Cantus Network

libri ordinarii of the Salzburg metropolitan province (Beta-Version)

Feedback

[LIBER ORDINARIUS ECCLESIAE PATAVIENSIS]

[PROLOGUS]

Incipit ordo sive breviarium de ecclesiasticis observationibus, quid legendum sit vel cantandum per circulum anni secundum Pataviensem ecclesiam.

IN ADVENTU DOMINI

Ad Vesperas AN Benedictus. PS Benedictus cum reliquis. CP Deus pacis. RP Ecce dies venient. RV In diebus illis. HY Veni redemptor gentium. Qui in sabbatis noctibus maiori melodia cantetur et in plenis officiis sanctorum eadem melodia ad completorium. In privatis autem noctibus completorium minori melodia VS Rorate caeli desuper. AM Ecce nomen domini. OR Excita quaesumus domine potentiam tuam et veni. Hac nocte et in secunda vespera tantum una oratio dicetur et deinceps in feriis secunda oratio de sancta Maria dicetur Deus qui de beatae Mariae cum AC Spiritus sanctus in te descendet. Quae ad matutinas dicetur. Ad vesperas vero aliqua istarum AC Angelus domini. AC Ne timeas Maria. AC Antequam convenirent praemissis istis VS Ave Maria gratia plena vel VS Spiritus sanctus superveniet in te vel VS Egredietur virga de radice Iesse. Tertia oratio dicetur de sanctis. ORC Conscientias nostras quaesumus domine cum AC Ecce dominus veniet. Praemisso VS Ex Sion species decoris eius. AC Missus est angelus Gabriel differatur, dum idem evangelium legatur. Ideo autem hac dominica praedictae antiphonae vitantur, quia nondum sunt cantatae in his toria. Item nota, cum antiphona ad Magnificat vel ad Benedictus fuerit de sancta Maria, tunc et eius oratio dicenda est. Et continue de sanctis. Ab adventu domini usque ad nativitatem eius Te deum laudamus et Gloria in excelsis et Ite missa est dimittimus, quia maior est gloria Novi Testamenti quam Veteris, cuius typum infra adventum domini observamus. Aliquando etiam festivius nativitatem domini sus cipimus, si huiusmodi glorificationes aliquamdiu suppressas quasi nunc de novo die illa incipimus. In nataliciis apostolorum et sancti Nicolai et dedicatione altaris ecclesiae praedictas glorificationes non omittimus. Ab hinc usque post octavam pentecosten solitam mentionem sanctae crucis ad vesperas sive ad matutinas et ad missam in sexta feria et de sancta trinitate in dominicis diebus reticere solemus. Similiter de patrono reticemus. Nam quod in illo spatio, quod est infra octavam epiphaniae et septuagesimam mentionem sanctae crucis assumunt, non adeo congruum videtur, cum eo tempore potius de infantia Christi quam de passione eius sit cantandum et legendum.

Ad Completorium AN Miserere mei domine. PS Cum invocarem. HY Conditor alme in sabbatis noctibus ad completorium solet et in feriis ad vesperas. CP Patientes estote usque ad nativitatem . VS Ex Sion species usque ad nativitatem. AD Qui venturus est usque ad nativitatem. Preces usque ad locum illum Sacerdotes tui induantur iusti. OR Prope esto domine. Quae non mutatur usque in sanctam noctem nativitatis. Post Benedicamus domino fiat benedictio more solito. Deinde PS Laudate dominum in sanctis eius. Postea Animae omnium fidelium defunctorum requiescant in pace.

In Matutinis INV Ecce venit rex. In Primo Nocturno AN Scientes quia hora est. PS Beatus vir. VS Egredietur virga. Ab adventu domini usque ad nativitatem eius legitur Isaias propheta, qui quanto de domino prophetavit urbanius, tanto legitur nativitati eius proximus lectiones de ipso per Haec dicit dominus claudantur. Dominicis diebus legantur de ipso tres lectiones, aliae tres de sermonibus. RP Aspiciens a longe. RV Quique terrigenae. Hac sola nocte tres versus dicimus ad unicum responsorium, ut monstremus Christum esse venturum salvatorem omnium et eorum, qui in naturali lege fuerant, quos terrigenas vocat dominus. RV Quique terrigenae. Repetitio Ite obviam. Qui adhuc tales erant, quales eos terra genuerat, nec lege informati, nec plena fide. Unde et nationes nominantur, qui manent, sicut nati sunt, et gentes, ut geniti sunt, qui tamen aliqui credebant et optabant adventum domini, ut Moyses, qui dixit Mitte domine quem missurus es, et eorum , qui erant sub lege, quos significat RV Qui regis Israel. Repetitio Nuntia nobis et eorum iustorum qui discesserant a saeculo, qui eum etiam expectabant apud inferos, quos significat RV Tollite portas. Repetitio Qui regnaturus es. Qua finita omnes simul cantent Gloria patri, ut gratias agant pro eis, qui sub gratia iam sunt. Post Gloria patri iteretur RP Aspiciens a longe. RP Aspiciebam in visu. RV Ecce dominator domini. RP Missus est Gabriel. RV Ave Maria. In Secundo Nocturno AN Hora est iam. VS Egredietur dominus. De sermone tres lectiones, qui sic incipit Legitur quoniam post tempus. RP Ave Maria. RV Tollite portas. RP Salvatorem exspectemus. RV Praeoccupemus. RP Audite verbum de. RV A solis ortu. In Tertio Nocturno AN Nox praecessit. VS Ex Sion species. EV Cum appropinquaret Iesus Hierusalem. RP Ecce virgo concipiet. RV Tollite portas. RP Obsecro domine. RV A solis ortu. RP Laetentur caeli. RV Ecce dominator. Responsorium repetatur, quia Te deum laudamus non dicitur. Iste VS Egredietur dominus de loco sancto suo praemittatur laudibus.

Laudes AN In illa die. AN Iucundare. AN Ecce dominus veniet. AN Omnes sitientes. AN Ecce veniet propheta. Fratres. CP Scientes quia hora est. HY Verbum supernum. Qui cantandus est ad laudes quattuordecim dies. VS Vox clamantis in deserto, qui non mutatur usque in vigiliam nativitatis . AB Spiritus sanctus in te descendet. OR Deus qui de beatae Mariae.

Ad Primam AN Veni domine visitare nos in pace. PS Deus deus meus respice. Cetera ut in aliis diebus dominicis ante adventum domini.

Ad Tertiam AN Estote parati. Hymni dominicis diebus ferialiter cantandi sunt ad horas. Fratres. CP Scientes quia. RB Veni ad liberandum. Minor VS Timebunt gentes. OR Excita quaesumus domine ad omnes horas.

In Processione cantetur RPP Missus est Gabriel. Finita repetitione cantabitur AP Bethleem non es minima. Qui omni dominica die solet cantari usque ad nativitatem Qua finita dicat sacerdos Egredietur virga de radice Iesse. Oremus OR Deus qui de beatae Mariae. In reditu cantetur RPP Ecce dies venient cum versu et repetitione.

Officium Ad te levavi. PS Vias tuas domine. Kyrie eleison. CL Excita domine sola. Sed in feriis de sancta Maria secunda oratio dicetur, nisi festum impediat. Fratres. EP Scientes quia hora. GR Universi qui. GV Vias tuas. ALV Ostende nobis domine. EV Cum appropinquaret Iesus Hierusalem. Ab adventu domini usque ad festum sancti Ioannis Evangelistae cantentur versus offertoriales. Praefatio cottidiana. Sanctus et Agnus dei ut in aliis diebus dominicis. Missa clauditur cum Benedicamus domino. Ab hinc usque ad nativitatem domini ministri utantur casulis, nisi aliquod festum impediat.

Ad Sextam AN Tuam domine excita. CP Nox praecessit. RB Ostende nobis domine. Minor VS Memento nostri domine.

Ad Nonam AN Veni et libera nos . RB Super te Hierusalem. Minor VS Domine deus virtutum.

In Secunda Vespera AN Sede a dextris meis cum reliquis. Capitula dominicalia dicantur per totam ebdomadam tam ad vesperas quam ad matutinas et ad reliquas horas. RB Tu exurgens domine. RV Quia tempus. Quod cantatur per quattuordecim dies. HY Conditor alme. VS Rorate caeli desuper. AM Ne timeas Maria.

Ad Completorium CP Patientes estote. HY Veni redemptor gentium minori melodia. VS Ex Sion species. AD Qui venturus est. OR Prope esto domine. Postea benedictio solita. Deinde PS Laudate dominum in sanctis eius cum reliquis.

FERIA II.

In Matutinis INV Regem venturum. Nocturnus VS Egredietur virga. Isaias legatur. RP Aspiciebam in visu. RP Missus est angelus. RP Ave Maria.

In Laudibus AN In illa die stillabunt sola. AB Angelus domini. Postea de sanctis AC Ecce dominus veniet cum collecta.

In Vesperis AM Hierusalem respice.

FERIA III.

In Laudibus AB Antequam convenirent.

In Vesperis AM Quaerite dominum.

FERIA IV.

In Laudibus AB *De Sion exibit lex.

In Vesperis AM Veniet fortior me.

FERIA V.

In Laudibus AB Benedicta tu.

In Vesperis AM Expectabo dominum.

FERIA VI.

In Laudibus AB Ecce veniet dominus.

In Vesperis AM Ex Aegypto vocavi.

SABBATO

In Laudibus AB Sion noli timere. Eodem die

Ad Nonam AN Ecce in nubibus caeli.

DOMINICA II.

Ad Vesperas Fratres. CP Quaecumque scripta sunt. RP Rex noster. VS Ecce agnus dei. AM Leva Hierusalem. OR Excita domine corda.

In Matutinis INV Rex noster. In Primo Nocturno antiphonae ut in praecedenti dominica. RP Hierusalem cito. RV Israel si me. RP Ecce dominus veniet. RV Ecce dominator dominus. RP Hierusalem surge Israel. RV Leva in circuitu. Tres lectiones legantur de sermone qui sic incipit Superiore dominica. RP Civitas Hierusalem. RV Ecce dominator. RP Ecce dominus. RV Ecce dominator. RP Sicut mater. RV Deus a Libano veniet. EV Erunt signa in sole. RP Hierusalem plantabis. RV Deus a Libano veniet. RP Egredietur dominus de Samaria. RV Deus a Libano. RP Rex noster. RV Ecce agnus. Responsorium ultimum iteretur.

Laudes AN Ecce in nubibus caeli. AN Urbs fortitudinis. AN Ecce apparebit. AN Montes et colles. AN Ecce dominus noster. CP Deus patientiae et solacii. AB Super solium David. Collecta praedicta. Capitula huius dominicae ad horas per totam ebdomadam .

Ad Processionem RPP Missus est. In reditu RPP Sicut mater.

Officium Populus Sion. PS Qui regis Israel. Collecta praedicta sola. Fratres. EP Quaecumque scripta sunt. GR Ex Sion species. GV Congregate illi. ALV Laetatus sum. ALV Stantes erant. Hac die ambo cantentur, sed per ebdomadam vicissim. EV Erunt signa in sole. Credo in unum deum. OF Deus tu convertens. Praefatio cottidiana. CO Hierusalem surge.

In Secunda Vespera AM Beata es Maria.

FERIA II.

In Laudibus AB De caelo veniet.

In Vesperis AM Ecce rex veniet.

FERIA III.

In Laudibus AB Super te Hierusalem.

In Vesperis AM Vox clamantis.

FERIA IV.

In Laudibus AB Ecce ego mitto

In Vesperis AM Sion renovaberis.

FERIA V.

In Laudibus AB Tu es qui venturus es.

In Vesperis AM Qui post me venit.

FERIA VI.

In Laudibus AB Cantate domino.

In Vesperis AM Erumpent montes.

SABBATO

In Laudibus AB Dicite pusillanimis.

AN Levabit dominus signum in nationibus. Quae ad nonam dicatur.

IN FESTIVITATE SANCTI NICOLAI EPISCOPI

Ad Vesperas super psalmos AN Sancte Nicolae confessor. PS Laudate pueri. CP Ecce sacerdos magnus. RP Beatus Nicolaus. RV Ut apud Christum. HY Plaudat laetitia. VS Gloria et honore. AM O pastor aeterne. OR Deus qui populo tuo aeternae salutis. Qua finita dicatur ferialis antiphona cum oratione.

Completorium non mutatur de adventu domini praeter preces, quae non dicuntur VS Ex Sion species. Praemittatur OR Prope esto domine.

In Matutinis INV Confessorum regem. In Primo Nocturno AN Nobilissimis siquidem. Psalmi de confessoribus. AN Postquam domi. AN Pudore bono. VS Gloria et honore. Legenda eius legatur. RP Confessor dei. RV Erat enim. RP Operibus sanctis. RV Voce quippe. RP Quadam die tempestate. RV Mox illis. In Secundo Nocturno AN Auro virginum. AN Innocenter. AN Gloriam mundi. VS Posuisti domine. RP Audiens Christi. RV Statimque solutos. RP Qui cum audissent. RV Clara quippe voce. RP Beatus Nicolaus. RV Ut apud Christum. In Tertio Nocturno AN Pontifices almi. AN Sanctus quidem. AN Muneribus datis. VS Magna est gloria eius. EV Homo quidam nobilis . RP Ex eius tumbae. RV Catervatim. RP Summe dei praesul. RV Qui tres pueros. RP Dum Myrensium. RV Tamdiu quippe.

Laudes AN Beatus Nicolaus. AN Ecclesiae sanctae. AN Infantia teneriori. AN Sancte et iuste. AN Sancte Nicolae. CP Omnis pontifex. VS Iustus ut palma florebit. AB O per omnia laudabilis. Collecta praedicta. Qua finita feria dicatur.

Ad Horas laudes cum CP Ecce sacerdos magnus et collecta et hymni dicantur hac melodia Iam lucis orto sidere.

Ad Primam VS Amavit eum dominus praemittatur OR Domine sancte pater.

Officium Statuit ei dominus. PS Misericordias domini. Kyrie eleison. Collecta sancti Nicolai, et dominicalis sub una conclusione, vel, si placet plures dicere, prima de sancto Nicolao, secunda de dominica, tertia de octava sancti Andreae. EP Ecce sacerdos magnus. GR Ecce sacerdos magnus. ALV Iuravit dominus vel ALV Tumba sancti Nicolai. SE Laude Christo debita. EV Homo quidam nobilis. OF Veritas mea. CO Beatus servus.

In Secunda Vespera laudes cum psalmis de confessoribus. HY Plaudat laetitia. VS Gloria et honore. AM O Christi pietas. Collecta praedicta. Qua dicta imponatur feria. Deinde de

OCTAVA SANCTI ANDREAE

[Ad Vesperas] AM Cum pervenisset beatus. OR Protegat nos domine saepius praemisso VS Dilexit Andream dominus.

Ad Matutinas tres lectiones. INV Regem apostolorum. VS In omnem terram. Legenda eius legatur ab eo loco, qui sic incipit in passionario : Cum pervenisset. Responsoria prima tria de historia ipsius.

Laudes AN Salve crux pretiosa sola. CP Corde cre ditur. VS Dedisti hereditatem. AB Ambulans Iesus. Collecta praedicta. Qua dicta imponatur feria. Deinde de sancta Maria et de sanctis.

Ad Horas laudes AN Salve crux cum CP Corde creditur et collecta praedicta.

Officium ut in festo eius. Kyrie eleison ferialiter. Gloria in excelsis et Credo in unum non dicitur. Praefatio de apostolis.

DAMASI PAPAE

Antiphona tantum . VS Sacerdotes tui induantur iustitia. OR Misericordiam tuam quaesumus domine vel aliam generalem.

LUCIAE VIRGINIS

Ad Vesperas feriales psalmos. CP Confitebor tibi domine. RP Grata facta es. RV Adiuvabit eam. HY Iesu corona. VS Specie tua. AM In tua patientia. OR Intercessio nos quaesumus domine. Deinde feria.

In Matutinis INV Regem virginum. Sex responsoria et novem antiphonas de historia Veni sponsa Christi. Legenda eius legatur. EV Simile est regnum caelorum thesauro. RP Lucia virgo. RV Sicut per me civitas. RP Rogavi dominum meum. RV Pro eo ut me diligerent. RP Grata facta es. RV Adiuvabit eam. Te deum laudamus non dicimus. Et ideo repetendum est RP Grata facta.

Laudes AN Orante sancta Lucia. AN Lucia virgo. AN Per te Lucia virgo. AN Benedico te. AN Tanto pondere eam. CP De virginibus praeceptum. VS Elegit eam deus. AB Columna es et collecta praedicta. Deinde feria.

Ad Horas laudes cum capitulis praedictis et collecta praedicta.

Officium Dilexisti iustitiam per totum. EP Confitebor tibi. ALV Diffusa est gratia. Nec Gloria in excelsis nec sequentia dicitur. EV Simile est regnum caelorum thesauro. Missa cum Benedicamus domino clauditur.

In Secunda Vespera laudes AN Orante sancta Lucia cum psalmis de virginibus. AN Lucia virgo. AN Per te Lucia virgo. AN Tanto pondere. AN Columna es. HY Virginis proles. VS Specie tua. AM Soror mea Lucia.

[COMMENTARIUS]

Nota, quod semper post collectam in secunda vespera Luciae praeter collectam eius imponitur AM O sapientia quae ex. Et antiphona ferialis, quae supererit in secunda vespera Luciae, dicenda est sequenti die ad matutinam. Et residuae eius diei antiphonae dicendae sunt ad tertiam et ad sextam et ad nonam, si plures fuerint quam duae. Et si aliqua fuerit de sancta Maria, reservetur ad vesperas ad suffragia et dicatur de ea, nisi ferialis antiphona super Magnificat fuerit de ipsa vel plenum officium, tunc oportet dici ad horas. Et ita deinceps scilicet post festum Luciae una feriarum ad matutinam, altera ad nonam dicatur. Si plures fuerint propter transpositionem feriarum aut propter aliud impedimentum, quod non possunt loco suo dici, dicantur ad alias horas.

DOMINICA III.

Ad Vesperas RP Ecce radix. CP Fratres sic nos existimet homo. AM Ante me non est formatus. Ista antiphona, si fuerit post festum Luciae, dicatur ad nonam, si non, suo loco dicatur. OR Aurem tuam precibus nostris.

In Matutinis INV Dominum qui venturus est. PS Venite exultemus. In Primo Nocturno RP Ecce apparebit. RV Ecce dominator. RP Bethlehem civitas. RV Deus a Libano. RP Qui ven turus est. RV Ex Sion species. Tres lectiones de sermone, qui sic incipit: Legimus sanctum Moysen. In Secundo Nocturno RP Suscipe verbum. RV Ave Maria. RP Aegypte noli flere. RV Ecce dominator. RP Prope est ut veniat. RV Qui venturus est. In Tertio Nocturno EV Cum audisset Ioannes in vinculis. RP Descendet dominus. RV A solis ortus. RP Docebit nos dominus. RV Ex Sion species. RP Ecce radix Iesse. RV Deus a Libano. RP Veni domine. RV A solis ortu. Istud responsorium dicatur ad nonam vel in ebdomada, ubi necesse fuerit.

Laudes AN Veniet dominus. AN Hierusalem gaude. AN Dabo in Sion. AN Montes et omnes colles. AN Iuste et pie. CP Nolite ante tempus iudicare. HY Vox clara. Qui cantetur usque in sanctam noctem nativitatis domini. AB Ioannes autem cum audisset.

Ad Primam AN Ite dicite Ioanni.

Ad Tertiam AN Estote parati.

Ad Processionem cantetur RPP Suscipe verbum. In reditu RPP Ecce radix Iesse. RV Deus a Libano.

Officium Gaudete in domino. PS Benedixisti domine. CL Aurem tuam precibus sola. Fratres. EP Sic nos existimet homo. GR Qui sedes domine. GV Qui regis. ALV Excita domine potentiam. EV Cum audisset Ioannes. OF Benedixisti domine. CO Dicite pusillanimes.

Ad Sextam AN Tuam domine.

Ad Nonam AN Veni et libera domine. Capitula et collecta huius dominicae per totam ebdomadam dicetur.

In Secunda Vespera RP Festina ne tardaveris. RV Veni domine. Istud responsorium est cantandum usque ad nativitatem domini. AM Tu es qui venturus. Ista antiphona, si fuerit post festum Luciae, dicetur ad nonam. Si non, dicetur loco suo.

FERIA II.

Ad Laudes AB Dicit dominus paenitentiam.

Ad Vesperas AM Beatam me dicent.

FERIA III.

Ad Laudes AB Consurge consurge.

Ad Vesperas AM Elevare elevare.

FERIA IV.

Ad Laudes AB Ponam in Sion.

Ad Vesperas AM Ponent domino.

FERIA V.

Ad Laudes AB Consolamini consolamini.

Ad Vesperas AM Laetamini cum Hierusalem.

FERIA VI.

Ad Laudes AB Dies domini sicut.

Ad Vesperas AM Hoc est testimonium.

SABBATO

Ad Laudes AB Dabit ei dominus.

DE IEIUNIO HIEMALI

in ebdomada tertia adventus domini semper celebrando. In omni ieiunio quattuor temporum, nisi in feria pentecosten, genua flectimus. In quarta quidem feria ad priorem orationem sine salutatione genua flectimus. Nam secunda sine genuflexione cum salutatione profertur. Oratio autem in sexta feria cum salutatione et genuflexione recitatur . In sabbato autem omnes orationes genuflexio sine salutatione praecedit, praeter illam de camino, ubi salutatio praemittitur absque genuum flexione more trium puerorum , qui statuam adorare noluerunt cum gentibus. Ordo etiam praecedit, ut infra hymnum trium puerorum non sedeamus, ne illis in camino laborantibus nos inertiae sessionis dediti esse videamus contrarii. Observandum est autem, in hoc ieiunio evangelia legantur ad matutinas, quarta quidem de feria EV Missus est angelus Gabriel cum AN Missus est angelus. Quae dicenda est super Benedictus. Et semper deinceps ad matutinas vel ad vesperas dicenda est in suffragiis de sancta Maria.

FERIA IV.

Ad Matutinas CP Non secundum visionem oculorum. Responsoria de historia dominicali, nisi fiat transpositio quartae feriae in hanc feriam propter festum Thomae. Collecta de sancta Maria et de ieiunio dicantur sub una conclusione .

Officium Rorate caeli. PS Caeli enarrant. CL Praesta quaesumus omnipotens deus, ut redemptionis nostrae. In diebus illis. Dixit Isaias propheta. EPP Erit in novissimis diebus. GR Tollite portas. GV Quis ascendet in. Alia CL Festina quaesumus domine ne tardaveris, secunda CLC Deus qui de beatae Mariae virginis, tertia CLC Pietate tua. EP Locutus est dominus ad Achaz dicens. GR Prope est dominus. GV Laudate dominum. EV Missus est Gabriel angelus. OF Confortamini et nolite. Praefatio cottidiana. CO Ecce virgo.

In Secunda Vespera capitulum et collecta de die cum genuflexione et precibus dicimus. Item

FERIA VI.

Ad Matutinas EV Exurgens Ma ria. Responsoria de historia dominicali, nisi fiat transpositio feriae propter festum Thomae.

In Laudibus CP Ascendamus ad montem domini. AB Ex quo facta est. Collecta de sancta Maria et de ieiunio sub una conclusione .

Officium Prope esto domine. PS Beati immaculati. CL Excita domine potentiam tuam et veni ut hi qui in tua pietate, secunda CLC Deus qui de beatae Mariae, tertia CLC Pietate tua. Haec dicit dominus. Egredietur virga de radice. GR Ostende nobis. GV Benedixisti domine. EV Exurgens Maria. OF Deus tu convertens. CO Ecce dominus veniet.

In Secunda Vespera capitulum et collecta de die cum genuflexione et preces dicimus.

SABBATO

In Matutinis EV Anno quinto decimo Tiberii. Responsoria de historia dominicali, nisi impediatur per transpositionem feriae in hanc feriam.

In Laudibus CP Rogamus vos per adventum. AB Omnis vallis. OR Deus qui conspicis. Qui cum deo patre.

Officium Veni et ostende. PS Qui regis. CL Deus qui conspicis. In diebus illis. EPP Clamabunt ad dominum a facie tua. GR A summo caelo. GV Caeli enarrant. CL Concede quaesumus omnipotens . Haec dicit dominus. EPP Laetabitur deserta. GR In sole posuit. GV A sum mo caelo. CL Indignos nos fateamur . Haec dicit dominus. EPP Super montem excelsum. GR Domine deus virtutum. GV Excita domine. CL Praesta quaesumus omnipotens deus . Haec dicit dominus deus. EPP Christo meo Cyro. GR Excita domine. GV Qui regis Israel. CL Preces populi tui. Qui cum deo patre. EPP Angelus domini. HY Benedictus es domine. Quem tres pueri cantent. Quo finito sequitur CL Deus qui tribus pueris, secunda CL Deus qui de beatae Mariae, tertia CL Omnipotens sempiterne deus qui vivorum. Fratres. Rogamus vos per adventum. TR Qui regis Israel. EV Anno quinto decimo. OF Exulta satis. CO Exultavit ut gi gas.

DE VIGILIA THOMAE

Si vigilia Thomae fuerit aliquo die ieiuniorum, post tertiam dicatur missa defunctorum, post sextam de ieiunio. Recitata prima collecta de ieiunio, de vigilia dicatur secunda collecta. Si autem in aliquam aliam feriam venerit, dicatur missa defunctorum post tertiam, sed de vigilia post sextam.

Officium vigiliae Ego autem sicut oliva per totum. Collecta ut in vigilia unius apostoli. EP Benedictio domini super caput. EV Hoc est praeceptum vel Convocatis Iesus duodecim discipulos. Praefatio cottidiana. Si festum ipsius occurrerit in diem ieiuniorum, sollemniter agatur de ipso post tertiam, post sextam de ieiunio. Item nota, si festum Thomae fuerit feria quinta vel sexta vel sabbato, inciderit in quattuor tempora. In quamcumque aliam feriam venerit, erit extra ieiunium.

[THOMAE APOSTOLI]

Ad Vesperas AN Non vos me elegistis. PS Laudate pueri. CP Benedictio domini super caput. RP Fuerunt sine querela. RV Tradiderunt corpora. HY Exultet caelum. VS In omnem terram. AM O Thoma Didyme. OR Concede quaesumus omnipotens deus, ut sicut apostoli tui Thomae. Deinde feriale , quodcumque supervenerit, cum collecta dominicali.

Completorium non mutatur de adventu .

In Matutina continue de apostolis, cum legenda ipsius. EV Thomas unus ex duodecim. Homiliam ab eo loco, ubi dicitur, incipe Iste unus discipulus defuit. Lege tres lectiones usque ad locum illum, ubi Gregorius de pascha loquitur.

Laudes AN Hoc est praeceptum meum. Capitulum *quodcumque volueris de apostolis. AB Thomas qui dicitur Didymus. OR Da nobis quaesumus domine beati Thomae. Post collectam festi omni anno memor esto, ut semper cantes hanc AN Nolite timere quinta. Haec antiphona semper cantanda erit in festo Thomae ad suffragia, nisi tunc festum Thomae fuerit dominica die, tunc dicenda est super Benedictus et AN Ave Maria dicenda est praecedenti ad matutinam ad suffragia.

Ad Horas laudes. Hymni tali melodia dicantur Iam lucis orto sidere. CP Regi saeculorum. Versiculus praemittatur collectae de apostolis, quemcumque volueris. Ad reliquas horas capitula de apostolis cum collecta praedicta.

Officium Mihi autem nimis. PS Domine probasti. CL Da nobis quaesumus domine sola. EP Iam non estis hospites. GR Constitues eos. GV Pro patribus. ALV Non vos me elegistis. SE Clare sanctorum. EV Thomas unus *ex duodecim usque ad locum illum Beati qui non viderunt et crediderunt. OF In omnem terram. Praefatio de apostolis. CO Mitte manum.

In Secunda Vespera AN Iuravit dominus cum reliquis. AM Quia vidisti me. Deinde feria. Si festum istud fuerit sabbato, non habebit secundas vesperas, sed per totum dicetur de adventu, postea vero de sancto Thoma antiphona et collecta. Si fue rit die dominico, de adventu per totum dicetur, de festo vero tantum antiphona et oratio tam ad vesperas quam ad matutinam et sequenti die celebretur festum .

DOMINICA IV.

Ad Vesperas CP Gaudete in domino. RP Iuravi dicit dominus. RV A solis ortu. HY Conditor alme siderum. VS Rorate caeli. OR Excita domine potentiam tuam et veni et magna nobis virtute.

In Matutinis INV Ecce venit plenitudo. [In Primo Nocturno] RP Canite tuba. RV A solis ortu et. RP Vicesima. RV Ego sum. RP Non auferetur. RV Pulchriores sunt. Tres lectiones *legantur, qui sic incipit: Vos inquam convenio o Iudaei. [In Secundo Nocturno] RP Me oportet. RV Hoc est testimonium. RP Ecce iam veniet. RV Prope est. RP Virgo Israel. RV A solis ortu. In Tertio Nocturno AN Dicite filiae Sion. EV Miserunt Iudaei. RP Iuravi dicit dominus. RV A solis ortu. RP Non discedimus. RV Domine deus virtutum. RP Intuemini quantus. RV Et dominabitur.

Laudes AN Canite tuba. AN Ecce veniet desideratus. AN Erunt prava. AN Dominus veniet. AN Omnipotens sermo. AB Ave Maria. Collecta eius .

Ad Primam AN Ecce deus meus et expectabo. Ad ceteras horas recurre ad priores antiphonas.

In Processione cantetur RPP Annuntiatum est cum versu et repetitione, si opus fuerit. Deinde AP Bethlehem non es minima. Sequitur OR Deus qui de beatae Mariae. In reditu RPP Virgo Israel.

Officium Memento nostri domine. PS Peccavimus cum. CL Excita domine potentiam tuam sola. EP Gaudete in domino. GR Prope est dominus. GV Laudem domini. ALV Veni domine et. EV Miserunt Iudaei. OF Ave Maria. CO Ecce virgo concipiet. Item

DE FERIIS CLAMA IN FORTITUDINE

et sequentibus qualiter quolibet anno ordinandae sint, sic collige: Si nativitas domini fuerit die dominico, cantandae sunt post dominicam Canite tuba, sicut scriptae sunt in ordine, praeter feriam quartam, quae transponenda est in quartam feriam praecedentis ebdomadae, ubi ieiunium celebratur. Breviter nota, quamcumque feriam officium Thomae occupaverit, transponenda est in similem feriam praecedentis ebdomadae. Sexta feria et sabbato ieiuniorum dicantur de historia dominicali responsoria cum evangeliis et antiphonis ipsis feriis attinentibus. Proxima sexta feria post festum Thomae resumatur AB Ex quo facta est . Si sabbato vigilia incidit, et ideo pronuntiamentum sabbati vacat eo anno, quarta antiphona in laudibus erit vigiliae AN Expectetur sicut pluvia. Si nativitas domini fuerit secunda feria, feriae incipiendae sunt secunda feria post dominicam Ecce apparebit et dicendae sunt per ordinem, praeter feriam quintam , quae transponenda est in feriam quintam praecedentis ebdomadae, et antiphona, quae esset ibi dicenda super Benedictus. Si non fuerit transpositio, dicenda est autem cum aliis antiphonis eiusdem diei ad horas. Item memento, ut singulis annis feriales antiphonae cuiuslibet diei, quando superfuerint, dicantur ad horas et antiphonae, quae occurrunt in die sancti Thomae, quia non possunt dici ea die impediente festo, dicantur priore die ad horas cum aliis antiphonis eiusdem diei. Si vigilia inciderit dominico die, ultima tria responsoria de historia Canite tuba cum suis laudibus scilicet Canite tuba ponantur in sabbato et ita eo anno pronuntiamentum sabbati iterum vacabit. Quarta antiphona in laudibus scilicet Canite tuba sic erit. Dominus veniet occurrite in dominicam diem super Benedicite domino reservetur et loco eius ponatur antiphona sabbato AN Expectetur sicut pluvia super canticum. In sabbato AB Omnis vallis implebitur. Qua dicta imponatur de sancta Maria AC Ave Maria, postea de sanctis. Sabbato ad nonam AN Ecce deus meus. Item Si nativitas domini fuerit tertia feria, feriae incipiendae sunt secunda feria post dominicam Ecce apparebit et dicendae sunt per ordinem, praeter sextam feriam, quae transponenda est in sextam feriam praecedentis ebdomadae. Ferialis antiphona, quae ibi occurrit, dicatur super Benedictus. EV Exurgens Maria cum AB Ex quo facta est differatur in proximam diem ante festum Thomae. Eo anno pronuntiamentum sabbati dicatur. Quarta antiphona in laudibus erit Haurietis aquas. Item Si nativitas domini fuerit feria quarta, incipiendae sunt feriae tertia feria post dominicam Ecce apparebit et dicendae sunt per ordinem, praeter pronuntiamentum sabbati, quod transponendum est in sabbatum praecedentis ebdomadae. Ferialis antiphona, quae ibi occurrit, super Benedictus dicatur. EV Anno quinto decimo legatur proxima die ante festum Thomae, ad matutinam cum AB Omnis vallis implebitur et EV Exurgens Maria priore die dicatur ad matutinam, scilicet quinta feria, cum AB Ex quo facta est. Quarta antiphona in laudibus vigiliae erit AN Da mercedem domine. Item Si nativitas domini fuerit quinta feria, haec feria Clama in fortitudine dicatur secunda feria post dominicam Ecce apparebit. Tertia feria sequente resumantur tria responsoria . Ferialis antiphona, quae occurrerit ibi, dicatur super Benedictus. Deinde feria quarta imponantur feriae et dicantur per ordinem. Quarta antiphona in laudibus vigiliae erit AN Ecce veniet dominus ut sedeat cum principibus. Item Si nativitas domini fuerit sexta feria, haec feria Clama in fortitudine dicetur secunda feria post dominicam Ecce apparebit. Tertia feria et quarta feria resumantur. Responsoria de historia dominicali. Deinde feria quinta incipiendae sunt feriae et dicendae sunt per ordinem. Quarta antiphona post festum Thomae resumatur AB Missus est angelus. Quarta antiphona in laudibus vigiliae erit AN Ecce deus meus et honorabo eum. Item Si nativitas domini fuerit sabbato, haec feria Egredietur dominus dicatur tertia feria post dominicam Ecce apparebit. Feria quarta et feria quinta resumantur responsoria de historia dominicali. Feria sexta incipiendae sunt feriae et dicendae sunt per ordinem. Quarta feria post festum Thomae resumatur AB Missus est Gabriel. Quar ta antiphona in laudibus vigiliae erit AN Deus a Libano veniet.

FERIA II.

In Matutinis INV Surgite vigilemus, istud Surgite vigilemus et secundum Surgite per totam ebdomadam. RP [Clama in fortitudin]. RV Ecce dominator. RP Orietur stella. RV Et adorabunt eum. RP Modo veniet. RV Ecce dominator.

In Laudibus AN Ecce veniet dominus princeps. AN Dum venerit. AN Ecce iam veniet plenitudo. AN Haurietis aquas. AN Egredietur dominus. AB Egredietur virga de radice Iesse.

FERIA III.

[In Matutinis] INV Surgite vigilemus. RP Egredietur dominus de Samaria. RV Ex Sion species. RP Praecursor pro nobis ingreditur. RV Ecce dominator. RP Videbunt gentes. RV Et eris corona gloriae.

Laudes AN Rorate caeli desuper. AN Emitte agnum domine. AN Ut cognoscamus domine. AN Da mercedem domine. AN Lex per Moysen data. AB Tu Bethlehem terra Iuda. AB Ecce ancilla domini.

FERIA IV.

[In Matutinis] INV Surgite vigilemus. RP Emitte agnum. RV Ex Sion species. RP Rorate caeli. RV Emitte agnum. RP Germinaverunt campi. RV Ecce dominator.

Laudes AN Propter Sion. AN Prophetae praedicaverunt. AN Spiritus domini super me. AN Ecce veniet dominus ut sedeat. AN Annuntiate populis. AB Missus est Gabriel.

FERIA V.

[In Matutinis] INV Surgite vigilemus. RP Egredietur virga. RV Rorate caeli. RP Annuntiatum est. RV Ave Maria. RP Nascetur nobis. RV Ecce advenit.

Laudes De Sion veniet dominus omnipotens. AN Convertere domine. AN De Sion veniet qui regnaturus est. AN Ecce deus meus. AN Dominus legifer. AB Intuemini quantus sit.

FERIA VI.

[In Matutinis] INV Surgite vigilemus. RP Radix Iesse. RV Ex Sion species. RP Montes Israel. RV Rorate caeli. RP Veni domine. RV A solis ortu. Vel istud RP Ecce dominus veniet. RV Ecce dominus.

Laudes AN Constantes estote. AN Ad te domine. AN Veni domine. AN Deus a Libano veniet. AN Ego autem. AB Ex quo facta est.

SABBATO

[In Matutinis] INV Surgite vigilemus. RP Egredietur virga. RV Rorate caeli. RP Annuntiatum est. RV Ave Maria. RP Nascetur nobis. RV Ecce advenit.

Laudes AN Ponam in Sion. AN Ponent domino. AN Consolamini. AN Expectetur sicut pluvia. AN Laetamini cum. AB Omnis vallis implebitur et omnis mons.

IN VIGILIA NATIVITATIS DOMINI

Ad Vesperas super psalmos feriales antiphona. CP Propter Sion non tacebo. RP De illa occulta. RV Ex Sion species. HY Conditor alme. VS Rorate caeli desuper. AM O Hierusalem qui. OR Praesta quaesumus omnipotens deus, ut filii tui ventura. Haec collecta sola dicatur hac nocte, nisi vigilia domini fuerit die dominico, tum collecta dominicalis et vigiliae sub una conclusione et collecta vigiliae sit prior. Finalis antiphonarum ab hinc usque ad octavam epiphaniae praetermittitur.

Completorium de adventu ut supra. HY Veni redemptor gentium minori melodia. Preces non dicantur, sed VS Ex Sion species praemittatur OR Prope esto domine. Postea sequitur benedictio tantum.

Ad Matutinas INV Hodie scietis. EV Cum esset desponsata. Nocturna ferialis. VS Hodie scietis. RP Sanctificamini hodie. RV Hodie scietis . Et bini cantent RP Constantes estote. RV Vos qui in pulvere. RP Sanctificamini filii. RV Ecce dominus veniet. Ad Laudes VS Hodie scietis.

Laudes AN Iudaea et Hierusalem. PS Miserere mei deus cum aliis ferialibus psalmis. AN Hodie scietis. AN Crastina die delebitur. Quamcumque feriam vigilia domini occupaverit, ipsius feriae sibi quartam antiphonam assumit. In laudibus quinta AN Crastina erit vobis salus. CP Ecce deus noster. HY Vox clara. VS Constantes estote. AB Ioseph fili David. OR Deus qui redemptionis nostrae sola, nisi fuerit dominico die, tunc ambae sub una conclusione .

Ad Primam AN Scitote quia prope est regnum. Hymni ad horas cottidiana melodia . CP Regi saeculorum. Preces non dicuntur, sed praemittantur collectae VS Crastina die delebitur. OR Domine deus pater omnipotens qui nos peccatores ad principium.

Ad Tertiam AN Levate capita vestra. CP Propter Sion non. RB Hodie scietis. Minor VS Crastina die delebitur. OR Deus qui nos redemptionis. Intervallum sit inter tertiam et sextam.

Ad Sextam AN Rex pacificus. CP Ecce deus noster. RB Crastina die delebitur/. Minor VS Expectetur sicut pluvia. Collecta praedicta.

Officium Hodie scietis. PS Domini est terra. Kyrie eleison feriale. CL Deus qui nos redemptionis sola, nisi fuerit die dominico, tunc ambae sub una conclusione dicentur. Haec dicit dominus. EPP Propter Sion non tacebo. Continuatur statim EP Paulus servus Iesu Christi. GR Hodie scietis. GV Qui regis Israel. EV Cum esset desponsata mater. OF Tollite portas. Praefatio cottidiana. Sanctus et Agnus dei simplici melodia. CO Revelabitur gloria. Missa cum Benedicamus domino clauditur, etiam si sit dominico die.

Ad Nonam AN Magnificatus est rex. CP Custodite iudicium et facite iustitiam. RB Expectetur sicut pluvia. Minor VS Hodie scietis. Collecta praedicta. Item si vigilia domini in dominicam venerit, prior vespera non mutatur de vigilia.

In Matutinis INV Hodie scietis. Ad nocturnas solitas antiphonas AN Scientes quia hora. AN Hora est iam cum solitis versiculis et sex re sponsoriis de historia Canite tuba in Sion. In Tertio Nocturno AN Dicite filiae Sion. VS Hodie scietis quia. Tres lectiones de Isaia et tres de sermone Vos inquam convenio o Iudaei. Evangelium de vigilia cum responsoriis et laudibus de vigilia. Reliqua omnia, ut praedicta sunt, de vigilia dicantur.

In Processione dicatur RPP Virgo Israel. Postea AP Bethlehem non es. In reditu RPP De illa occulta habitatione.

Ad Missam officium vigiliae per totum cum ALV Veni domine et noli et Credo in unum. Kyrie eleison absque Gloria in excelsis et Sanctus et Agnus dei dominicali melodia . Missa cum Benedicamus domino clauditur.

Officium Memento mei domine eo anno supererit, nisi ad priorem missam cantetur.

IN NATIVITATE DOMINI

Ad Vesperas AN Iudaea et Hierusalem. PS Laudate pueri. AN Orietur sicut sol. PS Laudate dominum omnes gentes. AN Dum ortus fuerit. PS Lauda anima mea. AN Gaude et laetare. PS Laudate dominum quoniam bonus est psalmus. AN Bethlehem non es minima. PS Lauda Hierusalem dominum. CP Paulus servus Iesu Christi. VS Constantes estote. HY Veni redemptor gentium cum HV Praesepe iam fulget. VS Constantes estote. AM Cum esset desponsata mater. OR Deus qui nos redemptionis.

Ad Completorium AN Verbum caro factum est. PS Cum invocarem. HV Praesepe iam fulget. CP Gaudete et laudate. VS Tamquam sponsus procedens. AD Paratus esto Israel. Kyrie eleison. Pater noster. Credo in deum. Post Carnis resurrectionem dicatur VS Constantes estote. OR Concede quaesumus omnipotens deus ut qui sub peccati iugo. Deinde sequitur benedictio .

In Matutinis INV Christus natus est nobis. Cum cantoribus duo praecedant. In Primo Nocturno AN Dominus dixit ad me. PS Quare fremuerunt. AN Tamquam sponsus. PS Caeli enarrant. AN Diffusa est gratia. PS Eructavit cor. VS Speciosus forma. Tres lectiones de Isaia, quae sic incipit: Primo tempore, secunda Consolamini, tertia Consurge. RP Hodie nobis caelorum rex. RV Gloria in excelsis deo. RP Hodie nobis de caelo. RV Gloria in excelsis. RP Descendit de caelis. RV Tamquam sponsus. In Secundo Nocturno AN Suscepimus deus. PS Magnus dominus. AN Orietur in diebus. PS Deus iudicium tuum. AN Veritas de terra orta. PS Benedixisti domine. VS Notum fecit dominus. Quarta lectio sermo Fulgentii papae Natalis domini. RP Quem vidistis. RV Dicite quidnam vidistis. Lectio quinta sermo Leonis papae Exultemus in domino. RP Beata dei genetrix. RV Beata et venerabilis. RP O magnum mysterium. RV Domine audivi. In Tertio Nocturno AN Ipse invocavit me. PS Misericordias domini. AN Laetentur caeli. PS Cantate I. AN Notum fecit dominus. PS Cantate II. VS Ipse invocavit me. EV Exiit edictum a Caesare. RP Sancta et immaculata. RV Benedicta et venerabilis. Secundum EV Pastores loquebantur. RP Beata viscera. RV Benedicta tu. Tertium EV In principio erat verbum. RP Verbum caro factum est. RV In principio erat verbum. Item alius RV Puer natus est. Post Gloria patri repetatur responsorium. Quo finito et versibus finitis Quem aethera et terra cantores incipiant

Officium Dominus dixit ad me. PS Quare fremuerunt. Kyrie eleison. Gloria in excelsis ferialiter. CL Deus qui hanc sacratis simam noctem . EPP Populus gentium. Sed consuetum est, quod quattuor pueri bini et bini cantant Laudem deo per notam, quod loco prophetiae cantatur, quia prophetia ab uno humiliter legeretur, et ideo scilicet cantatur ut sollemne peragatur. Sine intercessione subsequitur statim EP Apparuit gratia salvatoris. GR Tecum principium. GV Dixit dominus. ALV Dominus dixit ad me. SE Grates nunc omnes. EV Exiit edictum. Credo in unum. OF Laetentur caeli. OV Cantate domino. OV Cantate. Praefatio de nativi tate dominicali melodia. Sanctus et Agnus dei dominicali melodia. CO In splendoribus sanctorum. Missa cum Benedicamus domino clauditur. Sacerdos non benedicat populum, ne populo quidem licentia abeundi infra matutinas dedisse videatur. Expleta missa cantor incipiat AN O mundi domina. Finita antiphona incipiatur EV Liber generationis. Quo lecto cantores incipiant Te deum laudamus. Ad incipiendas laudes VS Benedictus qui venit in nomine domini.

Laudes AN Quem vidistis. AN Genuit puerpera. AN Angelus ad pastores. AN Facta est cum angelo. AN Parvulus filius. Capitulum et versiculum omittimus, sed statim post laudes imponatur AB Gloria in excelsis deo. OR Deus qui hanc sacratissimam noctem. Qua dicta imponatur AC Completi sunt dies. VS Post partum virgo. ORC Deus qui de beatae Mariae. Benedicamus domino. Sic finiuntur matutinae. Deinde missa secunda sollemnius agatur et in crepusculo et ob recordationem novae lucis, quia Christus est exortus lumen in tenebris.

Officium Lux fulgebit hodie. PS Dominus regnavit. Kyrie eleison. Gloria in excelsis paschale. CL Da quaesumus omnipotens deus. Et collecta Anastasiae sub una conclu sione. EPP Spiritus domini super me eo quod unxerit me. EP Apparuit benignitas et humanitas. GR Benedictus qui venit. GV A domino factum. ALV Dominus regnavit. SE Eia recolamus laudibus. EV Pastores loquebantur ad. Credo in unum. OF Deus enim firmavit. OV Dominus regnavit. OV Mirabilis deus. PF Quia per incarnati verbi. Quae cottidie dicitur usque ad epiphaniam et melodia media dicatur. Sanctus et Agnus dei dominicali melodia. CO Exulta filia Sion. Ite missa est mediocriter. Sacerdos benedicat populum dando licentiam abeundi. Indecens enim esset populum continuare diem cum nocte expectando tertiam missam.

Ad Primam AN Lux orta est. Hymni ad omnes horas sollemniter dicantur . CP Parvulus enim natus. Quod omni die dicatur usque in epiphaniam. Minor VS Benedictus qui venit cottidie usque in epiphaniam. OR Concede quaesumus omnipotens ut nos unigeniti praemisso versu de nativitate, quemcumque volueris, et haec dicatur cottidie usque ad epiphaniam.

Ad Tertiam AN Virgo hodie fidelis. CP Multifariae multisque. RB Speciosus forma. Minor VS Notum fecit dominus. Collecta praedicta. Duo cantent tropos in pulpito Hodie cantandus est Quibus finitis imponatur.

Officium Puer natus est nobis. PS Cantate domino Kyrie eleison et Gloria in excelsis sollemnissime cantetur. CL Concede quaesumus omnipotens deus ut nos unigeniti. EPP Propter hoc sciet populus meus. Statim EP Multifariam multisque modis. GR Viderunt omnes fines. GV Notum fecit dominus. ALV Dies sanctificatus. SE Natus ante saecula. EV In principio erat verbum. Credo in unum. OF Tui sunt caeli et. OV Tu humiliasti. Praefatio sollemniter. Sanctus et Agnus dei. Etiam sollemniter. CO Viderunt omnes. Ite missa est.

Ad Sextam AN Gaudeamus omnes. CP Renovamini spiritu mentis vestrae. RB Notum fecit dominus salutare. Minor VS Benedictus qui venit. Collecta praedicta.

Ad Nonam AN Hodie intacta. CP Ubi venit plenitudo temporis. RB Benedictus qui venit. VS Ipse invocabit me. Collecta praedicta. Praedictae antiphonae ac sola die cantantur ad horas, sed aliis diebus cum de nativitate cantatur,

Ad Primam dicatur AN In principio et ante saecula.

Ad Tertiam AN Natus est nobis salvator.

Ad Sextam AN Natus est nobis de caelo.

Ad Nonam AN Nato domino.

In Secunda Vespera AN Tecum principium. PS Dixit dominus domino. AN Redemptionem misit. PS Confitebor. AN Exortum est. PS Beatus vir qui timet. AN Apud dominum. PS De profundis clamavi. AN De fructu ventris. PS Memento domine. CP Apparuit gratia salvatoris. RP Verbum caro factum est. RV In principio erat verbum cum TP Quem aethera et terra. HY A solis ortus cardine. VS Tecum principium. AM Hodie Christus natus est. OR Concede quaesumus omnipotens deus ut nos. Postea de sancta Maria AC Sancta et immaculata. VS Post partum virgo. Semper ORC Deus qui de beatae Mariae.

Deinde Benedicamus domino.

Ad Completorium AN Verbum caro factum est. Ista durabit usque in epiphaniam. HY Corde natus. Qui etiam durabit usque ad idem tempus. CP Populus gentium. Dicatur usque in epiphaniam. VS Benedictus qui venit. Usque in epiphaniam AD Glorificamus te dei. Quae durabit usque in epiphaniam. OR Deus qui per beatae Mariae praemisso VS Post partum virgo. Haec collecta durabit usque in octavam [nativitatis] domini.

IN FESTO SANCTI STEPHANI

In Matutinis INV Regem protomartyris Stephani. In Primo Nocturno AN Hesterna die dominus. PS Beatus vir. AN Qui enim corpori suo. PS Quare fremuerunt. AN Praesepis angustia. PS Domine quid multiplicati. VS Gloria et honore. Legenda legatur. Sermo Fulgentii Heri celebravimus. RP Hesterna die dominus. RV Stephanus vidit. RP Lapidabant Iudaei. RV Positis autem genibus. RP Videbant omnes. RV Stephanus autem. In Secundo Nocturno AN Stephanus autem. PS Cum invocarem. AN Omnes intendentes in eum. PS Verba mea. AN Eicientes eum. PS Domine dominus noster. VS Posuisti domine. RP Stephanus autem. RV Stephanus vidit. RP Stephanus servus dei. RV Stephanus autem plenus. RP Lapides torrentis. RV Mortem enim. In Tertio Nocturno AN Lapidaverunt Stephanum. PS In domino confido. AN Lapides torrentis. PS Domine quis habitabit. AN Ecce video. PS Domine in virtute. VS Magna est gloria eius. EV Ecce ego mitto ad vos. RP Impii super iustum. RV Captabant in animam. RP Impetum fecerunt. RV Positis autem genibus. RP Sancte dei pretiose. RV Ut tuo propitiatus. Te deum laudamus.

Laudes AN Cum autem esset. AN Lapidabant Iudaei. AN Adhaesit anima mea. AN Stephanus vidit. AN Positis autem genibus. CP Elegerunt apostoli. VS Iustus ut palma florebit. AB Patefactae sunt. OR Da nobis quaesumus domine. Deinde de nativitate AC Nesciens mater. ORC Deus qui per beatae Mariae. Benedicamus domino.

Ad Horas laudes cum capitulis de festo et collecta praedicta.

Officium Etenim sederunt. PS Beati immaculati. Kyrie eleison sollemne. CL Da nobis quaesumus domine et nativitate sub una conclusione. EP Stephanus autem plenus gratia. GR Sederunt principes. GV Adiuva me domine. ALV Video caelos apertos vel illud ALV Ecce inquit Stephanus. SE Hanc concordi famulatu. EV Ecce ego mitto ad vos. Credo in unum non dicitur, nisi sit die dominico. OF Elegerunt apostoli Stephanum. PF Quia per incarnati verbi. Sanctus et Agnus dei festivum. CO Video caelos apertos. Ite missa est.

In Secunda Vespera AN Iucundus homo. PS Beatus vir. AN Quid retribuam. PS Credidi propter quod. AN Domine libera. PS Ad dominum cum tribularer. AN Miserere mihi. PS Ad te levavi oculos. AN Sustinuit. PS De profundis clamavi. Capitulum de festo. RP Lapides torrentis illi. RV Mortem enim. HY Sancte dei pretiose. VS Gloria et honore. AM Sepelierunt Stephanum. OR Da nobis quaesumus domine. Deinde AC Continet in gremio cum ORC Deus qui per beatae Mariae . Deinde antiphona de sancto Ioanne AC Valde honorandus est. VS Cibavit *eum dominus pane vitae et intellectus. OR Ecclesiam tuam quaesumus.

DE SANCTO IOANNE

In Matutinis INV Adoremus regem regum. In Primo Nocturno AN Qui vicerit faciam. PS Caeli enarrant. AN Cibavit eum dominus. PS Benedicam domino. AN Spiritu sapientiae. PS Eructavit cor. VS In omnem terram. Legenda legatur de sermonibus istis Ioannes apostolus et evangelista. Audi fabulam. Sex lectiones. RP Valde honorandus est. RV Mulier ecce filius tuus. RP In illo die. RV In tribulatione. RP Qui vicerit. RV In illo die suscipiam. In Secundo Nocturno AN Dedit illi. PS Omnes gentes. AN Tu es discipulus. PS Exaudi deus deprecationem. AN Ponam te signaculum. PS Exaudi deus deprecationem. VS Constitues eos principes. RP Hic est discipulus. RV Quanta audivimus. RP Iste est Ioannes. RV Valde honorandus. RP Vox tonitrui. RV Victo senatu. In Tertio Nocturno AN Ioannes autem apostolus. PS Confitebimur. AN Iste est Ioannes. PS Dominus regnavit exultet. AN Dixit dominus matri. PS Dominus regnavit irascantur populi. VS Nimis honorati sunt. EV Dixit Iesus Petro. Sequere me. RP Ecce puer meus. RV Iste est Ioannes. RP Cibavit illum. RV In medio ecclesiae. RP In medio ecclesiae. RV Misit dominus . Te deum laudamus.

Laudes AN Hic est discipulus ille. AN Hic est discipulus. AN Ecce puer. AN Misit dominus. AN Sic eum volo. CP Ioannes septem ecclesiis. VS Dedisti hereditatem. AB Iste est Ioannes qui supra. OR Ecclesiam tuam quaesumus. Deinde de nativitate domini AC Virgo verbo concepit cum collecta. Deinde de sancto Stephano AC Stephanus autem cum sua collecta.

Ad Primam AN Ioannes apostolus.

Ad Tertiam AN Supra pectus. CP Qui timet deum. Collecta praedicta.

Officium In medio ecclesiae. PS Bonum est confiteri. Kyrie eleison festivum, quodcumque volueris. CL Ecclesiam tuam, secunda de nativitate, tertia de sancto Stephano. EP Qui timet deum faciet. GR Exiit sermo in. GV Sed sic eum volo. ALV Hic est discipulus ille. SE Ioannes Iesu Christo multum. EV Dixit Iesus Petro sequere me. Credo in unum. OF Iustus ut palma florebit. Praefatio de apostolis Te domine suppliciter exorare. Sanctus et Agnus dei mediocre festivaliter. CO Exiit sermo inter. Ite missa est mediocriter.

Ad Sextam AN Quasi *unus. CP In medio ecclesiae.

Ad Nonam AN In ferventis olei. CP Iucunditatem et exultationem.

In Secundas Vesperas AN Iuravit dominus et. PS Dixit dominus cum reliquis. CP Significavit deus. RP Vox tonitrui tui. RV Victo senatu. HY A solis ortu cardine. VS In omnem terram. AM In medio ecclesiae. OR Ecclesiam tuam. Deinde de sancta Maria AC Nesciens mater cum sua collecta. Deinde de sancto Stephano AC Sepelierunt Stephanum cum sua collecta. Deinde de Innocentibus AC Istorum est enim regnum caelorum cum ORC Deus cuius praeconium. Benedicamus domino.

DE INNOCENTIBUS

In Matutinis INV Innocentum auctorem. PS Venite exultemus. Repetitio Adoremus Christum, quia non dicitur Gloria patri non dicitur, nisi sit die dominico. In Primo Nocturno AN Secus decursus aquarum. PS Beatus vir. AN Praedicantes praeceptum. PS Quare fremuerunt. AN Filii hominum. PS Cum invocarem. VS Laetamini in domino. Legenda illa legatur LS Zelus quo tendat. RP Sub altare dei. RV Vidi sub ara dei. RP Effuderunt. RV Vindica domine. RP Adoraverunt. RV Venientes autem. In matutinis et ad horas de die Gloria patri non dicitur ad responsoria, sed repetuntur, nisi sit dominico die. In Secundo Nocturno AN Scuto bonae. PS Verba mea. AN In universa terra. PS Domine dominus noster. AN Habitabunt. PS Domine quis habitabit. VS Exultent iusti. RP Isti sunt sancti. RV Vindica domine. RP Cantabant sancti. RV Isti sunt qui venerunt ex. RP Ecce vidi agnum. RV Isti sunt qui cum mulieribus. In Tertio Nocturno AN Sanctis qui in terra. PS Conserva me domine. AN Haec est generatio. PS Domini est terra. AN Vindica domine. PS Deus venerunt gentes. VS Iusti autem in perpetuum. EV Angelus domini apparuit in somnis Ioseph. RP Coronavit eos dominus. RV Amaverunt Christum. RP Isti sunt sancti. RV *Hi sunt qui. RP Centum quadraginta. RV Et in ore ipsorum. Te deum laudamus non dicitur, nisi sit die dominica.

Laudes AN Herodes iratus occidit. AN A bimatu et infra. AN Vox in Rama audita. AN Sub throno dei. AN Cantabant sancti. CP Vidi supra montem Sion agnum. VS Iustorum animae in manu. AB Hi sunt qui cum mulieribus. OR Deus cuius hodierna die. Deinde de sancta Maria AC Virgo dei genetrix. De sancto Stephano AC Lapidabant Stephanum. De sancto Ioanne AC Sunt de hic stantibus.

Ad Horas laudes cum capitulis de die et collecta praedicta.

Officium Ex ore infantium deus. PS Domine dominus noster sine Gloria patri, nisi sit dominico die. Kyrie eleison quem volueris. Gloria in excelsis non dicitur, nisi sit die dominica. Collecta de Innocentibus Deus cuius hodierna et collecta de nativitate domini sub una conclusione. Merito passio sanctorum Innocentum minus festive quam aliorum sanctorum celebratur, quia licet martyrio coronati fuerint, non dum tamen ad gloriam, sed ad infernalem poenam descenderunt. Nam ante descensum Christi ad inferos nullus sanctus ad istam gloriam pervenit, ad quam Christus antiquos sanctos perduxit et deinceps suos sequaces perducere non desinit. Sed quia ipsi in resurrectione dominica cum reliquis sanctis liberari et glorificari meruerunt, convenientissime et ipsi iuxta ordinem solitam gloriam in officiis cum reliquis sanctis obtinebunt, si nativitas eorum usque ad diem resurrectionis idem dominica pervenerit. Octavam quoque eorum alio modo ut aliorum celebramus sanctorum, quia iam transacta die resurrectionis non dubitamus eos coronari cum aliis sanctis. Et notandum est, quod Innocentes non statim post nativitatem domini sed quarto die anno videlicet novoluco , quia accusatus fuit Herodes et oportuit eum ire Romam tamquam responsurum. Postquam vero expedivit se, rediit et tale facinus perpetravit occidens pueros a bimatu et infra. Credebat enim puerum natum magnum fore , cui astra famulabantur et timebat per illum suum regnum amittere. Kyrie eleison quodcumque volueris . EP Vidi supra montem Sion agnum. GR Anima nostra. GV Laqueus contritus est. Laus tibi Christe. Si est dominica, dicitur ALV Te martyrum candidatus. SE Laus tibi Christe. EV Angelus domini apparuit in somnis Ioseph. Credo non dicitur, nisi sit dominica die. OF Anima nostra. Praefatio de nativitate domini. Sanctus et Agnus dei dominicali melodia. CO Vox in Rama audita. Missa cum Benedicamus domino clauditur, nisi sit dominica. Tunc Ite missa est cantetur dominicaliter.

In Secunda Vespera AN Virgam virtutis. PS Dixit dominus. AN Generatio rectorum. PS Beatus vir. AN Venientes venient. PS In convertendo. AN Iusti confitebuntur. PS Eripe me domine. AN Lauda Hierusalem. Psalmum ipsum. CP Hi empti sunt ex hominibus. HY A solis ortu cardine. VS Laetamini in domino. AM Hi sunt qui venerunt. OR Deus cuius hodierna die praeconium. Post collectam Innocentum, antiphona et collecta de sancto Thoma martyre dicatur. Beatus vir qui suffert tam ad matutinam quam ad vesperas. Deinde AC Nesciens mater. AC Lapidabant Stephanum. AC Sic eum volo manere. Benedicamus domino.

PROXIMA DIE POST FESTUM INNOCENTUM

si non est dominica, nec sequenti die, sic cantabitur:

In Matutinis INV Christus natus est. Bini cantent et est plenum officium cum tribus lectionibus. In Primo Nocturno AN Dixit dominus. PS Quare fremuerunt. AN Tamquam sponsus. PS Caeli enarrant. AN Diffusa est. PS Eructavit. VS Speciosus forma. Evangelium legatur Erant pater et mater. RP Ecce agnus dei. RV Hoc est testimonium. RP Hic qui advenit. RV Ecce advenit. RP Benedictus qui venit. RV Lapidem quem reprobaverunt. Te deum laudamus.

Laudes AN Quem vidistis sola. CP Quanto tempore heres. VS Benedictus qui venit. AB Dum medi um silentium. OR Omnipotens sempiterne deus dirige actus nostros. De sancta Maria AC Sancta et immaculata. De sancto Stephano AC Lapidabant Stephanum. De sancto Ioanne AC Ecce puer meus. De Innocentibus AC Sinite parvulos.

Ad Horas AN In principio et ante saecula cum capitulis dominicalibus et collecta praedicta Omnipotens sempiterne deus dirige actus nostros.

Officium Dum medium silentium. PS Dominus regnavit. Kyrie eleison festive. CL Omnipotens sempiterne deus dirige, secunda de nativitate, tertia de sancto Stephano, quarta de sancto Ioanne, quinta de Innocentibus. EP Quanto tempore heres. GR Speciosus forma. GV Eructavit. ALV Dominus regnavit. SE Grates nunc omnes. EV Erant pater et mater eius mirantes. Credo in unum . OF Deus enim firmavit. Praefatio de nativitate domini. CO Tolle puerum. Ite missa est.

In Secunda Vespera AN Tecum principium cum reliquis. Capitulum de nativitate domini. HY A solis ortu. VS Tecum principium. AM O regem caeli. OR Concede quaesumus omnipotens deus ut nos. Postea de sancta Maria AC Continet in gremio. Deinde de sancto Stephano AC Lapides torrentis. Deinde de sancto Ioanne AC Sic eum volo manere. De Innocentibus AC Vox in Rama audita.

[COMMENTARIUS]

Item si proxima die post festum Innocentum fuerit dominica, secunda vespera dicatur de Innocentibus et finita collecta ipsorum dicatur AM Puer Iesus proficiebat cum collecta dominicali praemisso versu de nativitate domini. Postea de sancta Maria AC Nesciens mater cum OR Deus qui de beatae Mariae.

In Matutinis INV Christus natus est. In Primo Nocturno AN Dominus dixit. PS Quare fremuerunt. AN Tamquam sponsus. PS Caeli enarrant. AN Diffusa est gratia. PS Eructavit cor. VS Speciosus forma. Lectiones de sermonibus, quae sic incipit: Sanctorum patrum? laetantur. De nativitate domini sex lectiones. RP Descendit de caelis. RP Quem vidistis. RP O magnum mysterium. In Secundo Nocturno AN Suscepimus deus. AN Orietur in diebus. AN Veritas de terra. VS Notum fecit dominus. RP Continet in gremio. RP Confirmatum est. RP Hic qui advenit. In Tertio Nocturno AN Ipse invocavit me. AN Laetentur caeli. AN Notum fecit dominus. VS Ipse invocavit me. EV Erant pater et mater eius mirantes. RP Ecce agnus dei. RP Benedictus qui venit. RP O regem caeli. Te deum laudamus.

Laudes AN Quem vidistis sola. Capitulum dominicale cum collecta dominicali. VS Benedictus qui venit. AB Dum medium silentium. De sancta Maria AC Sancta et immaculata. OR Deus qui per beatae Mariae.

Ad Horas AN In principio et ante saecula cum capitulis dominicalibus et collecta dominicali.

In Processione RPP Sancta et immaculata. Deinde AP Alma redemptoris. In reditu RPP Verbum caro factum est.

Officium Dum medium silentium. Kyrie eleison. Cetera, ut praedictum est.

In Secunda Vespera AN Tecum principium cum reliquis capitulis de nativitate. HY A solis ortus. VS Tecum principium. AM O regem caeli. OR Concede quaesumus omnipotens deus ut nos. Postea de sancta Maria AC Continet in gremio. Deinde de sancto Stephano AC Lapides torrentis. Deinde de sancto Ioanne AC Sic eum volo. Deinde de Innocentibus AC Vox in Rama.

SECUNDA DIE POST FESTUM INNOCENTUM

si non fuerit dominica, sic cantabitur:

In Matutinis INV Christus natus est nobis. Bini cantent cum tribus lectionibus plenum officium agatur. In Primo Nocturno AN Suscepimus deus. PS Magnus dominus. AN Orietur in diebus. PS Deus iudicium. AN Veritas de terra. PS Benedixisti. VS Notum fecit dominus. Legatur legenda. Sermo de nativitate domini. RP O regem caeli. RV Domine audivi. RP Continet in gremio. RV Domus pudici. RP Confirmatum est. RV Domus pudici. Te deum laudamus.

Laudes AN Genuit puerpera . Capitulum de nativitate domini. AB Pastores loquebantur. Collecta de nativitate domini. Deinde de sancta Maria AC Nesciens mater. Deinde de sancto Stephano AC Stephanus vidit. Deinde de sancto Ioanne AC Sic eum volo manere. De Innocentibus AC A bimatu et infra.

Officium Puer natus est. PS Magnus dominus. Kyrie eleison, quodcumque volueris. CL Concede quaesumus omnipotens deus. Postea de octavis EP Multifariam multisque. GR Viderunt omnes. GV Notum fecit dominus. ALV Dies sanctificatus. SE Grates nunc omnes. EV In principio erat. Item, si fuerit dominica, sic cantabitur

Ad Vesperas AN Tecum principium cum reliquis. Capitulum dominicale. RP Verbum caro factum. HY A solis ortus. VS Tecum principium. AM Puer Iesus proficiebat. Collecta dominicalis . De sancta Maria AC Virgo verbo concepit.

In Matutinis ut supra de dominica. Post collectam dominicalem AN Pastores loquebantur et collecta de nativitate domini. Deinde de sancta Maria AC Nesciens mater. ORC Deus qui per beatae Mariae. Et praecedenti legatur sermo ad matutinas de nativitate domini. Capitula et collecta de nativitate domini. AB O regem caeli. Cetera non mutantur. officium Puer natus est et capitula et collecta ad cursus de nativitate domini. Item, si nativitas domini vel aliqua subsequentium sollemnitatum in dominicam venerit officium Dum medium silentium post natale Innocentum ad privatos dies congrue servatur. Sicut et in aliis dominicis diebus agimus. Si quando in his celebrius festum *habuerimus idem etiam officium Romano more repetitur. Si quando ab octava domini usque ad epiphaniam dominica evenerit. Omnis enim dominica a natali domini usque ad epiphaniam ex antiqua traditione illud obtinebit, quae tamen celeb riori festo non fuerit occupata. Nam cum hoc officium de nativitate domini agat convenientissime illis dominicis adaptatur, quae et reliqua officia de eadem solent obtinere.

SILVESTRI PAPAE

Novem lectiones

Ad Vesperas AN Tecum principium cum reliquis. CP Ecce sacerdos magnus. RP Sint lumbi. HY Iste confessor. VS Gloria et honore. AM Sacerdos et pontifex. OR Da quaesumus omnipotens deus ut beati Silvestri. Postea de nativitate domini AC Maria intacta virgo cum sua collecta.

In Matutinis INV Regem confessorum. Historia Euge serve bone per totum. Legenda ipsius legatur. EV Sint lumbi vestri. Post collectam Silvestri in

Laudibus de nativitate domini AC Virgo verbo concepit cum collecta ORC Deus qui per beatae Mariae virginis partum.

Ad Horas laudes AN Ecce sacerdos magnus et collecta praedicta.

Officium Sacerdotes tui. PS Memento domine. Kyrie eleison. CL Da quaesumus omnipotens deus ut beati Silvestri. Postea de nativitate domini et de octavis EP Plures facti sunt sacerdotes. GR Ecce sacerdos. GV Non est inventus. ALV Iuravit dominus. SE Grates nunc omnes. EV Sint lumbi. OF Inveni David. Praefatio de nativitate domini. CO Beatus servus. Item si festum istud fuerit dominico die, cantetur, ut praedictum est, sed post collectam festi dicatur antiphona de dominica Puer Iesus cum collecta dominicali. Reliqua vero non mutantur. Observandum est autem, si quando summa festivitas minorem subsequitur, secundam vesperam prioris festi ex toto sibi vendicabit, ut octava domini secundam vesperam sancti Silvestri.

OCTAVA DOMINI

Ad Vesperas AN Tecum principium cum reliquis. CP Dico enim Christum Iesum. RP Verbum caro factum. HY A solis ortus. VS Tecum principium. AM Magnum hereditatis. OR Deus qui salutis aeternae

, quae dicitur deinceps usque in epiphaniam.

In Matutinis INV Christus natus. In Primo Nocturno AN Dominus dixit. PS Quare fremuerunt. AN In sole posuit. PS Caeli enarrant. AN Elevamini portae. PS Domini est terra. VS Speciosus forma. Quattuor lectiones legantur de sermone Quamquam non dubitem. Quinta de sermone, qui sic : Quod mortuus est Christus, sexta LS Circumciditur itaque puer. RP Descendit de caelis. RP O magnum mysterium. RP Sancta et immaculata. In Secundo Nocturno AN Speciosus forma. PS Eructavit. AN Rex omnis terrae. PS Omnes gentes. AN Suscepimus deus. PS Magnus dominus. VS Notum fecit dominus. RP Beata et venerabilis. RV Domine audivi. RP Congratulamini mihi. RV *Casta parentis. RP Continet in gremio. In Tertio Nocturno AN Homo natus est. PS Fundamenta. AN Exultabunt. PS Cantate *I. AN Notum fecit dominus. PS Cantate *II. VS Ipse invocavit me. EV Postquam consummati sunt. RP Confirmatum est. RP Nesciens mater. RP In principio. Te deum laudamus.

Laudes AN O admirabile commercium. AN Quando natus est. AN Rubum quem viderat. AN Germinavit radix. AN Ecce Maria. CP Omnis spiritus qui confitetur. VS Benedic tus qui venit. AB Mirabile mysterium. OR Deus qui salutis aeternae.

Ad Horas laudes cum capitulis de die et collecta praedicta.

Officium Vultum tuum. Kyrie eleison festivum. CL Deus qui salutis aeternae . GR Diffusa est gratia. GV Propter veritatem. ALV Post partum virgo. SE Eia recolamus laudibus. EV Postquam consummati sunt. Credo in unum . OF Offerentur regi virgines proximae. Praefatio de nativitate domini PF Quia per incarnati verbi. Sanctus et Agnus dei festive. CO Simile est regnum. Ite missa est sollemne.

In Secunda Vespera AN O admirabile cum reliquis. Psalmi ut de nativitate domini. RP Verbum caro factum est. HY A solis ortus. VS Tecum principium. AM Qui de terra est. Collecta prior. Qua finita imponatur de sancto Stephano AC Intuens in caelum. VS Captabant in animam iusti. ORC Da nobis quaesumus domine imitari quod colimus.

OCTAVA SANCTI STEPHANI

In Matutinis INV Regem protomartyris Stephani. In Primo Nocturno AN Beatus Stephanus. PS Beatus vir. AN Constitutus a deo. PS Quare fremuerunt. AN In tribulatione. PS Domine quid multiplicati. VS Gloria et honore. Sermo , qui sic incipit : Lectio actuum apostolorum quae nobis lecta est. RP Lapidabant. RP Videbant omnes. RP Stephanus autem plenus. In Secundo Nocturno AN Lumine vultus tui. PS Cum invocarem. AN Benedictionis tuae. PS Verba mea. AN O quam admirabile. PS Domine dominus noster. VS Posuisti domine. RP Stephanus servus. RP Intuens in caelum. RP Impii super iustum. In Tertio Nocturno AN In domino deo suo. PS In domino confido. AN Sine macula. PS Domine quis habitabit. AN Domine virtus. PS Domine in virtute tua. VS Magna est gloria eius. EV Ecce ego mitto ad vos. RP Impetum fecerunt. RP Patefactae sunt. RP Lapides torrentis. Te deum laudamus.

Laudes AN Cum autem esset Stephanus sola. Capitula et collecta ut in festo . VS Iustus ut palma florebit. AB Patefactae sunt. Deinde de nativitate domini AC Rubum quem viderat. ORC Deus qui salutis aeternae.

Ad Horas laudes cum capitulis et collecta ut in festo eius.

Officium Etenim sederunt per totum. ALV Video caelos apertos. SE Hanc concordi.

In Secunda Vespera AN Iucundus homo cum reliquis. HY Sancte dei pretiose. AM Sepelierunt Stephanum. Collecta praedicta. Deinde de sancto Ioanne AC Valde honorandus est. Deinde AC Germinavit radix.

OCTAVA SANCTI IOANNIS

In Matutinis INV Crucifixum regem. Aliud INV Adoremus regem apostolorum qui privilegio. In Primo Nocturno AN Ioannes apostolus. Psalmi ut in festo eius. AN Supra pectus. AN Quasi *unus. VS In omnem terram. Sermo de Drusiana legatur, qui sic incipit: Tempore illo. RP Valde honorandus est. RP In illo die. RP Qui vicerit. In Secundo Nocturno AN In ferventis olei. AN Propter insuperabilem. AN Occurrit beato Ioanni. VS Constitues eos principes. RP Hic est discipulus. RP Iste est Ioannes. RP Diligebat Iesus. In Tertio Nocturno AN Apparuit caro suo. AN Expandens manus. AN Domine suscipe me. VS Nimis honorati sunt. EV Dixit Iesus Petro sequere me. RP Ecce puer meus. RP Cibavit illum. RP Vox tonitrui. Te deum laudamus.

Laudes AN Ecce puer meus sola. AB Iste est Ioannes. Postea de sancta Maria AC Ecce Maria genetrix. ORC Deus qui salutis aeternae.

Ad Primam AN Ecce puer meus.

Ad Tertiam AN Hic est discipulus. Capitula et collecta ut in festo ipsius.

Officium ut in festo.

Ad Sextam AN Sunt de hic stantibus.

Ad Nonam AN Ioannes autem apostolus.

In Secunda Vespera AN Iuravit dominus cum reliquis. HY A solis ortus. VS In omnem terram. AM Exiit sermo. Collecta prior. Qua dicta imponatur prior AC Istorum est enim regnum. ORC Deus cuius praeconium. Deinde AC Rubum quem viderat.

IN OCTAVA INNOCENTUM

In Matutinis cantandae sunt illae antiphonae et responsoria , quae in festo ipsorum cantabantur praeter AN Vindica domine, pro qua dicimus AN Laetamini in domino cum PS Sancti quorum. Gloria patri ad responsoria in nocte et ad cursus dicimus. Te deum laudamus dicimus. In ea nocte legatur sermo, qui sic incipit: Dedicatur novus ab infantibus sermo. Evangelium ut in festo.

Laudes AN Hero des iratus sola. AB Hi sunt qui cum mulieribus. Capitula et collecta ut in festo. Deinde AC Germinavit cum collecta.

Ad Horas laudes cum collecta et capitulis de festo.

Officium ut in festo. Ad introitum Gloria patri dicimus et Gloria in ex celsis et Alleluia et sequentiam et Ite missa est. Si octava Stephani vel Ioannis vel Innocentum in dominicam venerit, de ipsis cantetur. De dominica vero antiphonae et oratio. Historiam Domine ne in ira non cantabimus ante octavam epiphaniae, nisi brevitas temporis exigat.

In Secunda Vespera AN Virgam virtutis cum reliquis. HY A solis ortus. VS Laetamini in domino. AB Hi sunt qui venerunt. Collecta praedicta. Qua dicta imponatur de sancto Severino AC Similabo eum. Novem lectiones. ORC Exaudi domine preces nostras. Deinde de sancta Maria AC Rubum quem viderat. Si sabbato est, non est opus dicere de dominica, quia dicta est.

DE SANCTO SEVERINO

In Matutinis historiam Euge serve bone per totum, nisi duo responsoria secundum scilicet et tertium mutamus, pro quibus dicimus RP Iustus germinabit et RP Desiderium animae. Legenda eius legatur. Evangelium de vigilia epiphaniae Defuncto Herode. Nonum RP Servus meus es.

Laudes AN Qui me confessus fuerit sola. CP Dilectus deo et hominibus. Collecta praedicta.

VIGILIA EPIPHANIAE

Officium de vigilia epiphaniae Lux fulgebit per totum praeter Communicantes. Kyrie eleison. Gloria in excelsis deo cum Alleluia. SE Grates nunc omnes. Prima collecta de vigilia epiphaniae Corda nostra, secunda de sancto Severino, tertia Deus qui salutis aeternae. EP Scimus quoniam *. EV Defuncto Herode. Credo in unum. Praefatio de nativitate domini Quia per incarnati verbi. Sanctus et Agnus dei festivaliter. CO Tolle puerum. Missa cum Ite missa est clauditur.

IN EPIPHANIA DOMINI

Ad Vesperas AN O admirabile commercium cum reliquis. Omnia laudate cum reliquis. CP Scimus quoniam quaecumque lex loquitur. RP Illuminare. RV Et ambulabunt gentes. HY Hostis Herodes. VS Reges Tharsis et insulae. AM Magi videntes stellam. OR Corda nostra.

Ad Completorium AN Verbum caro factum. HY Corde natus ex. CP Per legem enim cognitio peccati. VS Venient ad te qui detrahebant. AD Salutis nostrae auctorem. OR Corda nostra praemisso versu de epiphania, quemcumque volueris.

In Matutinis invitatorium non dicimus, ut a dolosa invitatione discrepemus. Ab AN Afferte domino ea nocte incipimus praemisso VAR Domine labia mea aperies. PS Venite exultemus pro sexto psalmo canitur, quia vocatio gentium facta est in sexta aetate. AN Fluminis impetus cum PS Deus noster refugium et virtus. Qui ceteris noctibus est secundus. Ideo in tertium nocturnum aufertur, quia maior laudatio sonat quod Alleluia sub gratia est cuius typum tertius nocturnus gerit, quam ante legem vel sub lege, quod praecedentes nocturnae significant. Unde et omnes historiae, quae sibi Alleluia vindicant, plus Alleluia, in primo nocturno frequentant quam in aliis. In Primo Nocturno AN Afferte domino. Psalmum ipsum. AN Psallite deo nostro. PS Omnes gentes. AN Omnis terra. PS Iubilate domino omnis terra. VS Reges Tharsis et insulae. Prima LE Omnes sitientes. RP Hodie in Iordane baptizato. RV Caeli aperti sunt. Secunda LE Surge illuminare. RP Omnes de Saba. RV Reges Tharsis. Tertia LE Gaudens gaudebo. Istae tres lectiones concludantur cum Haec dicit dominus deus. RP Stella quam viderunt. RV Et intrantes domum. In Secundo Nocturno AN Reges Tharsis. PS Deus iudicium. AN Omnes gentes. PS Inclina domine. AN Venite adoremus deum. PS Venite exultemus. VS Omnes gentes quascumque fecisti. Tres lectiones de sermone, qui sic incipit: Celebrato proximo die. RP Interrogabat magos. RV Magi veniunt. RP Hic est dies praeclarus. RV Et intrantes domum. RP Dies sanctificatus illuxit. RV Venite adoremus. In Tertio Nocturno AN Fluminis impetus. PS Deus noster refugium. AN Adorate dominum. PS Cantate *I AN Adorate deum. PS Dominus regnavit exultet. VS Venient ad te qui. EV Cum natus esset Iesus in Bethlehem. RP Illuminare. RV Et ambulabunt gentes. RP Tria sunt munera. RV Reges Tharsis et. RP In columbae specie. RV Caeli aperti sunt. Te deum laudamus. Ad incipiendas laudes dicatur versus de epiphania, quemcumque volueris.

Laudes AN Ante luciferum genitus. AN Venit lumen tuum. AN Apertis thesauris. AN Maria et flumina. AN Stella ista. CP Leva in circuitu. VS Omnes de Saba venient. AB Hodie caelesti spons*s. OR Deus qui unigenitum tuum gentibus stella duce.

Ad Primam AN Lux de luce apparuisti. HY Iam lucis orto cum aliis hymnis ad horas, quam festive volueris. CP Surge illuminare. Minor VS Venient ad te qui detrahebant. OR Deus qui hodierna die unigenitum praemisso versu , quem volueris. Capitula, versus, collectae non mutantur. Ad primam non usque post octavam epiphaniae in collecta Hodierna die hac die solam dicimus.

Ad Tertiam AN Vidimus stellam eius. CP Leva in circuitu. RP Reges Tharsis. Minor VS Omnes gentes quascumque fecisti. Collecta prae dicta.

Officium Ecce advenit dominator. PS Deus iudicium tuum. Kyrie eleison festivum, quodcumque volueris. Collecta praedicta . EP Surge illuminare. GR Omnes de Saba venient. GV Surge illuminare. ALV Vidimus stellam eius. SE Festa Christi omnis. EV Cum natus esset Iesus. Credo in unum. OF Reges Tharsis. Praefatio de epiphania Quia unigenitus tuus, quam per totam ebdomadam dicimus. Infra actionem Communicantes et diem sacratissimum, quod hac sola die dicimus. Sanctus et Agnus dei et Ite missa est sollemniter dicantur. CO Vidimus stellam eius.

Ad Sextam AN Magi videntes stellam. CP Domine deus noster et refugium. RP Omnes gentes quascumque fecisti. Minor VS Venient ad te qui. Collecta praedicta.

Ad Nonam AN Stella ista sicut. Haec dicit dominus. CP Spiritus domini super me. RP Venient ad te. Minor VS Omnis terra adoret te deus. Collecta praedicta.

In Secunda Vespera AN Tecum principium cum reliquis. CP Gaude et *laudate Hierusalem simul. RP Tria sunt munera. HY Hostis Herodes. VS Reges Tharsis et insulae. AM Tribus miraculis. Collecta praedicta . Deinde imponatur de sancto Valentino AC Sacerdos et pontifex cum ORC Propitiare quaesumus domine. Benedicamus domino.

Ad Completorium AN Verbum caro factum est. CP Omnes de Saba venient. HY Corde natus. VS Venient ad te. AD Salutis nostrae auctor. OR Deus illuminator omnium gentium praemisso versu de epiphania, quem volueris. Ita dicetur completorium per totam ebdomadam .

DE SANCTO VALENTINO

In Matutinis INV Confessorum regem. In Primo Nocturno AN Beatus vir cum historia Euge serve bone per totum. Legenda Dominicus sermo vel alius sermo de confessoribus, quem volueris. Sextum RP Beatus Valentinus. EV Homo quidam nobilis. Septimum RP Iustum deduxit. Octavum RP Summe dei praesul Valentine. RV Ora pro nobis beate Valentine. Nonum RP Sint lumbi.

Laudes AN Ecce sacerdos magnus cum reliquis antiphonis. VS Iustus ut palma florebit. AB O per omnia laudabilis. Collecta praedicta. Deinde [de epiphania] AC Ab oriente venerunt cum ORC Deus qui unigenitum tuum.

Ad Horas laudes cum CP Ecce sacerdos magnus, cum OR Propitiare quaesumus domine.

Officium Statuit ei dominus. Kyrie eleison de confessoribus. CL Propitiare quaesumus domine. Secunda collecta de epiphania. Tertia Deus qui salutis aeternae. EP Ecce sacerdos magnus. GR Inveni David servum. ALV Iuravit dominus et non. SE Gloriosa fulget dies. EV Homo quidam nobilis. OF Veritas mea. Praefatio de epiphania domini. CO Beatus servus quem. Ite missa est.

In Secunda Vespera laudes cum psalmis de confessoribus. HY Iste confessor. VS Gloria et honore. AM Gloriam mundi sprevit. Collecta praedicta. Postea de epiphania domini AC Tria sunt munera cum sua collecta. Item nota, quod

[COMMENTARIUS]

Item nota quod si epiphania domini in dominicam venerit, nihil ea die de officio dominicae tangimus. Si autem per interiacentes dies ab epiphania usque in octavam eius dominica evenerit, necessario ea die ecclesiastico conventui cum dominicali officio satisfaciamus quam, non pro epiphania, sed pro dominica convenisse scimus, excepto festo Valentini. Si illud fuerit dominica die, collecta de dominica tantum cum antiphona dicimus. Ad priorem vesperam AC Puer Iesus proficiebat. ORC Vota quaesumus domine supplicantis populi. Et proxima die post festum Valentini dicatur per totum de dominica. Item si non fuerit dominica infra octavam, tamen infra dicatur et semper proxima die post festum Valentini et ita dominica In excelso throno neque ante epiphaniam est canenda neque post octavam eiusdem festi est differenda. Item si octava epiphaniae fuerit dominico die, de octava dicetur, de dominica vero antiphona tantum Quid est quod me quaerebatis cum collecta. Item si dominica In excelso throno erit repetenda, collecta erit Vota quaesumus domine supplicantis. Si non, collecta erit CL Omnipotens sempiterne deus qui caelestia.

PROXIMA DIE POST FESTUM VALENTINI

In Matutinis INV Christus apparuit nobis. Plenum officium cum tribus lectionibus sit. In Primo Nocturno AN Afferte domino. Psalmum ipsum. AN Fluminis impetus. PS Deus noster refugium. AN Psallite deo. PS Omnes gentes. VS Reges Tharsis et insulae. Legenda. Sermones sanctorum patrum de epiphania domini per totam ebdomadam legantur. RP Magi veniunt. RV Vidimus stellam. RP Omnes de Saba venient. RP Stellam quam viderant. Te deum laudamus, quod per totam ebdomadam dicitur.

Laudes AN Ante luciferum sola. CP Leva in circuitu per totam ebdomadam. VS Omnes de Saba veniunt. AB Veniunt ad te qui. OR Deus qui unigenitum tuum, quod non mutatur. Deinde de sancta Maria AC Rubum quem viderat cum collecta. ORC Deus qui salutis aeternae.

Ad Horas capitula de epiphania domini cum praedictis antiphonis et OR Deus qui unigenitum tuum per totam ebdomadam.

Officium Ecce advenit dominus cottidie et officium In excelso throno, quando placuerit. Postquam impositum est Kyrie eleyson, SE Grates nunc omnes, et fiat commutatio pro nativitate apparitione. Praefatio de epiphania. Sanctus et Agnus dei dominicali melo dia. Ite missa est.

In Secunda Vespera AN Tecum principium. AM Vox de caelis sonuit. De sancta Maria AC Germinavit radix. Item

SECUNDA DIE

In Matutinis INV Christus apparuit, quod non mutatur. In Primo Nocturno AN Omnis terra. PS Iubilate. AN Reges Tharsis. PS Deus iu dicium. AN Omnes gentes. PS Inclina domine. VS Omnes gentes quascumque fecisti. RP Videntes stellam. RP Interrogabat magos. RP Illuminare.

Laudes AN Venit lumen. AB Videntes stellam.

Deinde AC Germinavit vel Ecce Maria cum sua collecta.

Deinde de sancta Maria.

TERTIA DIE

In Matutinis INV Christus apparuit. In Primo Nocturno AN Adorate dominum. PS Cantate. AN Adorate deum. PS Dominus regnavit exultet. AN Notum fecit. PS Cantate. RP Pastores loquebantur. RV Annuntio vobis. RP Tria sunt munera. RP Videntes stellam.

Laudes AN Apertis thesauris suis . AB Ioannes quidem clamabat. Deinde de sancta Maria.

In Secunda Vespera AM Pater de caelis filium. Deinde de sancta Maria.

QUARTO DIE

In Matutinis In Primo Nocturno AN Afferte domino. AN Fluminis impetus. AN Psallite deo nostro. VS Reges Tharsis et insulae. Infra octavam, quacumque die placet, legatur tam ad missam quam ad matutinam feriale EV Vidit Ioannes Iesum. RP Magi veniunt. RP Interrogabat. RP Illuminare.

Laudes AN Ante luciferum. AB Baptizatur Christus. Deinde de sancta Maria.

In Secunda Vespera AM Super ripam Iordanis. Deinde de sancta Maria.

QUINTA DIE

In Matutinis In Nocturno AN Omnis terra. AN Omnes gentes. RP Reges tharsis. VS Omnes gentes quascumque. RP Videntes stellam. RP Pastores loquebantur. RP Tria sunt munera.

Laudes AN Venit lumen tuum. AB Bap tizat miles regem. Deinde de sancta Maria antiphona.

DOMINICA INFRA OCTAVAM

Si dominica infra octavam venerit,

Ad Vesperas dicetur AN Tecum principium . CP Obsecro vos. RP In columbae. HY Hostis Herodes. VS Reges Tharsis et insulae. AM Puer Iesus proficiebat. OR Vota quaesumus domine supplicantis. Sequitur antiphona de epiphania, quam supra repraesentat, cum sua collecta.

Matutinale officium per totum agatur, ut in octava epiphaniae invenitur, exceptis laudibus Veterem hominem. Recipit enim

Laudes AN Ante lu ciferum, quae sola dicetur. Sex lectiones de sermonibus epiphaniae. EV Cum factus esset Iesus annorum duodecim. CP Nolite conformari. AB Fili quid fecisti nobis. OR Vota quaesumus domine. Deinde sequitur antiphona de epiphania, quam ipsa feria indicat, cum sua collecta.

Ad Horas capitula et collecta de dominica cum solitis antiphonis.

In Processione RPP Illuminare. In reditu RPP In columbae specie.

Officium In excelso throno. Kyrie eleison dominicale. CL Vota quaesumus domine. Deinde de epiphania. Postea Deus qui salutis aeternae. EP Obsecro vos. GR Benedictus dominus. ALV Iubilate deo. SE Grates nunc omnes. EV Cum factus esset Iesus annorum duodecim. OF Iubilate deo. Praefatio de epiphania. CO Fili quid fecisti.

In Secunda Vespera nulla fit mentio de dominica, sed tantum de epiphania.

IULIANI ET SOCIORUM EIUS

antiphona tantum Absterget deus et oratio.

IN OCTAVA EPIPHANIAE

Ad Vesperas AN Tecum principium cum reliquis. CP Exultet desertum. RP In columbae. HY Hostis Herodes. VS Reges Tharsis. AM Fontes aquarum. OR Deus cuius unigenitus in substantia. De sancto Hilario AC Sacerdos et pontifex.

In Matutinis INV Christus apparuit. In Primo Nocturno AN Afferte domino. Psalmum ipsum. AN Fluminis impetus. AN Deus noster refugium. AN Psallite deo nostro. PS Omnes gentes. VS Reges Tharsis et insulae. Legenda: Sermo Augustini Gaudete in domino fratres dilectissimi. RP Omnes de Saba. RP Stellam quam viderant. RP Interrogabat Herodes. In Secundo Nocturno AN Omnis terra. PS Iubilate deo. AN Reges Tharsis. PS Deus iudicium. AN Omnes gentes. PS Inclina domine. VS Omnes gentes quascumque fecisti. RP Magi veniunt. RP Illuminare. RP Videntes stellam. In Tertio Nocturno AN Adorate dominum. PS Cantate . AN Adorate deum. PS Dominus regnavit exultet. AN Notum fecit dominus. PS Cantate . VS Venient ad te qui de terra. EV Venit Iesus a Galilea. RP Tria sunt munera. RP Pastores loquebantur. RP In columbae specie. Te deum laudamus.

Laudes AN Veterem hominem. AN Te qui in spiritu. AN Baptista contremuit. AN Caput draconis. AN Magnum mysterium. Haec dicit dominus. CP Aperiam in montibus. VS Omnes de Saba venient. AB Praecursor Ioannes. OR Deus cuius unigenitus. De sancto Hilario AC Serve bone et fidelis cum collecta.

Ad Horas laudes cum capitulis de octava et cum collecta praedicta, sed ad nonam dicatur AN Aqua comburit peccatum.

Officium Ecce advenit dominator . EP Exultet desertum. SE Festa Christi. EV Venit Iesus a Galilea. Credo in unum.

In Secunda Vespera AN Tecum principium . AM Christo datus est. Collecta praedicta. Qua dinita dicatur

DE SANCTO FELICE

[Ad Vesperas] AN Similabo eum. OR Concede quaesumus omnipotens deus ut ad meliorem vitam.

Ad Completorium AN Miserere mei domine. HY Te lucis ante terminum . CP Pacem et veritatem. VS Custodi nos domine. AD Salva nos cum protractione finalis. Preces dicantur usque ad locum illum Sacerdotes tui induantur iustitia. OR Deus qui diem discernis. Postea benedictio. Deinde PS Laudate dominum in sanctis eius. Si sabbatum est, dicatur * completorium, sicut ante adventum solet dici sabbatis noctibus.

In Matutinis INV Regem confessorum minus. Nocturnus cantetur. VS Gloria et honore. Legenda eius legitur. RP Euge serve. RP Iustus germinabit. RP Desiderium animae.

Laudes AN Qui me confessus sola. CP Dilectus deo et hominibus. AB Serve bone. De sancta Maria AC Rubum quem viderat. ORC Deus qui salutis aeternae. Deinde suffragia. AC Angeli domini cum responsoriis. Deinde PS Deus misereatur nostri. Deinceps redimus ad cottidianum cantum, qualem habuimus ante adventum domini, versuum scilicet et hymnorum et antiphonarum et cetera, nisi quod ad matutinas et ad vesperas post orationem dicimus primam antiphonam de sancta Maria Rubum quem viderat vel AC Germinavit vel AC Ecce Maria cum ORC Deus qui salutis aeternae. Et post has collectas, quas per totum annum solemus dicere cum ceteris sequentibus .

Ad Horas laudes AN Qui me confessus fuerit cum CP Dilectus deo et cum collecta ipsius.

Officium Os iusti. EP Dilectus deo et hominibus. GR Iuravit dominus. ALV Iuravit dominus vel ALV Beatus vir qui timet. EV Qui vos audit me audit vel EV Vigilate. OF Gloria et honore. Praefatio cottidiana. CO Posuisti domine. Si Felicis fuerit dominico die et si subsequitur alia dominica, in qua potest cantari historia Domine ne in ira tua, differatur in illam et ibi cantetur de sancto Felice agatur plenum officium. In priori vespera dicatur antiphona et collecta . AC Quid est quod me quaerebatis. OR Vota quaesumus domine supplicantis, si prior dominica est repetenda. Si non, collecta erit Omnipotens sempiterne deus. Si vero non sequitur dominica, in qua possit cantari historia Domine ne in ira tua, cantetur hac die et de sancto Felice antiphona et collecta proxima feria post festum Felicis, si privata dies . Ad matutinas dicantur responsoria de feria cum dominicalibus capitulis et collecta, quae supervenerit. Epistulae Pauli legantur. Et ita singulis feriis per totam ebdomadam sua adaptantur responsoria et hoc usque ad septuagesimam. Et epistulae Pauli legantur ab octava epiphaniae usque ad septuagesimam.

DOMINICA I. POST EPIPHANIAM

Si dominica est, sic cantetur

Ad Vesperas AN Benedictus cum reliquis. Capitulum et collecta de dominica, quae supervenerit. RP Deus qui sedes. HY O lux beata. VS Vespertina oratio. Super Magnificat antiphona ultima dominicalium prioris dominicae.

In Matutinis INV Regem magnum. In Primo Nocturno AN Servite domino cum reliquis. RP Domine ne in ira. RP Deus qui sedes. RP A dextris est mihi. RP Notas mihi. RP Diligam te. RP Ad te domine. RP Audiam domine. RP Peccata mea. RP Afflicti pro peccatis reserve usque in septuagesimam. Et tunc in feriis ad processionem dicimus. Ista historia Domine ne in ira durat ab octava epiphaniae usque in septuagesimam.

Laudes AN Indutus est dominus haec sola, nisi sit ultima dominica ante septuagesimam, tunc totae dicantur.

FERIA II.

RP Adiutor meus. RP Quam magna. RP Benedicam domino.

FERIA III.

RP Auribus percipe. RP Statuit dominus. RP Ego dixi.

FERIA IV.

RP Ne perdideris. RP Paratum cor. RP Adiutor meus esto.

FERIA V.

RP Deus in te speravi. RP Repleatur os meum. RP Gaudebunt labia.

FERIA VI.

RP Confitebor tibi. RP Misericordia tua domine. RP Factus est mihi.

SABBATO

RP Misericordiam et iudicium. RP Exaudi velociter. RP Domine exaudi.

[COMMENTARIUS]

De officiis trium ebdomadarum post epiphaniam, quibus, ut doctores volunt, insinuantur tres anni praedicationis Christi post baptismum eius, si prolixius aut brevius fuerit tempus usque ad septuagesimam, qualiter celebranda sint, primae igitur dominicae officium, videlicet In excelso throno, infra octavam epiphaniae omni anno rite observatur, etiam si propter pluralitatem ebdomadarum usque ad septuagesimam repetendum videatur, sicut et alia duo officia scilicet Omnis terra et Adorate deum, cum multotiens occurrant, sed ebdomadae, his officiis inofficiandae. Unde sic ordinabis: Si sex dominicae infra epiphaniam et septuagesimam occurrerint, quidlibet trium officiorum praedictorum cantetur per duas ebdomadas. Si quinque fuerint, In excelso throno cantetur per unam ebdomadam. Omnis terra per unam ebdomadam. Adorate deum per duas ebdomadas. Si tres, quaelibet per unam. Si duae et si f fuerit dominicalis littera, proxima die post octavam epiphaniae cantetur Omnis terra vel sequenti die. Et aliis sequentibus diebus cantetur Adorate deum. Eo anno historia Domine ne in ira supererit, nisi infra octavam cantetur. Si g fuerit dominicalis littera, proxima die post octavam epiphaniae cantetur Omnis terra cum historia Domine ne in ira. Eodem die AB Nuptiae factae sunt.

Ad Nonam AN Quid mihi et tibi est mulier.

In Secunda Vespera AM Deficiente vino. Aliis sequentibus diebus cantetur.

Adorate deum propter plures collectas dominicales sequentes, quae dicendae sunt sub officio Adorate deum cum suis epistulis et evange liis, capitulis et antiphonis. Si a fuerit dominicalis littera, proxima die post festum sancti Felicis dicatur Omnis terra cum historia Domine ne in ira. Aliis diebus sequentibus Adorate deum, ut praedictum est. Deinceps ubicumque occurrerit dominica, ibi imponatur Adorate deum et usque illuc cantetur Omnis terra. Si fuerit in feria, omnes tres cantandae sunt in una septimana. In excelso throno infra proxima die post octavam Omnis terra vel sequenti die, aliis diebus Adorate deum. Eo anno historia Domine ne in ira supererit et feria tertia. Si d dominica fuerit, nisi infra cantentur. Si e dominicalis littera fuerit, iterum historia Domine ne in ira supererit et feria secunda, nisi infra cantentur. Item memento, si quando praedicta officia sunt repetenda ut antiphonae dominicales, ipsis officiis ex aliqua parte cohaerentes in eadem ebdomada repetantur. Verbi gratia: Si officium In excelso throno repetatur, dominicales antiphonae Fili quid fecisti. AE Quid est quod me quaerebatis, ipsi officio et evangelio et communione concordantes, etiam sunt repetendae. Sic quoque fiat de officio Adorate deum. De dominica ab epiphania usque ad septuagesimam sic ordinabis ut orationes : Epistulae, evangelia ad officium missae sint pertinentia.

Officium primae dominicae In excelso throno. CL Vota quaesumus domine. EP Fratres obsecro vos. GR Benedictus dominus. ALV Iubilate deo. EV Cum fac tus esset Iesus. OF Iubilate deo. CO Fili quid fecisti. Deinde dominicales AN Fili quid fecisti. AN Quid est quod me quaerebatis. AN Puer Iesus proficiebat.

DOMINICA II.

[Officium] Omnis terra. CL Omnipotens sempiterne deus. Fratres. EP Habentes donationes. GR Misit dominus. ALV Dominus regnavit. EV Nuptiae factae sunt. OF Iubilate deo universa. CO Dicit dominus implete hydrias. Dominicales antiphonae: AE Nuptiae factae sunt. AE Quid mihi et tibi est. AE Deficiente vino.

DOMINICA III.

[Officium] Adorate deum. CL Omnipotens sempiterne deus infirmitatem. Fratres. EP Nolite prudentes. GR Timebunt gentes. ALV Laudate deum omnes angeli. EV Cum autem descendisset. OF Dextera domini. CO Mirabantur omnes de. Dominicales antiphonae AE Cum autem descendisset. AE Domine non sum dignus. AE Multi veniunt. AE Domine si tu vis. AE Domine puer meus.

DOMINICA IV.

[Officium] CL Deus qui nos in tantis. Fratres. EP Nemini quicquam deus. EV Ascendente Iesu in naviculam. Dominicales antiphonae: AE Ascendente Iesu in naviculam. AE Domine salva nos. AE Surgens Iesus imperavit.

DOMINICA V.

[Officium] CL Familiam tuam quaesumus. EP Fratres induite vos. EV Respiciens Iesus in discipulos. Dominicales antiphonae supra dictae repetantur. Dominicalis CL Conserva domine populum tuum dicatur ultima die vel paenultima ante septuagesimam ad missam et ad horas, si non occurrat impedimentum. Si occurrit, tunc erit secunda ad missam, alioquin erit prima.

FERIA VI.

non canimus de sancta cruce, nec sabbato de sancta Maria, nec praefationes inde dicimus, sed per totam ebdomadam canitur dominica, quae supervenerit. De sanctis post octavam epiphaniae.

MARCELLI PAPAE

Tres lectiones.

Ad Vesperas CP Ecce sacerdos magnus.

In Matutinis INV Regem confessorum. Legenda eius legatur. Tria responsoria de historia Euge serve bone.

Laudes AN Ecce sacerdos. AB Serve bone.

Ad Horas laudes AN Ecce sacerdos cum CP Ecce sacerdos et collecta praedicta.

Officium Statuit ei dominus. EP Plures facti sunt sacerdotes. GR Inveni David. ALV Elegit te dominus. EV Homo quidam peregre. OF Veritas mea. CO Domine quinque talenta.

[COMMENTARIUS]

Gregorius papa, huius nominis septimus apostolicae sedi praesidens, constituit, ut omnium sanctorum Romanorum pontificum et martyrum sollemnitates sollemniter ubique cum pleno officio celebrentur. Nam, cum quaelibet ecclesia sui patroni, etiamsi confessor fuerit, tamen festum sollemniter servetur, quanto magis eorum, etiam qui totius ecclesiae non causa patroni quam etiam patres , quam etiam usque ad martyrium verbis et exemplis instruere non destiterunt. Nota secundum Gregorium papam primum in graduali libro de confessoribus et pontificibus de his martyribus pontificalia instituisse officia, ut de sancto Marcello, Statuit ei dominus, de sancto Felice Sacerdotes eius, et haec utique satis congrue propter excellentiam dignitatis apostolicae. Hoc etiam attendentes maiores nostri de eisdem sanctis confessorum et pontificum officia ad cursum diei et noctis leguntur observasse, quae pontificii dignitatem insinuant, nec tamen in aliquo eorum martyrio praeiudicant. Quidam autem moderni minus concordiam officiorum attendentes de illis omnem cantum ut de martyribus observant, praeter ad missam. Asserentes congruum esse, ut de martyrio eorum nocte, ad matutinam, ad missam autem de sacerdotali eorum agatur dignitate. Sed convenientior videtur superior observantia.

ANTONII MONACHI

[Ad Vesperas] tantum AN Similabo eum. OR Exaudi quaesumus domine preces.

In Matutinis AB Serve bone cum collecta praedicta.

PRISCAE VIRGINIS

Tres lectiones.

Ad Vesperas CP Confitebor tibi domine. HY Virginis proles. VS Specie tua. AM Veni sponsa Christi. OR Da quaesumus omnipotens deus.

In Matutinis Tria responsoria de historia Veni sponsa Christi, sed prima duo et ultimum. Legenda eius legatur.

Laudes AN Haec est virgo sapiens . AB Quinque prudentes.

Ad Horas laudes cum capitulis de virgine et martyre.

Officium Loquebar de testimoniis. EP Sapientia vincit malitiam. GR Specie tua. ALV Diffusa est gratia. EV Simile est regnum caelorum decem virginibus. OF Filiae regum. CO Feci iudicium.

SEBASTIANI ET FABIANI

Ad Vesperas feriales psalmos. CP Sancti per fidem vicerunt. RP Egregie dei martyr. HY Rex gloriose. VS Laetamini in domino. AM Elegit dominus virum. Collectam priorem de sancto Sebastiano propter cantum, continue collectam de sancto Fabiano sub una conclusione.

In Matutinis INV Regem martyrum. In Primo Nocturno AN Sebastianus Mediolanensium. Psalmi de martyribus. AN Erat enim in sermone. AN Christo cottidie. Legenda eius legatur. RP Sebastianus dei cultor. RP Sebastianus vir. RP Erat namque in. In Secundo Nocturno AN Ad hoc tantum sub chlamyde. AN Clarissimis. AN Sebastianus vir christianissimus. RP Christo cottidie. RP Zoe uxor. RP Egregie dei martyr. In Tertio Nocturno AN Ut vidit. AN Sebastianus dixit. AN Nolite timere. EV Descendens Iesus de monte. RP Elegit dominus virum. RP In isto loco. RP Beatus es tu.

Laudes AN Sebastianus dei cultor. AN Si ego verus. AN Ad hanc vocem. AN Zoe uxor Nicostrati. AN Multitudo languentium. CP Reddet deus. AB Beatus es et bene tibi. De collectis fiat ut in vesperis.

Ad Horas laudes cum capitulis de martyribus et collectis praedictis et collecta Sebastiani praeponenda est.

Ad Sextam AN Sebastianus dixit ad.

Ad Nonam AN Polycarpus presbyter.

Officium Intret in conspectu. Kyrie eleison de martyribus. Collecta Fabiani ad missam praeponenda est propter dignitatem pontificii et quia cantus missae communis est. EP Sancti per fidem. GR Gloriosus deus. ALV Fulgebunt iusti vel TR Qui seminant in lacrimis. SE Ago ne triumphali. EV Descendens Iesus de monte. OF Laetamini in domino. CO Multitudo languentium.

In Secunda Vespera AN Virgam virtutis cum reliquis. HY Rex gloriose martyrum. AM Egregie dei martyr. Collectae praedictae ambae. Quibus dictis imponatur de sancta Agnete AC Christi virgo nec. ORC Omnipotens sempiterne deus qui infirma.

[AGNETIS]

In Matutinis INV Regem virginum. In Primo Nocturno AN Discede a me pabulum. Psalmi de virginibus. AN Dextram meam et. AN Posuit signum in faciem. Legenda eius legatur. RP Diem festum. RP Dextram meam. RP Amo Christum. In Secundo Nocturno AN Induit me. AN Mel et lac ex. AN Ipsi soli. In Tertio Nocturno AN Cuius pulchritudinem. AN Christus circumdedit. AN Ipsi sum desponsata. RP Omnipotens adorande. RP Ipsi sum desponsata. RP Induit me dominus. EV Simile est regnum caelorum decem virginibus. RP Iam corpus eius. RP Pulchra facie.

Laudes AN Ingressa Agnes turpitudinis. AN Mecum enim habeo. AN Annulo suo subarrhavit. AN Benedico te pater. AN Congaudete mecum.

CP De virginibus praeceptum. AB Stans beata Agnes. Collecta praedicta.

Ad Horas laudes cum CP Confitebor tibi.

Officium Me expectaverunt. EP Confitebor tibi. GR Diffusa est gratia. ALV Audi filia. TR Audi filia vel TR Qui seminant in lacrimis. SE Exultent filiae Sion. EV Simile est regnum caelorum decem virginibus. OF Offerentur minus. CO Quinque prudentes.

In Secunda Vespera AN Ecce quod concupivi. HY Virginis proles. AM Beata Agnes. Collecta praedicta. Qua finita imponatur de sancto Vincentio et tres lectiones Beatus vir qui suffert. ORC Adesto quaesumus domine supplicationibus.

[VINCENTII]

Ad Matutinum tria responsoria de historia Iste sanctus . Legenda eius legatur.

Laudes AN Qui me confessus sola. CP Beatus homo qui invenit sapientiam. AB Hic vir despiciens.

Ad Horas laudes cum capitulis de uno martyre.

Officium Laetabitur iustus. OR Adesto domine supplicationibus nostris. Haec dicit dominus. EP Creans te Iacob vel Memor esto. GR Posuisti domine. ALV Beatus vir qui suffert. EV Nisi granum vel Si quis vult. OF Gloria et honore. CO Qui vult venire.

EMERENTIANAE VIRGINIS

Antiphona tantum AN Veni sponsa. OR Prosit plebi tuae.

TIMOTHEI APOSTOLI

Tres lectiones.

Ad Vesperas CP Ibant apostoli. HY Exultet caelum. VS In omnem terram. AM Ecce ego mitto vos et OR Beati apostoli tui Timothei.

In Matutinis tria responsoria de historia Ecce ego mitto. Legenda eius legatur. Epistula secunda ad Timotheum Paulus apostolus Iesu Christi per voluntatem secundum promissionem vitae.

Laudes AN Hoc est praeceptum meum sola. CP Iam non hospites. AB Dum steteritis. Collecta praedicta.

Ad Horas laudes cum CP Iam non estis hospites.

Officium Mihi autem nimis per totum. CL Beatus apostolus tuus Timotheus. EP Testificor. ALV Iam non estis. EV Designavit dominus. Praefatio cottidiana.

IN CONVERSIONE SANCTI PAULI

Ad Vesperas AN Sancte Paule apostole. PS Laudate pueri. CP Saulus adhuc spirans. RP Magnus sanctus Paulus. HY Doctor egregie. VS In omnem terram. AM O gloriosum lumen. OR Deus qui universum mundum. *Deinde de sancto Proiecto AC Beatus vir. ORC Martyris tui Proiecti.

In Matutinis historia eius per totum exceptis versibus antiphonarum. Legenda eius de conversione legatur. EV Homo quidam erat dives qui habebat villicum.

Ad Horas laudes cum capitulo de die et collecta praedicta.

Officium Scio cui credidi et certus per totum. EP Saulus adhuc spirans. ALV Non vos me elegistis. SE Dixit dominus ex Basan. TR Beatus vir qui. EV Homo quidam erat dives qui habebat villicum. Require in dominica IX. post pentecosten.

In Secunda Vespera AN Iuravit dominus cum reliquis. HY Doctor egregie. AM O gloriosum lumen. Collecta praedicta.

OCTAVA AGNETIS

Tres lectiones.

Ad Vesperas CP Sapientia laudabit. HY Virgines proles. VS Specie tua. AM Stans beata Agnes.

In Matutinis INV Regem virginum minus. RP Iam corpus eius. RP Pulchra facie. RP Mel et lac.

Laudes AN Ingressa Agnes sola. CP Liberasti me a perditione. AB Beata Agnes.

Ad Horas laudes cum CP Sapientia laudabit. Cum collecta praedicta.

Officium Vultum tuum. EP Sapientia laudabit. GR Specie tua. ALV Diffusa est. EV Simile est regnum caelorum theasauro. OF Diffusa est. CO Simile est regnum caelorum homini.

VIGILII ET SOCIORUM EIUS

Novem lectiones.

Ad Vesperas feriales psalmos. CP Sancti per fidem vicerunt. RP Isti sunt sancti. HY Rex gloriose martyrum. VS Laetamini in domino. AM Sanctum est verum lumen.. OR Deus qui concedis.

In Matutinis historia Absterget deus per totum. Legenda eius legatur. EV Cum audieritis proelia.

Ad Horas laudes cum CP Sancti per fidem. Praedicta collecta.

Officium Intret in conspectu. EP Sancti per fidem. GR Gloriosus deus. ALV Fulgebunt iusti. SE Agone triumphali vel TR Qui seminant. EV Cum audieritis proelia. OF Laetamini in domino. CO Et si coram hominibus.

In Secunda Vespera AN Virgam virtutis cum reliquis. HY Rex gloriose. AM Gaudent in caelis. Collecta praedicta. Qua dicta imponatur de sancta Brigida tres lectiones AC Veni sponsa. ORC Deus qui nos beatae Brigidae.

[BRIGIDAE]

In Matutinis tria responsoria de historia Veni spon sa Christi. Scilicet primum et secundum et ultimum.

Laudes AN Haec est virgo sapiens sola. CP De virginibus praeceptum. AB Quinque prudentes Collecta praedicta.

IN PURIFICATIONE SANCTAE MARIAE

[Ad Vesperas] AN O admirabile commercium. PS Laudate pueri cum reliquis. CP Ecce ego mitto angelum meum. RP Videte miraculum. HY A solis ortu. VS Tecum principium. AM Senex puerum portabat. OR Exaudi deus.

Ad Completorium AN Verbum caro factum est, si est extra septuagesimam. Si infra est Miserere mei domine. HY Corde natus. CP Populus gentium. VS Benedictus qui venit. AD Glorificamus te. OR Deus qui salutis praemisso VS Post partum virgo.

In Matutinis INV Ecce venit ad templum. In Primo Nocturno AN Benedicta tu. PS Domine dominus noster. AN Sicut myrrha. PS Caeli enarrant. AN Ante thorum. PS Domini est terra. VS Speciosus forma. Sermo Ambrosii legatur, qui sic incipit: Digna dei munera, dividatur in tres lectiones. RP Adorna thalamum. RP Senex puerum. RP Simeon iustus. In Secundo Nocturno AN Specie tua. PS Eructavit. AN Adiuvabit eam. PS Deus noster refugium. AN Sicut laetantium. PS Fundamenta eius. VS Notum fecit dominus. Sermo Augustini episcopi legatur, qui sic incipit: Exultent virgines virgo peperit, dividatur in tres lectiones. RP Suscipiens Iesum. RP Responsum accepit. RP Postquam impleti sunt dies. In Tertio Nocturno AN Haec est quae nescivit. PS Cantate I. AN Spe ciosa facta es. PS Dominus regnavit exultet. AN Post partum virgo. PS Cantate II. VS Ipse invocavit me. EV Postquam impleti sunt. RP Videte miraculum. RP Gaude Maria. RP Cum inducerent. Te deum laudamus.

Laudes AN Simeon iustus. AN Responsum accepit. AN Accipiens Simeon. AN Tolle puerum. AN Revertere in terram. CP Ecce veniet dicit dominus. VS Benedictus qui venit. AB Cum inducerent puerum. OR Omnipotens sempiterne deus maiestatem tuam.

Ad Primam AN Adorna thalamum. Soliti hymni ad horas festive cantentur. CP Ego sapientia. RB Christe Iesu fili. Minor VS Benedictus qui venit. OR Omnipotens sempiterne deus maiestatem praemisso versu de die.

Ad Tertiam AN Obtulerunt pro eo. CP Ecce ego mitto. RB Speciosus forma. Minor VS Notum fecit dominus. Collecta praedicta. Finita tertia imponatur AP Asperges me domine. OR Exaudi quaesumus domine vel Praesta nobis domine per huius.

Processio sollemnis fiat cum RPP Gaude Maria, finita repetitione dicatur OR Famulorum tuorum quaesumus domine praemisso VS Post partum virgo. Hanc collectam dicat sacerdos stans ante altare, sed postea sub ianua dicat benedictiones cereorum sicut continentur in libro benedictionali. Finitis benedictionibus cerei aspergantur aqua benedicta et thurae adolerantur et sacerdos revertatur ad locum suum. Postea imponatur AP Hodie beata virgo Maria et interim cerei distribuantur et non accendantur. sequitur Dominus vobiscum. OR Omnipotens sempiterne deus qui unigenitum. Deinde AP Lumen ad revelationem. Cum singulis versibus. ND Nunc dimittis et Gloria patri et accendantur cerei. Sequitur Dominus vobiscum. Oremus. Illumina quaesumus domine populum tuum. Qua finita imponatur AP Ave gratia plena et exeat processio. Deinde AP Adorna thala mum. Deinde AP Responsum accepit. Ante ingressum templi dicatur OR Da quaesumus domine populo tuo. Et intretur et imponatur AP Cum inducerent Deinde PS Benedictus dominus absque PV Gloria patri. Sequitur AP Cum inducerent. Qua finita sacerdos stans in choro ante pulpitum dicat VS Suscepimus deus misericordiam tuam in medio. Dominus vobiscum. Oremus. OR Domine Iesu Christe qui hodierna die. Candelae teneantur in manibus usque ad offertorium.

Officium Suscepimus deus. Kyrie eleison. CL Omnipotens sempiterne deus maiestatem. EP Ecce ego mitto angelum. GR Suscepimus deus. GV Sicut audivimus. ALV Post partum. SE Concentu parili. EV Postquam impleti sunt. Credo in unum. OF Diffusa est gratia. Praefatio de nativitate domini PF Quia per incarnati verbi. Sanctus et Agnus dei festive. CO Responsum accepit. Ite missa est. Si purificatio beatae Mariae venerit in dominicam quadragesimae, omnia agantur de festo et post orationem beatae Mariae in prima vespera imponatur AC Hymnum cantate nobis cum collecta dominicali praemisso VS Vespertina oratio et in matutinis AN Simile est enim regnum homini patri. Post primam collectam cum collecta dominicali praemisso VS Ostende nobis domine misericordiam tuam. Te deum laudamus dicitur ad missam Gloria in excelsis. TR Audi filia. Sequentia in secunda vespera cantatur. Credo in unum. Ite missa est etiam ? dicitur.

Ad Sextam AN Nunc dimittis. CP Ecce veniet dicit dominus. RB Notum fecit dominus. Minor VS Benedictus qui venit. Collecta praedicta.

Ad Nonam AN Lumen ad revelationem. CP Scitis gratiam domini nostri Iesu Christi. RB Benedictus qui venit. Minor VS Ipse invocavit me. Collecta praedicta.

In Secunda Vespera AN Tecum principium cum reliquis . CP Ecce ego mitto angelum. RB Verbum caro. RV In principio cum TP Quem ethera. HY A solis ortus. VS Tecum principium. AM Hodie beata virgo. OR Omnipotens sempiterne deus. Qua dicta imponatur AC Ecce completa sunt. ORC Deus qui per beatae virginis partum praemisso VS Post partum virgo. Vesperae claudantur in choro cum Benedicamus domino. Deinde cantores incipiant RP In itinere vel Iustum deduxit.

DE SANCTO BLASIO

[Ad Vesperas] Novem lectiones et fiat

Processio ad sanctum Blasium. AM Adest nobis celeberrimus dies. Collecta Marcelli papae ORC Preces populi tui quaesumus praemisso VS Gloria et honore absque Dominus vobiscum. Finita collecta statim imponatur RP Terribilis est locus et fiat processio . AM O quam metuendus. Qua finita dicat sacerdos Haec est domus domini firmiter aedificata. Oremus. Omnipotens sempiterne deus ut hoc in loco. Benedicamus domino dicitur.

Ad Completorium AN Miserere mei deus. HY Te lucis ante. CP Pacem et veritatem. AD Vigila super nos cum protractione finalis. Preces usque ad locum Sacerdotes tui induantur. OR Deus qui diem.

In Matutinis historia Iste sanctus per totum. Nonum RP Iustum deduxit. Legenda eius legatur. EV Si quis vult venire post me.

In Laudibus CP Beatus vir qui suffert. Collecta praedicta.

Ad Horas laudes cum capitulis de uno martyre et collecta praedicta.

Officium Laetabitur iustus per totum. EP Iustus cor suum vel Omne gaudium. ALV Beatus vir qui suffert vel ALV Iustus germinabit. EV Si quis vult post me venire. Si est infra septuagesimam aut sexagesimam, TR Desiderium animae.

In Secunda Vespera AN Iucundus homo cum reliquis. HY Deus tuorum militum. AM Hic est vere martyr cum collecta praedicta. Si festum [sancti] Blasii in dominicam venerit septuagesimae aut sexagesimae, dominica cantetur finitis vesperis de dominica. Ad matutinam post primam collectam dicatur antiphona et collecta de sancto Blasio et sequenti die * agatur festum absque Te deum laudamus et Gloria in excelsis et Alleluia et Ite missa est. Si sabbato evenerit, post collectam dominicalem antiphona et collecta de sancto Blasio .

AGATHAE VIRGINIS

Novem lectiones.

Ad Vesperas feriales psalmos. CP Confitebor tibi domine rex. RP Agathes laetissima. HY Iesu corona virginum. VS Specie tua. AM Mentem sanctam. OR Deus qui inter cetera.

In Matutinis INV Regem virginum. In Primo Nocturno AN Ingenua sum. PS Domine dominus noster. AN Summa ingenua. PS Caeli enarrant. AN Ancilla Christi sum. PS Domini est terra. VS Specie tua. Legenda eius in passionario legatur. RP Dum ingrederetur. RP Vidisti domine. RP Quis es tu. In Secundo Nocturno AN Agathes sancta. PS Eructavit. AN Si ignem. PS Deus noster refugium. AN Agathes laetissima. PS Fundamenta. VS Diffusa est gratia. RP Ipse me coronavit. RP Agathes laetissima. RP Ego autem. In Tertio Nocturno AN Nisi diligenter. PS Cantate domino . AN Vidisti domine. PS Dominus regnavit exultet. AN Propter fidem. PS Cantate . VS Audi filia et vide. EV Simile est regnum caelorum thesauro. RP Gaudeamus. RP Medicinam carnalem. RP Beata Agathes. Te deum laudamus non dicitur, si est infra septuagesimam.

Laudes AN Quis es tu. AN Medicinam carnalem. AN Gratias tibi ago. AN Benedico te. AN Qui me dignatus est. CP De virginibus praeceptum. VS Adiuvabit eam deus vel Elegit eam deus. AB Paganorum multitudo. OR Deus qui inter cetera.

Ad Horas laudes cum CP Confitebor tibi domine et collecta praedicta.

Officium Gaudeamus omnes. Kyrie eleison de virginibus. Collecta praedicta. EP Domine deus meus exaltasti vel Confitebor tibi. GR Adiuvabit eam. GV Fluminis impetus. ALV Audi filia et. SE Exultent filiae Sion. EV Simile est regnum caelorum thesauro. OF Offerentur minus. CO Qui me dignatus.

In Secunda Vespera AN Quis es tu cum reliquis. Quarta AN Qui me dignatus. Quinta AN Paganorum. AM Beata Agathes ingressa carcerem. Si festum hoc in dominicam septuagesimae aut sexagesimae evenerit, de dominica cantetur et de festo antiphona et oratio et sequenti die celebretur absque Te deum laudamus et Gloria in excelsis et Ite missa est. Tractus dicitur Qui seminant. Si sabbato fuerit, post collectam dominicalem di catur antiphona et collecta de festo. Scholasticae virginis antiphonam tantum et collectam.

VALENTINI MARTYRIS

Tres lectiones.

[Ad Vesperas] CP Beatus vir qui suffert. HY Deus tuorum militum. AM Beatus vir qui suffert. OR Praesta quaesumus omnipotens deus ut qui beati Valentini.

In Matutinis tria responsoria de historia Iste sanctus. Legenda ipsius legatur.

Ad Horas laudes Qui me confessus per totum.

Officium In virtute tua domine. EP Iustus si morte. GR Beatus vir qui timet. ALV Beatus vir qui suffert... EV Nemo accendit lucernam vel Si quis vult venire. OF In virtute tua. CO Magna est gloria eius. Si festum istud occurrerit in ieiunui tantum antiphona et collecta de ipso dicetur.

IULIANAE VIRGINIS

Antiphona tantum et collecta.

IN CATHEDRA SANCTI PETRI

Ad Vesperas AN Tu es Petrus. PS Laudate pueri . CP Petrus apostolus Iesu Christi electus. RP Petre amas me. HY Iam bone pastor. VS Gloria et honore. Quia non agitur festum apostolatus sed sacerdotii. AM Quodcumque ligaveris. OR Deus qui apostolo tuo Petro.

In Completorium AD Simon Bar Iona. OR Deus qui diem discernis praemisso VS Tu es Petrus.

In Matutinis INV Regem regum. In Primo Nocturno AN Beatus vir qui in lege cum reliquis. VS Gloria et honore. Sermo legatur, qui sic incipit: Institutio sollemnitatis hodiernae in duas lectiones dividatur. Tres lectiones de sermone, qui sic incipit: Quamvis sollemnitas festivitatis. Sermo Maximi episcopi Hostis fratres carissimi in tres lectiones dividatur. EV Dixit Iesus Simoni Petro. Si peccaverit in te frater tuus. Nonum RP Petre amas me. Te deum laudamus .

Laudes AN Petre amas me. CP Omnis pontifex. VS Iustus ut palma florebit. AB Tu es pastor ovium. OR Deus qui apostolo tuo Petro.

Ad Horas laudes cum CP Ecce sacerdos magnus. Collecta praedicta. Hymni ad cursus hac melodia: Iam lucis orto.

Officium Statuit ei dominus. Kyrie eleison et Gloria in excelsis . OR Deus qui apostolo tuo. EP Petrus apostolus Iesu Christi electis advenis. GR Domine praevenisti. TR Tu es Petrus. EV Si peccaverit in te frater. Require tertia feria tertiae ebdomadae in quadragesima. Credo in unum dicitur. OF Constitues. Praefatio de apostolis Te domine suppliciter media melodia. CO Tu es Petrus et Ite missa est .

In Secunda Vespera AN Iuravit dominus cum reliquis. CP Benedictus deus et pater. HY Iam bone pastor. VS Gloria et honore. AM Simon Bar Iona. OR Deus qui apostolo tuo. Si cathedra sancti Petri in dominicam venerit, antiphona et oratio tantum de ipso dicetur, et sequenti die, ut praedictum est, celebretur.

IN VIGILIA MATTHIAE

Officium Ego autem sicut oliva . CL Concede nobis quaesumus. EP Beatus vir qui inventus est. EV Haec mando vobis. Si vigilia venerit in quadragesimam, secunda oratio ad missam dicitur de vigilia Matthiae apostoli.

[MATTHIAE]

Ad Vesperas AN Non vos me elegistis. PS Laudate pueri dominum. CP Surgens Petrus et manu silentium indicens. RP Fuerunt sine querela. HY Exultet cae lum. VS In omnem terram. AM Ecce ego mitto vos. OR Deus qui beatum Matthiam.

In Matutinis commune de apostolis. Legenda eius legatur Cum praeclara beati Matthiae. In Tertio Nocturno secunda AN Non vos me elegistis. EV Misit Iesus duodecim discipulos.

Ad Horas laudes cum capitulis de die et collecta . Notandum, quod in anno bissextili festum sancti Matthiae in die, qui vigiliam eius proxime sequitur, est semper celebrandum, non in altera, quae in bissextum eo anno in kalendario iteratur.

Officium Mihi autem per totum. Kyrie eleison de apostolis cum Gloria in excelsis. CL Deus qui beatum Matthiam. EP Exurgens Petrus. TR Beatus vir. EV Misit Iesus duodecim discipulos. Credo in unum. Praefatio de apostolis Te domine suppliciter. Ite missa est. Item si festum beati Matthiae in dominicam evenerit, antiphona et oratio tantum de ipso dicatur ad priorem vesperam et ad matutinam et sequenti die, ut praedictum est, celebretur.

In Secunda Vespera AN Iuravit dominus cum reliquis. HY Exultet caelum. AM Beati eritis. Collecta praedicta. De sancta Cunegunde antiphona tantum Veni sponsa Christi. ORC Omnipotens sempiterne deus quia gloria tua nullum excipis sexum.

PERPETUAE ET FELICITATIS

[In Vesperis] Antiphona tantum Prudentes virgines. OR Sanctarum martyrum tuarum Perpetuae et Felicitatis

GREGORII PAPAE

Ad Vesperas AN Gregorius ut creditur. PS Laudate pueri. CP Ecce sacerdos magnus. RP Vere felicem praesulem. HY Iste confessor. VS Gloria et honore. AM Gloriosa sanctissimi. OR Deus qui animae famuli tui.

Ad Completorium AN Miserere mei domine. HY Christe qui lux es. Super Nunc dimittis antiphona, quae per ebdomadam solet cantari. OR Deus qui diem discernis praemisso VS Gloria et honore.

In Matutinis INV Ad dominum vigiles. In Primo Nocturno AN Gregorius ortus Romae. PS Beatus vir. AN Lineam sui. PS Quare fremuerunt. AN Adhaerebat. PS Domine quid multiplicati. VS Gloria et honore. Legenda in passionario. RP Fulgebat in venerando. RP Videns Romae. RP Dum oraret. In Secundo Nocturno AN Gregorius ut creditur. PS Cum invocarem. AN Studiis liberalibus. PS Verba mea. AN Hic ab adolescentia. PS Domine dominus noster. VS Posuisti domine. RP Propter intollerabilem. RP Orante beatissimo. RP Vere felicem. In Tertio Nocturno AN Sex struxit in Sicilia. PS Domine quis habitabit. AN His sane monasteriis. PS Domine in virtute. AN Qui solebat. PS Domini est terra. VS Magna est gloria eius. EV Homo quidam nobilis. RP Sanctus papa. RP Hodie praeclarissimus. RP O pastor apostolice. Te deum laudamus omittitur.

Laudes AN Gregorius vigiliis. AN Lentis quidem. AN Caelesti cinctus. AN Bissenos nummos. AN Virginum tria. CP Omnis pontifex . VS Iustus ut palma florebit. AB Christi fidelis. Collecta praedicta.

Ad Horas laudes cum CP Omnis pontifex vel Ecce sacerdos. De sancto Gregorio

Officium Sacerdotes dei benedicite. Kyrie eleison absque Gloria in excelsis. EP Omnis pontifex vel Ecce sacerdos magnus. GR Iuravit dominus. TR Beatus vir. EV Homo quidam nobilis. OF Veritas mea. Praefatio cottidiana. CO Fidelis servus. Missa cum Benedicamus domino clauditur.

In Secunda Vespera laudes cum psalmis de confessoribus et responsoriis. HY Iste confessor. AM O Gregori dulcissimum.

GERTRUDIS VIRGINIS

Antiphona tantum et collecta tam ad matutinam quam ad vesperam.

BENEDICTI ABBATIS

Tantum AN Similabo eum. OR Concede quaesumus omnipotens deus fidelibus tuis vel Intercessio.

In Matutinis AN Serve bone cum collecta praedicta.

IN ANNUNTIATIONE SANCTAE MARIAE VIRGINIS

Ad Vesperas super psalmos AN Vidi portam. AN Laudate pueri. AN Haec porta. PS Laudate dominum omnes gentes. AN Portam quam vidisti. PS Lauda anima mea. AN O benedicta et beata. PS Laudate dominum quia bonus. AN Tota pulchra. PS Lauda Hierusalem. CP Domine quis credidit auditui nostro. RB Salve nobilis. RV Odor tuus. HY Ave maris stella. VS Specie tua. AM Ingressus angelus. OR Deus qui de beatae Mariae virginis.

Ad Completorium AN Miserere mei domine. HY Fit porta Christi. CP Multae filiae congregaverunt. VS Custodi nos domine. AD Tota pulchra es amica mea oculi tui columbarum. OR Deus qui de beatae Mariae vel OR Gratiam tuam domine mentibus nostris infunde praemisso VS Spiritus sanctus superveniet in te.

In Matutinis INV Ave Maria. In Primo Nocturno AN Missus est angelus Gabriel. PS Domine dominus noster. AN Ingressus angelus. PS Caeli enarrant. AN Maria turbatur. PS Domini est terra. VS Specie tua. Legenda sermo Augustini Descendens angelus de caelo missus a deo patre. RP Ingressus angelus. RP Benedicta tu. RP Maria ut audivit. In Secundo Nocturno AN Respondens angelus. PS Eructavit cor. AN Ecce concipies. PS Deus noster refugium. AN Dabit illi deus. PS Fundamenta eius. VS Diffusa est gratia. RP Dixit autem Maria. RP Ecce concipies. RP Dabit illi deus. In Tertio Nocturno AN Dixit autem Maria. PS Cantate I. AN Ideoque et quod nascetur. PS Dominus regnavit exultet. AN Dixit autem Maria. PS Cantate II. VS Adiuvabit eam deus. EV Missus est angelus Gabriel. RP Dixit autem Maria. RP Quomodo fiet istud. RP Christi virgo dilectissima. Te deum laudamus.

Laudes AN Quando venit. AN Verbum supernum. AN Beatus auctor saeculi. AN Clausa parentis. AN Domus pudici. CP Ab initio et ante saecula. VS Elegit eam deus. AB Haec est dies quam. OR Deus qui hodierna die verbum tuum.

Ad Omnes Horas AN Haec est dies quam cum capitulo de festo. OR Deus qui hodierna die.

Ad Primam CP Ecce dominus novum faciet in terra. OR Deus qui de beatae Mariae praemisso VS Ave Maria gratia plena dominus tecum.

Officium Rorate caeli. Kyrie eleison. Gloria in excelsis. CL Deus qui hodierna die. EP Locutus est dominus ad Achaz dicens. GR A summo caelo. GV Caeli enarrant. TR Audi filia et vide. EV Missus est angelus Gabriel. Credo in unum. OF Ave Maria. PF Et te in annuntiatione beatae festive. Sanctus et Agnus dei et Ite missa est, quam festive volueris.

In Secunda Vespera laudes HY Ave maris stella. VS Specie tua. AM Haec est dies. OR Deus qui hodierna die. Qua dicta imponatur antiphona de sancto Castulo et collecta. Beatus vir.

[COMMENTARIUS]

Notandum est, quod synodaliter legitur esse statutum, ut, si eadem annuntiatio beatae Mariae in triduo ante pascha vel in die palmarum occurrat, in sabbato ante palmas anticipetur; quae dies proprio et officio caret et per totum annum venerationi sanctae Mariae solet obsecundare; quae anticipatio etiam omni anno videtur necessaria, dum eadem festivitas idem sabbatum subsequitur, eo quod duae sequentes septimanae propriis officiis in tantum sunt occupatae, ut tantae sollemnitati digne nequeant deservire. Congruum ergo videtur, in quamcumque dominicam annuntiatio sanctae Mariae venerit, sabbato anticipetur, quod non fit de aliis festis, quia in sequentem diem differuntur. Item, si in sabbato fuerit annuntiatio, secunda vespera de dominica dicatur et postea de festo AC Haec est dies cum collecta praedicta.

RUPERTI EPISCOPI

Antiphona tantum et collecta .

TIBURTII ET VA LERIANI

Si fuerit infra quadragesimam, antiphona tantum et collectam.

GEORGII MARTYRIS

Si sabbato paschae fuerit, de ipso collecta ad missam cum collecta de die sub una conclusione dicetur.

IN SEPTUAGESIMA

Ad Vesperas AN Alleluia. PS Benedictus dominus. Fratres. CP Nescitis quod hii qui in stadio currunt. RP Alleluia. RV Iudica iudicium. HY Cantemus cuncti. VS Vespertina oratio. AM Hymnum cantate nobis. OR Preces populi tui quaesumus domine. Vesperae claudantur tali modo cum Alleluia: Benedicamus domino. Alleluia. Alleluia. Alleluia. Alleluia. Alleluia. Alleluia, quod laudem dei sonat amodo, usque ad pascha tolli debeat laus dei, sed pro ipso aliis verbis idem sonantibus ad laudandum deum exhortamur dicendo Laus tibi domine, rex aeterne gloriae. Tractum etiam ab hinc usque ad sabbatum sanctum paschae proprie significat cantum laborantium aut lugentium pro Alleluia recitamus.

Completorium ut ante septuagesimam cantetur.

In Matutinis INV Adoremus dominum. In Primo Nocturno AN Servite domino. Legenda de Genesi tres lectiones ab hinc usque ad passionem domini. Legitur Pentateucus vel Eptaticum. RP In principio fecit deus. RP In principio deus. RP Formavit igitur. De sermone Ioannis episcopi tres lectiones, qui sic incipit: Dignitas humanae originis. [In Secundo Nocturno] RP Tulit ergo dominus. RP Dixit dominus. RP Immisit dominus. [In Tertio Nocturno] EV Simile est regnum caelorum homini patri familias. RP Dum deambularet dominus. RP In sudore vultus. RP Ecce Adam. RP Ubi est Abel. Hoc responsorium differatur usque in sequentem ebdomadam et per illam cantetur nonum responsorium. Post Gloria patri iteratur responsorium, quia Te deum laudamus non dicitur.

Laudes AN Miserere mei. Psalmum ipsum. AN Confitebor. PS Confitemini domino. AN Deus deus meus. Psalmum ipsum. AN Benedictus es. PS Benedicite omnia. AN Laudate dominum de caelis. Psalmum ipsum. CP Omnis qui in agone contendit. AB Simile est enim regnum caelorum homini patri familias. Collecta praedicta. Ab hinc usque ad pascha hymni ad cursus simplici melodia dominicis diebus et in festis sanctorum solet cantari sollemniori melodia.

Ad Primam AN Ite et vos in vineam meam. Ammodo ad cursus antiphonae sumptae de evangelio dicuntur. Ab hinc usque ad pascha in dominica ad laudes AN Miserere mei deus dicimus PS Confitemini domino. Et ad primam PS Dominus regnavit decorem. Dominicis diebus et in festis novem lectionum dicatur. CP Regi saeculorum immortali usque ad pascha.

Ad Tertiam AN Quid hic statis. Fratres. Nescitis quod hi qui in stadio. Responsorium ut supra Inclina cor meum deus cum reliquis et per ebdomadam RP Sana animam meam cum reliquis usque ad quadragesimam .

Ab hinc usque ad pascha ministri casulis utantur ad missam, quod primi hominis lapsus et populi dei captivitas, seu cuiuslibet hominis post baptismum lapsi, sed paenitentiam agentis typus in septuagesima agitur, ideo usus dalmaticarum et subtilium et reliqui ornatus et Gloria in excelsis et Alleluia et sequentia et Ite missa est omittitur. Kyrie eleison dominicis diebus. CL Preces populi tui quaesumus domine sola, nisi superveniat festum. Fratres. EP Nescitis quod hii qui in stadio. GR Adiutor in opportunatibus. GV Ut quid domine. TR De profundis clamavi. EV Simile est enim regnum caelorum homini patri familias. OF Bonum est confidere. Praefatio cottidiana usque in capite ieiunii . CO Illumina faciem tuam.

Ad Sextam AN Voca operarios.

Ad Nonam AN Dixit pater familias. Si festum dedicationis ecclesiae vel altaris infra septuagesimam usque in cenam domini evenerit, sollemnissime celebretur cum omni cantu ad idem pertinente excepta sequentia et Alleluia, pro quibus cantandus erit TR Qui confidunt in domino. Te deum laudamus et Gloria in excelsis et Credo in unum et Ite missa est non omittimus. Septuagesima videtur posse dici propter septuagesima dies, qui sunt ab ipsa usque ad sabbatum ante octava paschae, quo die coluntur alba vestimenta a nuper baptizatis.

In Secunda Vespera AN Sede a dexteris meis . Ab hinc usque ad pascha quinta AN Nos qui vivimus super PS *In exitu Israel dominicis diebus . In Secunda Vespera canitur CP *Dominus autem dirigat. Hymnus non dicitur nec dominicis diebus nec ferialibus, nisi sabbatis noctibus. Tunc dicetur HY Dies absoluti praetereunt. AM Cum autem sero factum esset. OR Preces populi tui quaesumus domine.

[COMMENTARIUS]

Quae per totam ebdomadam dicitur ad cursus cum capitulis, quae ante septuagesimam solet dici ad cursus. Haec antiphonae AN Hi novissimi. AN Amice non facio. AN Tolle quod tuum. AN Non licet mihi. AN Dixit autem pater familias. AN Erunt primi novissimi. AN Multi enim sunt vocati dicendae sunt per totam ebdomadam ad matutinam et ad vesperam et ad alias horas, si necesse fuerit festis intercurrentibus. Officium dominicale per totam ebdomadam canitur. Secunda collecta ad missam erit collecta ferialis usque in caput ieiunii, nisi festum interveniat, excepta collecta sanctae crucis, quae non solet dici usque post octavam pentecostes. Ab hinc usque ad pascha dominicis diebus sola collecta solet dici, nisi interveniat festum. Item memento, quod ad maiores cursus, scilicet ad matutinas et ad vesperas, suffragia sanctorum non omittantur usque in caput ieiunii.

IN SEXAGESIMA

Ad Vesperas AN Benedictus. Psalmum ipsum. Fratres. CP Libenter suffertis insipientes. RP Formavit igitur. HY Dies absoluti. VS Vespertina oratio. AM Plantaverat autem dominus. OR Deus qui conspicis quia ex nulla. Notandum est, quod prior vespera cuiuslibet dominicae crastinam exigit orationem, quod capitulum ante Magnificat sequenti ascribitur dominicae, sicut in dominica de adventu domini, et quadragesimae sive passionis dominicae comprobatur, quod et in aliis sollemnitatibus paene usquequa frequentatur. Hoc utique et responsoria et antiphonae indicant, quae de crastina historia ad priorem vesperam solent anticipari. Aliquando etiam ultima antiphona de evangelio prioris dominicae ad vesperam praedictam servatur, ut in dominicis post epiphaniam et pascha, quae tamen adeo concordant, ut antiphonae praecedentis dominicae orationi subsequentis etiam optime conveniat.

In Matutinis tota historia, quae in priori dominica dicta est, repetatur excepto RP Ecce Adam, pro quo cantandum erit Ubi est Abel. Tres lectiones primas de Pentateuco. In Secundo Nocturno tres lectiones de sermone Leonis papae, qui sic incipit: Nemo qui nesciat. EV Cum turba plurima. Collecta praedicta.

Ad Primam AN Exiit qui seminat.

Ad Tertiam AN Semen cecidit. Capitulum et collecta de die.

In Processione RPP Formavit igitur. In redditu RPP Ubi est Abel.

Officium Exurge quare. Collecta praedicta. Fratres. EP Libenter suffertis insipientes. Quae hac die tota legitur, sed per sequentes dies dividitur, in loco, ubi dicitur Damasci praepositus, ibique sequenti die incipiatur. GR Sciant gentes. GV Deus meus pone. TR Commovisti domine. EV Cum turba plurima. OF Perfice gressus. CO Introibo ad altare.

Ad Sextam AN Semen cecidit.

Ad Nonam AN Iesus haec dicens. Capitula et collecta de die.

In Secunda Vespera AN Sede a dextris meis. Hymnus non dicitur. AM Vobis datum est. Capitulum et collecta de die. Haec AE Quod autem cecidit. AE Qui verbum dei. AE Si vere fratres. AE Si culmen per ebdomadam dicuntur ad vesperas et ad matutinam , si necesse est. Per totam ebdomadam cantetur.

Officium Exurge quare . Sexagesima inde dici potest, quia sexaginta dies usque ad medium paschae quod est feria quarta paschalis ebdomadae.

IN QUINQUAGESIMA

Ad Vesperas AN Benedictus. Psalmum ipsum. CP Si linguis hominum loquar. RP Temptavit deus. HY Dies absoluti. AM Quod autem cecidit. OR Preces nostras clementer.

In Matutinis INV Adoremus dominum. In Primo Nocturno AN Servite domino. Tres lectiones de Pentateuco. RP Quadraginta dies. RP Ponam arcum. RP Per memetipsum. Post secundum nocturnum , qui sic incipit: Fides est religionis sanctissimae fundamentum. RP Aedificavit Noe. RP Locutus est dominus. RP Dum staret Abraham. [In Tertio Nocturno] EV Assumpsit Iesus duodecim discipulos. RP Temptavit deus. RP Angelus domini. RP Caecus sedebat.

Laudes AN Secundum multitudinem. AN Deus meus es tu. AN Ad te de luce. AN Hymnum dicite. AN Omnes angeli. CP Ex parte cognoscimus. AB Cum appropinquaret. Collecta praedicta.

Ad Primam AN Iter faciente.

Ad Tertiam AN Miserere mei fili. Capitula et collecta ad horas de die.

In Processione RPP Temptavit. In redditu RPP Caecus sedebat.

Officium Esto mihi in per totum. Collecta praedicta sola. EP Si linguis hominum loquar. EV Assumpsit Iesus duodecim discipulos.

Ad Sextam AN Caecus sedebat.

Ad Nonam AN Caecus magis ac magis.

In Secunda Vespera AM Transeunte domino. Collecta praedicta.

FERIA II.

In Matutinis primum RP Vocavit angelus. RP Deus domini mei. RP Veni hodie. Quod alte imponendum est.

In Secunda Vespera AN Vocavit angelus.

Officium dominicale canitur per duos dies, scilicet secundam et tertiam feriam. Quinquagesima ideo dicitur, quia ab ea usque in diem resurrectionis quinquaginta dies computantur. Si festum aliquod novem lectionum in dominicam quinquagesimae inciderit, in secundam feriam differatur, quia laudes eiusdem nulla sequentium feriarum recipere potest, licet responsoria repetantur.

IN CAPITE IEIUNII

quaedam variantur. Matutinas incipimus cum genuflexione et omnes cursus per totam quadragesimam exceptis dominicis diebus et sollemnitatibus sanctorum.

In Matutinis feriale EV Cum ieiunatis nolite. Responsoria de historia dominicali usque ad dominicam sequentem. Ad incipiendas laudes his quattuor diebus utimur VS Propitius esto peccatis nostris.

Laudes feriales CP Convertimini ad me. AB Cum ieiunatis. Ammodo antiphonae ex evangeliis assumptae dicuntur super Benedictus et Magnificat, prima ad matutinas, secunda ad vesperas. Si vero plures sint in medio, quae restant, dicantur ad horas. Maiores preces dicantur ad matutinas laudes et ad vesperas tantum. OR Concede nobis domine. Qua finita imponatur AC Quis scit si convertatur. OR Praesta quaesumus domine fidelibus tuis praemisso VS Domine non secundum peccata nostra facias nobis. Similiter fiat ad vesperam. Nam AC Vivo ego non canitur his diebus, est enim de sequenti historia RP Ecce nunc tempus. Ab hinc omittimus suffragia sanctorum usque ad pascha. Cetera manent his quattuor diebus ut ante quadragesimam, scilicet invitatorium, hymni, antiphonae, responsoria et versus ad cursus. Mane appensis velis sub pulsatione primae dicitur vigilia minor semper privatis diebus et continue subsequitur.

Ad Primam AN Tu mandasti. Cetera ut prius.

Ad Tertiam CP Convertimini ad me. Ammodo dicuntur capitula de ieiunio ad omnes cursus, nisi ad primam et ad completorium. Ad tertiam et ad sextam et ad nonam preces minores dicantur privatis diebus usque in cenam domini. OR Concede nobis quaesumus domine ad omnes horas . Post tertiam missa pro defunctis canitur, continue sexta subiungitur. Ea dicta aliquo intervallo medio nona dicitur.

Ad Nonam AN Thesaurizate vobis. Sub nona vel antiphona sacerdos, qui celebraturus est, vel alter benedicat cineres. Post nonam praecedant ministri cum cruce velata et cinere et cantor incipiat AP Exaudi nos domine, quae hac sola die canitur. PS Salvum me fac deus sine Gloria patri. Qua finita presbyter dicat Oremus. Diaconus Flectamus genua. Sequitur OR Concede nobis domine praesidia. Qua finita diaconus dicat Levate et sacerdos Per dominum nostrum Iesum. Deinde imponat cantor AP Immutemur habitu. Interim clericus vadat in ordine ad suscipiendos cineres a sacerdote. Sacerdos imponens cineres super capita singulorum dicat Memento homo, quia cinis es, et in cinerem reverteris. Deinde ipse sacerdos ab alio sacerdote astante suscipiat cineres. Interim etiam cantetur alia AP Iuxta vestibulum. Qua finita sacerdos dicat Oremus. Omnipotens sempiterne deus qui Niniviutis. Per dominum nostrum. Postea sacerdotes prosternant se dicentes Kyrie eleison. Christe eleison novies. Pater noster. Sacerdos dicat maiores preces, deinde septem psalmi decantentur, quibus finitis sacerdos dicat Exurge domine adiuva nos. Domine deus virtutum converte nos. Dominus vobiscum. Oremus. Propitiare quaesumus *domine supplicationibus nostris. Per dominum.

Deinde imponatur letania. Et cum ventum fuerit ad locum illum, ubi dicitur Sancte Petre oramus, revertatur processio. Finita letania cantor imponat

Officium Misereris omnium domine cum genuflexione, quod ad omnes introitus fiat in feriis per quadragesimam. CL Praesta nobis domine fidelibus tuis praemissa salutatione cum genuflexione. Et hoc cottidie exceptis dominicis et festivis diebus. Secunda collecta ammodo erit una istarum Exaudi quaesumus domine pro omni gradu ecclesiae vel Omnipotens sempiterne deus cuius spiritu totum corpus ecclesiae aliqua pro peccatis privatis diebus usque in cenam domini. Tertia Pietate tua quaesumus et haec collecta tantum secunda feria et feria quarta et sexta feria dicetur. Aliis diebus privatis tertia CL Omnipotens sempiterne deus qui vivorum vel generalis de sanctis. EP Convertimini ad me. GR Miserere mei deus. TR Domine non secundum peccata. Qui omni feria secunda et quarta et sexta usque ad quartam feriam post palmas canitur excepta quarta feria Reminiscere . EV Cum ieiunatis. Finito evangelio vesperae sonent. OF Exaltabo te. PF Qui corporali ieiunio vitia. Quae iuxta statutum Pelagii papae cottidie usque in dominicam palmarum est dicenda. *etiam dominicis diebus cottidianam praefationem simpliciter canimus. CO Qui meditabitur. Notandum est, quod post ultimum Per dominum nostrum cottidie dicitur Oremus. Et diaconus imponit Inclinate capita vestra deo. Deinde sacerdos dicat orationem super populum, quae in missali libro continetur usque in ce nam domini exceptis dominicis et festivis diebus et sabbato quattuor temporum, quia sero peragendum est officium, tunc non dicitur super populum, quia antiquitus, quando dicebatur super populum, genua flecteban tur, sed haec missa tam sero agebatur, ut ad dominicam referretur, et adhuc solet fieri in quibusdam ecclesiis. Sciendum praeterea est, quod oratio post communionem pro solis communicantibus solet orare. Populus autem, etsi cottidie in quadragesima conveniat, non tamen cottidie, ut deberet, communicat, nec proprie communio dici potest, nisi plures de eodem sacrificio participent. Ne ergo populus ita oratione ut communione careret, adiecta est oratio super populum, in qua non de communicatione, sed populi protectione specialiter orat. In diebus tamen dominicis non dicitur, quia et genuflexio vitatur, quia omnes iuxta stationem sancti Ambrosii in dominicis diebus communicare deberent, quibus et oratio post communionem sufficere posset. Apud Graecos etiam, ut legitur, excommunicandus est, qui usque ad tertiam dominicam non communicaverit. Sed quia hoc modo non ab omnibus presbyteris in quadragesima nec a laicis observatur, congrue adiuncta est oratio super populum, ut vel eo tempore ultima benedictione non carerent, dum tamen communicare non solerent. Orationes vero in quadragesima super populum frequentamus, quia, dum maiorem conflictum ieiuniis et orationibus contra spirituales nequitias sumimus, necesse est, ut nos et populum instantius deo commendemus. Si festum novem lectionum in hac die inciderit, per omnia de festo agantur. De ieiunio vero ad matutinas quam ad secundam vesperam antiphona et oratio tantum dicatur et missa de festo ad tertiam fiat. De ieiunio ad nonam antiphona, quae hac die supererit, sequenti die dicatur ad matutinam super Benedictus et EV Cum ieiunatis legatur. Si autem festum trium lectionum fuerit, per antiphonam et orationem tantum commemoretur , et si proprium habet officium, in loco missae pro defunctis post tertiam celebretur.

In Secunda Vespera ferialis antiphona super psalmos ut ante quadragesimam. His tribus diebus AM Ubi est thesaurus tuus. OR Concede nobis domine. Deinde super populum ammodo duae orationes dicuntur tam ad vesperas quam ad matutinas, una ferialis, alia super populum, nisi sabbatis noctibus non et dominicis diebus et festivis sanctorum. Et Placebo domino ammodo solet dici ad completorium.

Ad Completorium ut ante quadragesimam his tribus diebus .

FERIA V.

[Laudes] CP Aegrotavit Ezechias. AB Me etenim de. OR Deus qui culpa offenderis. Alia Parce domine parce.

Ad Vesperas CP Canite tuba. AM Quare ieiunavimus.

Officium Dum clamarem per totum. EP Aegrotavit Ezechias. EV Cum oratis.

[COMMENTARIUS]

Notandum est, quod isti quattuor dies post tempus Gregorii papae a successoribus suis pro sex dominicis sunt assumpti ad explendam quadragesimam cum parasceve et sabbato sancto paschae. Cum enim illi quattuor dies pro complendo quadragesimalis ieiunii recipiantur, necessario quadragesimalem observantiam obtinebunt, videlicet ut tandem post vesperam ieiunium solvatur, sicut in canonibus praecipitur, quod tamen alio tempore statim post nonam solvitur, cum et missa ad sextam celebratur. In hoc autem ieiunium quadragesimale differre ab aliis debet, quod in aliis post nonam, in hoc autem post vesperam reficimur. Unde et in missa aliis diebus non ad sextam, sed ad nonam merito celebratur. Est enim ecclesiastica consuetudo, ut ad nonam reficiamur, cum ad sextam missam celebramus, ad vesperam autem, cum ad nonam sacrificamus. Ut ergo etiam his diebus usque ad vesperam ieiunemus, canonicum est, ut et missam usque ad nonam differamus.

FERIA VI.

[Laudes] CP Clama ne cesses. AB Cum facis elemosinam. OR Incohata ieiunia. Alia OPC Tuere domine populum tuum.

Ad Nonam AN Nesciat sinistra tua. CP Nolite ieiunare sicut usque. OR Incohata ieiunia. Finita nona imponatur AN Clementissime exaudi domine, quae ab hinc usque in cenam domini omni feria secunda et quarta et sexta dicitur. PS Salvum me fac deus. Gloria patri. Sacerdos cum ministris vertat se inclinando contra aram et antiphona repetatur. Finita antiphona sacerdos dicat Oremus. Diaconus Flectamus genua et sacerdos continue dicat collectam pro peccatis, unam earum, quae in officiali inveniuntur in ordine positae, quarum prima haec est Propitiare domine supplicationibus nostris et animarum nostrarum medere languoribus. Finita collecta diaconus dicat Levate. Sacerdos Per dominum nostrum. Et ita fiat omni feria secunda et quarta et sexta usque in cenam domini.

Deinde fiat Processio cum RPP Af flicti pro peccatis. Finita repetitione imponatur AP Sub tuam protectionem. Deinde prosternantur et maiores preces dicantur cum solo PS Miserere mei deus. Quo finito dicat sacerdos Exurge domine adiuva nos et redime nos. Domine deus virtutum converte nos et ostende faciem. Dominus vobiscum. Oremus. Sequitur oratio pro peccatis una earum, quas praediximus, quam volueris cum conclusione Per dominum nostrum. Sequitur letania. Cum ventum est ad locum, ubi dicitur Sancte Petre ora pro nobis, revertatur processio et fiat omni feria secunda et quarta et sexta et processio sit ad aliquam aram.

Officium Audivit dominus per totum. Haec dicit dominus. EP Clama ne cesses. EV Audistis quia dictum est.

Ad Vesperas CP Frange esurienti. AM Tu autem cum oraveris. Collectae praedictae.

SABBATO

[Ad Vesperas] Haec dicit dominus. CP Iudicium verum. CP Quaerite iustum. AM Tunc invocabis. OR Adesto domine supplicationibus nostris. Alia OR Praesta famulis tuis.

Officium Esto mihi per totum absque tractu. EP Si ab stuleris de medio tui. EV Cum sero esset factum.

DOMINICA I. IN QUADRAGESIMA

[Ad Vesperas] CP Hortamur vos ne in vacuum. RP Angelis suis. HY Ex more docti per duas ebdomadas. VS Angelis suis deus usque in passionem domini. AM Ecce nunc tempus. OR Deus qui ecclesiam tuam annua quadragesimali.

In Completorium HY Christe qui lux es usque in cenam domini. AD Frange esurienti per hanc ebdomadam tantum. Cetera non mutantur.

In Matutinis INV Non sit vobis vanum. In Primo Nocturno AN Advenerunt nobis. VS Dicet domino. RP Ecce nunc tempus. RP Paradisi portas. RP Emendemus in melius. In Secundo Nocturno AN Commendemus nosmetipsos. VS Ipse liberavit me. De sermone tres lectiones, qui sic incipit: Licet nobis dilectissimi. RP In ieiunio et fletu. RP In omnibus exhibeamus. RP Abscondite elemosinam. In Tertio Nocturno AN Per arma iustitiae. VS Scapulis suis. EV Ductus est Iesus in desertum. RP Tribularer si. RP Angelis suis. RP Ductus est Iesus in desertum. Post Gloria patri iteretur responsorium. Ammodo ad incipiendas laudes sacerdos utatur his VS Dicet domino susceptor. VS Ipse liberavit me. VS Scapulis suis. VS Propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum domine usque in passionem domini. Sed iste VS Propi tius esto nisi in feriis dicatur.

Laudes AN Cor mundum. AN O domine salvum me fac. AN Sic benedicam te. AN In spiritu humilitatis. AN Laudate deum. CP Ecce nunc tempus. HY Clarum decus per duas ebdomadas tantum. VS Domine refugium usque in passionem domini. AB Ductus est Iesus in desertum. OR Deus qui ecclesiam tuam ad omnes horas.

Ad Primam AN Iesus autem cum ieiunasset. Cetera non mutantur.

Ad Tertiam AN Vade Satanas. Capitulum et collecta de die . RB Participem me fac cum duobus sequentibus per duas ebdomadas. Minor VS Dicet domino.

In Processione RPP Angelis suis. In redditu RPP Ductus est Iesus in.

Officium Invocavit me. PS Qui habitat in. Collecta praedicta sola. EP Hortamur vos. EV Ductus est Iesus. GR Angelis suis. GV In manibus portabunt. TR Qui habitat. OF Scapulis suis. CO Scapulis suis.

Ad Sextam AN Dominum deum tuum. RB Ab omni via mala. Minor VS Ipse liberavit me.

Ad Nonam AN Reliquit eum. RB Septies in die. Minor VS Scapulis suis.

In Secunda Vespera AN Sede a dextris meis. RB Spes mea per duas ebdomadas. AM Non in solo pane.

FERIA II.

[In Matutinis] INV Non sit vobis vanum. Semper in feriis usque in secundam feriam passionis domini.

[Laudes] CP Ecce ego reverti. Aliud Ecce ego ipse pascham. AB Quod uni ex minimis. OR Converte nos deus salutaris noster. AC Quis scit si convertatur super populum in matutinas usque in passionem domini privatis diebus OPC Absolve quaesumus domine nostrorum vincula peccatorum.

Ad Primam AN Vivo ego.

Ad Tertiam AN Advenerunt nobis.

Ad Sextam AN Commendemus nos.

Ad Nonam AN Per arma iustitiae et haec usque in pas sionem domini. Ammodo utimur his quattuor responsoriis in processione usque in cenam domini RP Afflicti pro peccatis. RP Emendemus. RP Abscondite. RP Tribularer.

Officium Sicut oculi servorum. PS Ad te domine levavi oculos meos. CL Converte nos deus salutaris noster. EP Ecce ego ipse requiram. GR Protector noster. GV Domine deus virtutum. EV Cum venerit filius hominis. OF Revela oculos. CO Voce mea.

Ad Vesperas AM Venite benedicti. Deinde antiphona super populum Vivo ego usque in passionem domini. OPC Absolve quaesumus domine.

FERIA III.

CP Quaerite dominum. CP Derelinquat impius. CP Hoc est ieiunum. AB Scriptum est enim quia domus. AM Domus mea. OR Respice domine familiam tuam. OPC Ascendant ad te domine preces.

Officium Domine refugium. PS Priusquam moriar. OR Respice domine. Locutus est Isaias propheta dicens. EP Quaerite dominum. GR Dirigatur oratio. GV Elevatio. EV Cum intrasset Iesus Hierusalem. OF In te speravi. CO Cum invocarem.

FERIA IV.

In Matutinis EV Accesserunt ad Iesum.

[Laudes] CP Convertimini filii. CP Revertere aversatrix. Haec dicit dominus deus. CP Audite vocem meam. AB Generatio haec. OR Preces nostras quaesumus domine clementer. Alia OP Mentes nostras quaesumus domine.

Ad Sextam AN Sicut fuit Ionas.

Ad Nonam AN Si quis fecerit.

Officium Reminiscere. In hac quarta feria duae orationes dicuntur, prior sine salutatione cum Flectamus genua. Sequitur Dixit dominus ad Moysen. EPP Ascende ad me in montem. GR Tribulationes. Deinde alia collecta cum salutatione sine Flectamus genua. EP Venit Helias in Bersabee. TR De necessitatibus meis. EV Accesserunt ad Iesum. OF Meditabar. CO Intellege clamorem.

In Vesperis AM Dixit quidam ad Iesum.

FERIA V.

[Laudes] Haec dicit dominus. CP Ecce omnes animae meae CP Si fuerit vir iustus. Haec dicit dominus. CP Si impius egerit paenitentiam. Alia OPC Da nobis quaesumus omnipotens deus.

Officium Confessio et pulchritudo. PS Cantate domino canticum novum. EP Factus est sermo ad me dicens: Quid est quod inter vos parabolam vertitis. GR Custodi me. GV De vultu tuo. EV Dicebat Iesus ad eos qui crediderunt. OF Immittit angelus. CO Panis quem ego dedero.

FERIA VI.

In Matutinis EV Erat dies festus Iudaeorum.

[Laudes] CP Filius non portabit. CP Advertens se. Aliud OR Quomodo descendit. AB An gelus domini. OR Esto domine plebi. Alia OPC Exaudi nos.

Ad Sextam AN Domine non habeo.

Ad Nonam AN Qui me sanum fecit.

Officium De necessitatibus meis. PS Ad te domine levavi animam meam. Haec dicit dominus. EP Anima quae peccaverit. GR Salvum fac servum. GV Auribus percipe. EV Erat dies festus Iudaeorum. OF Benedic anima. CO Erubescant et conturbentur.

In Vesperis AM Vade iam et noli peccare.

SABBATO

In Matutinis EV Assumpsit Iesus duodecim.

[Laudes] CP Si averteris aliud Diliges inimicum tuum. Aliud Cum averterit se impius. CP Haec est voluntas. AB Assumpsit Iesus. OR Populum tuum quaesumus domine. Alia OPC Protector noster aspice deus.

Ad Primam AN Faciamus hic tria tabernacula.

Ad Tertiam AN Domine bonum est nos.

Ad Sextam AN Descendentibus illis.

Ad Nonam AN Nemini dixeritis.

[COMMENTARIUS]

Si festum cathedrae Petri hac die occurrerit, EV Assumpsit Iesus legatur praecedenti die cum AB Assumpsit Iesus. Ad sextam AN Faciamus hic, ad nonam AN Domine bonum est. AN Descendentibus illis ad primam vesperam post collectam festi . Ad matutinas post collectam festi AN Nemini dixeritis. Evangelium sextae feriae legatur praecedenti die cum AB Angelus domini . Ad sextam AN Domine non habeo. Ad nonam AN Qui me sanum. Ad vesperas AN Vade iam et amplius. Antiphonas quintae feriae non est opus dicere, quia in sequenti dominica dicentur.

Officium Intret oratio. PS Domine deus salvator. Sex prophetiae ad missam sunt legendae et totidem orationes. Quinque cum Flectamus genua sine salutatione, ad sextam orationem sacerdos populum salutat nec Flectamus genua dicitur separantes nos ab aliis, qui statuam adoraverunt. Hac die duodecim lectiones intitulantur propter diversitatem populi. Ab antiquis enim Romanis sex lectiones bis, id est Graece et Latine, legebantur. CL Populum tuum quaesumus domine. Locutus est dominus ad Moysen dicens. EPP Respice domine. GR Protector noster. Secunda CL Deus qui nos in tantis. Require in dominica quarta post epiphaniam. Dixit Moyses filiis Israel. EPP Si custodieritis. GR Propitius esto. Tertia CL Protector noster. EPP Orationem faciebant. GR Dirigatur oratio. Quarta CL Adesto quaesumus domine. EPP Miserere mei deus. GR Salvum fac populum. Quinta CL Quaesumus omnipotens deus vota humilium. EPP Angelus domini. HY Benedictus es. CL Deus qui tribus pueris. Fratres. EP Rogamus vos corripite inquietos. TR Laudate dominum. EV Assumpsit Iesus Petrum. OF Domine deus salutis. CO Domine deus meus.

DOMINICA II. IN QUADRAGESIMA

Ad Vesperas CP Rogamus vos et obsecramus. RP Oravit Iacob. RV Deus in cuius conspectu. AM Visionem quam vidistis. OR Deus qui conspicis omni nos.

Ad Completorium AD Cum videris nudum .

In Matutinis INV Quoniam deus magnus. In Primo Nocturno AN Advenerunt nobis. RP Tolle arma tua. RV Cumque venatu. RP Ecce odor. RV Qui maledixerit. RP Det tibi deus. RV Et incurventur. In Secundo Nocturno AN Commendemus nos. RP Dum exiret Iacob. RV Vere dominus est. RP Si dominus deus. RV Vere dominus. RP Erit mihi. RV Si dominus deus. In Tertio Nocturno AN Per arma iustitiae. EV Egressus Iesus secessit. RP Oravit Iacob. RV Deus in cuius conspectu. RP Dixit angelus ad Iacob. RV Benedicens benedicam. RP Vidi dominum facie. RV Et dixit.

Laudes AN Domine labia. AN Dextera domini. AN Factus es. AN Trium puerorum. AN Statuit ea in aeternum. CP Videte ne quis malum. CP Semper gaudete. AB Egressus Iesus secessit. Collecta praedicta cum capitulis de die ad omnes horas.

Ad Primam AN Missus sum ad oves.

Ad Tertiam AN O mulier magna.

In Processione RPP Si dominus deus meus. In redditu RPP Oravit Iacob.

Officium Reminiscere miserationum. Haec dominica vacans ideo dicitur, quia nec stationem nec proprium habet officium, sed inofficiatur ex officio praecedentis ebdomadae quartae feriae. Fratres. EP Rogamus vos et obsecramus. GR Tribulationes. TR Dixit dominus mulieri. EV Egressus Iesus. OF Meditabar in mandatis. CO Intellege clamorem.

Ad Sextam AN Vade mulier.

Ad Nonam AN Per arma iustitiae.

In Secundis Vesperis AN Dixit dominus mulieri Chananaeae .

FERIA II.

[Laudes] CP Convertimini ad. CP Miserere nostri. CP Non in iustificationibus. CP Peccavimus cum patribus. CP Propter temetipsum deus. AB Ego principium. OR Praesta * quaesumus omnipotens deus ut familia tua. Alia OPC Adesto domine supplicationibus.

Officium Redime me domine. PS Iudica me domine. EP Oravit Daniel. GR Adiutor meus. GV Confundantur. Dixit Iesus turbis Iudaeorum. EV Ego vado et quaeritis me. OF Benedicam domino. CO Domine dominus noster.

In Vesperis AM Qui me misit.

FERIA III.

[Laudes] CP Convertentur. Haec dicit dominus. Inclinate. AB Unus est enim. OR Perfice quaesumus domine. Alia OPC Propitiare quaesumus domine.

Officium Tibi dixit cor meum. PS Dominus illuminatio. EP Factus est sermo domini ad Heliam *Thespiten dicens. GR Iacta cogitatum. GV Dum clamarem. EV Locutus est Iesus ad turbas. OF Miserere mei. CO Narrabo omnia.

In Vesperis AM Qui maior est.

FERIA IV.

[Laudes] CP Domine rex omnipotens. CP Converte domine luctum nostrum. CP Memor esto. AB Ecce ascendimus. OR Populum tuum domine. Alia OPC Deus innocentiae.

Ad Nonam AN Tradetur enim gentibus.

Officium Ne derelinquas me. PS Domine ne in furore. EP Oravit Esther. GR Salvum me fac. GV Ad te domine levavi. EV Ascendens Iesus Hierusalem. OF Ad te domine levavi. CO Iustus dominus.

In Vesperis AM Sedere autem mecum.

FERIA V.

[Laudes] CP Benedictus vir. Aliud CP Noli timere. AB Pater Abraham. OR Praesta nobis domine. Alia OPC Adesto domine.

Ad Nonam AN Dives ille guttam.

Officium Deus in adiutorium. PS Avertantur retrorsum. EP Maledictus homo. GR Propitius esto. GV Adiuva nos. Dixit Iesus turbis Iudaeorum. EV Non possum ego a me ipso. OF Precatus est Moyses. CO Qui manducat.

In Vesperis AM Fili recordare.

FERIA VI.

[Laudes] Haec dicit dominus. CP Emundabo. CP Ecce ego mittam. AB Malos male perdet.

Officium Ego autem in iustitia apparebo. PS Exaudi domine iustitiam. EP Dixit Ioseph fratribus suis. GR Ad dominum cum tribularer. GV Domine libera. Dixit Iesus discipulis suis et turbis Iudaeorum parabolam hanc: EV Homo erat pater familias. OF Domine in auxilium. CO Tu domine servabis nos.

In Vesperis AM Quaeren tes eum tenere.

SABBATO

[In Matutinis] tertium RP Pater peccavi. RV Quanti mercennarii.

[Laudes] CP Non confundentur.. CP Consurge lauda. Fratres. CP Si Christus in vobis habitat. AB Vado ad patrem meum. OR Da quaesumus domine nostris effectum ieiuniis. OPC Familiam tuam.

Ad Nonam AN Dixit autem pater ad servos.

Officium Lex domini. PS Caeli enarrant. EP Dixit Rebecca. GR Bonum est confiteri. GV Ad annuntiandum. Dixit Iesus discipulis suis. EV Homo quidam habebat duos filios. OF Illumina ocula. CO Oportet te fili.

DOMINICA III. IN QUADRAGESIMA

In Vesperis Fratres. CP Estote imitatores. RP Videns Iacob. RV Vide si tunica. HY Iesu quadragenariae per duas ebdomadas. AM Fili tu semper mecum es. OR Quaesumus omnipotens deus vota humilium.

Ad Completorium AD Media vita per duas ebdomadas.

In Matutinis INV Deus magnus dominus. In Primo Nocturno AN Advenerunt nobis. RP Videntes Ioseph. RV Cumque vidisset. RP Dixit Iudas. RV Cumque abisset. RP Videns Iacob. RV Vide si tunica. In Secundo Nocturno AN Commendemus nosmetipsos. Sermo Ioannis episcopi legantur tres lectiones Mittitur a Iacob patre sanctissimo. RP Ioseph dum intraret. RV Divertit ab oneribus. RP Memento mei. RV Tres enim adhuc. RP Tollite hinc vobiscum. RV Tollite de fructibus. In Tertio Nocturno AN Per arma iustitiae. EV Erat Iesus eiciens daemonium. RP Iste est frater vester. RV Attollens autem. RP Dixit Ruben fratribus suis. RV Merito haec patimur. RP Salus nostra. RV Vivat anima tua domine.

Laudes AN Fac benigne. AN Dominus mihi adiutor est. AN Deus misereatur. AN Vim virtutis tuae. AN Sol et luna. CP Fructus lucis. CP Superhabundavit. HY Audi benigne conditor per duas ebdomadas. AB Dum fortis armatus. Collecta praedicta et capitula de die ad omnes horas.

Ad Primam AN Si in digito dei.

Ad Tertiam AN Cum immundus spiritus. RB Bonum mihi domine cum duobus sequentibus per duas ebdomadas . Minor VS Dicet domino.

In Processione RPP Videns Iacob. In redditu RPP Nuntiaverit.

Officium Oculi mei semper. PS Ad te levavi. Fratres. EP Estote imitatores. GR Exurge domine. GV In convertendo. TR Ad te levavi. EV Erat Iesus eiciens daemonium. OF Iustitiae domini. CO Passer invenit.

Ad Sextam AN Qui non colligit. RP Servus tuus ego. RV Ut discam. Minor VS Ipse liberavit me.

Ad Nonam AN Per arma iustitiae. RB Declara super. RV Declaratio sermonum. Minor VS Scapulis suis.

In Vesperis RP Esto nobis domine. RV A facie inimici per duas ebdomadas. AM Extollens vocem quaedam.

FERIA II.

In Matutinis RP Merito haec patimur. RV Dixit Ruben. RP Dixit Ioseph undecim fratribus. RV Biennium est enim quod fames. RP Nuntiaverunt Iacob. RV Cumque audisset.

[Laudes] CP Eruens liberabo. CP Nolo mortem. AB Amen dico vobis quia nemo. OR Cordibus nostris. Alia Subveniat nobis.

Officium In deo laudabo. PS Miserere mei deus quoniam conculcavit. EP Naaman princeps. GR Deus vitam meam. GV Miserere mei. Dixerunt Pharisaei ad Iesum. EV Quanta audivimus. OF Exaudi deus orationem. CO Quis dabit ex Sion.

In Vesperis AM Iesus autem transiens.

FERIA III.

[Laudes] CP Non immittet dominus ultra CP Dies propitiationis. CP Diliges amicum tuum. AB Ubi duo vel tres. OR Exaudi nos omnipotens deus. OPC Tua nos domine.

Officium Ego clamavi. PS Exaudi domine iustitiam. EP Mulier quaedam clamabat. GR Ab occultis meis. GV Si mei non. EV Respiciens Iesus in discipulos. OF Dextera domini. CO Domine quis habitabit.

In Vesperis AM Non dico tibi Petre.

FERIA IV.

[Laudes] Haec dicit dominus. CP Honora patrem et matrem. CP Qui timet dominum. AB Audite et intellegite. OR Praesta nobis quaesumus domine. OPC Concede quaesumus omnipotens deus.

Officium Ego autem in domino. PS In te domine speravi. EP Honora patrem tuum. GR Miserere mihi domine. GV Conturbata. EV Accesserunt ad Iesum ab Hierusalem. OF Domine fac mecum. CO Notas mihi fecisti.

[Ad Vesperas] AM Non lotis manibus.

FERIA V.

[Laudes] CP Haec dicit dominus deus Israel. CP Vivo ego dicit dominus. AB Cum sol autem occidisset. OR Concede quaesumus omnipotens deus. Alia Subiectum tibi populum.

Officium Salus populi ego sum. PS Attendite popule meus. EP Factum est verbum domini ad me dicens, sta in porta. GR Oculi omnium. GV Aperis tu manum. Dixit Iesus turbis. EV Operamini non cibum. OF Si ambulavero. CO Tu mandasti.

In Vesperis AM Detinebant turbae.

FERIA VI.

[Laudes] CP Erat plebs ieiunans. CP Clamabant populi ad deum. AB Aquam quam ego dedero. OR Ieiunia nostra quaesumus domine. Alia Praesta quaesumus omnipotens deus.

Ad Sextam AN Domine ut video.

Ad Nonam AN Veri adoratores.

Officium Fac mecum domine. PS Inclina domine. EP Convenerunt filii Israel. GR In deo speravit. GV Ad te domine clamavi. EV Venit Iesus in civitatem Samariam. OF Intende voci. CO Qui biberit aquam.

In Vesperis AM Meus cibus est.

SABBATO

[Laudes] CP Immundum ne tetigeris. CP Bonum est dominus. AB Inclinavit se Iesus. OR Praesta quaesumus omnipotens deus. Alia Praetende domine fidelibus.

Officium Verba mea auribus percipe. PS Quoniam *ad te [orabo] domine. EP Erat vir in Babylone. GR Si ambulavero. GV Virga tua. EV Perrexit Iesus in montem Oliveti. OF Gressus meos. CO Nemo te condemnavit mulier.

DOMINICA IN MEDIA QUADRAGESIMA

Ad Vesperas Fratres. CP Scriptum est quoniam Abraham. RP Audi Israel praecepta domini. RV Israel si me. AM Nemo te condemnavit. OR Concede quaesumus omnipotens deus ut qui ex merito.

In Matutinis INV Populus domini et oves. In Primo Nocturno AN Advenerunt nobis. RP Locutus est dominus. RV Videns vidi afflictionem. RP Stetit Moyses. RV Dominus deus Hebraeorum. RP Cantemus domino. RV Currus Pharaonis. In Secundo Nocturno AN Commendemus nosmetipsos. RP In mari via tua. RV Illuxerunt coruscationes. RP Ecce mitto. RV Israel si me audieris. RP Qui persequebatur. RV Exclamaverunt. In Tertio Nocturno AN Per ar ma iustitiae. EV Abiit Iesus trans mare Galileae. RP Moyses famulus. RV Ascendit Moyses. RP Splendida facta est. RV Descendit Moyses. RP Audi Israel. RV Israel si me audieris.

Laudes AN Tunc acceptabis. AN Bonum est sperare. AN Benedicat nos. AN Potens es domine. AN Reges terrae. CP Illa autem quae sursum est Hierusalem. CP Itaque fratres non sumus ancillae. AB Cum sublevasset. Collecta praedicta ad omnes horas.

Ad Primam AN De quinque panibus.

Ad Tertiam AN Satiavit dominus.

In processione RPP Ecce mitto angelum. In redditu RPP Audi Israel.

Officium Laetare Hierusalem. PS Laetatus sum in his. EP Scriptum est quod Abraham. GR Laetatus sum. GV Fiat pax. TR Qui confidunt. EV Abiit Iesus trans mare Galileae. OF Laudate dominum. CO Hierusalem quae aedificatur.

Ad Sextam AN Commendemus nismetipsos.

Ad Nonam AN Per arma iustitiae.

In Secundis Vesperis AM Illi ergo homines.

FERIA II.

In Matutinis RP Attendite popule meus. * Aperiam in parabolis. RP Vos qui transituri. * Cumque intraveritis. RP Sicut fui cum Moyse. * Quoniam tecum sum.

Laudes CP Facite iustitiam. CP Mundemus nos. CP Non enim. AB Aufferte ista hinc. OR Praesta quaesumus omnipotens deus ut observationes. Alia Deprecationem nostram.

Officium Deus in nomine tuo. PS Averte mala. EP Venerunt duae mulieres. GR Esto mihi in deum protectorem. GV Deus in te. EV Prope erat pascha. OF Iubilate deo. CO Ab occultis meis.

In Vesperis AM Solvite templum hoc.

FERIA III.

In Matutinis RP Sicut fui cum Moyse. RV Quoniam tecum. RP Popule meus. RV Adduxi vos. RP Adduxi vos. RV Popule meus.

Laudes Haec dicit dominus. CP Quaerite dominum. CP Placatus est dominus. AB Quid me quaeritis. OR Sacrae *nobis quaesumus domine. Alia Miserere *domin.

In Vesperas AN Unum opus feci.

Ad Nonam AN Et me scitis.

Officium Exaudi deus orationem. PS Contristatus sum. EP Locutus est dominus ad Moysen dicens. Descende de monte. GR Exurge domine. GV Deus auribus. EV Iam die festo. OF Expectans expectavi. CO Laetabimur in salutari.

In Vesperis AM Nemo in eum misit manum.

FERIA IV.

[Laudes] Haec dicit dominus. CP Sanctificabo nomen meum. CP Lavamini mundi estote. AB Rabbi quis peccavit homo. OR Deus qui et iustis. Alia Pateant aures.

Ad Sextam AN Iste homo qui dicitur Iesus.

Ad Nonam AN Dixi vobis iam et.

Officium Dum sanctificatus. PS Benedicam domino. Hac die ad missam leguntur duae lectiones et dicuntur duae orationes, prima absque salutatione cum genuflexione. Deinde Haec dicit dominus deus. EPP Sanctificabo nomen meum. GR Venite filii. GV Accedite ad eum. Secundae collectae praemittitur salutatio sine genuflexione . Merito autem ebdomada quarta et in quarta feria catechumini ad Christianum nomen accedunt, quia in aetate mundi quarta per regnum David regnum Christi designatur. Haec dicit dominus. EP Levamini mundi estote. GR Beata gens. GV Verbo domini. TR Domine non secundum. EV Praeteriens Iesus. OF Benedicite gentes. CO Lutum fecit.

In Vesperis AM A saeculo non est auditum.

FERIA V.

[Laudes] Haec dicit dominus deus. CP Ecce ego inducam. CP Dabo vobis cor. AB Propheta magnus. OR Praesta quaesumus omnipotens deus ut quos ieiunia. Alia Populi tui deus institutor.

Officium Laetetur cor quaerentium. PS Confitemini domino et invocate. EP Venit mulier Sunamitis. GR Respice domine. GV Exurge domine. Dixit Iesus discipulis suis. EV Pater meus usque modo operatur. OF Domine ad adiuvandum. CO Domine memorabor.

In Vesperis AM Accepit autem omnes timor.

FERIA VI.

[Laudes] CP Si fuerint peccata nostra. AB Lazarus amicus noster. OP Deus qui ineffabilibus. Alia Da quaesumus omnipotens ut qui infirmitatis.

Officium Meditatio cordis mei. PS Caeli enarrant. EP Aegrotavit filius mulieris. GR Bonum est confidere. GV Bonum est sperare. EV Erat quidam languens Lazarus. OF Populum humilem. CO Videns dominus flentes.

In Vesperis AM Domine si hic fuisses.

SABBATO

[Laudes] Haec dicit dominus deus. CP In tempore placito. CP Benedictus populus. AB Ego sum qui testimonium. OR Fiat quaesumus domine. OPC Deus qui sperantibus in te.

Officium Sitientes venite. PS Attendite popule meus. Haec dicit dominus. EP In tempore placito exaudivi. GR Tibi domine. GV Ut quid domine. Dicebat Iesus turbis Iudaeorum. EV Ego sum lux mundi. OF Factus est dominus. CO Dominus regit me.

DOMINICA IN PASSIONE DOMINI

Ad Vesperas AN Benedictus. Psalmum ipsum. Ab hinc usque post octavam trinitatis finalem omittimus ab antiphona. CP Christus assistens pontifex. RP Circumdederunt me. RV Quoniam tribulatio. Observandum nobis ? est, ut a passione domini tam ad nocturnos quam ad diurnos cursus Gloria patri ad responsoria non dicatur, sed finito versu et repetitione responsorium repetatur. Similiter fiat ad introitus missarum Gloria patri in psalmis numquam omittimus, nisi ante pascha tribus diebus et tribus noctibus. HY Vexilla regis prodeunt qui usque in cenam domini dicitur. VS Eripe me domine ab homine malo, qui etiam usque in cenam dicitur. AM Ego sum lux mundi. OR Quaesumus omnipotens deus familiam tuam respice.

Ad Completorium AD Vigilate omnes per hanc ebdomadam tantum.

In Matutinis INV Hodie si vocem domini audieritis. Ad Venite solemus deinceps repetitionem invitatorii mutare ita, ut ad primum versum a medio, ad secundum autem a principio repetatur, et sic usque in finem alternatur. Item sciendum est, ut si infra passionem domini festum alicuius sancti agimus cum novem lectionibus, Gloria patri non omittimus et hac ratione videtur posse probari, quod audiendi non sunt, qui in nativitate sanctorum Innocentum Gloria patri dicendum non esse concedunt, cum etiam in ipsa passione domini eadem laus de sanctis conceditur cantari. In Primo Nocturno AN Animae impiorum. VS Erue a framea deus animam meam. Ab hinc usque ad pascham legimus Ieremiam prophetam ad matutinam, sed dominicis diebus tantum tres primas lectiones de ipso legimus. Lectiones claudantur cum Haec dicit dominus deus. Convertimini ad me et salvi eritis. RP Isti sunt dies. Hoc responsorium tantum hac nocte canitur. RP Multiplicati sunt. RV Ne quando dicat. RP Qui custodiebant. RV Omnes inimici. In Secundo Nocturno AN Tibi revelavi. VS De ore leonis. De sermone Ioannis episcopi tres lectiones, qui sic incipit: Magnum Ieremiae. RP Adiutor et susceptor. RV Eripe me de inimicis. RP Deus meus es tu. RV Deus deus meus respice. RP Deus meus eripe. RV Eripe me de inimicis. In Tertio Nocturno AN Invocabo nomen tuum. VS Ne perdas cum impiis deus animam meam. EV Quis ex vobis arguet me de peccato. RP Tota die contristatus. RV Et qui inquirebant. RP In proximo est tribulatio. RV Deus meus respice. RP In te iactatus sum. RV Erue a framea. Ad incipiendas laudes sacerdos utatur his versibus VS Erue a framea. VS De ore leonis. VS Ne perdas cum impiis deus.

Laudes AN Vide domine humilitatem. AN In tribulatione. AN Iudicasti domine. AN Popule meus. AN Numquid redditur. CP Christus per spiritum sanctum. CP Christus novi testamenti. CP Habentes fiduciam. HY Rex Christe factor omnium, usque in cenam domini . VS Eripe me de inimicis meis deus meus, usque ad idem tempus. AB Dixit Iesus turbis quis ex vobis arguet. Collecta praedicta cum capitulis praedictis ad horas.

Ad Primam AN Ego daemonium non habeo.

Ad Tertiam AN Ego gloriam meam non quaero. RB Erue a framea deus cum duobus sequentibus versibus usque in cenam domini. RV Eripe me domine ab homine malo. Minor VS De ore leonis.

In Processione RP Qui custodiebant. In redditu RP Circumdederunt me.

Officium Iudica me deus. PS Emitte lucem tuam. EP Christus assistens pontifex. GR Eripe me domine. GV Liberator meus. TR Saepe expugnaverunt. EV Quis ex vobis arguet me de peccato. OF Confitebor domine. CO Hoc corpus quod.

Ad Sextam AN Abraham pater vester. RB De ore leonis. RV Erue a framea. VS Ne perdas cum impiis deus animam meam.

Ad Nonam AN Tulerunt lapides Iudaei. RB Principes persecuti sunt me. RV Quasi qui invenit. Minor VS Eripe me de inimicis meis deus meus.

In Secundis Vesperis RP Usquequo exaltabitur. RV Qui tribulant me usque in cenam domini. AM Quinquaginta annos.

FERIA II.

In Matutinis INV Promisit enim dominus hac ebdomada tantum. RP Ne avertas faciem. RV Eripe me domine ab homine malo. RP Pacifice loquebantur mihi. RV Omnes inimici mei. RP Ne perdas cum impiis. RV Eripe me de inimicis.

In Laudibus CP Convertatur vir. CP Crediderunt viri Ninivitae. AB In die magno festivitatis. OR Sanctifica quaesumus domine. Ammodo ad matutinas et ad vesperas super populum ad suffragia dicitur AC Libera me domine cum VS De ore leonis. OPC Da quaesumus domine populo tuo. Hac ebdomada istae antiphonae dicantur ad horas:

Ad Primam AN Animae impiorum.

Ad Tertiam AN Tibi revelavi.

Ad Sextam AN Invocabo nomen tuum.

Ad Nonam AN Vulpes foveas habent.

Officium Miserere mihi domine. PS Conculcaverunt me. EP Factum est verbum domini ad Ionam prophetam secundo dicens. GR Deus exaudi. GV Deus in nomine tuo. EV Miserunt principes et Pharisaei ministros. OF Domine convertere. CO Dominus virtutum.

In Vesperis AM Si quis sitit.

FERIA III.

[In Matutinis] RP Multiplicati sunt. *RV Ne quando dicat. RP Qui custodiebant. *RV Omnes inimici mei. RP Doceam iniquos. RV Domine labia mea.

In Laudibus CP Dabo cor Israel. CP Quaeritis me. AB Tempus meum nondum advenit. OR Nostra tibi quaesumus domine. OPC Da quaesumus domine.

Ad Nonam AN Vos ascendite.

Officium Expecta dominum. PS Dominus illuminatio. EP Congregati sunt Babylonii. GR Discerne causam. GV Emitte lucem tuam. EV Ambulabat Iesus in Galileam. OF Sperent in te omnes. CO Redime nos deus.

In Vesperis AM Quidam autem Iudaei dicebant.

FERIA IV.

[In Laudibus] CP Ponam te Hierusalem. CP Christus nos redemit. AB Oves vocem meam audiunt. OR Sanctificato hoc ieiunio. OPC Adesto supplicationibus nostris.

Officium Liberator meus. PS Diligam te domine. Locutus est dominus ad Moysen dicens. EP Ego dominus deus vester. GR Exaltabo te domine. GV Domine deus meus. EV Facta sunt encaenia Hierusalem. OF Eripe me. CO Lavabo inter innocentes.

In Vesperis AM Multa bona opera.

FERIA V.

[In Laudibus] Haec dicit dominus. CP Ego vivere faciam. CP Tradidi vobis. CP Cognovimus domine. AB Magister dicit tempus. OR Praesta quaesumus omnipotens deus ut dignitas. Alia OPC Esto domine propitius.

Officium Omnia quae fecisti. PS Beati immaculati. EP Oravit Daniel ad dominum dicens. GR Tollite hostias et. GV Revelavit dominus. EV Cum audissent quidam de turba. OF Super flumina. CO Memento verbi tui.

In Vesperis AM Desiderio desideravi.

FERIA VI.

[In Laudibus] CP Convertimini. CP Nos praedicamus Christum. CP Iudaei voluntate. AB Appropinquabat autem dies festus. OR Cordibus nostris. OPC Concede quaesumus omnipotens deus.

Officium Miserere mihi domine. PS In te domine speravi. Dixit Ieremias. Domine omnes qui te derelinquunt confundentur. GR Pacifice loquebantur. GV Vidisti domine. EV Collegerunt pontifices. OF Benedictus es. CO Ne tradideris me.

In Vesperis AM Principes sacerdotum.

SABBATO

[In Laudibus] Haec dicit dominus. CP Aspicient. CP Christus semel. CP Habentes itaque. AB Clarifica me pater. OR Propitiare quaesumus domine. OPC Tueatur quaesumus domine.

Officium Iudica me deus per totum. EP Dixerunt impii Iudaei ad invicem, venite cogitemus contra iustum cogitationes. Dixit Iesus discipulis suis. EV Amen amen dico vobis. EV Nisi manducaveritis vel EV Sublevatis Iesus oculis in caelum. Quod magis congruit huic diei, cum antiphonae huius diei sumptae sunt ex eo. In vigilia ascensionis domini require.

IN VIGILIA PALMARUM

Ad Vesperas super psalmos AN Benedictus. Psalmum ipsum . CP Hoc sentite in vobis. RP Circumdederunt me. RV Quoniam tribulatio. AM Pater iuste. OR Omnipotens sempiterne deus qui humano generi.

Ad Completorium AD Sanctifica quaesumus domine usque in cenam domini .

In Matutinis INV Ipsi vero non. PS Venite exultemus. In Primo Nocturno AN Missus sum ad oves. PS Beatus vir qui. VS Erue a framea deus. RP In die qua invocavi. RV Deus deus meus eripe me. RP Fratres mei. RV Amici mei. RP Attende domine. RV Homo pacis meae. In Secundo Nocturno AN Mittens haec mulier. PS Conserva. VS De ore leonis. De sermone sancti Martini episcopi tres lectiones, qui sic incipit: Psalmi vicesimi primi. RP Salvum me fac. RV Intende animae meae et. RP Noli esse mihi domine. RV Confundantur omnes. RP Dominus mecum est. RV Et vim faciebant. In Tertio Nocturno AN Quid molesti estis. PS Caeli enarrant. VS Ne perdas cum impiis deus animam meam. EV Cum appropinquaret Iesus. RP Opprobrium factus sum. RV Persequar inimicos meos. RP Synagoga populorum. RV Tu autem domine. RP Ingrediente domino. RV Cumque audissent.

Laudes AN Dominus deus auxiliator. AN Circumdantes. AN Iudica causam meam. AN Cum angelis et pueris. AN Confundantur. CP Corpus meum dedi percutientibus. AB Turba multa. OR Omnipotens sempiterne deus qui humano generi.

Ad Primam HY Iam lucis orto sidere dicitur simplici melodia. AN Occurrunt turbae. PS Deus deus meus respice. CP Regi saeculorum. OR Domine deus pater omnipotens.

Ad Tertiam AN Pueri Hebraeorum tollentes. CP Humiliavit se ipsum. OR Omnipotens sempiterne deus qui humano.

[In Processione] Finita tertia sacerdos praecedat et portetur ante ipsum vexillum et crux et turibulum et fons. Sacerdos primo faciat aspersionem altaris, postea faciat stationem in introitu chori et dicat De ore leonis libera me domine. Et a cornibus unicornium humilitatem meam. Dominus vobiscum. Oremus. Visita quaesumus domine. Tunc incipiatur Asperges me domine et omnes aspergantur sacro fonte. Post aspersionem dicatur Domine apud te fons vitae et in lumine. Dominus vobiscum. Oremus. Praesta nobis domine per huius creaturae tuae. Qua finita procedat portitor vexilli et fiat processio. Deinde sacerdos cum clero incipiat RPP Attende domine. RV Homo pacis. Deinde RPP Salvum me fac deus. Postea RPP Dominus mecum est. Et vadant ad locum, ubi consuetum est ire, si serenum tempus sit, et ibi fiat benedictio palmarum. Ordo palmarum talis primo imponatur RPP Ingressus Pilatus. RV Tunc ait illis Pilatus. Et cum indutus. Statim sacerdos *dicat hanc OR Adiuva domine fragilitatem plebis tuae. Ita dico, si processio sit ad aliquam ecclesiam, quia haec OR Adiuva domine fragilitatem dicitur tantum in honore istius sancti, in cuius ecclesia fit. Benedictio palmarum dicta OR Adiuva. Statim subsequitur illa OR Deus quem diligere et amare iustitia est. Si vero processio et benedictio palmarum fiat in loco ubi non sit ecclesia, dicetur ista tantum Deus quem diligere et amare. Deinde subdiaconus, qui lectionem legens legat in hunc modum lectio libri Exodi EP In diebus illis venerunt filii Israel. Qua lecta clerus incipiat RPP Collegerunt pontifices cum RV Unus autem est usque ad locum illum expedit vobis. Haec cantet sacerdos, qui celebraturus est missam, usque ad locum istum : ab illo ergo die. Haec clerus cantet et finiat. Deinde repetitio Ne forte veniat. Tunc imponatur evangelium Dominus vobiscum. Secundum Marcum. Cum appropinquaret Iesus Hierusalem. Finito evangelio, qui celebrat, incipiat benedictiones palmarum, quibus finitis aspergantur et thurificentur. Post aspersionem clerus incipiat AP Cum appropinquaret dominus. Deinde AP Cum audisset populus. Postea AP Ante sex dies. Et distribuantur palmae clero et populo. Populus habeat vociferationes suas. Tunc redeat processio et faciat stationem ante ecclesiam et ibi sit exaltata imago crucifixi panno velata. Ita quod subito possit pannus cum partita deponi. Statione ordinata sacerdos incipiat AP Occurrunt turbae. Qua finita imponatur AP Fulgentibus palmis. Qua finita duo praecedant ante crucem et cantent AP Pueri Hebraeorum tollentes ramos. Et tunc proiciant palmas ante crucem. Clerus finiat antiphonam. Iterum pueri incipiant AP Pueri Hebraeorum vestimenta prosternebant. Et deponant cappas. Flexis genibus ad utramque antiphonam clerus vero finiat . Tunc accedat unus, qui denudet crucem, et sacerdos incipiat HV O crux ave spes unica et tam clerus quam populus prosternant se. Iterum sacerdos incipiat Te summa deus trinitas. Et iterum prosternantur. Deinde sacerdos, qui celebraturus est missam, incipiat AP Scriptum est enim percutiam pastorem. Et ipse statim ab uno clerico palma percutiatur et solus iaceat prostratus tantum diu , quousque perveniatur illuc Postquam autem surrexero praecedam. Tunc sacerdos surgat. Postea duo pueri vel tres cantent HY Gloria laus et honor. Et stent apud crucem et cum finierint versus, clerus incipiat HY Gloria laus et repetant eundem versum. Item pueri cantent sequentem versum HV Israel es tu rex. Repetitio Cui puerile decus prompsit. Iterum processio intret ad superiorem ianuam pueris cantantibus reliquos versus. Clero nunc a principio, nunc a medio repetente et cum maior pars processionis intraverit ecclesiam, sacerdos incipiat RPP Ingrediente domino in sanctam civitatem. Post haec imponatur AP Turba multa cum PS Benedictus dominus deus Israel sine Gloria patri repetatur antiphona et sequitur

Officium Domine ne longe facias. PS Deus deus meus . Ministri et clerus et populus teneant palmas in manibus usque ad offertorium. Kyrie eleison. Gloria in excelsis non dicitur. EP Hoc enim sentite in vobis. GR Tenuisti manum. GV Quam bonus Israel. TR Deus deus meus respice. Deinde passio legatur hoc modo Dominus vobiscum. Passio domini nostri Iesu Christi dicimus ad illam passionem et ad alias, nisi in parasceve. Lecta passione Credo in unum dicatur. OF Improperium expectavit. Praefatio dicitur de sancta cruce Qui salutem humani usque in cenam domini videlicet per istos quinque dies quinquepartitam domini passionem intimantes, ipsam ebdomadam, quam sancti patres maiorem vocant, eadem praefatione adorantes. Nam convenientissime eodem tempore dicitur, cum de passione domini tam specialiter agitur. Sanctus dominicali melodia cantetur . CO Pater si non potest. Missa cum Benedicamus domino clauditur.

Ad Sextam AN Pueri Hebraeorum vestimenta. Capitulum et collecta de die.

Ad Nonam AN Hosanna filio. Capitulum et collecta de die.

In Secundis Vesperis AN Sede a dexteris meis cum reliquis cum reliquis capitulis de die. RP Ingressus Pilatus RV Tunc ait illis Pilatus Responsorium iteretur pro Gloria patri . AM Scriptum est enim. Collecta de die.

Ad Completorium ut priori nocte. Ad completorium ut priori nocte. Hac ebdomada iuxta romanam auctoritatem maior appellatur eo, quod ex sacratissimo dominicae passionis sacramento ceteris insignior habetur, ideoque eam in lectionibus in genuflexionibus sive in aliis observationibus celebriorem habemus quam alias.

FERIA II.

In Matutinis INV Ubi tentaverunt me , quod cantabitur per tres noctes. RP Salvum me fac. RV Intende animae meae. RP Noli esse mihi. RV Confundatur omnes. RP Conclusit vias meas. RV Omnes inimici.

Laudes AN Faciem meam. AN Framea suscitare. AN Appenderunt mercedem. AN Inundaverunt aquae. AN Labia insurgentium. CP Domine demonstrasti mihi. AB Non haberes in me potestatem. OR Da quaesumus omnipotens deus ut qui in tot. Alia Adiuva nos deus salutaris noster.

Ad Primam AN Missus sum ad oves.

Ad Tertiam AN Mit tens haec mulier. CP Ipse autem vulneratus est.

Ad Sextam AN Quid molesti estis. Capitulum de die.

Ad Nonam AN Sicut exaltatus. Capitulum de die ad missam.

Officium Iudica domine nocentes me. PS Effunde frameam. CL Da quaesumus omnipotens deus ut qui in tot. EPP In diebus illis dixit Isaias. Dominus deus aperuit mihi aurem. GR Exurge domine. GV Effunde frameam. EV Ante sex dies paschae venit Iesus in Bethaniam. OF Eripe me de inimicis. CO Erubescant et conturbentur. OP Adiuva nos deus et ad beneficia.

In Vesperis capitula et collecta de die. AM Infirmata est.

FERIA III.

[In Matutinis] INV Quadraginta annis. RP Deus Israel. RV Deus deus meus. RP Dixerunt impii. RV Viri impii dixerunt. RP Viri impii dixerunt. RV Dixerunt impii.

Laudes AN Vide domine afflictionem. AN Discerne causam. AN Dum tribularer. AN Domine vim patior. AN Dixerunt impii. CP Vere languores, aliud Omnes nos quasi oves erravimus. Aliud Oblatus est. Ista dicatur ad horas AB Nemo tollet a me. OR Omnipotens sempiterne deus da nobis ita dominicae. Ista dicatur ad omnes horas. Super populum OPC Tua nos misericordia deus.

In Prima, In Tertia antiphonae ut priori die.

Ad Sextam AN Recordare mei domine.

Ad Nonam AN Non sis mihi.

Officium Nos autem gloriari. PS Deus misereatur. CL Omnipotens sempiterne deus da nobis. EPP Dixit Ieremias. Domine demonstrasti. GR Ego autem dum mihi. GV Iudica domine. EV Erat pascha et azyma. OF Custodi me. CO Adversum me. OP Tua nos misericordia deus.

In Vesperis CP Oblatus est quia. AM Potestatem habeo.

FERIA IV.

[In Matutinis] INV Quibus iuravi. RP Synagoga populorum. RV Tu autem domine. RP Insurrexerunt in me. RV Et dederunt. RP Contumelias et terrores. *RV Omnes inimici mei adversum me. ?

Laudes AN Libera me. AN Contumelias et terrores. AN Ipsi vero in vanum. AN Omnes inimici. AN Alliga domine. CP Sicut ovis ad occisionem. CP Propter zelus populi mei. Ista dicantur eo die ad horas. AB Tanto tempore. OR Praesta quaesumus ut qui nostris. Alia Respice quaesumus domine super hanc familiam.

Ad Primam AN Missus sum ad oves.

Ad Tertiam AN Consilium fecerunt.

Ad Sextam AN Ancilla dixit Petro.

Ad Nonam AN Simon dormis.

Officium In nomine domini. Hic tam clerus quam populus genua flectere debet. Similiter debet fieri in repetitione eiusdem introitus . Non enim immerito hac quarta feria tot genuum flexiones fiunt, quia et apostolus eadem die in graduali ad introitum et omnia et caelestia, terrestria et infernalia ad genuflexionem pro passione domini adhortatur, quae in hac die consilio Iudaeorum facta esse legitur. Quod enim in hac die Iudaei consiliati sunt, hoc in parasceve perac peractum est. Sicut igitur parasceve plus quam aliae sextae feriae in genuflexionibus celebrius habetur, sic et in hac quarta feria plus quam in aliis genua flectere merito debemus. Finito Kyrie eleison sacerdos dicat Oremus. Diaconus Flectamus genua. Levate. CL Praesta quaesumus omnipotens deus ut qui nostris excessibus. Haec dicit dominus deus. EPP Dicite filiae Sion. GR Ne avertas. GV Salvum me fac. Quo finito sacerdos dicat Dominus vobiscum. Oremus. Diaconus Flectamus genua. Levate. CL Deus qui pro nobis filium tuum. Et ita hac die bis dicimus Flectamus genua propter scrutinium. EP Dixit Isaias. Domine quis credidit auditui. TR Domine exaudi orationem. EV Appropinquabat dies festus azymorum. OF Domine exaudi. CO Potum meum. OP Respice domine super hanc familiam.

In Vesperis AN Nisi tu domine. Psalmi feriales. CP Si posuerit pro. RP Ingressus Pilatus. RV Tunc ait illis. Hymnus et versiculum ut priori die. AM Cottidie apud vos. OR Praesta quaesumus omnipotens deus ut qui nostris.

Completorium ut in nocte palmarum.

[FERIA V] IN CENA DOMINI

finis est quadragesimae, initium paschalis observantiae, veteris legis conclusio, novi testamenti incohatio. Per hos tres dies nec Domine labia mea aperies.

Ad Matutinam nec Deus in adiutorium meum dicitur nec aliqua, quae ad officium sacerdotis pertinent, fiunt, quia pastor noster Christus recessit et arietes gregis, id est apostoli dispersi sunt, de quibus psalmus Afferte domino filios arietum. Venite exultemus domino non dicitur propter malum conventum Iudaeorum in necem Christi, nec ad psalmos nec ad responsoria Gloria patri dicitur nec in antiphonis nec in versibus finalis trahitur, sed imponitur AN Zelus domus tuae. PS Salvum me fac deus. Statimque unus aedituorum exstinguat unum de luminaribus et observetur et ita nunc ex hac, nunc ex altera parte. Finitis psalmis cum singulis antiphonis singularia lumina exstinguantur. Similiter fiat ut per singulas lectiones et responsoria. Singula tutentur luminaria. Acceduntur autem viginti quattuor luminaria per istas tres noctes, quae fiunt septuaginta duo, et extinguuntur per singulos psalmos et lectiones, ut dictum est, propter verum solis occubitum et praedicatorum suorum defectum. Haec observantia de luminaribus per has tres noctes teneatur, ita dumtaxat, ut ultima candelarum post quintum psalmum in laudibus et post versum dictum ad inceptionem antiphonae super Benedictus cum percussione tabularum extinguantur. AN Avertantur retrorsum. PS Deus in adiutorium. AN Deus meus eripe me. PS In te domine speravi. VS Homo pacis meae in quo sperabam qui edebat. Hic dicitur Pater noster , nemo tamen subiungat Et ne nos inducas. Lector non petat benedictionem nec dicat Tu autem domine, sed sic incohet Aleph. Quomodo sedet sola civitas . RP In monte oliveti. RV Verumtamen non sicut. RP Tristis est anima mea. RV Vigilate et orate. RP Ecce vidimus. RV Vere languores. In Secundo Nocturno AN Liberavit dominus pauperem. PS Deus iudicium. AN Cogitaverunt impii. PS Quam bonus Israel. AN Exurge domine. PS Ut quid deus repulisti. VS Ab insurgentibus in me libera me domine quia occupaverunt animam meam. Tres lectiones distinguantur de tractatu sancti Augustini, epistula qui sic incipit: Exaudi deus orationem meam dum tribulor. RP Unus ex discipulis. RP Eram quasi agnus. RP Una hora non potuistis. In Tertio Nocturno AN Dixi iniquis. PS Confitebimur. AN Terra tremuit. PS Notus in Iudaea. AN In die tribulationis. PS Voce mea. VS Deus meus eripe me de manu peccatoris et de manu contra legem agentis. Tres lectiones de apostolo. Prima Convenientibus vobis in unum. Secunda LE Similiter et calicem. Tertia LE De spiritualibus autem volo. RP Seniores populi. RP Revelabunt caeli. RP O Iuda qui dereliquisti , pro Gloria patri iteratur RP O Iuda qui.

Laudes praetermisso Deus in adiutorium meum incipiatur AN Iustificeris domine. PS Miserere mei deus. AN Tamquam ovis. PS Domine refugium. AN Contritum est. PS Deus deus meus. AN Exhortatus es. PS Cantemus domino. AN Oblatus est. PS Laudate dominum de caelis. Capitulum non dicitur, sed statim subiungitur VS Christus factus est pro nobis oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Sequitur AB Traditor autem. PS Benedictus dominus. Et interim fiat percussio tabularum. Finito psalmo et antiphona iuniores clerici cum pueris vadant retro aram et consona voce incipiant Kyrie eleison. Tunc duo clerici cantent VV Qui prophetice prompsisti. Duo , quorum vox sit grossa, cantent Domine miserere. Chorus respondeat Kyrie eleison. Christe eleison. Stantes a latere dextro cantent VV Vita in ligno. Stantes ad latus sinistrum cantent Domine miserere. Chorus Christus dominus. Quo finito populus habeat vociferationes suas. Clerici vero prostrati absque Kyrie eleison dicant sub silentio Pater noster. Sacerdos non subiungat Et ne nos inducas, sed statim subiungatur remissa voce PS Miserere mei deus et VS Christus factus est pro nobis oboediens.

Ad Primam et ad omnes horas non dicitur Deus in adiutorium nec hymnus nec antiphonae nec Gloria patri , sed psalmum dicatur remissa voce. Finitis psalmis dicitur VS Christus factus est pro nobis oboediens et prosternantur et dicantur Pater noster. Ad primam et ad completorium subiungitur post Pater noster Credo in unum deum. Deinde PS Miserere mei deus et surgant et iterum dicitur VS Christus factus est pro nobis oboediens . Quo versu omnes horae claudantur . Finita nona sacerdos cum ministris, diacono et subdiacono et ministris et pueris, qui ferant luminaria et thuribulum et induantur vestibus sollemnibus , et postquam sunt parati, cantores incipiant

[Officium] IN Nos autem gloriari. Consequentes Belethum utrumque dicimus , quod haec dies tam sollemnis est, quod omnia cantica laetitiae debent dici praeter Alleluia. Signa campanarum ad missam festive consonent, una tantum dicitur CL Deus a quo et Iudas . Kyrie eleison et Gloria in excelsis de apostolis. EP Convenientibus nobis in unum. Genuflexiones omittimus. GR Christus factus est pro. GV Propter quod deus. Tunc diaconus sumpta benedictione ab eo, qui celebrat officium, porrigat subdiacono plenarium et ante ipsum portentur candelae et incensum et vadat ad locum, ubi lecturus est evangelium, et solito more dicat Dominus vobiscum imponatque EV Ante diem festum paschae. Credo in unum non dicitur, sed dicat sacerdos Dominus vobiscum et cantetur OF Dextera domini. Sanctus et Agnus dei dominicali melodia dicitur absque osculo pacis propter detestabilem salutationem Iudae et ideo vitatur in parasceve et in sabbato hac quoque ratione. Ad tertium Agnus dei non dicimus dona nobis pacem sed Miserere nobis. Agnus dei et communio continuatim dicuntur. Fractis oblatis communicent, qui velint, et de ipsis oblatis consecratis servetur tantum, quantum sufficiat in parasceve. Deinde diaconus sumat calicem et sanguinem et ponat in sinistro latere altaris et cooperiat corporali et ita expectet, dum finiatur communio. Finita communione accipiat calicem convertens se ad chorum imponatur

Ad Vesperas AN Calicem salutaris. PS Credidi propter. Tunc diaconus communicet et sumat sangui nem, postea ceteri omnes, et consumatur totus sanguis . Interim compleatur vespera. AN Cum his qui oderunt. PS Ad dominum cum tribularer. AN Ab hominibus iniquis. PS Eripe me domine. AN Custodi me. PS Domine clamavi. AN Considerabam. PS Voce mea. Ante Magnificat capitulum non dicitur nec versus, sed cantor imponat AM Cenantibus autem. MA Magnificat. Finito psalmo et antiphona , cum una tantum oratione, scilicet complenda et Benedicamus domino, missa vesperaque claudatur. Ab hinc nuda sint altaria usque in sabbatum . Altaria significant eminentiores in plebe fidelium, sicut erant apostoli. Nudatio autem significat fugam apostolorum. Ab hinc signis campanarum non utimur usque in sabbatum sanctum ad missam, sed ligneis tabulis, quibus clerus et populus ad divina vocetur officia.

Completorium remisse dicatur ut ceterae horae .

[AD MANDATUM]

Ante completorium procedat sacerdos cum omni alacritate et cum presbyteris et omni clero ad locum, ubi mandatum fieri consuevit, sint praeparati sacerdotes, diaconus, subdiaconus et duo acolyti cum duobus candelabris et cum turibulo habentes thymiama, omnes induti vestibus sollemnibus. Subdiaconus ferat evangelium imponatque diaconus evangelium sine salutatione et sine titulo Ante diem festum. Lecto evangelio sacerdos dicat hanc OR Deus cuius cenam. Qua finita redeant ministri exuentes vestes sollemnes et redeant ad locum praedictum. Deinde ponit sacerdos vestimenta sua et praecinctus linteo praeparet se ad lavandos pedes, primum incipiat a summis et mutuatim lavet pedes et distergat linteo. Clerus cantet AN Mandatum novum. PS Beati immaculati. AN Cena facta. AN Postquam surrexit. AN Si ego dominus. AN Ante diem festum. RP Accessit ad pedes. RP In diebus illis et alia huic officio congrua. Deinde HY Tellus et aethera. Post lavationem apponantur alba mensalia, in utroque choro duo vero sequantur praebentes aquam manibus et sequantur praebentes *manutergia. Quo peracto amministrentur oblatae, quae significant corpus Christi, de quo ipse in cena discipulis suis dixit Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur. Deinde propinetur vinum, de quo in cena dominus dixit Hic est sanguis meus novi testamenti et reliqua. Expletis his diaconus imponat evangelium secundum Ioannem, quasi lectionem legens ab eo loco, ubi scriptum est Amen amen dico vobis. Nec est servus super dominum suum usque ad locum illum Et ego. Vel si placuerit, fiat sermo de cena domini. Finitis his omnibus dicat sacerdos VS Suscepimus deus misericordiam tuam in medio templi tui. Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. Tu lavasti pedes discipulorum tuorum. Opera manuum tuarum ne despicias. Oremus. OR Adesto domine officio servitutis nostrae. Alia Deus qui discipulorum pedes. Sic per omnia mandatum complebitur.

FERIA VI. [IN PARASCEVE]

Ad Matutinum convocetur clerus et populus tabulis ad officium divinum peragendum. Omnibusque in ecclesia reverenter stantibus nihil ad officium sacerdotale pertinens praemisso, cantor incipiat : [In Primo Nocturno] AN Astiterunt reges. PS Quare fremuerunt. AN Diviserunt sibi. PS Deus deus meus refugium. AN Insurrexerunt in me. PS Dominus illuminatio. VS Diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem. Lamentationes incohentur ut priori nocte Aleph. Ego vir videns paupertatem. Tres lectiones inde distinguantur. RP Omnes amici mei. RP Velum templi. RP Vinea mea. In Secundo Nocturno AN Vim faciebant. PS Domine ne in furore secundus. AN Confundantur et revereantur. PS Expectans expectavi. AN Alieni insurrexerunt. PS Deus in nomine tuo. VS Insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi. De sermone Augustini tres lectiones, qui sic incipit: Salvum me fac deus. RP Tamquam ad latronem. RP Barrabas latro. RP Tenebrae factae sunt. In Tertio Nocturno AN Ab insurgen tibus in me. PS Eripe me. AN Longe fecisti. PS Domine deus salutis. AN Captabant in animam. PS Deus ultionum. VS Locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circumdederunt me. Tres lectiones distinguantur de apostolo, prima Festinemus ingredi. Secunda Omnis namque pontifex. Tertia De quo grandis nobis sermo. RP Tradiderunt me. RP Iesum tradidit. RP Caligaverunt. Responsorium repetatur.

Laudes AN Proprio filio. PS Miserere mei domine. AN Anxiatus est in me. PS Domine exaudi secundus. AN Ait latro. PS Deus deus meus. AN Dum conturbata fuerit. PS Domine audivi. AN Memento mei. PS Laudate dominum de caelis. VS Proprio filio suo non pepercit deus sed pro nobis. AB Posuerunt super caput. Hic servetur ordo, qui praecedenti nocte scriptus est, post Pater noster, PS Miserere mei dicatur VS Proprio filio suo non pepercit deus. Quo versu omnes horae claudantur illo die ad missam.

Ordo Hodie post nonam praeparet se sacerdos cum ministris, diaconibus, subdiaconis duobus acolytis quadragesimalibus vestibus induti non nudis pedibus incedant, non enim licet ad altare ministrare nudis pedibus. Parati ergo procedant de choro ante aram sanctae crucis cum silentio schola faciente stationem ex utraque parte monasterii. In medio vero monasterio aptetur et ornetur locus tapetis et purpuris ad repraesentationem crucifixi et accendantur duae candelae ad officium missae peragendum et mittatur linteum parvum super altare nudum sub evangelio. Ante evangelium non portentur candelae et incensum. Primo, dum sacerdos accesserit altare, dicet Oremus. Unus diaconus dicet Flectamus genua. Alter dicet Levate. Sacerdos dicat CL Deus a quo et Iudas. Unus subdiaconorum sine titulo prophetiam, quasi lectionem legens In tribulatione sua. Cantores incipiant TR Domine audivi. Choro prosequente tractu sacerdos dicat Oremus. Diaconus ut prius. Sacerdos dicat CL Deus qui peccati. Alter subdiaconus legat sine titulo quasi lectionem legens Dixit dominus ad Moysen. Sequitur TR Eripe me domine. Quo finito legitur passio absque benedictione sine salutatione et sine titulo incipiens ita: Egressus Iesus cum discipulis. Et sint duae sindones invicem sibi cohaerentes super altare positae, desub evangelio ut in eo loco, ubi legitur Partiti sunt vestimenta mea, tollant eos duo acolyti in modum furantis et secum auferant. Lecta passione incipiat orationes pro variis necessitatibus et ad singulas dicatur Flectamus genua, nisi pro Iudaeis, non quod illudendo flexerunt Christo genua. Item postquam sacerdos finierit hanc orationem videlicet primam Oremus dilectissimi nobis, iterum dicat Oremus. Tunc unus diaconorum dicat Flectamus genua et tamdiu clerus et populus iaceant, quousque oratio finiatur, et tunc alter diaconus dicat Levate ante Per dominum nostrum Iesum Christum. Et sic de omnibus orationibus fiat. Finitis orationibus duo sacerdotes et ministri induti rubeis casulis videlicet diaconi et subdiaconi ascendant chorum repraesentantes crucifixum. Sacerdos cantet Popule meus. Ministri respondeant Agyos o theos flectantes genua tribus vicibus. Chorus prosequatur Sanctus deus. Sanctus fortis. Sanctus immortalis. Miserere nobis et tam clerus quam populus salutent crucem flectantes genua tribus vicibus. Item sacerdotes portantes crucem in medio chori cantent Quia eduxi te. Ministris et choro respondentibus ut prius. Item sacerdotes cantent Quid ultra. Ministris et choro respondentibus . Tunc deferant eam ad locum consuetum et denudet eam cantando Ecce lignum. PS Beati immaculati. Interea sacerdos celebrans officium cum ministris et adoratam crucem deosculetur eam et, si placuerit, devote ponant sacrificia sua . Deinde canonici ac ceteri per ordinem. Deinde populus. Salutante vero clero et populo crucem chorus cantet interim AN Dum fabricator mundi. Alia O admirabile pretium. Quibus finitis duo cantent hos HV Crux fidelis. Chorus autem primum versum nunc a principio, nunc a medio, donec finiatur, versum primum repetant. Interim sacerdotes cum ministris, qui apportabant crucem, vadant ad locum, ubi repositum fuit corpus dominicum, quod pridie remanserat, sumantque sacerdotes illud cum summa reverentia et diaconi duos calices, subdiaconi duas ampullas cum vino et aqua et duobus luminibus et turibulis et crucibus antecedentibus et deferant plane in sinistro latere super altare ibique praeparent et dividant hinc et inde super patenas et reverenter planeque redeant accipiendo ampullas et immittant vinum et aquam in calices, quia non solum sanguis in passione domini nostri Iesu Christi, sed etiam aqua exivit. Sacerdos dicat Confiteor ante altare. Deinde calices locentur super altare et cooperiantur corporali. Tunc , qui celebrat officium, inclinet se ante altare et oret. Et iterum elevans se dicat remissa voce, ita tamen ut ministri et circumstantes audiant Oremus praeceptis salutaribus moniti. Pater noster. Libera nos quaesumus. Per omnia saecula saeculorum. Amen. Deinde sumat oblatam et frangat dividens eam more solito in tres partes, unam partem immitat calici, alteram alteri calici, tertiam consumat nihil dicens, nisi aliquid secrete dicere voluerit, scilicet hanc OR Fiet haec commixtio. Pax domini non dicatur et sic sanctificatur vinum non consecratum per panem sanctificatum. Hac die apostolica repraesentatur consecratio, quia tantum dominicam orationem super corpus et sanguinem domini dicebant. Postea omnes communicent cum timore dei et si lentio. Expleta communione dicatur vespera suppressa voce PS Confitebor tibi domine in toto corde meo quoniam audisti omnia cum reliquis psalmis ferialibus sine Gloria patri et aliis, post Magnificat dicatur VS Proprio filio suo non pepercit deus et prosternantur dicentes Pater noster et PS Miserere mei cum repetitione VS Proprio filio suo non pepercit. Deinde sepulchro praeparato et ornato sint in promptu tria turibula et quattuor candelae ardentes. Et sacerdos cum aliis sacerdotibus et ministris, postquam totus populus salutaverit crucem et recesserit, deferant eam ad sepulchrum lugubri voce cantantes RPP Revelabunt caeli. RPP Ecce quomodo moritur iustus. VS In pace in idipsum. Finito responsorio collocetur in sepulchro et linteaminibus et sudario cooperiatur. Deinde lapis supponatur et cantetur remisse RPP Sepulto domino. RV Ne forte. RPP Recessit pastor. RV Ante cuius conspectum. Deinde dicatur PS Voce mea ad dominum. Quo finito dicatur VS In pace factus locus eius et habitatio eius in Sion, quo versu omnes horae sequentes claudantur.

SABBATO

In Matutinis AN In pace in idipsum. PS Cum invocarem. AN Habitabit in tabernaculo. PS Domine quis habitabit. AN Caro mea requiescet. PS Conserva me domine. VS In pace in idipsum dormiam et requiescam. Primae duae lectiones distinguantur de lamentationibus Aleph. Quomodo obscuratum est aurum. Tertia LE Oratio Ieremiae prophetae. Recordare domine. RP Sepulto domino. RP Hierusalem luge. RP Plange quasi virgo. In Secundo Nocturno AN Elevamini portae. PS Domini est terra. AN Credo in deum. PS Dominus illuminatio. AN Domine abstraxisti. PS Exaltabo te domine. VS Tu autem domine miserere mei et retribuam eis. Tres lectiones distinguantur de sermone, qui sic incipit: Psalmum istum de Christo. RP Recessit pastor. RP O vos omnes. RP Ecce quomodo moritur iustus. In Tertio Nocturno AN Deus adiuvat me. PS Deus in nomine. AN In pace factus est. PS Notus in Iudaea deus. AN Factus sum. PS Domine deus salutis. VS In pace factus est locus eius et habitatio eius in Sion. Septima LE Christus assistens pontifex. Lectio octava Ubi enim testamentum. Lectio nona Umbram enim lex habens. Expositio evangelii Vespere autem sabbati legatur sequenti die in resurrectorio. RP Aestimatus sum. RP Agnus dei Christus. RP Sicut ovis.

Laudes AN O mors ero mors tua. PS Miserere mei deus. AN Plagent eum. PS Iudica me deus. AN Attendite. PS Deus deus meus. AN A porta inferi. PS Ego dixi in dimidio. AN O vos omnes. PS Laudate dominum de caelis. VS Attendite universi populi et videte dolorem meum. AB Mulieres sedentes. Finito psalmo et antiphona dicatur in priori nocte. Matutinae et ceterae horae claudantur cum isto VS In pace factus est locus eius . Sabbato sancto mane ornetur ecclesia sollemniter, altaria induantur. Horae videlicet prima, tertia, sexta, nona dicantur remisse ut priori die. Finita nona et praeparato sacerdote cum ministris festive processio fiat ad locum, ubi ignis excussus est a silice cum duobus crucibus et candelis dicendo septem psalmos paenitentiales. Finitis psalmis dicat sacerdos benedictiones ignis. OR Domine sancte pater. Alia Domine deus pater. Alia Deus qui filium tuum angularem. Require in cena domini. Benedicto igne et accenso inde lumine redeant in chorum duobus pueris cantantibus HY Inventor rutili. Choro nunc a principio, nunc a medio pro sequente facta statione in choro. Finitis versibus diaconus imponat Exultet iam angelica turba caelorum. Quo finito maior in statione sive diaconus sive alter accedat ad pulpitum, non pronuntiet lectionem libri vel aliquem alium titulum, sed sic incipiat : In principio creavit deus. Qua lecta dicat sacerdos sine salutatione Oremus. Deus qui mirabiliter. Secunda lectio statim sequitur Factum est in vigilia matutina. Deinde TR Cantemus domino. OR Deus cuius antiqua miracula, tertia LE Apprehendent septem mulieres. TR Vinea facta est. OR Deus qui in omnibus, quarta LE Scripsit Moyses. TR Attende caelum et loquar. OR Deus qui nobis. TR Sicut cervus. OR Concede quaesumus. Item alia OR Omnipotens sempiterne deus.

Qua finita fiat Processio ad baptisterium cum turibulis et crucibus et sacro fonte et candelis et duobus subdiaconis chrisma et oleum sanctum portantibus. Cantores incipiant letaniam tertiam videlicet. Kyrie eleison. Chorus respondeat quousque cantandum sit Omnes sancti orate pro et hoc fiat in descensu processionis. Interim circumeant ministri baptisterium septem vicibus Iesum Nave imitando, qui destruxit muros Iericho septem diebus circuiendo. Deinde fiat benedictio fontis. Finitis benedictionibus sacerdos baptizet unum aut duos pueros: primo masculos, deinde feminas, liniatque eos chrismate et oleo sancto et committat alii sacerdoti baptismum. Cantores incipiant Propitius esto parce nobis domine. Et processio redeat cum letania in chorum.

[Officium] Finita letania et statione ordinata cantores incipiant Kyrie eleison paschale. Gloria in excelsis dicimus. Signa campanarum festive consonent. Tunc illuminentur omnes cerei neophytorum, quos manibus tenent. Illud autem de parvulis cavendum est, ut postquam baptizati fuerint, nullum cibum accipiant nec lactentur, nisi summa necessitate cogente, antequam communicent sacramento corporis Christi. Omnibusque diebus in ebdomada paschae ad ecclesiam veniant et communicent. Sequitur oratio praemissa salutatione Deus qui hanc sacratissimam noctem. Deinde EP Si conresurrexistis. Qua lecta duo pueri incipiant Alleluia choro prosequente. Item pueri AV Confitemini domino usque Misericordia eius. Quod chorus incipiat et finiat et pueri recedant. Cantores statim subiungant TR Laudate dominum omnes gentes. EV Vespere autem sabbati. Ante evangelium non portentur candelae, sed incensum. Lecto evangelio dicatur Dominus vobiscum. Oremus. Non cantetur offertorium, sed offeratur more solito. Locato vero calice et dicto secreto dicetur praefatio Per omnia saecula saeculorum de resurrectione Te quidem domine omni tempore. Quae praefatio dicitur cottidie usque in vigiliam ascensionis, nisi in inventione sanctae crucis et in nataliciis apostolorum. Sanctus canitur, quod est angelorum cantus, quia angeli eius laudem non tacuerunt, sed resurrectionem eius mulieribus nuntiaverunt. Agnus dei non cantatur, quia mulieres perterritae tacebant et apostoli in conclavi absconditi eum peccata tollere et in resurrectionem eius non credebant. Osculum pacis non datur nec communio dicitur, sed postquam communicaverint sacerdos et ministri, diaconus calicem levans sumpturus sanguinem convertat se ad chorum et imponat AN Alleluia. PS Laudate dominum omnes gentes. Solum cum Gloria patri, nec capitulum nec versus dicitur, sed cantor vel diaconus, qui legit evangelium, imponat AM Vespere autem sabbati. MA Magnificat. Quibus finitis sacerdos dicat complendam Spiritum nobis domine tuae. Sic missa et vespera una tantum oratione et Benedicamus domino claudatur. Hodie et in cena domini propter vesperam Benedicamus domino dicitur, cum cetera sollemniter finiant. Non [est] ergo opus in vigilia Pentecosten dicere Benedicamus quia non praecedit vespera.

Completorium sic incipiatur sollemni voce, super hunc tonum PS Cum invocarem finito ultimo psalmo dicatur alleluia et statim subiungat cantor AD Alleluia. Quem quaeris mulier. Nunc dimittis. Quo finito psalmo et antiphona sacerdos dicat Dominus vobiscum. Oremus. Deus qui hanc sacratissimam. Dominus vobiscum. Benedicamus domino. Et faciat benedictionem more solito et sic claudatur completorium.

[DOMINICA RESURRECTIONIS]

In sancta nocte ante pulsationem clam surgitur, sintque parata tria turibula cum thure et myrrha et thymiamate et decanus cum senioribus cum summa reverentia accedant ad sepulchrum et stantes cantent PS Domine probasti me. PS Domine quid multiplicati sunt. Et thurificent imaginem crucifixi sublatamque de sepulchro secum portent super aram cantando humili voce RP Surrexit pastor bonus. RV Surrexit dominus de sepulchro. AN Christus resurgens. Et cooperiant linteamina. Quibus finitis stantes ante altare et mutua caritate se invicem deosculentur dicentes VS Surrexit dominus vere et apparuit Simoni alleluia. Et dicatur una oratio de resurrectione. Statim fiat pulsatio. Convenientibus omnibus in chorum incipiat sacerdos

Matutinas solito more dicens sic: Domine labia mea aperies. Et Deus in adiutorium meum intende. Cantores incipiant INV Alleluia. PS Venite. Super Nocturnum AN Ego sum. PS Beatus vir. AN Postulavi patrem. PS Quare fremuerunt. AN Ego dormivi. PS Domine quid multiplicati. VS Quem quaeris mulier. EV Maria Magdalena et de homilia ista *distinguantur tres lectiones. RP Angelus domini. RP Angelus domini. RP Dum transisset. RV Et valde mane. Gloria patri et fiat

Processio in monasterium omnes portantes cereos accensos. Diaconus , qui legit evangelium, vel alter, qui aptam habeat vocem, acturus vicem angeli praecedat sedeatque in dextera parte ad caput coopertus stola candida. Ordinata statione et finito responsorio cantores incipiant antiphonam Maria Magdalena et altera Maria ferebant diluculo aromata dominum quaerentes in monumento choro prosequente. Interim duo vel tres cum totidem turibulis figuram mulierum tenentes procedant versus sepulchrum et stantes cantent Quis revolvet. Angelus sedens in dextera parte sepulchri coopertus stola candida respondeat Quem quaeritis o tremulae mulieres in hoc tumulo gementes. Mulieres Iesum Nazarenum crucifixum quaerimus. Angelus Non est hic quem quaeritis sed cito euntes nuntiate discipulis eius et Petro quod surrexit Iesus et cum coeperit cantare angelus Sed cito euntes, mulieres thurificent sepulchrum et festinanter rede ant et versus chorum stantes cantent antiphonam Ad monumentum venimus gementes angelum domini sedentem vidimus et dicentem quod surrexit Iesus. Qua finita chorus imponat antiphonam Currebant duo simul et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit prior ad monumentum alleluia et duo quasi Ioannes et Petrus currant praecurratque Ioannes sequente Petro et veniat ad monumentum et auferant linte amina et sudarium, quibus erat involuta imago domini et vertentes se ad chorum ostendendo ea cantent antiphonam Cernitis o socii ecce lintheamina et sudarium et corpus Iesu non est in sepulchro inventus. Post haec chorus cantet hunc versum Dic nobis Maria quid vidisti in via. Tunc venientes in medium unus loco Mariae Magdalenae dicat Sepulchrum Christi viventis. Angelicos testes. Surrexit Christus spes. Chorus Credendum est magis. Scimus Christum surrexisse. Quo finito cantores incipiant Te deum laudamus. Populus cantet istud: Crist ist erstanden. Et ascendant chorum cantores, porrigant clero incensum dicentes tacita voce Surrexit Christus. Clerus respondeat Gaudeamus et invicem se deosculentur. Finito Te deum laudamus sacerdos dicat hunc VS In resurrectione tua Christe, alleluia, caelum et terra laetentur. Deus in adiutorium.

Laudes AN Angelus autem domini. AN Et ecce terrae motus. AN Erat autem. AN Prae timore. AN Respondens autem. Capitulum et versus non dicitur, sed statim cantor sive qui celebraturus est incipiat AB Et valde mane una. BE Benedictus dominus. Finito psalmo et antiphona sacerdos dicat Dominus vobiscum. Oremus. Deus qui hodierna die per eundem. Per eundem dominum. Dominus vobiscum. Benedicamus domino, sic clauduntur matutinae. Ad primam, ad tertiam, ad sextam et ad nonam hymnus non dicitur ab hinc usque ad pentecosten nec capitulum nec versus per hanc ebdomadam.

Ad Primam , qui celebraturus est, dicat Deus in adiutorium meum. Item statim imponat AN Surgens Iesus. PS Deus in nomine tuo. Finitis psalmis et antiphona statim subiungatur Dominus vobiscum. Oremus. Deus qui hodierna die. Per eundem. Postea Exultabunt sancti in gloria .

Ad Tertiam AN Redemptor noster. Post psalmum et antiphonam sequitur statim Dominus vobiscum. Oremus. Deus qui hodierna die. Interim sacerdos praeparet se ad missam et, cum paratus fuerit, portentur ante ipsum vexillae et cruces et rotae et fons Et procedant usque ad introitum chori ibique faciant stationem. Subdiaconus ferat plenarium. Cantores incipiant AP In die resurrectionis meae choro prosequente, quae hac sola die canitur. Et interim quod canitur, fiat aspersio. Deinde cantetur AP Vidi aquam. Post aspersionem dicatur Domine apud te est fons vitae alleluia. Et in lumine. Dominus vobiscum. Oremus. Concede quaesumus omnipotens deus, ut qui festa paschalia agimus caelestibus desideriis accensi fontem vitae sitiamus. Per eundem.

[In Processione] Deinde cantores incipiant AP Cum rex gloriae choro prosequente. Et fiat processio sollemnis ad locum consuetum. Finita antiphona duo pueri praecedant cantent HY Salve festa dies et tamdiu cantent, donec processio redeat ad ianuam, unde exivit. Primus versus a choro nunc a principio, nunc a medio repetatur, donec versus finiatur. Populus habe at vociferationes suas Alleluia alleluia et alios cantus. Cum perventum fuerit ad ostium ecclesiae, cantores incipiant AP Sedit Angelus choro prosequente usque ad locum illum: Nolite metuere. Interim duo ascendant ambonem ibique cantent AV Recordamini. Finito versu cantores incipiant Nolite metuere choro prosequente usque ad locum illum alleluia et processio redeat in chorum. Item alii duo vel priores cantent AV Crucifixum in carne. Quo finito cantores imponant alleuia choro prosequente. Quo finito incipiatur

Officium Resurrexi et adhuc. PS Domine probasti me. Gloria patri. Kyrie eleison. Gloria in excelsis deo paschale. CL Deus qui hodierna die . EP Expurgate vetus fermentum. GR Haec dies, quod chorus finiat. GV Confitemini domino alleluia. ALV Pascha nostrum. ALV Epulemur. SE Laudes salvatori. Qua finita diaconus ascendat ambonem cum turibulis et candelis. Subdiaconus ferat plenarium et imponat EV Maria Magdalena. Credo in unum dicitur. OF Terra tremuit. Sanctus et Agnus dei sollemniter. CO Pascha nostrum. Ite missa est.

Ad Sextam AN Nonne cor nostrum. Finitis psalmis et antiphona sequitur GR Haec est dies absque versu. Deinde Alleluia cum finali absque versu. Quo finito statim subiungatur collecta de die praemissa salutatione tantum. Sic dicetur sexta per hanc ebdomadam et tertia, nona ex cepto, quod ad tertiam super *erit, AN Redemptor noster.

Ad Nonam AN Cognoverunt dominum vel AN Mane nobiscum.

In Secunda Vespera non dicitur Deus in adiutorium. Sed cantores incipiant Kyrie eleison. AN Alleluia. PS Dixit dominus. PS Confitebor. PS Beatus vir. Deinde cantetur GR Haec dies quam fecit. GV Confitemini. ALV Pascha nostrum . AM Et dicebant ad invicem. Quo finito et antiphona dicat sacerdos Dominus vobiscum. Oremus. Deus qui hodierna die absque Per dominum et sine Benedicamus domino et fiat processio ad fontem cum AP Vidi aquam. Finita antiphona et statione ordinata cantor imponat AP In Galilea Iesum. PS Laudate pueri dominum. PS In exitu Israel de Aegypto. Finita antiphona et ordinata statione statim dicetur VS Domine apud te est fons vitae alleluia absque Dominus vobiscum. Oremus. Deus qui multiplicas sine Per dominum. Statim cantores incipi[ant] Christus resurgens et processio redeat in chorum. Vel si placuerit, cantetur AV Dicant nunc Iudaei. Quo finito dicitur VS In resurrectione tua Christe alleluia caelum et terra. Oremus. Repelle quaesumus domine conscriptum peccati. Per dominum. Benedicamus domino. Et sic claudantur vesperae. Ordo iste servandus est per totam ebdomadam paschae.

Ad Completorium Converte nos deus salutaris noster. Deus in adiutorium. AN Noli flere Maria. PS Cum invocarem. Finitis psalmis et antiphona subiungatur AD Alleluia. Resurrexit dominus. ND Nunc dimittis. Quo finito et antiphona statim sequitur Dominus vobiscum. Oremus. Deus qui hodierna die. Per dominum. Dominus vobiscum. Benedicamus domino. Sequitur benedictio solita. Sic dicatur completorium per totam ebdomadam , excepto, quod in collecta non dicitur Hodierna die .

FERIA II.

In Matutinis INV Surrexit dominus vere. In Primo Nocturno AN Pax vobis ego sum. PS Cum invocarem. PS Verba mea auribus. PS Domine ne in furore. VS Quem quaeris mulier. EV Duo ex discipulis. RP Maria Magdalena. RP Surgens Iesus. RP Congratulamini. Te deum laudamus. Laudibus praemittatur versus de resurrectione, quem volueris, per totam ebdomadam.

Laudes AN Angelus autem. Psalmi per totam ebdomadam sub eadem antiphona cantentur . AB Iesus iunxit se. OR Deus qui sollemnitate paschali.

Ad Primam AN Surgens Iesus. Finitis psalmis et antiphona sequitur GR Haec est dies absque versu. Deinde Alleluia cum finali absque versu. Statim subiungatur Dominus vobiscum. Oremus. OR Deus qui per unigenitum. Deinde VS Exultabunt sancti. Sic dicetur prima per hanc ebdomadam.

Officium Introduxit vos. Kyrie eleison paschale per totam ebdomadam. Et Gloria in excelsis. CL Deus qui sollemnitate paschali. EP Stans Petrus. GR Haec est dies. GV Dicat nunc Israel. ALV Angelus domini. ALV Respondens autem angelus. SE Pangamus creatori. EV Duo ex discipulis. Credo in unum. OF Angelus domini. Sanctus et Agnus dei sollemniter. CO Surrexit dominus. Ite missa est.

In Secunda Vespera cantetur ut praediximus versus, graduale et alleluia de die per totam ebdomadam. Alleluia repetentur secundum *nos non sine finali, sed secundum alios minime. AM Qui sunt hi sermones. OR Deus qui sollemnitate. Ad fontem AN Cito euntes. PS Laudate pueri. PS In exitu. Collecta pro renatis Deus qui humano generi absque Per dominum. [De resurrectione] AC Christus resurgens. ORC Repelle domine quaesumus. Benedicamus domino.

FERIA III.

[In Matutinis] INV Surrexit dominus. In Primo Nocturno AN Pax vobis. PS Domine deus meus. PS Domine dominus noster. PS In domino confido. VS Noli flere Maria. EV Stetit Iesus in medio. RP Virtute magna. RP Tulerunt dominum. RP Expurgate. Te deum laudamus.

Laudes AN Angelus autem. AB Stetit Iesus in medio. OR Deus qui ecclesiam tuam.

Officium Aqua sapientiae. CL Deus qui ecclesiam tuam. EP Surgens Paulus. GR Haec dies. GV Dicant nunc qui redempti. ALV Surgens Iesus. SE Agni paschalis esui. EV Stetit Iesus in medio. Credo in unum. OF Intonuit. CO Si conresur rexistis. Ite missa est.

In Secunda Vespera AM Videte manus. OR Deus qui ecclesiam tuam. Ad fontem AN Venit Maria. OR Deus qui credentes in Christo . [De resurrectione] AC Christus resurgens. ORC Repelle quaesumus domine. Benedicamus domino.

FERIA IV.

[In Matutinis] INV Surrexit dominus. In Primo Nocturno AN Pax vobis. PS Salvum me fac. PS Usquequo domine. PS Dixit insipiens. VS Tulerunt dominum meum. EV Manifestavit se iterum Iesus. RP Ecce vicit leo. RP Isti sunt agni. RP De ore prudentis. Te deum laudamus.

Laudes AN Angelus autem domini. AB Mittite in dexteram. OR Deus qui nos resurrectionis dominicae. Hac die finitur sexagesima, in qua pro bonorum profectione operum ipso cantu invitantur ad primum.

Officium Venite benedicti. PS Cantate domino. CL Deus qui nos resurrectionis dominicae. EP Aperiens Petrus. GR Haec dies. GV Dextera domini. ALV Christus resurgens. SE Grates salvatori. EV Manifestavit se iterum Iesus. Credo in unum. OF Portas caeli. Sanctus et Agnus dei et Ite missa est dominicali melodia dicatur et sic per sequentes dies. CO Christus resurgens.

In Secunda Vespera AM Dixit Iesus discipulis suis. OR Deus qui nos resurrectionis. Ad fontem AN In Galilea Iesum. OR Deus qui credentes in te absque Per dominum. [De resurrectione] AC Christus resurgens. Repelle quaesumus domine.

FERIA V.

[In Matutinis] INV Surrexit dominus. In [Primo] Nocturno AN Pax vobis. PS Domine quis habitabit. PS Con serva me. PS Exaudi domine iusti. VS Quem quaeris mulier. EV Maria stabat ad monumentum. RP Maria Magdalena. RP Surgens Iesus. RP Surrexit pastor. Te deum laudamus.

Laudes AN Angelus autem. AB Maria stabat. OR Deus qui diversitatem gentium.

Officium Victricem manum tuam. EP Angelus domini locutus est ad Philippum. GR Haec dies. GV Benedictus qui venit. ALV In die resurrectionis meae. SE Pangamus creatori. EV Maria stabat ad monumentum. Credo in unum. OF In die sollemnitatis. CO Populus acquisitionis.

In Secunda Vespera AN Dixit Iesus mulier. OR Deus qui diversitatem gentium. Ad fontem AN Cito euntes. OR Omnipotens sempiterne deus concede absque Per dominum. [De resurrectione] AC Christus resurgens. ORC Repelle domine.

FERIA VI.

[In Matutinis] INV Surrexit dominus. In [Primo] Nocturno AN Pax vobis. PS Caeli enarrant. PS Exaudiat te. PS Domine in virtute. VS Noli flere Maria. EV Undecim discipuli. RP Virtute magna. RP Tulerunt dominum. RP Expurgate vetus. Te deum laudamus.

Laudes AN Angelus autem. AB Undecim discipuli. OR Omnipotens sempiterne deus qui paschale.

Officium Eduxit eos dominus in spe. PS Attendite. CL Omnipotens sempiterne deus qui paschale. EP Christus semel pro peccatis. GR Haec dies. GV Lapidem quem. ALV Crucifixus. SE Agni paschalis. EV Undecim discipuli. Credo in unum. OF Erit nobis. CO Data est mihi.

In Secunda Vespera AM Data est mihi. OR Omnipotens sempiterne deus qui paschale. Ad fontem AN Venit Maria. OR Da quaesumus omnipotens deus ut ecclesia tua absque Per dominum nostrum. [De resurrectione] AC Christus resurgens. ORC Re pelle quaesumus domine.

SABBATO

In Matutinis INV Surrexit dominus. In Primo Nocturno AN Pax vobis. PS Dominus regit me. PS Domini est terra. PS Iudica me domine. VS Tulerunt dominum meum. EV Una sabbati. RP Ecce vicit leo. RP Isti sunt agni. RP De ore prudentis. Te deum laudamus.

Laudes AN Angelus autem domini. AB Currebant duo simul. OR Concede quaesumus omnipotens deus, ut qui festa paschalia venerando egimus.

Ad Primam Et Ad Tertiam ut prius, sed

Ad Sextam Et Ad Nonam finitis psalmis et antiphona sic dicetur: Alleluia. Haec dies quam. Alleluia repetatur cum finali et statim collecta praemissa salutatione tantum.

Officium Eduxit dominus populum. CL Concede quaesumus omnipotens deus. EP Deponentes omnem malitiam. ALV Haec dies. Chorus cantet deinde idem ALV Laudate pueri. ALV Sit nomen domini. SE Grates salvatori. EV Una sabbati. Credo in unum. OF Benedictus qui venit. CO Omnes qui in Christo. Hoc sabbatum ultima dies est septuagesimae significans plenariam beatorum requiem. In quo sabbato finiuntur octo officia neophytorum, quorum primum habet Alleluia et tractum, sex sequentia habent graduale et Alleluia, quae significant requiem et laborem in opere, et laude dei per activam et contemplativam vitam conversantium. Ultimum duo habens Alleluia significant requiem aeternam sanctorum sine tristitia et labore, id est perfecta requie deum perpetuo laudantium. Quodcumque festum in ebdomadam paschae inciderit, non potest sollemnius agi quam per unam antiphonam et unam orationem et tamen vacetur, si vacandum sit, praeter festum Philippi et Iacobi, quod differatur in proximam dominicam, si placuerit, et tunc sollemniter celebretur.

IN OCTAVA PASCHAE

Ad Vesperas AN Alleluia. PS Benedictus. Carissimi. CP Omne quod natum est. RP Surrexit pastor. RV Surrexit dominus. HY Vita sanctorum. VS Gavisi sunt discipuli. AM Cum esset sero die. OR Concede quaesumus omnipotens deus, ut qui festa paschalia. Qua dicta subiungatur de resurrectione domini AC Christus resurgens. VS In resurrectione tua Christe. Alleluia. Caelum et terra. OR Repelle quaesumus domine. De sanctis AC Lux perpetua. VS Gaudete iusti in domino. Alleluia. Rectos decet. ORC Conserva domine sperantes in te. Per eundem. Benedicamus domino. Si festum minus alicuius sancti intervenerit, post collectam dominicalem dicatur AC Filiae Hierusalem. De eodem sancto cum collecta ipsius vel, si non habet propriam collectam, accomodet de alio sancto, praemisso VS Exultent iusti in conspectu die et delectentur. Postea de resurrectione. Postea de sanctis, ut praedictum est. Item in quamcumque dominicam de istis festum sancti evenerit, vel aliud , quod vacandum est, de ipso festo cantetur, de dominica vero antiphona et collecta tantum dicatur, postea de resurrectione et de sanctis. Pascha enim non habet octavam ut pentecosten, quia octava cuiuslibet festi significat resurrectionem, quae nobis in octava aetate dabitur et haec est vita beatorum. Cum ergo celebratur significatum silenter significans, praesente requiescat figura. Item si litania maior evenerit in ebdomadam paschae, differatur in proximam secundam feriam, et tunc celebretur, tamen de sancto Marco dicatur antiphona et oratio loco suo.

Ad Completorium AN Noli flere Maria. PS Cum invocarem. HY Ad cenam agni providi maiori melodia. CP Iesus Christus traditus est. VS In resurrectione tua Christe. Alleluia. ND Nunc dimittis. AD Alleluia. Resurrexit dominus. Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison novem vicibus. Pater noster. Credo in deum. Carnis resurrectionem. VS Tulerunt dominum meum. Alleluia. Et nescio ubi posuerunt eum. Alleluia vel alium de resurrectione. Salutatio Dominus vobiscum. Oremus. OR Praesta quaesumus omnipotens deus, ut in resurrectione domini. Per eundem dominum. Dominus vobiscum. Benedicamus domino. Benedictio solita sequatur. Ita cantabitur completorium usque ad ascensionem domini, hymnus privatis noctibus minori melodia, sic ad cenam agni. In plenis vero officiis maiori melodia sic: Ad cenam agni.

In Matutinis INV Alleluia alleluia alleluia. PS Venite exultemus. In Primo Nocturno AN Ego sum qui sum. PS Beatus vir. AN Postulavi patrem. PS Quare fremuerunt. AN Ego dormivi. PS Domine quid multiplicati. VS Quem quaeris mulier. Evangelium et responsoria ut in sancta nocte. Te deum laudamus. VS Surre xit dominus de sepulchro. Alleluia. Vel alium de resurrectione .

Laudes AN Angelus autem domini sola. Fratres. CP Expurgate vetus fermentum. VS Surrexit Christus et illuxit. AB Et valde mane. OR Deus qui per unigenitum tuum. Per eundem . Ita singulis dominicis diebus cantandae sunt matutinae, nisi festum sanctorum intervenerit usque in ascensionem domini .

Ad Primam non dicitur hymnus, sed statim subiungatur AN Surgens Iesus. PS Deus in nomine. CP Christus resurgens. RB Christe fili dei vivi miserere nobis. Alleluia alleluia. RV Qui resurrexisti a mortuis. Minor VS In resurrectione tua Christe. Alleluia. Kyrie eleison. Christe eleison novies dicitur. Pater noster. Credo in deum. Carnis resurrectionem. VS Surrexit Dominus vere. Alleluia vel alium de resurrectione. Dominus vobiscum. Oremus. OR Deus qui per unigenitum tuum. Dominus vobiscum. Benedicamus domino. VS Exultabunt sancti in gloria laetabuntur et alia, quae sequuntur. Nihil in prima mutabitur usque ad ascensionem domini praeter antiphonas in festis sanctorum.

Ad Tertiam AN Redemptor noster surrexit. Hymnus non dicitur. Fratres. CP Expurgate vetus fermentum. RB Quem quaeris mulier. Alleluia. Alleluia. Minor VS Noli flere Maria. Dominus vobiscum. Oremus. OR Deus qui per unigenitum. Benedicamus domino. Ad aspersionem AP Vidi aquam. VS Domine apud te est fons vitae. Alleluia. Dominus vobiscum. Oremus. Concede quaesumus omnipotens. Require in die sancto. Cantores subiungant

AP Cum rex gloriae.

Et fiat Processio solita. Finita antiphona pueri cantant HY Salve festa dies. Quo finito cantores imponant AP Sedit angelus cum versibus ut in die sancto. Quibus finitis imponatur

Officium Resurrexi. Kyrie eleison paschale. CL Deus qui per unigenitum tuum. Sola dicatur, nisi sit festum alicuius sancti, tunc ambae dicantur sub una conclusione . Epistula et evangelium ut in die sancto. ALV Pascha nostrum cum ALV Epulemur. Chorus cantet. Item duo pueri cantent ALV Angelus autem domini. ALV Respondens autem. SE Haec est sancta sollemnitas vel Victimae paschali. Credo in unum. Offertorium et communio ut in die sancto. PF Te quidem domine omni tempore. Dominicali melodia. Sanctus et Agnus dei. Ite missa est. Ita cantabitur dominicis diebus usque ad ascensionem domini, nisi festum alicuius interveniat.

Ad Sextam hymnus non dicitur. AN Nonne cor nostrum. CP Gratia vobis. RB Noli flere Maria. Alleluia alleluia. VS Tulerunt dominum meum. Alleluia. OR Deus qui per unigenitum.

Ad Nonam non dicitur hymnus, sed AN Cognoverunt dominum. CP Christus semel. RB Tulerunt dominum meum. Alleluia alleluia. VS Surrexit dominus de sepulchro. OR Deus qui per unigenitum tuum. Ita cantabitur usque ad ascensionem domini.

In Secunda Vespera AN Alleluia alleluia alleluia alleluia. PS Dixit dominus cum reliquis. CP Omne quod natum. HY Vita sanctorum. Qui non mutatur usque in ascensionem domini, nisi in inventione sanctae crucis. VS Gavisi sunt discipuli. AM Post dies octo. OR Praesta quaesumus omnipotens deus, ut qui festa paschalia peregimus.

Ad Completorium ut diximus.

FERIA II.

[In Matutinis] INV Alleluia, alleluia,alleluia. [In Primo Nocturno] AN Pax vobis. Tres primi psalmi de nocturno. Dominus illuminatio mea. VS Quem quaeris mulier. Evangelium legatur Cum sero esset una sabbatorum. Prima tria responsoria de historia Dignus es domine.

Laudes AN In Galilea. PS Dominus regnavit. CP Si conresurrexistis. VS Surrexit Christus et illuxit populo suo. AB Et respicientes. ORC Deus qui resurrectionis. De sanctis AC In caelestibus regnis. VS Gaudete iusti in domino. Alleluia. Rectos decet. ORC Conserva domine.

Ad Horas capitulum et collecta dicatur de dominica.

Officium Quasi modo geniti. Kyrie eleison feriale. Collecta dominicalis. Secunda Deus qui nos resurrectionis. Tertia generalis vel pro peregrinantibus. EP Omne quod natum est. Ista legatur per totam ebdomadam, nisi ubi sit feria aut festum sanctorum impediat. ALV Angelus domini. Versus sequens servetur usque in sequentem diem. Et ita alternatim *cantetur per ebdomadam praeter sabbatum, tunc ambo cantentur. EV Cum sero esset per totam ebdomadam , nisi sit feria. OF Angelus domini. CO Mitte manum tuam. Ite missa est cottidie dicitur usque post octavam pentecosten, nisi in diebus rogationum.

In Vesperis AN Alleluia. PS Dilexi quoniam cum reliquis. Capitula dominicalia per ebdomadam . AM Thomas qui dicitur. Collecta dominicalis per totam ebdomadam dicatur. De resurrectione AC Surrexit Christus. VS In resurrectione tua Christe. Alleluia. ORC Deus qui nos resurrectionis. De sanctis AC In caelestibus regnis. VS Gaudete iusti in domino. Alleluia. ORC Conserva domine.

FERIA III.

[In Matutinis] invitatorium ut supra. In Nocturno AN Pax vobis. Primi tres psalmi de nocturna Dixi custodiam. VS Noli flere Maria. Apocalypsis illa nocte incipitur et legitur per quattuordecim dies. RP Locutus est ad me unus. RP Audivi vocem. RP Decantabat populus.

Laudes AN Cito euntes. CP Si consurrexistis. AB Venite et videte. OR Deus qui nos resurrectionis non mutatur ad matutinam per hanc ebdomadam, nisi festum interveniat. Si est

Officium dominicale, cantetur per totam ebdomadam et in feria sexta cantetur istud: ALV Crucifixus.

Ad Vesperas AN Alleluia. PS Laetatus sum . Capitulum et collecta dominicalis ad vesperas per ebdomadam. AM Mitte manum tuam. De resurrectione et de sanctis dicatur .

FERIA IV.

[In Matutinis] Invitatorium ut supra. AN Pax vobis. Tres primi psalmi de nocturno PS Dixit insipiens. VS Tulerunt dominum meum. RP Vidi portam. RP Ostendit mihi angelus. RP Vidi Hierusalem.

Laudes AN Venit Maria. AB Iesum qui crucifixus est.

In Secunda Vespera AN Alleluia. PS Memento domine. AM Quia vidisti me.

FERIA V.

[In Matutinis] Invitatorium ut supra. AN Pax vobis. Tres primi psalmi de nocturna Salvum me fac deus. RP In diademate capitis. RP Plateae tuae. RP Veniens a Libano.

Laudes AN In Galilea. AB Iesum qui crucifixus.

In Secunda Vespera AN Alleluia. PS Memento domine. AM Quia vidisti me.

FERIA VI.

[In Matutinis] Invitatorium ut supra et tres primi psalmi de nocturno Exultate deo adiutori. VS Noli flere Maria. RP Haec est Hierusalem. RP Candidi facti sunt. RP Docete filios vestros.

Laudes AN Cito euntes. AB Nolite expaves cere.

In Secunda Vespera AN Alleluia. PS Confitebor tibi domine. AM Multa quidem et alia.

SABBATO

[In Matutinis] Invitatorium ut supra. Primi psalmi tres de nocturno Cantate domino. Responsoria a principio.

Laudes AN Venit Maria. AB Alleluia. Lapis revolutus est. Et nota, si aliquae antiphonae de dominicalibus supererunt, per interpositionem festorum ne superabundantiam can tandae sunt ad horas, sabbato vel priori die, si sabbato non poterunt cantari vel in matutinis super Benedictus, quod magis placet cum collecta et capitulo dominicali et antiphona de resurrectione, quae ibi occurrit dicenda super Benedictus dicatur in suffragiis cum OR Deus qui nos resurrectionis praemisso VS In resurrectione. Et de sanctis AC In caelestibus regnis.

SABBATO NOCTE

Ad Vesperas AN Alleluia. PS Benedictus cum reliquis. CP Christus passus est. RP Surrexit pastor. AM Haec autem scripta sunt. OR Deus qui in filii tui. De resurrectione AC Christus resurgens. ORC Repelle domine. De sanctis AC Lux perpetua. ORC Conserva domine sperantes.

Completorium non mutatur.

Ad Matutinas ut praecedenti dominica de die.

Officium de resurrectione. Primum ALV Pascha nostrum. Secundum dominicale Surrexit pastor bonus. SE Victimae paschali. Cetera non mutantur.

In Secunda Vespera AN Alleluia. PS Dixit dominus . CP Christus passus est. AM Ego sum pastor bonus. Collecta dominicalis.

FERIA II.

[In Matutinis] INV Alleluia. AN Pax vobis. Quartus et quintus et sextus psalmus de nocturno. Evangelium dominicale legatur. Responsorium quartum, quintum et sextum de historia Dignus es domine.

Laudes AN In Galilea. CP Peccata nostra. AB Ego sum pastor bonus. Collecta dominicalis. De resurrectione antiphona et collecta de sanctis antiphona et collecta. Et nota, quod semper in die lunae ad matutinas sic erit cantandum ab hinc usque ad ascensionem , scilicet ut capitulum dominicale et evangelium et antiphona dominicalis et collecta dominicalis dica n tur, quod non sit aliis diebus illius ebdomadae, quia capitula et collectae tunc de resurrectione dicuntur, sic etiam antiphona super Benedictus de resurrectione dicitur.

Officium dominicae secundae Misericordia domini plena. Collecta dominicalis, secunda de resurrectione, tertia generalis vel pro peregrinantibus. Carissimi. EP Christus passus est. ALV Surrexit pastor bonus. EV Ego sum pastor bonus. OF Deus deus meus. CO Ego sum pastor bonus. Surrexit. Cantabitur per totam ebdomadam, nisi feria sexta. Tunc cantabitur ALV Crucifixus. Capitula dominicalia alternatim dicantur ad horas per ebdomadam. Quando etiam feriales epistulae et evangelia occurrerint, legantur.

Ad Vesperas AM Ego sum pastor.

FERIA III.

In Matutinis quartus, quintus, sextus psalmus de nocturna . Responsorium septimum, octavum, nonum.

Laudes AN Cito euntes. AB Et recordatae sunt.

Ad Vesperas AM Pastor bonus.

FERIA IV.

In Matutinis quartus, quintus, sextus psalmus de nocturna. Responsorium decimum, undecimum, duodecimum.

Laudes AN Venit Maria. AB Crucem Christus subiit.

Ad Vesperas AM Mercennarius est.

FERIA V.

In Matutinis quartus, quintus, sextus psalmus de nocturna. Responsoria ultima tria de historia : Dignus es.

Laudes AN In Galilea. AB Ego sum alpha et omega.

FERIA VI.

In Matutinis quartus, quintus, sextus psalmus de nocturna. Responsoria a principio. de historia Dignus es domine.

Laudes AN Cito euntes. AB Post passionem domini.

Ad Vesperas AM Sicut novit me.

SABBATO

In Matutinis quartus, quintus, sextus psalmus de nocturna.

Laudes AN Venit Maria. AB Surrexit enim sicut dixit. Ita cantandum erit per ebdomadam, nisi festum impediat. Et si aliquae dominicales antiphonae supererint, di cantur videlicet ad matutinas, ut praedictum est.

DOMINICA III.

Ad Vesperas AN Alleluia. PS Benedictus dominus . Carissimi. CP Obsecro vos. AM Alias oves habeo. OR Deus qui errantibus. De resurrectione et de sanctis antiphonae et collecta ut priori dominica .

In Matutinis ut praecedenti dominica.

Ad Horas de resurrectione.

Officium de resurrectione. Primum ALV Pascha nostrum. Secundum dominicale ALV