Cantus Network

libri ordinarii of the Salzburg metropolitan province

Feedback

EXCERPTA SAECULI XVIII EX QUONDAM LIBRO ORDINARIO RATISBONENSIS ECCLESIAE A.D. 1442 CONSCRIPTO

[PROLOGUS]

Excerpta in codice membraneo maiori forma, qui est Ratisbonae apud fratres minores conventuales.

[INCIPIT LIBER ORDINARIUS ECCLESIAE RATISPONENSIS]

Et ego Nicolaus Purchardus de Amberga summissarius iam fere quinquaginta annis cum hoc breviarium ad rogatum totius capituli incepi et perfeci.

IN FESTO SANCTI BLASII

Missa In virtute tua domine. CL Deus qui nobis honorabilem diem. Secunda oratio pro defuncto famulo dicto Pulo comite, qui hoc festum instituit. Tertia de dominica.

IN FESTO SANCTI BENEDICTI ABBATIS

[Ad missam] Secunda oratio pro domino Hennrico de Roteneck episcopo Ratisponensi, qui hoc festum instituit. Nota quod octava annuntiationis virginis Mariae in choro Ratisponensi per omnia instituta est celebrari a domino Andrea custode. Ad missam vero dantur presentiae de domo custodiae tam vicariis quam altaristis maioris ecclesiae Ratisponensis. Et sex denarii ad offertorio pro domino Andrea, qui hoc festum instituit.

DOMINICA IN QUINQUAGESIMA

Finita tertia aspersio et processio fit ut in superiori dominica scilicet in septuagesima, nisi quod hodie in processione non portantur cappae. Et hoc propter carnis brevius presbyterorum. *fastenzeit.

DOMINICA RESURRECTIONIS

[Ad processionem] Post aspersionem fit processio sollemnis in claustrum cum cappis melioribus et quattuor vexillis maioribus et aspersorio et omnibus monstrantiis, quas vicarii portant. Diacono vero portante crucem magnam et subdiaconus plenarium. Et ita vadant ante capellam omnium sanctorum cum AP Christo resurgens praemisso VS In resurrectione tua. OR Praesta quaesumus omnipotens deus. Deinde vadant duo scholares cantantes HY Salve festa dies. Et chorus post primum versum repetat Salve festa. Quondam etiam populus cantabat Christ ist erstanden. Alleluia alleluia. Der sullen wir alle fro sein, sed nostris temporibus est aboletum. Sed pueri cantent tres vel quattuor versus de hymno et chorus respondeat. Cum vero pervenimus ante capellam sancti Stephani cantores imponant AP Cum rex gloriae, cum qua vadant ad sanctum Ioannem, et ibi perficiant eam, et sacerdos dicit VS Surrexit dominus de sepulchro. OR Deus qui nos resurrectionis dominicae. Deinde redeant in monasterium ante altare sanctae crucis cantantes AP Sedit angelus, et stantes in longitudine monasterii. Et dum veniunt ad illum locum, ubi cantatur Nolite metuere, tunc vadant cantores et cantant AV Crucifixum. Chorus respondat Nolite. Dum veniunt ad locum ubi canitur Alleluia ascendant chorum et ibi cantetur alius versus Recordamini quoniam. Chorus respondet Alleluia. Deinde episcopus faciat pronuntiare indulgentias omnibus praesentibus. Et notandum quod in omnibus processionibus sollemnibus et etiam dominicalibus canonici sancti Ioannis interesse debent. Deinde cantores imponunt ad missam introitum.

IN TERTIA DOMINICA POST OCTAVAM RESURRECTIONIS

[Ad missam] SE Rex deus dei agne, quam instituit magister Syboto quondam scholasticus Ratisponensis. Et cantatur omni dominica usque in ascensionem domini.

IN FESTO SANCTI MARCI

Post missam sancti Marci cantatur sexta.

[Ad processionem] Interim conveniant canonici veteris capellae ac sancti Ioannis ad chorum. Et decanus vel senior incipit AP Exurge domine. PS Salvum fac. Interim etiam summissarius, qui est ebdomadarius, legat PS Domine ne in furore, et hoc apud pulpitum in medio chori et ordinatur processio ad sanctum salvatorem. Decanus incipit AP Surgite sancti. AP De Hierusalem. AP Cum iucunditate. Et sic transeuntes prope sanctum Ioannem. Cantores plebanorum sequentes processionem incipiunt RPP Iste est [...]. Deinde cum pervenerint versus inferius monasterium, tunc imponant AP Sancta Maria. Postea antiphona de sancto Georgio Filiae Hierusalem. Cum vero venerint prope sanctam Barbaram imponant RPP Regnum mundi, et sic intrantes claustrum minorum chorus imponat AP Salvator mundi. Interim submissarii cum subdiacono coram altari dicunt PS Miserere mei. PS Domine exaudi. Sequitur VS Gaudete iusti. Generalis OR Concede quaesumus omnipotens deus ut sanctam. Postea in exitu incipiatur AP Oremus dilectissimi. Cum vero perveniunt ante sanctum Sebaldum imponatur AP Iste cognovit. Tandem exeuntes civitatem ad portam orientis cantatur RPP Beatus Nicolaus. Cum vero pervenerint prope sanctam Mariam Magdalenam imponant RPP Accessit ad pedes. Et hodie non intrant ecclesiam sancti Petri, sed prope transeuntes incipiunt AP Ait Petrus. Cum vero pervenerint ad crucem prope fossatum sanctum Paulum, ibi primi portantes cruces expectant processionem. Demum cantores imponunt AP O gloriosum. Et cum pervenerint extra muros versus superius monasterium incipiunt AP Alma redemptoris. Et dum processerint ad sanctum Andream cantant AP Cum pervenisset. Et cum perveniunt ad sanctum Emmeramum cantent primo antiphonam de sancto Wolfgango Beate pontifex. Deinde cantant antiphonam de sancto Emmeramo Ave sacerdos. Deinde cum venerint ad sanctum Aegidium cantatur AP Iste cognovit. Et cum intraverint portam civitatis ad sanctum Iacobum cantetur AP Isti sunt viri sancti. Et hodie non intrant. Dein itur ad capellam sancti Michaelis. Ibi intrantes cantent RPP Te sanctum dominum. OR Perpetuum nobis. Dicantur duo psalmi: PS De profundis, PS Domine exaudi ii. Deinde Kyrie cum Pater noster. Oratio pro peccatis. Deinde chorus aliquantulum requiescit. Deinde reditur ad chorum cum letania Kyrie eleison. Christe eleison. Sancta Maria ora pro nobis. Et post quamlibet orationem populus repetat Kyrie eleison. Kyrie eleison. Et cum venerint ante fondamentum econtra domum custodiae canonici veteris capellae faciunt processionem cum suis et redeant domum. Et finita letania cum cantatur Omnes sancti plebanus maior surgat et indulgeat his qui secuti sunt processionem comedere laticinia. Et tunc cantatur nona. *Et nota quod in secundis vesperis sancti Marci peragitur anniversarius episcopi Ioannis coram altari sancti Andreae de nocte cum vigiliis et de mane cum missa defunctorum in eodem altari et dantur praesentiae per totum chorum et sex denarii summissariis per totum.

IN VIGILIA APOSTOLORUM PHILIPPI ET IACOBI

Peragitur anniversarius ducis Wilhelmi de Monaco, necnon et ceterorum ducum *Bavariae ex parte Castri in Werd. Et hoc si commode fieri possit. Si vero non, tunc peragitur infra octavas. Iussitque ut quilibet episcopus, qui tunc foret, annuatim tres dimidias libras denariorum Ratisponensium det. Ita quod quattuordecim schilling denariorum, et dentur pro praesentiis canonicis et omnibus vicariis et altaristis. Alios quattuordecim solidos *- seu in silling - denariorum dentur magistro fraternitatum ad agendum omnibus et singulis, quae ad anniversarium pertinent, videlicet in ardentibus candelis de nocte ad vigilias et de mane ad missam et elemosina, et sexdecim denarios ad offertorium. Et etiam quod istae vigiliae cum pulsu et aliis sollemnitatibus peragerentur, videlicet legendo lectiones Parce mihi domine, et quod canonici legant vigilias de nocte, et decanus vel senior cantabit missas defunctorum.

IN DIEBUS ROGATIONUM. FERIA SECUNDA

[Ad missam] Post tertiam cantatur missa Exaudivit.

[Ad processionem] Post sextam decanus incipit Exurge domine. PS Salvum fac. Et praesentibus canonicis veteris capellae et sancti Ioannis. Interim veniat summissarius indutus cappa et subdiaconus portans reliquias in scrinio et acolitus portans crucem sine vexillo, quod chnopf? vocatur ambo in cappis et legant PS Domine ne in fuore. PS Beati quorum. Deinde oratio pro peccatis. Deinde ordinetur processio cum AP Surgite sancti. AP Cum iucunditate. Versus portam civitatis apud sanctum Paulum et hoc cum quattuor vexillis de ecclesia cathedrali et duobus vexillis de veteri capella et crux sine vexillo. Et sacerdos et subdiaconus immediate vadant ante processionem. Vexilla vero portentur ante populum et sic cantantes vulgaria Kyrie eleison procedant ad processionem. Cum vero pervenerint ante parochiam maiorem cantet AP Iste cognovit. Et cum venerint ante curiam salzeburgensem cantent antiphona de sancto Ruperto Beatus vir. Cum vero pervenerint ad veterem capellam cantent AP Sancta Maria. Et hodie non intrant, sed vadant per testudinem prope turrim. Cum venerint ad sanctum Ingeminium*vel lace Ingenuinum cantent AP Iste cognovit. Ante sanctum Godehardum Filiae Hierusalem. Postea de sancto Benedicto in curia regis Iste cognovit. Deinde ante sanctum Paulum cantatur O gloriosi. Deinde vadant ad sanctum Petrum extra muros urbis et stantes in longitudine monasterii cantent AP Petrus. Sequitur OR Deus qui beatum Petrum. Interim summissarii legunt psalmos, scilicet Domine ne in furore, PS Miserere. Deinde exeat apud ianuam, ubi intravit, et per vicum extra monasterium incipiendo AP Oremus dilectissimi. Et itur versus Prul. Et laicis in via Kyrie theotunice cantantibus. Et cum venerint in Pruel stantes coram altari sancti spiritus incipiant Veni sancte spiritus, et in fine incipiant Alleluia. Sequitur OR Deus qui corda fidelium. Deinde dicant PS Domine exaudi i et orationem pro peccatis. Deinde intrent chorum et cantent AP Filiae Hierusalem. Dein monachi vero cantent Lux perpetua. Sequitur oratio de sancto Vito et de patronis. Postea legant PS De profundis, PS Domine exaudi. Sequitur oratio pro peccatis. Deinde vadant ad capitulum et quiescunt ad medium tempus ibi. Et plebanus maioris ecclesiae hac die propinabit quattuor ciphos vini gallici pro canonicis ibi existentibus et ceteris presbyteris. Quae consuetudo laudabiliter ab antiquis observata est et fuit usque huc. Postquam vero biberint et morsellum panis ab abbate acceperint ad intervallum dimidiae horae surgant et faciunt processionem ad civitatem cantantes AP Surgite sancti. Laicis vero cantantibus theutunicum Kyrie eleison. Et cum venerint ante portam civitatis ad sanctum Emmeramum cantent LT Kyrie eleison. Christe eleison. Christe audi nos. Sancta Maria ora pro nobis ad dominum. Laicis semper respondentibus Kyrie eleison. Et cum venerint ad curiam sancti Cassiani tunc canonici veteris capellae ordinent processionem in chorum suum. Dum processi? pervenerint in chorum et cantatum fuerit Omnes sancti surgat plebanus maior et det licentiam comedendi laticinia omnibus qui in bono et devoto proposito secuti sunt processionem. Postea Deinde cantetur tertia.

FERIA TERTIA [ROGATIONUM]

Ad missam IN Exudivit de templo. Postea canitur sexta.

Interim ordinetur processio ut supra. Decanus incipit AP Exurge domine. Interim legit summissarius coram pulpito in choro hos psalmos: Domine ne in furore, PS Beati quorum, PS Miserere mei. Sequitur oratio pro peccatis. Deinde fiat processio cum AP Surgite sancti. AN Cum iucunditate. Et cum venerint ad sanctum Ioannem cantent AP Domine suscipe me. Ad Achirchen cantetur RPP Cives apostolorum. Ante testudinem cantent Beatus Nicolaus. Ante sanctum Laurentium cantent RPP Beatus vir Laurentius. Ante capellam sancti Michaelis super portam cantent Te sanctum dominum. Deinde introent ad sanctum Iacobum stantes in choro et cantent AP Isti sunt viri. OR Esto domine plebi tuae. Deinde dicatur PS Domine exaudi. Sequitur oratio pro peccatis. Interim scholares colligant a canonicis denarios ad hymnum qui canitur in reversione videlicet Humili prece. Deinde faciant processionem versus Pruefing cum AP Oremus dilectissimi. Laicis in via cantantibus Kyrie eleison. Et dum venerint in Pruefling stent in medio monasterii ante aram sanctae crucis cantent AP O crux. Sequitur oratio de sancta cruce. Dein dicatur PS De profundis. Sequitur oratio pro peccatis. Deinde intrent in chorum et cantent AP Filiae Hierusalem. Oratio de sancto Geor[g]io dicitur. Deinde monachi cantent AP Lux perpetua. Oratio de sancto Georgio. Deinde dicitur PS Domine exaudi. Sequitur oratio pro peccatis. Deinde bibant de dente sancti Geor[g]ii. Postea vadant ad capitulum et quiescunt. Et hodie plebanus sancti Cassiani propinat quattuor ciphos vini italici. Et abbas dat vinum, panes et ova secundum tenorem suum. Et postquam parum quiescerint conveniant in monasterio et faciant processionem ad civitatem cum AP Surgite sancti. Et laicis in via cantantibus Kyrie eleison. Et dum venerint supra lapideum pontem, qui est in media via, stent, et iterato ordinent processionem. Et quattuor scholares tum alternatim unum et unum cantent versus Humili prece cum reliquis. Choro post quemlibet versum respondente Humili prece vel Ad te clamantes. Et sic cantantes procedant donec versus finiantur. Et laicis interim tacentibus. Finitis versibus laici cantent Kyrie eleison. Postquam venerint ad portam sancti Iacobi incipiant Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Christe audi nos vel Aufer a nobis. Laicis post quamlibet orationem respondentibus Kyrie eleison, vel Miserere miserere, vel Exaudi exaudi exaudi domine preces nostras. Sancta Maria ora pro nobis. Et sic cantando vadant per civitatem, ita quod in choro letania finiatur. Sed cum venerint ante ecclesiam cathedralem, tunc domini veteris capellae vadant domum. Finita letania in choro plebanum maior vel vicarius suus det laicis licentiam comedere carnes. Et hoc ex institutione concilii sanctae Salzburgensis ecclesiae. Deinde cantetur nona.

QUARTA FERIA IN VIGILIA ASCENSIONIS

[Ad missam] Post tertiam cantetur missa IN Vocem iucunditatis.

[Ad processionem] Post sextam decanus incipit AP Exurge domine. Sequitur oratio. Deinde dicuntur duo psalmi, scilicet Domine ne in furore, PS Beati quorum. Oratio pro peccatis. Deinde peractis sollemnitatibus hesternis fiat processio ad veterem capellam cum AP Surgite sancti. AP Cum iucunditatem. AP De Hierusalem. Et cum venerint ante parochiam maiorem cantent antiphonam de sancto Udalrico Iste cognovit. Ante curiam Salzburgensem cantetur antiphona de sancto Ruperto Beatus vir. Et cum venerint ad veterem capellam stant in monasterio et cantent AP Regina caeli. Sequitur oratio de beata virgine. Deinde dicitur PS Domine ne in furore. Sequitur oratio pro peccatis. Deinde faciant processionem ad sanctum Paulum cum AP Oremus dilectissimi. Et in via cantent ante sanctum Ingenuinum AP Iste cognovit. Ante sanctum Godehardum in curia Altacensium canitur AP Beatus vir. Et ibidem in curia regis cantetur antiphona de sancto Benedicto Iste cognovit. Deinde intrent ad sanctum Paulum et stantes ante altare ipsius et cantent AP O gloriosum lumen. Sequitur OR Deus qui multitudinem. Deinde dicitur PS Miserere mei. Sequitur oratio pro peccatis. Dein faciant processionem ad superius monasterium cum AP Ad te domine confugium. Stantes ad superius monasterium in medio monasterii cantant AP Alma redemptoris. Sequitur oratio de beata virgine. Deinde PS Domine exaudi. Sequitur oratio pro peccatis. Deinde faciunt processionem ad sanctum Emmeramum cum AP Omnipotens deus. Cum autem venerint ante parochiam superioris monasterii cantent AP Domine deus noster. Deinde cum venerint ad sanctum Emmeramum primo intrent criptam sancti Wolfgangi ab alio latere, et ibi stantes cantent AP Beate pontifex. Sequitur OR Omnipotens sempiterne deus qui populo tuo. Deinde dicatur PS De profundis. Sequitur oratio pro peccatis. Deinde per aliam ianuam exeuntes vadant ad chorum cantantes AP Ave sacerdos apostolice. OR Deus qui beatum Emmeramum. Deinde PS Domine exaudi. Sequitur oratio pro peccatis. Deinde faciant processionem domum revertentes cum letania Kyrie eleison. Christe. Christe audi nos. Sancta Maria ora pro nobis ad dominum. Christe audi nos. Laicis post quemlibet orationem respondentibus Kyrie eleison. Et sic letania finiatur in choro. Cum autem vadunt de curia sancti Cassiani domini de veteri capella vadunt domum, et plebanus maior vel eius vicarius det licentiam comedendi lacticinia semel. Interim cum domini vadunt cum processione, conventus inferioris et superioris monasterii et sancti Pauli conveniunt ad ecclesiam nostram. Qui omnes sollemniter cum pulsatione suscipiuntur. Et candelis interim in tribuna ardentibus. Et reliquae stent in altari. Et statim cum tepetis in formulis. Et hoc propter abbatissas ibi stantes.

FESTO ASCENSIONIS

Post tertiam et aspersionem.

[Ad processionem] Deinde ordinetur sollemnis processio ad inferius monasterium cum AP Christe qui regnas et exeuntes magnam ianuam finita antiphona stantes secundum ordinem in ecclesia sancti Erhardi et tunc cantores imponant HV Oramus domine. Deinde chorus dominarum ut can[...]. Et iterum chorus Praesta hoc genitor. Et tunc respondet chorus monialium Amen. Deinde dicitur VS Ascendit deus. OR Concede quaesumus. Deinde procedant duo pueri coram altare cantantes versus Salve festa dies. Qua deus ascendit victor et astra petit. Et sic redeunt ad monasterium. Et cum venerint ante parochiam cantor imponat AP Sedit angelus. Cum qua vadant ad monasterium. Et dum venerint ibi Nolite metuere praecedant duo domini cantores cantantes versum Crucifixum. Recordamini. Et hoc foras chorum. His cantatis reditur ad chorum.

Ad nonam Nota quod omnes candelae in choro illuminentur tam in corona quam in tribuna. Et maior in choro alta voce incipit Deus in adiutorium. HV Oramus domine. AN Videntibus illis, quam etiam maior incipit. Capitulum de ascensione. RB Ascendo ad patrem. RV Deum meum. Minor VS Ascendens Christus. OR Concede quaesumus omnipotens.

[De ludo in ascensione] Deinde assint cantores super tribuna ubi legitur evangelium et incipiant OF Viri Galilaei. Chorus respondet O rex gloriae. Cantores iterum Non vos *relinquam. Chorus Veni sancte. Cantores Paraclitus. Chorus Praesta hoc genitor. Cantores Ite in orbem. Et sic finitum est. Et si possent habere instrumenta musicalia laudabile esset. Item eadem nocte, vor den dingstag, ab antiqua et laudabili consuetudine episcopus debet dare de iure unam collationem canonicis et vicariis.

IN FESTO PENTECOSTES

[Ad missam] IN Spiritus domini. Cantetur sollemnissime Kyrie eleison cum Gloria in excelsis. CL Deus qui hodierna die sola tamen. EP Dum complerentur. Primum ALV Emitte. Secundum Alleluia, quod incipiunt duo pueri, et chorus repetat cum finali. Item chorus stando cantet ALV Veni sancte spiritus. Interim fit pulsus cum duabus magnis campanis et corona praeparata cum sertis et deintus pendens corona. Quam coronam exsolvant iuvenes canonici. SE Sancti spiritus. EV Si quis diligit.

OCTAVA PENTECOSTES

Post vesperas Deinde sollemne cantetur Benedicamus domino alleluia alleluia. Deinde itur cum processione ad ambitum. Et scholares recipiunt se sub ianua capellae sancti Stephani cantantes alta voce Ergo nos supplicantes. Et hoc tam diu donec ipsis per episcopum, vel praepositum, vel decanum licentia impetretur. Deinde domini cum scholaribus vadunt ad porticum apud scholas, quae strata debet esset tapetiis. Vel si pluvia fuerit sedeant in medio ambitu similiter strato. Et tunc cellerarius propinet vinum gallicum pro dominis et urnam vini *bavarici et urnam medonis, et cellerarius cum acolytis, canonicis vel aliis diaconibus et subdiaconibus assint, ut ministrent. Hoc p[er]acto scholares vadunt ad chorum cantantes Ergo nos supplicantes.

Demum ad completorium redimus ad cottidianum cantum.

FERIA SECUNDA POST OCTAVAM PENTECOSTES

Peragitur festum sanctae trinitatis.

Ad missam IN Benedicta sit sancta. CL Omnipotens *sempiterne deus qui dedisti. Secunda pro magistro Eberhardo sacerdote qui hoc festum instituit. Tertia quam velis.

FERIA QUARTA ANTE FESTUM CORPORIS CHRISTI

Et nota quandocumque in choro peragitur festum beatae virginis, vel Petri, vel aliorum apostolorum, vel sancti Stephani, vel sancti Augustini tunc in processione nihil canitur de illis, sicut hac nocte de beata virgine.

Ad missam IN Salve sancta parens. CL Concede nos famulos. Secunda pro episcopo Chunrado de Laichling. Tertia de trinitate.

IN FESTO CORPORIS CHRISTI

[Ad aspersionem] Post tertiam fiat aspersio solito more cantando Asperges me.

[Ad processionem] Deinde ordinetur sollemnis processio ad ambitum ita ut primo praecedant longiores candelae processionem. Deinde ordinetur processio et cantores imponant RPP Immolabit haedum. Postea vero domini de capitulo et summissarii in cappis sollemnibus. Postea vicarii cum monstrantiis et reliquiis. Ultimo vero episcopus, si adest. Si vero non, tunc praepositus, vel decanus, ascendat ad altare praecedentibus ministris, diacono et subdiacono. Et cum magna reverentia levet monstrantiam, in qua sit corpus dominicum inclusum praesentibus ibidem camerario et schulteto* De? puto. qui cum omni reverentia deducunt eum praecedentibus candelis omnium fraternitatum per civitatem et vexillis et campanibilibus sonantibus. Etiam, si fieri possit, assint ibi etiam instrumenta musicalia et cantores, qui alternatim cantent. Et sic procedant usque ad omnes sanctos in ambitu. Ibi cantores imponant AP Salvator mundi. VS Exultent iusti. OR Concede quaesumus omnipotens deus ut sancta dei genitrix. Postmodum cantores imponant RPP Homo quidam cum RV Venite, cum quo vadant per ambos porticus ascendentes gradus apud scholas, et transeant per curiam ducis. Et venientes ad sanctum Ioannem cantores imponant AP O quam suavis. Sequitur oratio de corpore Christi. Postea vadant ad summum cantantes RPP Salve nobilis cum RV Odor tuus, et stantes in longitudine monasterii episcopus vel decanus dicent OR Supplicationes servorum. Postea ascendant chorum et cantores imponant HV Tantum ergo. Ibi episcopus data reverenter panis benedictione locet corpus dominicum super altare. Et postea indutus casula et dicat Confiteor.

[Ad missam] Interim cantores imponant IN Cibavit eos. Sollemne Kyrie eleison cum Gloria in excelsis. CL Deus qui nobis in sacramento. Secunda oratio pro domino Arbone archidiacono et sacerdote, qui hoc festum instituit. Tertia de sancta trinitate. Auf dem ?: ex institutione domini Ioannis Gkrad canonici dantur per magistrum sacristiae infra octavas corporis Christi omni die pro collecta duo denarii.

DOMINICA INFRA OCTAVAM CORPORIS CHRISTI

Hac die postquam ultima hora *Laudes nempe, de quibus mora antea, sermo fuit. fuit facta statim fit pulsus primae missae in summo et aliis omnibus conventibus, ita quod mane omnes ex pediant ecclesias suas. Et postmodum hora secunda diei conveniunt omnes praelati, canonici, abbatissae, nec non et omnes mendicantes cum suis conventibus in summo.

[Ad aspersionem] Et post primam fiat aspersio solum in choro, ut moris est, cum AP Asperges me. Postmodum canitur tertia.

[Ad missam] Interim suffraganeus, vel alius canonicus, induit se ad cantandum missam de corpore Christi sollemniter cum integra SE Lauda Sion.

[Ad processionem] Completa vero missa et congregatis omnibus ordinetur processio versus portam orientalem civitatis. Et primo procedant longiores *candelae, ut supra visum est. Deinde fistulatores antecedant processionem, ne impediant cantores. Postea sequitur processio congregata de omnibus ecclesiis totius civitatis et scholares de aliis ecclesiis vadant in principio processionis. Sed rector in summo habeat suos congregatos, qui sciant cantare cum ceteris rectoribus, nec non et succentoribus eum iuvantibus et incipiunt cantare RPP Homo quidam. RPP Immolabit haedum. HY Pange lingua. Item Verbum supernum. SE Lauda Sion. Item Ave vivens hostia. Et hoc si sciant et repetant illa quousque revertantur. Postea vero sequantur augustinenses. Postea minores fratres. Demum praedicatores. His ordinatis veniat abbatissa sancti Pauli cum suis monialibus. Deinde abbatissa superioris monasterii cum suis. Et inferioris monasterii abbatissa cum suis monialibus. Postea monachi sancti Iacobi. Et demum monachi de sancto Emmeramo. Postea vero canonici: primo sancti Ioannis, demum veteris capellae, et postea de summo. His rite expeditis ordinantur aliqui, qui praecedant schutaria cum candelis suis. Et ut in veritate comperi, quia quaelibet fraternitas eligit sibi unum specialem conventum, cui hac die cum candelis suis velit subire. Et similiter cum musicis instrumentis hoc idem fit. Ideo non multum de illo oportuit me investigare, dummodo secundum ordinem, ut supra visum est in prima ordinatione. In *reliquis eodem modo fiat. Et quod servi pis? secundum antiquam consuetudinem immediate cum suis duabus candelis antecedunt corpus domini cum [...] et ceteri eorum complices. His ita disposititis episcopus cum aliis praelatiis sibi eadem die assistentibus exeant de sacrario. Et episcopus cum omni devotione sumat corpus dominicum aliis praelatis praecedentibus eum. Et assint ibi etiam instrumenta musicalia et cantores per totum ut in die sancto visum est. Et cum pervenerint ad portam orientalem legat diaconus sub porta EV In principio erat verbum. Et episcopus subiungat versum et orationem. Tunc si placet episcopo abbas sancti Emmerami iuvat eum portare usque ad portam sancti Emmerami, et ibidem legat EV Liber generationis et ambas orationes. Postea si placeat abbas sancti Iacobi recipiat et portet usque ad portam in Prenprun. Et ibidem in valle legatur tertium Fuit in diebus Herodis cum orationibus. Postmodum episcopus, vel suffraganeus, sumat corpus dominicum et portat usque ad lapideum pontem. Et ibi legatur evangelium secundum Marcum Initium evangelii Iesu Christi sicut scriptum est in Isaia. Et episcopus dicat orationes. Postea vadant ad summum. Et episcopus coram summo altari data benedictione dat omnibus indulgentias. Et sic omnes cantando vadant ad ecclesias suas. Et summissarius maior invitet omnes socios, qui iuverunt cantare tam versibus quam instrumentis, ad domum summissariae. Et ibi tunc provideat ipsis de bono convivio. Ad quod cives ministrabant unam libram denarii Ratisbonensis. De quibus campanatores recipiunt octo grossos pro pulsu.

IN OCTAVA CORPORIS CHRISTI

Per totum ut in die sancto. Et nota quod quando sacerdos benedictionem ad missam dedit, statim assit plebanus cum sociis suis et recipiunt corpus Christi de manibus sacerdotis et portet illud ad parochiam sociis vel canonicis eum deducentibus.

DE SABBATO

Notandum quod ab hinc usque ad adventum domini omni sabbato erit plenum officium cum novem lectionibus de beata virgine.

Ad missam IN Salve sancta parens. OR Famulorum tuorum. Secunda oratio pro anima episcopi Chonradi de Laichling, qui hoc festum instituit. Tertia oratio de sancto Ioanne evangelista.

IN NATIVITATE SANCTI ERASMI

Ad missam IN In virtute tua. Secunda oratio pro domino Eberhardo comite praeposito nostro, qui hoc festum instituit.

IN NATIVITATE SANCTORUM ACHACII ET SOCIORUM EIUS

Pul Pulsentur terrores.

Ad missam Gaudeamus. Secunda oratio pro domino Rugero Loebellayco, qui hoc festum instituit.

IN FESTO SANCTORUM IOANNIS ET PAULI

Ad missam IN Multa[e] tribulationes. Secunda oratio pro domino Adlaberto de Pleistein diacono, qui hoc festum instituit.

[IN VIGILIA SANCTI PETRI]

Hodie, hoc est ante vigilias sancti Petri apostoli, quod dominus Hennricus de Roteneckh Ratisponensis episcopus intituit, habeatur memoria omnium benefactorum ecclesia Ratisponensis hoc modo.

[IN FESTO VISITATIONIS BEATAE VIRGINIS MARIAE]

In die sanctorum Processi et Martiniani pergaitur festum visitationis beatae virginis Mariae cum terroribus.

Ad missam IN Gaudeamus omnes. Secunda oratio pro domino Alberto episcopo Ratisponensi nato de Stauff, qui hoc salubre festum instituit in consolatione animae suae. Et debent dati praesentiae per totum chorum et sex denarii summissariis pro collecta imponenda.

[IN TRANSLATIONE SANCTAE CATHARINAE]

In crastino sancti Udalrici peragitur translatio sanctae Catharinae virginis cum terroribus.

Ad missam IN Gaudeamus omnes. Secunda oratio pro domino Wolfhardo Ebnaer canonico et plebano maioris ecclesiae, qui hoc festum instituit. Ad dandum xii solidos denariorum, de quibus primo debent dari presentiae per totum chorum omnibus vicariis. Necessario et sex denarii summissariis pro collecta imponenda. Item componistis sex denarii pro pulsu. Reliqua vero dividantur inter canonicos.

IN NATIVITATE SANCTAE MARGARETHAE

Ad missam IN Gaudeamus omnes. Secunda oratio pro domino Altmanno comite de Rotenek sacerdote praeposito, qui hoc festum instituit.

IN FESTO DIVISIONIS APOSTOLORUM

Ad missam IN Mihi autem. Secunda oratio pro domino Gozwino de Porta subdiacono, qui hoc festum instituit.

IN NATIVITATE SANCTI ALEXI

Ad missam IN Os iusti meditabitur. Secunda [oratio] pro magistro Udalrico de Hachelstat subdiacono, qui [hoc] festum instituit.

IN NATIVITATE SANCTAE CHRISTINAE

[Ad missam] Secunda oratio pro Bertholdo Kameredi subdiacono, qui hoc festum instituit.

IN FESTO SANCTI IACOBI

Ad missam IN Mihi autem. Secunda [oratio] pro episcopo Heinrico de Rotenek, qui hoc festum in summis celebrari instituit.

IN NATIVITATE SANCTAE ANNAE MATRIS BEATAE VIRGINIS

Ad missam IN Dum medium silentium. Secunda oratio pro magistro Ulrico de Dornbeck praeposito ecclesiae nostrae sacerdote.

IN FESTO PANTALEONIS

Ad missam IN In virtute tua. Secunda [oratio] pro domino Chunrado de Swarzenburg decano sacerdote et canonico nostrae ecclesiae, qui hoc festum instituit cum cum decem solidis denariorum ad distribuendum in manus omnium vicariorum.

IN FESTO SANCTAE MARTHAE VIRGINIS

Ad missam IN Gaudeamus omnes. Secunda oratio pro magistro Gundakaro scholastico et nostro subdiacono.

IN FESTO SANCTI PETRI APOSTOLI

Nota quod hodie erit processio sollemnis sicut in die sancti Petri, quam instituit dominus [Chunradus] de Swarzenburg decanus ecclesiae Ratisponensis.

IN INVENTIONE SANCTI STEPHANI PROTOMARTYRIS

Ad missam IN Etenim sederunt. Secunda oratio pro domino Adalberto quondam Ratisponensi episcopo dicto de Peitingaeu, qui hoc festum instituit.

IN NATIVITATE SANCTI DOMINICI

Ad missam IN Os iusti. Secunda oratio pro magistro Sibotone scholastico, qui hoc festum instituit.

IN TRANSFIGURATIONE DOMINI

[Ad missam] Cantor imponat IN In excelso throno. Secunda oratio pro Chunrado sacerdote plebano de Hunelstorf, qui hoc praesens festum instituit.

DE SANCTO BERNARDO

Ad missam IN Os iusti. Secunda oratio pro domino Ulrico de Hachelstat nostro canonico, qui hoc festum instituit.

IN NATIVITATE SANCTI AUGUSTINI EPISCOPI

Ad missam IN In medio ecclesiae. Secunda oratio pro domino Hennrico episcopo Ratisponensi de Rotenekk, qui hoc festum instituit.

IN DECOLLATIONE SANCTI IOANNIS BAPTISTAE

Ad missam IN In virtute tua. Secunda oratio pro Kalhoho archidiacono, qui hoc festum instituit.

DE SANCTO MAGNO CONFESSORE

Ad missam IN Os iusti. Secunda [oratio] pro domino praeposito sancti Magni.

[IN TRIGESIMO ASSUMPTIONIS]

Nota. Trigesimus festi assumptionis beatissimae virginis Mariae omni anno peragitur proxima die ante festum exaltationis sanctae crucis.

Ad missam per totum ut in die sancto. Secunda oratio pro domino Connrado Haunspeck summissario, qui hoc festum instituit.

[IN QUADRAGESIMO ASSUMPTIONIS]

In nativitate sanctae Teclae virginis peragitur quadragesimus assumptionis Mariae virginis, quem instituit dominus Nicolaus Purchardi de Ambega summissarius huius ecclesiae perpetuis temporibus sollemnizari. Pro quo exposuit primo sexaginta florenos in auro. Item antiphonarium novum pro duodecim libris denariorum. Item graduale ad scholas valens quattuor libris. Pro quibus omnibus domini de capitulo dabunt decem solidos denariorum Ratisponensium annuatim in festo praedicto sanctae Teclae. Qui sic expenduntur: Primo duodecim denarii componistis*componistis, laeuter. ad turri[m] pro terroribus pulsandis. Item sex denarii ad offertorium pro familiariis. Postea omnibus vicariis et altaristis chori de nocte duo denarii, et ad missam duo [...] cum admonitione impositionis unius collectae pro defuncto sacerdote. Reliquum vero, quod supererit, domini dividunt intra se.

DE SANCTO RUPERTO

*Ad 25 septembris ut in indice huius codicis videndum.

Ad missam IN Statuit ei. Secunda [oratio] pro domino Cunnrado de Chefring, qui hoc festum instituit.

IN NATIVITATE SANCTORUM CYPRIANI MARTYRIS ET IUSTINAE VIRGINIS

Ad missam IN Salus autem. Secunda [oratio] pro domino Chunrado de Curia canonico, qui hoc festum instituit.

IN NATIVITATE SANCTI FRANCISCI CONFESSORIS

Ad missam IN Os iusti. Secunda oratio pro domino Hennrico duce *Bavariae, qui hoc festum instituit.

IN OCTAVA SANCTI MICHAELIS

Ad missam IN Benedicite domino. Secunda oratio pro domino Chunnrado de Satelpogen, qui hoc festum instituit. Et dantur sex denarii ad offertorium.

IN TRANSLATIONE SANCTI WOLFGANGI EPISCOPI

Ad missam IN Statuit ei. Secunda oratio pro domino episcopo Ratisponensi Heinrico dicto de Rotenekke, qui hoc festum instituit.

IN TRANSLATIONE SANCTI ERHARDI EPISCOPI

Ad missam IN Statuit ei. Secunda oratio pro domino Ioanne Ock canonico et confratre nostro, qui hoc festum instituit. Et debent dari praesentiae per totum chorum sex denarii pro collecta imponenda.

IN TRANSLATIONE SANCTI AUGUSTINI EPISCOPI

Ad missam IN In medio ecclesiae. Secunda oratio pro domino Heinrico de Rotenekk episcopo Ratisponensi, qui hoc festum instituit.

IN NATIVITATE SANCTI COLOMANI MARTYRIS

Ad missam IN In virtute tua. Secunda oratio pro domino Chunrado dicto de Lupurchk, qui hoc festum instituit.

IN NATIVITATE UNDECIM MILIUM VIRGINUM

Ad missam Gaudeamus. Secunda oratio pro domino Heinrico duce *Bavariae, qui hoc festum instituit.

DE SANCTO LEONARDO

Ad missam IN Os iusti. Secunda [oratio] pro domino Philippo scolastico ecclesiae maioris.

DE SANCTA ELISABETH

Ad missam Gaudeamus omnes. Secunda [oratio] pro domino Ioanne episcopo Ratisponensi, qui hoc festum instituit. Et dentur praesentiae per totum chorum. Et dantur sex denarii ad offertorium pro collecta.

DE SANCTO CORBINIANO

Ad missam IN Statuit ei. Secunda oratio pro domino Ottone dicto de Hagentrul canonico, qui hoc festum instituit.

IN NATIVITATE SANCTAE MARTYRIS ET VIRGINIS CATHARINAE

Ad missam IN Gaudeamus. Secunda oratio pro domino Heinricho de Teispech subdiacono, qui hoc festum instituit. Finitum est breviarium istud in vigilia Mariae Magdalenae anno domini millesimo quadringentesimo quadragesimo secundo.