOPI ET MARTYRIS

[Ad missam] Iustus non conturbabitur. CL Deus tuorum gloria sacerdotum. EP Nemo militans. GR Posuisti domine. ALV Iustum deduxit. EV Nihil opertum. OF Gloria et honore. CO Magna est.

AFRAE MARTYRIS

[Ad missam] Intret in conspectu. CL Tuorum nos domine quaesumus precibus tuere. EP Reddet deus. GR Gloriosus deus. Laetamini. Agone triumphali. EV Erant appropinquantes ad Iesum. OF Mirabilis. CO Dico vobis gaudium.

CYRIACI ET SOCIORUM EIUS

[Ad missam] Timete dominum omnes. PS Benedicam *domino in omni 3-x-1. CL Deus qui [nos] annua beati Cyriaci. EP Metuentes. GR Timete dominum. GV Inquirentes autem. Laetamini. EV Nihil opertum. OF Laetamini. CO Signa eos qui in me credunt.

VIGILIA SANCTI LAURENTII MARTYRIS

[Ad missam] Dispersit dedit pauperibus. PS Beatus vir qui 3-x-1. CL Adesto domine supplicationibus nostris. EP Confitebor tibi domine. GR Dispersit dedit. GV Potens in terra. EV Si quis vult post me venire. OF Oratio mea munda est et ideo peto. CO Qui vult.

AD PRIOREM MISSAM

[Ad missam] Iustus ut palma. CL Excita domine in ecclesia. EP Beatus vir qui inventus. GR Iustus non conturbabitur. ALV Beatus vir qui timet. EV Qui amat patrem. OF In virtute. CO Posuisti.

IN DIE SANCTO

[Ad missam] Confessio et pulchritudo 3-x-1. Kyrie eleison. CL Da nobis quaesumus omnipotens deus vitiorum. EP Qui parce seminat. GR Probasti domine. GV Igne me examinasti et non est inventa. ALV Laetabitur. Laurenti David magni. EV Amen amen dico vobis nisi granum frumenti. OF Confessio et pulchritudo in conspectu. CO Qui mihi ministrat me sequatur et.

TIBURTII MARTYRIS

[Ad missam] Iustus ut palma. CL Beati Tiburtii nos domine foveant. EP Creans te Iacob. GR Os iusti. ALV Laetabitur. EV Nemo lucernam. OF In virtute. CO Posuisti.

HIPPOLYTI ET SOCIORUM EIUS

[Ad missam] Iusti epulentur et exultent. PS Exurgat deus et dissipentur inimici 6-b-1. CL Da nobis quaesumus omnipotens deus ut beati Hippolyti. EP Iusti in perpetuum. GR Iustorum animae. ALV Exultent. EV Attendite a fermento. OF Anima nostra. CO Dico autem vobis.

DE SANCTO EUSEBIO CONFESSORE

[Ad missam] Os iusti. CL Deus qui nos annua beati Eusebii. EP Dedit dominus. GR Os iusti. ALV Beatus vir qui timet. EV Vigilate. OF Desiderium animae eius. CO Beatus servus.

VIGILIA [ASSUMPTIONIS] SANCTAE MARIAE VIRGINIS

[Ad missam] Vultum. CL Deus qui virginalem aulam beatae Mariae. EP Sapientia laudabit GR Dilexisti iustitiam. EV Extollens vocem. OF Offerentur regi. PF Te domine in assumptione. CO Diffusa est gratia.

ASSUMPTIONIS [SANCTAE MARIAE VIRGINIS]

[Ad missam] Gaudeamus omnes. Kyrie eleison. CL Famulorum tuorum quaesumus domine delictis. EP In omnibus requiem quaesivi. GR Propter veritatem. GV Audi filia et vide et inclina. Alleluia. Assumpta est Maria. SE Congaudent angelorum. EV Intravit Iesus. OF Offerentur regi. PF Te domine in assumptione beatae Mariae. CO Dilexisti iustitiam et odisti.

[COMMENTARIUS]

Gloria in excelsis, Credo in unum deum et praefatio de sancta Maria et Ite missa est infra octavam hanc dicantur. Eundem quoque ordinem in octava nativitatis dei genitricis observabis. Notandum vero est, ut eo anno, cum viginti quattuor ebdomadae ab octava pentecostes usque ad adventum domini occurrerint, dominicale officium in ipsis octavis non praetermittatur, sed bis aut tertio cantetur.

OCTAVA SANCTI LAURENTII

[Ad missam] Probasti domine cor meum. PS Exaudi domine iustitiam 7-b-1. CL Excita domine in ecclesia tua. EP Qui parce seminat. GR Posuisti domine. ALV Iustus ut palma. EV Qui amat patrem. OF In virtute tua. CO Qui vult venire.

AGAPITI EPISCOPI ET MARTYRIS

[Ad missam] Laetabitur iustus. OR Laetetur ecclesia tua deus ut beati. EP Iustus si morte. GR Iustus non conturbabitur. Laetabitur. EV Sint lumbi vestri. OF In virtute. CO Beatus servus.

TIMOTHEI ET SYMPHORIANI

[Ad missam] Salus autem. CL Auxilium tuum nobis domine quaesumus. EP Qui timent dominum. GR Iustorum animae. Iusti epulentur. EV Descendens Iesus. OF Mirabilis. CO Ego vos elegit.

OCTAVA [ASSUMPTIONIS] SANCTAE MARIAE

[Ad missam] * Gaudeamus ut supra cum sequentia. EP Ego quasi vitis. EV Intravit Iesus in quoddam.

VIGILIA BEATI BARTHOLOMAEI APOSTOLI

[Ad missam] Ego autem. Collecta ut in vigilia unius apostoli. EP Beatus vir qui inventus est. GR Iustus ut palma. EV Ego sum vitis. OF Gloria et honore. PF Te domine suppliciter. CO Magna est gloria.

IN DIE SANCTO [BARTHOLOMAEI APOSTOLI]

[Ad missam] Mihi autem. Kyrie eleison. CL Omnipotens sempiterne deus qui huius diei. EP Iam non estis hospites. GR Nimis honorati. Non vos. SE Clare sanctorum. EV Facta est contentio. OF In omnem terram. Te domine suppliciter. CO Vos qui secuti estis.

HERMETIS MARTYRIS

[Ad missam] Iustus non conturbabitur. PS Noli aemulari in malignantibus 1-b-1. CL Deus qui beatum *Hermetem martyrem tuum. EP Iustum deduxit. GR Iustus ut palma. Iustus germinabit. EV Si quis vult. OF Posuisti domine. CO Magna est gloria.

AUGUSTINI EPISCOPI

[Ad missam] Statuit ei per totum. Iuravit. Kyrie eleison. CL Adesto supplicationibus nostris. EP Omnis pontifex. Ad laudes salvatoris. Homo quidam nobilis.

DECOLLATIO SANCTI IOANNIS BAPTISTAE

[Ad missam] In virtute tua. CL Sancti Ioannis Baptistae. EP Memoria iusti. GR Domine praevenisti. Iustus ut palma. EV Misit Herodes ac tenuit. OF Posuisti domine. CO Magna est gloria.

SABINAE VIRGINIS

[Ad missam] Cognovi domine quia aequitas iudicia. PS Beati immaculati in via qui ambulant 3-x-1. CL Deus qui inter cetera potentiae. EP Sapientia vincit. GR Specie tua. ALV Diffusa. EV Simile est regnum caelorum thesauro. OF Filiae regum. CO Principes persecuti sunt.

FELICIS ET ADAUCTI MARTYRUM

[Ad missam] Sapientiam sanctorum. CL *Maiestatem tuam domine supplices. EP Lingua sapientium ornat. GR Exultabunt. ALV Pretiosa. EV Egrediente Iesu. OF Laetamini. CO Quod dico vobis in tenebris.

AEGIDII CONFESSORIS

[Ad missam] Os iusti meditabitur. Collecta ut in translatione sancti Benedicti. EP Dedit dominus confessionem. GR Domine praevenisti eum. Amavit. EV Nemo lucernam. OF Posuisti domine. CO Magna est.

*

MAGNI CONFESSORIS

[Ad missam] Laetabitur iustus. Collecta ut de sancto Eusebio confessore. EP Iustus cor suum. GR Iustus ut palma. [Iustus] germinabit. EV Si quis venit ad me. Desiderium? OF Gloria et honore. CO Posuisti.

*

ADRIANI MARTYRIS

[Ad missam] In virtute tua. CL Praesta quaesumus omnipotens deus ut qui beati Adriani. EP Iustus si morte. GR Os iusti. ALV Iustus non conturbabitur. EV Si quis vult venire post me. OF Desiderium. CO Magna.

NATIVITAS SANCTAE MARIAE

[Ad missam] Gaudeamus. Kyrie eleison. CL Famulis tuis domine caelestis. EP Dominus possedit me. GR Audi filia et vide. GV Specie tua et pulchritudine. ALV Adducentur. *SE Stirpe Maria regia. EV Liber generationis. OF Diffusa est. PF Te domine in nativitate beatae. CO Diffusa est gratia.

*

*DE SANCTA CUNEGUNDE

* sicut in alia festivitate.

GORGONII MARTYRIS

[Ad missam] Gloria et honore. PS Domine dominus noster 7-a-2. CL Sanctus Gorgonius quaesumus domine sua nos. EP Benedictus deus. GR Posuisti domine super. ALV Beatus vir qui suffert. EV Nolite arbitrari. OF Posuisti. Magna est.

PROTI ET IACINCTI

[Ad missam] Iudicant sancti. OR Beati Proti nos domine et Iacincti. EP Qui timent dominum. GR Iustorum animae. Sancti tui. EV Cum persequentur. OF Gloriabuntur. CO Iustorum animae.

EXALTATIO SANCTAE CRUCIS

[Ad missam] Nos autem. CL Deus qui unigeniti filii tui. EP Hoc sentite GR Christus factus est. Dulce lignum. EV Ego si exaltatus. OF Protege domine. CO Nos autem.

CORNELII ET CYPRIANI

[Ad missam] Sacerdotes dei. CL Infirmitatem nostram quaesumus domine. EP Lingua sapientium. GR Sacerdotes eius. Exultent. EV Vae vobis qui aedificatis monumenta. OF Anima nostra. CO Et si coram.

NICOMEDIS MARTYRIS

[Ad missam] Laetabitur. CL Adesto domine populo tuo ut beati. EP Beatus vir qui in sapientia. GR Posuisti domine. Beatus vir qui timet. EV Si quis vult. OF Gloria et honore. CO Qui vult venire.

EUPHEMIAE VIRGINIS

[Ad missam] Vultum tuum. CL Omnipotens sempiterne deus qui infirma mundi. EP Qui gloriatur. GR Audi filia. ALV Specie tua. EV Simile est regnum caelorum thesauro. OF Offerentur. CO Simile est regum.

LAMBERTI EPISCOPI ET MARTYRIS

[Ad missam] Gloria et honore. CL Infirmitatem nostram respice. EP Memor esto. GR Posuisti domine. ALV Beatus vir qui suffert. EV Nihil opertum. OF Posuisti domine. CO Magna.

SABBATO DUODECIM LECTIONUM

Post sextas decimas ad nonas usque kalendas septembris quartum semper dat feria tempus.

VIGILIA SANCTI MATTHAEI APOSTOLI ET MARTYRIS

[Ad missam] Ego autem . CL Da nobis omnipotens deus ut beati Matthaei. EP Beatus vir qui inventus. GR Iustus ut palma. EV Vidit Iesus publicanum nomine Levi. OF Gloria et honore. Te domine suppliciter. CO Posuisti domine.

IN DIE SANCTO

[Ad missam] Os iusti. Kyrie eleison. CL Beati Matthaei apostoli tui et evangelistae. EP Unicuique nostrum data est gratia. GR Beatus vir. Caeli enarrant. SE Clare sanctorum. EV Vidit Iesus hominem sedentem. OF Posuisti domine. Te domine suppliciter. CO Magna est.

MAURITII ET SOCIORUM EIUS

[Ad missam] Multae tribulationes. CL Assit nobis quaesumus domine beatorum. EP Respondit unus. GR Iustorum animae. Te martyrum. EV Videns Iesus turbas. OF Laetamini in domino. CO Posuerunt mortalia.

RUPERTI EPISCOPI ET CONFESSORIS

[Ad missam] Statuit ei. Kyrie eleison. CL Propitiare nobis famulis. EP Ecce sacerdos magnus qui in diebus suis curavit. GR Inveni David. ALV Iuravit dominus. SE Christe genitoris et spiritus sancti gloria EV Sint lumbi. OF Veritas. CO Domine quinque.

CHUNIALDI ET GISLARII

[Ad missam] Sapientiam. CL Sanctorum confessorum tuorum N. nos quaesumus domine. EP Qui timent dominum non erunt. Iusti epulentur. EV Vos estis sal. OF Exultabunt sancti. CO Amen dico vobis quod vos qui reliquistis.

*

COSMAE ET DAMIANI

[Ad missam] Sapientiam sanctorum. CL Praesta quaesumus omnipotens deus ut qui sanctorum tuorum Cosmae et. EP Qui timent. GR Clamaverunt iusti. Iusti epulentur. EV Haec mando vobis. OF Gloriabuntur. CO Iustorum animae.

DE SANCTO MICHAELE

De festo sancti Michaelis dicimus, quoniam eo tempore barbari Apuliam intraverant et eam depopulabantur. Tunc christiani indicto triduano ieiunio auxilium sancti Michaelis imploraverunt, et cum congregati essent adversus hostes, apparuit eis sanctus Michael quasi auxilium praestans. Tunc hostes versi sunt in fugam. Quia ergo per beatum Michaelem victoriam obtinuerunt, ideo statutum est, ut eo die festum illius celebraretur.

[MICHAELIS ARCHANGELI]

[Ad missam] Benedicite domino omnes angeli. PS Benedic anima mea domino et omnia 3-x-1. Kyrie eleison. Gloria in. CL Deus qui miro ordine archangelorum. Factum est proelium magnum in caelo. GR Benedicite domino omnes. GV Benedic anima mea domino. Laudate dominum. Alleluia. ALV Concussum mare et contremuit terra. Alleluia. Adorate deum omnes angeli eius audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudae. Ad celebres rex caelice laudes. EV Accesserunt discipuli ad Iesum dicentes. Credo in unum deum. OF Stetit angelus. CO Benedicite omnes angeli.

HIERONYMI PRESBYTERI

[Ad missam] Os iusti. CL Deus qui nos annua beati Hieronymi. EP Sapientiam omnium. GR Os iusti. Iustus germinabit. EV Nemo lucernam. OF Posuisti domine. CO Fidelis servus.

LEODEGARII MARTYRIS

[Ad missam] Laetabitur iustus. Collecta ut de sancto Marcello papa et martyre. EP Iustus si morte. GR Posuisti domine. ALV Laetabitur. EV Nihil opertum. OF In virtute tua. CO Magna est.

MARCI PAPAE ET CONFESSORIS

[Ad missam] Sacerdotes dei. CL Exaudi domine preces nostras et interveniente. EP Plures facti sunt. GR Inveni David. ALV Elegit te. EV Homo quidam peregre proficiscens. OF Veritas mea. CO Beatus servus.

DIONYSII ET SOCIORUM EIUS

[Ad missam] Salus autem. CL Deus qui hodierna die beatum Dionysium. EP Benedictus deus. GR Vindica domine. Fulgebunt. EV Ecce ego mitto. OF Mirabilis. CO Ego vos elegi.

GEREONIS ET SOCIORUM EIUS

[Ad missam] Iusti epulentur per totum. Collecta ut de sancto Mauritio. EP Spectaculum. EV Cum persequentur.

*

*

CALLISTI PAPAE

[Ad missam] Iustus ut palma. CL Deus qui nos conspicis ex nostra infirmitate. EP Ecce sacerdos. GR Iustus non conturbabitur. Iuravit. EV Videte vigilate. OF Inveni David. CO Posuisti domine.

MAXIMILIANI

[Ad missam] Sacerdotes tui per totum. Collecta ut de confessore et pontifice. EP Scietis quia misi. EV Sint lumbi vestri praecincti.

GALLI CONFESSORIS

[Ad missam] Iustus ut palma. CL Deus qui praesentem diem honorabilem. EP Dilectus deo. GR Domine praevenisti. ALV Iustus ut palma. EV Facilius est camelum. OF Posuisti domine. CO Fidelis servus.

LUCAE EVANGELISTAE

[Ad missam] Os iusti. CL Interveniat pro nobis quaesumus domine sanctus tuus. EP Similitudo vultus quattuor animalium. GR Os iusti. Caeli enarrant. EV Designavit dominus. Credo in unum. OF Veritas mea. PF Te domine suppliciter. CO Magna est gloria.

IANUARII ET SOCIORUM EIUS

[Ad missam] Multae tribulationes. Collecta de sancto Vito. EP Iusti in perpetuum. GR Exultabunt sancti. ALV Te martyrum. EV Cum audieritis. OF Anima nostra. CO Et si coram hominibus.

UNDECIM MILIUM VIRGINUM

[Ad missam] Gaudeamus omnes. PS Exultate iusti in domino. Kyrie eleison. CL Da nobis domine deus noster sanctarum martyrum. EP Respondit unus. GR Gloriosus deus. Adducentur. Agone triumphali. EV Simile est regnum caelorum decem virginibus. OF Mirabilis deus. CO Quinque prudentes.

SEVERINI EPISCOPI

[Ad missam] Sacerdotes per totum.

CRISPINI ET CRISPINIANI

[Ad missam] Iudicant sancti. Kyrie eleison. Collecta ut de sanctis Felicissimo et Agapito. EP Reddet deus. GR Vindica domine. Laetamini. SE Agone triumphali. EV Sedente Iesu. OF Gloriabuntur. CO Posuerunt mortalia.

AMANDI EPISCOPI

[Ad missam] Statuit ei ut supra de sancto Amando.

VIGILIA SIMONIS ET IUDAE

[Ad missam] Intret in conspectu. CL Concede quaesumus omnipotens deus ut sicut apostolorum. Iustorum animae. GR Vindica domine. EV Qui habet mandata. OF Exultabunt. CO Iustorum animae.

IN SANCTO DIE [SIMONIS ET IUDAE]

[Ad missam] Mihi autem. Kyrie eleison. CL Deus qui nos per beatos apostolos tuos. EP Scimus quoniam diligentibus. GR Nimis honorati. Non vos me. SE Clare sanctorum. EV Haec mando. OF In omnem. PF Te domine suppliciter. CO Vos qui secuti estis.

IN VIGILIA OMNIUM SANCTORUM

[Ad missam] Timete dominum. CL Domine deus noster multiplica. EP Et ecce ego Ioannes. GR Exultabunt. EV Descendens Iesus. OF Mirabilis. CO Amen dico vobis quod uni ex minimis.

IN DIE SANCTO

[Ad missam] Gaudeamus omnes. PS Exultate iusti. Kyrie eleison CL Omnipotens sempiterne deus qui nos omnium. EP Et ecce ego Ioannes vidi alterum. GR Timete dominum. ALV Vox exultationis. SE Omnes sancti seraphin. EV Videns Iesus. Credo in unum deum. OF Laetamini. CO Amen dico vobis quod vos.

EODEM DIE CAESARII MARTYRIS

[Ad missam] Confessio. CL Deus qui nos beati Caesarii martyris. EP Beatus vir qui in sapientia. GR Iustus non conturbabitur. Laetabitur. EV Nisi granum frumenti. OF In virtute tua. CO Qui vult venire.

*

LEONARDI

[Ad missam] Os iusti. Collecta ut de confessore non pontifice. EP Sapientiam omnium. GR Os iusti. ALV Iustus germinabit. EV Nemo lucernam. OF Posuisti domine. CO Fidelis servus.

WILLIBRORDI CONFESSORIS

[Ad missam] Statuit ei dominus . Collecta ut de confessore et pontifice. EP Plures facti. GR Iuravit. Inveni. EV Vigilate. OF Veritas. CO Fidelis.

QUATTUOR CORONATORUM

[Ad missam] Intret in conspectu. CL Praesta quaesumus omnipotens deus ut qui gloriosos martyres. EP Sancti per fidem. GR Vindica domine. ALV Mirabilis. EV Descendens Iesus. OF Anima nostra. CO Posuerunt mortalia.

THEODORI MARTYRIS

[Ad missam] In virtute tua. CL Deus qui nos beati Theodori martyris. EP Iustus cor. GR Domine praevenisti. Laetabitur. EV Nolite arbitrari. OF Gloria et honore. CO Posuisti domine.

*

MENNAE MARTYRIS

[Ad missam] Os iusti meditabitur. CL Sancti martyris tui Mennae quaesumus domine. Nemo militans. GR Posuisti domine. Beatus vir qui suffert. EV Si quis vult. OF Desiderium. CO Magna.

MARTINI EPISCOPI

[Ad missam] Sacerdotes dei. Kyrie eleison. CL Deus qui conspicis quia ex nulla virtute. EP Ecce sacerdos. GR Ecce sacerdos magnus. Iuravit. Sacerdotem Christi Martinum. EV Sint lumbi. OF Inveni David. CO Beatus servus.

BRICTII EPISCOPI

[Ad missam] Iustus ut palm a. Collecta ut de sancto Silvestro. EP Doctrinis variis. GR Iuravit dominus. ALV Amavit eum. EV Homo quidam nobilis. OF Inveni David. CO Beatus servus.

OTHMARI ABBATIS

[Ad missam] Os iusti. Collecta ut de sancto Benedicto. EP Iustum deduxit. GR Beatus vir. Iustum deduxit. EV Nemo lucernam. OF Iustus ut palma. CO Fidelis servus.

CAECILIAE VIRGINIS

[Ad missam] Loquebar de testimoniis. CL Deus qui annua beatae Caeciliae martyris. De virginibus. GR Audi filia. Aemulor. EV Simile est regnum caelorum decem virginibus. OF Offerentur regi virgines. CO Confundantur superbi.

CLEMENTIS PAPAE

[Ad missam] Dicit dominus sermones meos. PS Misericordias domini 1-b-1. CL Deus qui annua beati Clementis. EP Fratres mei carissimi et desiderantissimi. GR Iuravit. Beatus vir qui timet. EV Homo quidam peregre. OF Veritas. CO Beatus servus.

FELICITATIS MARTYRIS

[Ad missam] Cognovi domine. CL Praesta quaesumus omnipotens deus ut beatae Felicitatis. EP Mulierem fortem quis inveniet. GR Specie tua. ALV Diffusa est gratia. EV Loquente Iesu. OF Filiae regum. CO Quicumque fecerit.

CHRISOGONI MARTYRIS

[Ad missam] Iustus non conturbabitur. Adesto domine supplicationibus. EP Memor esto. GR Gloria et honore. ALV Beatus vir qui timet. EV Convocata Iesus turba. OF Desiderium. CO Posuisti.

*CATHARINAE VIRGINIS

[Ad missam] * Loquebar. Deus qui dedisti. Domine deus. Specie tua et pulchritudine. Audi filia. Simile est regnum caelorum thesauro. Filiae regum. Feci iudicium.

*

VIRGILII EPISCOPI

[Ad missam] Sacerdotes dei. Kyrie eleison. Collecta ut in festo sancti Ruperti. EP Omnis pontifex. GR Ecce sacerdos magnus. Iuravit. Ad laudes salvatoris. EV Sint lumbi vestri. OF Veritas. CO Beatus servus.

VIGILIA SANCTI ANDREAE APOSTOLI

[Ad missam] Dominus secus mare Galilaeae. PS Caeli enarrant 1-b-1. CL Quaesumus omnipotens deus ut beatus Andreas apostolus. Eodem [die] Saturnini martyris CLC Deus qui nos beati Saturnini. EP Benedictio domini super caput iusti. GR In omnem terram. EV Stabat Ioannes et. OF Gloria et honore. *Te domine suppliciter. CO Dicit Andreas Simonis.

IN DIE SANCTO [SANCTI ANDREAE APOSTOLI]

[Ad missam] Mihi autem nimis. PS Domine probasti me et cognovisti. Kyrie eleison. CL Maiestatem tuam domine suppliciter. EP Corde creditur ad iustitiam. GR Nimis honorati. ALV In omnem. Deus in tua virtute. EV Ambulans Iesus. OF Mihi autem. PF Te domine suppliciter. CO Venite post me.

NICOLAI EPISCOPI

[Ad missam] Statuit ei per totum. CL Deus qui beatum Nicolaum confessorem tuum. EP Scietis quia misi. ALV Iuravit. Laude Christo debita. EV Homo quidam nobilis.

OCTAVA SANCTI ANDREAE APOSTOLI

[Ad missam] Mihi autem. Iam non estis. Cetera ut in sancta die.

*

VIGILIA SANCTI THOMAE APOSTOLI

[Ad missam] Ego autem per totum. Collecta ut in vigilia unius apostoli. EP Benedictio domini. EV Convocavit Iesus duodecim. PF Te domine suppliciter.

IN DIE SANCTO [SANCTI THOMAE APOSTOLI]

[Ad missam] Mihi autem. Kyrie eleison. CL Da nobis quaesumus domine beati Thomae apostoli. EP Benedictus deus et pater domini nostri Iesu Christi. GR Constitues eos. ALV Non vos me elegistis. Clare sanctorum. EV Thomas unus ex duodecim qui dicitur Didymus. PF Te domine suppliciter. OF In omnem terram. CO Vos qui reliquistis.

[MISSAE AD DIVERSA]

MISSA IUDICII

[Ad missam] Iustus es domine. CL Da quaesumus omnipotens deus sic nos tuam gratiam promereri ut nostros excessus. EP Quaerite dominum deum inveniri potest. GR Custodi me domine. Deus iudex. EV Amen dico vobis quia quicumque dixerit huic. OF De profundis. CO Amen dico vobis quicquid.

PRO PECCATIS

[Ad missam] Si iniquitates. Collectam pro peccatis, quam volueris, dicas. Si iniquitates nostrae contenderint contra nos. GR Propitius esto. De profundis. EV Erant appropinquantes ad Iesum publicani. OF Deus tu convertens. CO Acceptabis.

PRO QUACUMQUE TRIBULATIONE

[Ad missam] Misereris omnium. CL Omnipotens sempiterne deus maestorum consolatio. EP Clamabunt ad dominum a facie tribulantis. GR Adiutor. Qui sanat contritos. EV Amen amen dico vobis quia plorabitis. OF Sperent in te omnes. CO Redime nos deus.

PRO PACE

[Ad missam] Da pacem domine. CL Deus a quo sancta desideria recta consilia. EP Orationes faciebant sacerdotes dum offerrent. GR Laetatus sum. Ostende vel Qui confidunt. EV Petite et dabitur vobis quaerite et invenietis. OF Populum humilem. CO Amen dico vobis.

PRO SERENITATE

[Ad missam] Sicut oculi. OR Ad te nos domine clamantes exaudi. EP Confitemini alterutrum peccata vestra. GR Convertere domine. Ostende nobis. EV Ascendente Iesu in naviculam secuti. OF Sicut in holocausto. CO Amen dico vobis.

AD POSTULANDAM PLUVIAM

[Ad missam] Omnia quae fecisti. CL Deus in quo vivimus movemur et sumus pluviam. Locutus est Ieremias dicens. EP Numquid proiecisti Iudam aut Sion abominata est. GR Oculi omnium. Confitemini domino. EV Misereor super turbam quia triduo sustinent. OF Sperent in te. CO Tollite hostias et introite.

PRO SALUTE VIVORUM

[Ad missam] Salus populi. CL Praetende domine fidelibus tuis dexteram. EP Spiritus adiuvat infirmitatem nostram. GR Propitius esto. Ostende nobis. EV Amen dico vobis quia quicumque dixerit huic. OF Sicut in holocausto arietum. CO Amen dico vobis quidquid orantes petitis credite.

PRO ITER AGENTIBUS

[Ad missam] Esto mihi. CL Adesto domine supplicationibus nostris et viam. EP Profectusque est Iacob cum omnibus quae habebat. GR Angelis suis. ALV Ostende nobis. Euntes praedicate dicentes quia appropinquabit. OF Perfice gressus. CO Tu mandasti mandata.

PRO CONCORDIA

[Ad missam] Confessio et pulchritudo. CL Deus largitor pacis et amator caritatis. EP Deus caritas est. In hoc apparuit. GR Iacta cogitatum. Attendite popule. EV Filioli adhuc modicum vobiscum. OF Meditabar. CO Qui manducat carnem.

PRO ELEMOSINARIIS

[Ad missam] Dispersit dedit. CL Deus qui post baptismi sacramentum. EP Qui parce seminat. GR Dispersit dedit. ALV Beatus vir qui timet dominum. EV Nolite timere pusillus grex. OF Sicut in holocausto. CO Qui mihi ministrat.

[COMMENTARIUS]

Quare dicitur in omnibus horis Deus in adiutorium meum intende? Ideo, quia iste mos est sumptus a veteri testamento. Archa Moysi, quae olim portabatur, significat sanctam ecclesiam. Sicut enim ipsa circumdabatur cottidie ab inimicis, sic et sancta ecclesia circumdabitur usque in finem a persecutoribus sive apertis sive occultis. Moyses, dum archa elevabatur ad portandum, dicebat Surge, domine, et dissipentur inimici tui et fugiant, qui oderunt, a facie tua. Et nunc presbyter dicit Deus in adiutorium meum intende, ne possint tantum praevalere inimici, ut a nostro collegio separent aliquem astutia sua. Quare post domini adiutorium auditur Gloria patri? Ideo, quia recordantes sermonis, quem dixit dominus Sine me nihil potestis facere, deprecamur sanctam trinitatem, ut assit nostro adiutorio. Quaerendum est, unde sit tractum, quod divini cursus sunt quattuor et nocturni quattuor. A libro Esdrae, in quo legitur populus dei quater in die et quater in nocte deum adorasse et peccata sua sibi *confessus esse, secundum exemplum, quod unumquodque elementum, ex quibus homo constat, per competentes horas offerat se creatori suo, pulcherrimus mos inolevit, ut quater in die et quater in nocte ad imitationem illius populi dei diurnos cursus sive nocturnos ageremus et per singulas nocturnae sive diurnae psalmodiae horas lectio una de veteri sive de novo testamento cunctis audientibus a presbytero nisi in prima et completorio et in nocte et ex corde diceretur. Et sic apostolicis sive propheticis confirmati verbis, nisi sollemnitas fuerit, ad instantiam omne genu flectatur. In nocturno vero, quia a laboribus cessatur et liberae aures possunt accomodari divinis lectionibus, secundum habitudinem temporis a lectoribus legerentur lectiones tres sive novem. Et quia, si in prima vel in completorio non recitatur lectio, non erunt nostrae lectiones tot, quot erant in illo populo antiquo, sed statutum est a sanctis patribus, ut post primam in capitulo mittenda *essent in eodem officio. Sunt etiam plures, qui dicunt morem cantandi tertiam, sextam et nonam horam esse sumptum a Daniele propheta, qui ter in die flectabat genua sua, ut in eius libro legitur, quod est verisimile. Tertia, *sexta et nona, licet in lectionibus per tempus distinguantur, tamen in unaquaque die in numero et ordine psalmorum et cantuum concordantes secundum altitudinem diei uno modo canuntur, prima semper ab illis discrepante in lectione et in psalmis. Et primam aiunt ideo cantari, quia nobis surgentibus necesse est primo diluculo ire ad mandata dei dicente scriptura Primum quaerite regnum dei. Quaerendum est, si iuxta morem Iudaeorum convenimus quater in die et quater in nocte ad rogandum deum et illi aedificantes Hierusalem hoc faciebant, qui muri aedificantur a nobis, ut illos imitari debeamus. Oportet nos scire, quod habemus muros nostrae ecclesiae aedificandos, sicut illi habuerunt urbis Hierusalem, et in circuitu inimicos, sicut illi habuerunt. Murus nostrae ecclesiae habet fundamentum christum. Super quod fundamentum stabiliti sunt apostoli et qui per eos crediderunt sive credent sive credunt. Nos sumus lapides in structura huius muri, qui semper aedificant usque ad finem mundi, seu unusquisque, qui praedestinatus est ad fidem et ad vitam aeternam. Lapis super lapidem ponitur, quando magistri ecclesiae assumunt iuniores in proprium studium ad docendum et corrigendum et ad stabiliendum. In sancta ecclesia habet unusquisque super se lapidem, qui laborem supernum portat. Grossiores lapides ac politi seu quadrati, qui ponuntur altrinsecus foras, in quorum medio iacent minores lapides, perfectiores viri sunt, qui continent infirmiores in sancta ecclesia suis monitis et orationibus. Stabilitas muri sine caemento non potest esse. Caementum construitur calce, sabulo et aqua. Calx enim fervens est caritas, quae sibi coniungit sabulum, id est opus terrenum. Quia caritas vera sollicitudinem maximam habet pro viduis et confectis aetate atque aegritudine sive pupillis sive debilibus, ac ideo studet operari manibus, ut habeat, unde eis benefaciat. Ut enim calx et terra valeant ad aedificium muri, aquae commixtione conglutinantur. Aqua vero sanctus spiritus est. Sicut enim sine caemento lapides muri non iunguntur simul ad stabilitatem muri, sic vero homines ad aedificium muri caelestis Hierusalem possunt sine caritate simul coniungi, quam spiritus sanctus operatur. Illis aedificantibus muros Hierusalem aderant inimici, qui volebant impedire opus illorum, et nobis aedificantibus muros sanctae ecclesiae assunt vitia sive pravi homines, qui volunt impedire nostra opera. At nos iuxta morem populi Iudaici teneamus arma nostra, id est scutum fidei et loricam iustitiae et galeam salutis et gladium verbi dei in manibus nostris et defendamus nos de inimicis nostris clamantes ad deum. Et princeps noster sit nobiscum vice Christi, qui dixit Deus in adiutorium meum intende, et doceat nos per lectionem et muniat per orationem. Quare diurni cursus canuntur cum duodecim glorificationibus? Ideo, quia nos redempti a servitute diabolica pretioso sanguine Christi non sumus nostri, sed redemptoris nostri, ut apostulus ait Empti estis pretio magno, glorificate et portate deum in corpore vestro. Qua de re debitores sumus in iustitia et sanctificatione et ceteris bonis moribus *fideliter servire velut fidelis servus, qui semper vult adesse in servitio senioris. Sed quia convertimur aliquando ad opera temporalia, ne propter hoc relinquamus servitutem, quam debemus deo exhibere, statuerunt patres nostri, ut, tot *quot horae sint datae nobis ad laborandum pro sustentatione corporis, totiens in diurnis cursibus dicerent Gloria patri super psalmos, ut in omni hora monstremus nos dei servitio esse praesentes. In prima sunt tres glorificationes, quae monstrant nos esse in glorificatione dei per primam et secundam et tertiam horam. Similiter inter omnia sunt tres, ut in his protegamur per quartam et quintam et sextam horam, dum iterum conveniamus. In sexta quoque sunt tres, quae muniunt nos ab insidiis inimici per septimam et octavam et nonam horam. Nona cum suis tribus glorificationibus protegit nos per decimam et undecimam et duodecimam horam. Quare diurnae psalmodiae acceperunt nomen a prima, a tertia, a sexta, a nona et non ab aliis? Ideo, ut per easdem horas agamus dei servitium, per quas evangelium narrat operarios introducendos in vineam, quae significat sanctam ecclesiam. Quare ad primam canimus hunc psalmum, quem David cecinit, dum Ziphaei volebant eum tradere Sauli? Ideo, quia per Ziphaeos, qui interpretantur florentes, intellegitur diabolus, qui caducam floriditatem suis ostentat. Ipse enim sive per se sive per membra sua insidiatur nobis vel aperte sequitur, ut tradat aeternae morti. Ad vitandam calliditatem eius is psalmus in prima hora diei cantandus est, quem David cantabat, ut salvaretur ab inimicis. Quare post Deus in nomine tuo sequitur psalmus Beati immaculati? Ideo, quia ille psalmus plenus est moribus. Et oportet, ut, quos deus liberavit de vinculis et carcere inimicorum, bonis moribus ei assistant in omni devotione. Quare in lectionibus diurnalibus non petitur benedictio a maiori? Ideo, quoniam maior recitat, qui solet vicem Christi tenere in ecclesia. In nocturnalibus ideo benedictio petitur, quoniam a minoribus lectiones leguntur. Quare in lectionibus nocturnalibus sive diurnalibus non pronuntiatur auctor sicut in his, quae ad missas leguntur? Ideo, quoniam hi, qui semper in ecclesiasticis rebus et in lectionibus divinis insistunt, ut sint domestici ecclesiae, non habent necesse audire auctorem, quia ex lectione cognoscunt auctorem. In his vero, quae ad missas leguntur, ideo auctor ad memoriam reducitur, quia pu*bubulci et subulci et paene omnes operarii ad missam ad*conveniunt. Et si forte aliquis eorum, qui congregantur ex universis locis, propter raritatem lectionis incognitam habent historiam, audiat, qui forte non est incognitus, et ex eius auctoritate firmius insignantur verba lectionum in corde. Quare in vespertinali officio canuntur quinque psalmi? Ideo, quia, quamvis per quattuor horas diei deprecemur deum, tamen per quinque sensus corporis multa inanis laetitia sive tristitia impedit mentem iusti per diem. Oculi adducunt illicitas formas. Per aures intrant verba detractionis et luxus. Nares etiam non sunt alienae ab hoc impedimento. Mens quoque per os polluitur, dum criminalia verba loquitur sive otiosa. Manus et pedes saepe id tangunt, unde fit mens deterior. At quia in istis quinque sensibus tendimus cottidiano affectu ad tenebras, necesse est, ut in noctis initio pro eis veniam deum deprecemur. Quaerendum est, si ad vesperam responsorium cantandum est. Est utique. In omni officio lectione praecedente responsorium semper sequitur. Quod cessante lectione similiter deficit nisi matutinali officio, quia videretur superfluum ibi cantatum pro responsoriis nocturnalibus, eo, quod nocturnum coniunctim canunt. Quare post psalmos et post lectiones, dum dicitur versus, in vespere incensum offertur? Ideo, quia nullus valet reddere bonum odorem deo neque dare exemplum dare aliis operandi, quod significat per incensum, nisi prius operetur in Dei officio, quod significat per psalmos, et alios doceat, quod significat per lectionem. Unde mos inolevit, ut antiphonam ad Magnificat et ad Benedictus ter sive totiens canendo per lectionem, donec omnis populus, qui interest ecclesiae, odore incensi repleatur. Quaerendum est, quis debeat incensum offerre. Sacerdos, qui maior est in officio, qui vicem tenet Aaron. Quare Magnificat cottidie canitur? Ideo, ut frequentior dominicae incarnationis memoria animos fidelium in opere dei et doctrina se exercentium ad devotionem incepti operis accedant. Quia fit, ut, si beatae Mariae semper actus et dicta recolamus, semper in nobis et observantia castitatis et virtutis opera perseverent. Quare Magnificat canitur ad vesperam? Ideo, ut mens nostra fatigata per diem diversis cogitationibus incumbente tempore quietis recolendo dicta dei genitricis, quicquid superfluum vel nocuum diurna vagatione contraxerat, totum hoc precibus et lacrimis ea intercedente mundet. Quare completorium dicitur? Ideo, quia in eo finitur usus communis locutionis seu cibi sive potus, qui necessario sumitur ad sustentationem corporis. Quare in completorio canimus quattuor psalmos? Ideo, quia in quattuor psalmis quattuor elementa corporis nostri commendamus deo pro periculis, quae plus dormiendo quam vigilando homines invadunt. Sicut periculosum est homini, dum transit ex hoc saeculo, nisi commendaverit se deo, ita periculosum est omnibus dormientibus, nisi commendati fuerint deo aut per hos quattuor psalmos aut crucis signaculo, quia somnus est imago mortis. Quare secundus psalmus completorii canitur usque ad *sextum versum eiusdem psalmi? Ideo, quia dominus dicendo sextum versum eiusdem psalmi emisit spiritum. Cantamus autem illos sex versus in completorio, ut in hac sexta *aetate formemur dormitioni eius, hoc est, ut membra quiescant et cor vigilet, sicut caro eius in sepulchro quievit et divinitati vigilavit. Quare in completorio canitur cottidie hymnus sancti Simeonis? Ideo, quia sanctus Simeon hunc hymnum cecinit, dum cupiebat transire de hac vita ad alteram, ita et nos, dum dormitum imus, quia somnus est quasi mors, per hunc hymnum nos commendemus deo. Quare in nocturnali officio dicimus primo Domine labia mea aperies? Ideo, quia pridie, quando in nocte convenimus, commendavimus nos domino et conclusimus ora atque post singuli, quasi quodammodo in singulis quievimus sepulchris, et soli domino mente assistimus, cui verba non sunt necessaria, quia omnes novit ipse cogitationes. At nunc, quia iterum convenimus ad confitendum domino, precamur eum, ut labia nostra nobis aperiat, quatinus os nostrum ad laudem suam fatiscat. Quare invitatorium canitur? Ideo, quia per illud omnes fratres convocantur undique, ut conveniant ad confitendum domino. Quare invitatorium non canitur, priusquam dicatur Domine labia mea aperies? Ideo, quia praesumptio esset, ut ad aliquid os aperiret, priusquam licentia rogaretur ab eo, cui se commendavit in completorio. Quare nocturnus canitur cum tribus psalmis et tribus lectionibus? Nocturnum cum tribus psalmis et tribus tantum cantamus lectionibus in septimana paschae et pentecostes. Quibus duabus septimanis ita praeceptum est, ut pro resurrectione et pro adventu *spiritus sancti celebretur baptismus. Quia, cum aquis baptismi mergimur, christo consepelimur, cum *ab aquis baptismi eximus, cum christo resurgimus. Sicut triduanam sepulturam domini resurrectio sequitur, omnibus electis, qui fuerunt per tria tempora saeculi scilicet ante legem sub lege sub gratia secum resurgentibus, sic in eisdem septem diebus, in quibus praeceptum est, ut celebretur baptismus, per quem domini sepultura et resurrectio figuratur, tres psalmos canimus et tres lectiones sequuntur. Tres enim psalmi triduanam domini sepulturam recolunt, et tres lectiones resurrectionem domini et hominum per tria tempora degentium ad memoriam reducunt. Quare nocturnus canitur cum novem psalmis et novem lectionibus per tria nocturna divisis? Nocturnus cum novem psalmis et novem lectionibus per tria divisis nocturna canitur tantum in nativitate domini et in circumcisione et in theophania et in ascensione domini et in tribus diebus ante pascha et saepe in festivitatibus. Nocturnum, quod canitur in nativitate domini et in circumcisione et in theophania et in ascensione domini, ideo per tria nocturna dividitur, ut per illud tria tempora ad memoriam reducantur, videlicet naturalis legis et legis litterae et novi testamenti. Sicut enim in naturali lege tres fuerunt viri praecipui, id est Abraham, Isaac et Iacob, per quos dominus nasci dignatus est, qui etiam primi in genealogia ponuntur, qui etiam carnem praeputii circumcidentes posteris hoc baptismi exemplum reliquerunt – unde Christo caelum ascendente ordinibus sociati sunt angelorum –, ita in primo nocturno nativitatis domini et circumcisionis et theophaniae et ascensionis eius deputatos tres psalmos cum sequentibus novenarium numerum continentes canimus. Et sicut in secundo tempore, quod fuit sub lege, tres ordines virorum fuere, id est legislator, psalmista, prophetae, qui Christum nascentem et circumcisionem et baptismum et ascensionem vaticinati sunt, ita et in secundo nocturno supradictarum festivitatum, quod eis deputatur, canimus tres psalmos, qui in novenario numero continentur recolentes eos sicut per primum nocturnum supradictos diu claustris inferni detentos, tamen tempore novi testamenti sociatos novem ordinibus angelorum. Et sicut in tertio tempore, quod fuit sub gratia nativitate domini et circumcisione et baptismo intercedente, a tribus mundi partibus ad consortium novem ordinum vocamur angelorum, ita tertio nocturno supradictarum festivitatum canimus tres psalmos complentes novenarium numerum. Omnibus nocturnis tres subdimus lectiones significantes, quia omnes electi, qui fuerunt ante legem et sub lege et sub gratia post laborem consociati angelis et deo docibiles sanctae congaudent trinitati. Quare in tertio nocturno supradictarum sollemnitatum et apostolorum canuntur antiphonae cum Alleluia aut de novo solvuntur testamento? Ideo, ut per nocturnum novo deputatum testamento sciamus, quia omnes novi testamenti electi, dum de mundo transeunt, angelis consociantur. Quod diu postulati sunt patriarchae et prophetae murmurantes infra claustrum inferni, unde in duabus, quae illis deputantur, antiphonis ex veteri testamento et sine Alleluia canuntur. Quare novem psalmi cum novem lectionibus per tria nocturna divisi canuntur per tres noctes ante pascha? Ideo, ut ad memoriam reducatur, quod dominus descendens ad inferos tria inde genera hominum rapuit et transvexit ad societatem angelorum. Haec tria in evangelio distinguuntur genera per eos, qui in molendino sunt, et per eos, qui in agro, seu per eos, qui in lecto sunt. Sicut tria fuerunt hominum genera, ita per tres noctes recoluntur. Et sicut haec genera fuerunt in naturali lege et in tempore legis litterae seu tempore prophetarum, ita per tria nocturna reducuntur ad memoriam. Et sicut genera haec per mortem domini consociata sunt novem ordinibus angelorum, ita per tres noctes sepulturae domini novem psalmis lectiones novem subduntur. Quare primum dominicale nocturnum canitur per ternas divisiones quattuor psalmorum? Ideo, quia dominica nox domini resurrectionem ad nostram reducit memoriam, in cuius resurrectione non solum ipse resurrexit, sed et omnes, qui fuerunt ab initio mundi electi sui. Horum omnium resurrectionem colimus in dominicis diebus. Primum nocturnum recolit eos, qui fuerunt ante legem. Sicut enim ante legem, quamvis multi essent, tamen duodecim patriarchae maxime viguerunt in tantum, ut ab his in veteri testamento populus peculiaris deo oriretur. Sicut ex duodecim apostolis in novo testamento propagatus est populus christianus, ita in primo dominicali nocturno duodecim cantamus psalmos recolendo resurrectionem omnium eorum, qui ante legem fuerunt. Quos divisos per quaternarium numerum canimus, quia quattuor sunt virtutes, quibus credimus sanctos patriarchas sanctam coluisse trinitatem, scilicet prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam. Secundum nocturnum eorum recolit resurrectionem, qui fuerunt sub lege. Sicut sub lege, quamvis alii sancti essent, tamen legislator, psalmista, prophetae maxime viguerunt, ita in tertio dominicali nocturno canimus tres psalmos omnium eorum recolendo resurrectionem, qui fuerunt sub gratia. Unde in omni tertio nocturno sive dominicali sive festivo lectiones ex novo testamento semper subduntur. Unicuique autem dominicali nocturno tres lectiones subdimus, quia electos per domini resurrectionem cum angelis in caelo sanctae congaudere credimus trinitati. Quare in sanctorum festivitatibus saepe novem psalmos canimus cum novem lectionibus per *tres nocturnos divisos? Ideo, quia eos deo, qui in personis trinis est, opere, doctrina servientes novenario angelorum numero coniunctos credimus. Quare nocturnum cottidianum, nisi festivitas intercesserit, canitur cum duodecim psalmis sexies Gloria patri habentibus? Ideo, quia per illud nocturnum ostendimus nos esse debitores servire deo in duodecim horis noctis. Semper enim sumus debitores, servire deo. Sed quia in nocte non possumus servire deo, sed quieti otium damus, ut pro ipsa quiete deo servitium debitum reddamus, canimus duodecim psalmos pro duodecim horis noctis. Quos canimus binos et binos, quia nullus valet servire deo, nisi virtutem habeat dilectionis, quae dividitur in duo. Finitis binis semper dicitur Gloria patri, quia per dilectionem debemus deo coniungi. Et sicut homini a nativitate usque in finem naturaliter sex aetates accidunt, in cottidiano nocturno sexies dicitur Gloria patri, ut recolamus, quia in dilectionis virtute usque in finem debemus perseverare. Finitis duodecim psalmis per binarium numerum cantatis sexies in illius dicta dilectione usque in finem perseveraverit, finito hoc secundo sex aetates habente, quod per noctem duodecim horis currentem significatur, patris et filii et spiritus sancti notitia plenius replebitur. * *Breviarium maioris ecclesiae *Salisburgensis. Iste liber, certe Ruperte, pertinet ad te.