Cantus Network

libri ordinarii of the Salzburg metropolitan province (Beta-Version)

Feedback

PFARRAMTSBUCH HARTKIRCHEN AM INN

Item ?pawer zu Pocking ? ? Pfarrer zw Hartkirchnn all jar zw unser Frawentag geben ? zu korn sa?d 1 lb. d., zwo Stifft hennen, 1 fiertl wein, zwen steck kornn, drey steck habernn.

ITEM IN DIE MARCI

itur cum reliquiis ad sanctum Florianum in Ŭnttling de omnibus ecclesiis. Et unus sociorum, ebdomadarius videlicet, celebrabit ibidem missam et faciat exhortationem de letania maiori, et habent suam processionem.

ITEM [FESTUM] PHILIPPI ET IACOBI

Celebratur et fiat exhoratio ex legenda vel sicut placet.

ITEM IN DIEBUS ROGATIONUM FERIA SECUNDA

Itur cum reliquiis de omnibus ecclesiis ad Pataviam. Et unus cooperatorum ebdomadarus videlicet descendet cum populo pro eodem labore recipient a vittricis in Hartkirchn 24 d. Habent vittrici et componator consumptos in parte de pecunia collecta.

ITEM [IN DIEBUS ROGATIONUM] FERIA TERTIA

iter cum reliquiis ad Ratlshaim ante exitum habetur hic missa ante sextam horam. Et cooperator ebdomadarus celebrabit missam in Ratlshaim. Et habet a vittricis ibidem 12 d. vel quartum vini.

ITEM [IN DIEBUS ROGATIONUM] FERIA QUARTA

venient cum reliquiis de ecclesiis et parrochiis sequentibus ad Hartkirchn. De Pocking, de Mitich, [de] Fornpach, [de] Ehalfing, [de] Ering et [de] Malching. [De] Münster, [de] Cinthaim, [de] Wirting, [de] Saverstetn. Et sacerdotes advenae celebrabunt divina. Et unus cooperatorum debet cantare officium de vigilia ascensionis sive de letania iuxta placitum regentis et facere sermonem. Alter vero cooperator celebrabat divinam ad sanctum Ioannem in Intzing propter peregrinas. Et eo die ecclesia Mitich vacat. Populano succedunt a vittricis ecclesiae in Hartkirchn 32 ova, cooperatores 1 quartum vini.
Eodem die cantentur vesperae in Hartkirchn. Et cooperatores descendunt ad Mitich et cantent ibidem vesperas.

ITEM IN DIE ASCENSIONIS

peragentur singula solemniter circa omnes ecclesias videlicet officium cum sermone et circuitu. Et prandio peracto circa horam videlicet *decimam, cantetur nona iuxta consuetudinem antiquam.

ITEM FERIA SEXTA [POST ASCENSIONEM]

itur circa omnes ecclesias cum sacramento per blada iuxta corruptelam hucusque introductam. Ante exitum habetur hic una missa circa sextam horam. Et datur ubilibet a vittricis 1 quartum vini. Quod ab omnibus praesentatur ad bibendum in communiter.

ITEM SABBATO [POST ASCENSIONEM]

itur cum reliquiis ad Omnes Sanctos prope Scherding. Cooperatores habent 1 quartum vini.

ITEM IN INVENTIONIS SANCTAE CRUCIS

festo celebratur. Et cantetur officium in Ogkershaim in ara sanctae crucis, et fiat ibidem exhortatio de festo. Et hec omnia fient per ebdomadam in Pocking. Et isti de Pocking eodem die sunt contenti in sua missa cottidiana per cappelanum habita. Eodem die cooperatores cantent vesperas in Ŭnttling de sancto Floriano. Et plebanus mittat colonum cum biga et sporta ad portandum panes cum sua additione, proprie Weysat, receptas in cimiterio, vel ubi placet, a villanis ibidem.

ITEM IN DIE SANCTI FLORIANI

cantetur officium ibidem et fiat exhortatio ibidem de vita sancti Floriani. Cappelanus ex Hartkichn celebrabit in Pocking. Hic habetur statio in basilica cum officio de sancto Floriano et cum publica confessione.

ITEM SABBATO PENTECOSTEN

expediantur singula iuxta breviarium et cooperatores et cappelanus legant lectiones et cantent pro choro.
Eodem die cantentur vesperae in Hartkirchn et in Mitich.

ITEM IN DIE PENTECOSTEN

expediantur omnia solemniter. Et celebratur hoc festum per quatuor dies. Et circa horam primam descendent cooperatores ad Madaw et cantent ibidem vesperas in capella sancti spiritus de dedicatione.

ITEM FERIA SECUNDA PENTECOSTES

cooperator obligatus ad Mitich cantet officium in Madaw de dedicatione et faciat exhorationem. Prius tamen cappelanus legat missam in Mitich et post hoc intrat castrum et iuvat cooperatorem in officio.

ITEM FERIA TERTIA PENTECOSTES

itur cum reliquiis ad sanctum Leonardum in Aygn. Et isti in Pocking sunt contenti in sua missa cottidiana et habent cooperatores 24 d.

ITEM FERIA QUARTA [PENTECOSTES]

venient ex Pocking et Mitich cum reliquiis ad Hartkichn. Habent cooperatores 1 quartum vini. Ebdomadarius Miticher mane descendat ibidem, legat missam et una cum populo ascendat cum cruce. Et Pockinger cantabit hic officium de sancto spiritum et faciet sermonem iuxta voluntatem regentis. Cappelanus legit missam illo die ad sanctum Ioannem et populus ascendat cum eo.

ITEM FERIA QUINTA PENTECOSTES

peragetur anniversarius Rotawer in Mitich cum 1 vigilia, 1 requiem et 2 missis. 6 *candelis accenduntur. Similter fiat alii[s] in angariis. *Mitich

ITEM SEMPER SABBATO PENTECOSTES

inter qualibet angaria de mane cantentur 1 vigilia in Pocking et 1 requiem. Addita etiam missa ebdomadali per plebanum aut alium de suis presbyteris. Et per cooperatorem in missa defunctorum fiat publica memoria fratrum et sororum vivorum et mortuorum ibidem. Dabunt vittrici fraternitatis eiusdem 48 d. De quibus cooperatoribus succedunt 16 d., plebano residuum.
Eadem nocte cantentur vigiliae mortuorum pro omnibus fidelibus. Quae complentur cum circuitu et De profundis ante carnarium. Quibus completis cantentur vesperae solemniter de dedicatione. Et est dedicatio ecclesiae sancti Petri in Hartkirchn. *Pocking

ITEM DOMINICA IN OCTAVA PENTECOSTES

est dedicatio ecclesiae sancti Petri in Hartkirchn. Et de mane infra quintam et sextam horam cantetur officium de sancto spiritu vel quomodo regenti placet in ara beatae virginis. Exinde post septimam fiat circuitus solemnis et cantetur summum officium cum exhortatione solemni ut patet. Et plebisani ex Mitich ascendent ad solemnitatem et cooperator ipsis deputatus cantabit hoc primum officium. Et sic ecclesia in Mitich eo die vacabit. Vittrici ecclesiae dabunt plebano 32 d. *Sed unus cooperatorum ibit ad Pocking propter officium et curabit?
Eodem nocte pro secundis vesperis cantentur vigiliae pro instituto annversarius Kastner cum circuitu ut moris est. Similter fiet in aliis angariis.

ITEM SEMPER FERIA SECUNDA POST ANGARIAM

1 requiem, 2 missis, 8 candele accenduntur. Dabunt vittrici sancti Petri plebano semper 60 d., sociis 20 d., camponatori 2 d.

ITEM SEMPER FERIA TERTIA POST ANGARIAM

habeatur anniversarius fratrum in Hartkirchn cum 1 vigilia, 1 requiem, 2 *missis. Dabunt vittrici fraternitatis plebano 60 d. singulis angariis sociis.

ITEM SEMPER EBDOMADA SEQUENTI ANGARIAS,

qua die placuerit, peragetur anniversarius Caphaimer cum 1 vigilia, 1 requiem, 2 missis in Hartkirchn. 8 candele accendantur. Dabunt vittricii plebano 84 d., cooperatoribus 24 d., cappellano 10 d., camponatori 3 d. et habet singulis angariis.

ITEM IN PROFESTO CORPORIS CHRISTI

cantentur vesperae in Hartkirchn tantum. Et completis dicatur in ecclesia. * Et in Pocking.

ITEM IN DIE CORPORIS CHRISTI

celebratur et peragentur tali modo solemniter. De mane statim post quintam fit pulsus ad horas canonicas et dicantur horae canonicae secundum ordinem in ecclesia. Similiter fiat aliis diebus per octavas. Horis completis ordinentur laici cum candelis et aliis ad solemnitatem spectantibus. Et itur cum corpore dominico ad Intzing. Ibidem in ecclesia sancti Ioannis cappelanus leget missam. Qua completa et in ascensu fiat statio in campo qui dicitur wer? auf der selach. Et legatur evangelium Ioannis videlicet In principio erat. Illo completo et processione, cantetur officium solemniter et fiat exhortatio de die in quantum tempus postulat. Secundae vesperae cantentur et completis dicatur in ecclesia. Similiter omnes horae canonicae per octavas ut supra. Et cooperatores ascendunt ambo ad Pocking et peragent solemnitates et processionem ibidem ut moris est. Et Mitich eodem die vacat. Et populus eiusdem ecclesiae ascendet ad Hartkirchn.
In octava eiusdem festi cantentur vesperae et officium et fiat processio in Hartkirchn eodem modo sicut in die. * Et quibus co[mple]tis va[dant] ad suam ecclesiam. Et cooperatores ambo descendunt ad Mitich et faciant processionem iuxta eorum consuetudine[m]. Ita tamen quod alter cooperatorum legat missam in Madaw, et secundus cantet officium in Mitich. Non tamen vesperas nec primas nec secundas. * Canonicus legat ?.

ITEM IN VIGILIA IOANNIS BAPTISTE

cantentur vesperae in Intzing.

IN DIE VERO [IOANNIS BAPTISTE]

legatur una missa ibidem et dicatur publica confessio. Quibus completis peragentur hic divina ad placitum tamen cum sermone.
Sed petiverunt pro futuro canere officium ultimum cum sermone et hic legere tantum missam, sed nolui mihi [ut] darent tertiam partem de collectis illo die.

*ITEM DOMINICA POST OCTAVAS CORPORIS CHRISTI

*celebratur dedicatio in Inzing et habet plebanus tertiam par[tem] in pullis.

ITEM IOANNIS ET PAULI

celebratur.

ITEM IN VIGILIA PETRI

cantentur hic vesperae solemniter et est hic patrocinium.

IN DIE VERO SANCTI PETRI

alter cooperator videlicet Mitich cantet primum officium circa horam sextam vel quasi. Et eo die ecclesia in Mitich vacat et plebisani ibidem ascendunt propter patrocinium. Et regens cantabit summum officium et faciet sermonem et circuitum solemniter ut decet *patrocinio.

ITEM IN EBDOMADA ANTE VEL POST FESTUM PETRI

habeatur anniversarius Gǎngl de Hardt cum 1 vigilia et cum uno officio de *beata Maria virgine, 1 requiem et 2 missis, 6 candelis accensis. Habet plebanus a vittricis in Hartkirchn 3 s. 20 d., socii 26 d., capellanus 8 d., camponator 6 d.

ITEM IN PROFESTO SANCTI UDALRICI

cooperatores ascendunt ad Pocking et cantabunt vesperas.

IN DIE VERO [SANCTI UDALRICI]

unus cooperatorum cantabit primum officium. Et regens facit sermonem, et cantabit summum officium. Et vittrici ecclesiae dabunt cuilibet regenti 5 s. d. pro tertia parte collecturae et 24 d. de laicis indulgentiarum et prima missa et est antiqua consuetudo. Similiter cooperatoribus dabunt idem vittricii 24 d. Et si cantentur secundae vesperae iterum 12 d.

ITEM IN PROFESTO MARGARETHAE

cooperatores ascendunt ad Ogkershaim et cantent vesperas de festo et ministrationi? ibidem.

IN DIE VERO [MARGARETAE]

capellanus plebani celebrabit primam missam. Et cooperator Pocking cantabit officium facietque exhortationem et cetera ut moris est. Et cantentur secundae vesperae. Et plebanus habet et recipit tertiam partem pecuniae quaesitae per venditionem pullorum. In alia collectura nihil habet. Cooperatores habent a vittricis ecclesiae 24 d., cappelanus 15 d.

ITEM IN PROFESTO MARIAE MAGDALENAE

cooperatores cantabunt vesperas ad sanctum Georgium in Pocking.

IN DIE VERO [MARIAE MAGDALENAE]

unus cooperatorum Pockinger videlicet cantabit officium ibidem. Et illi in Pocking contentatur in missa sui cappelani.

ITEM DOMINICA POST [FESTUM] IACOBI

celebratur dedicatio capellae sancti Floriani in Ŭnttling. Et cooperatores primas cantant vesperas. De mane* De mane ? vero ebdomadarius videlicet Pockinger cantabit officium facie[t]que sermonem et alias solemnitates compleat. Prius inter cappelanos ascendet in Pocking et benedicat sal et aquam, circumeat, et intimat festa et celebrabit divina. Habent cooperatores ibidem a vitricis 24 d. Et si cantent secundas vesperas iterum habent 12 d. Cappelanus habet 15 d. Et plebanus habet tertiam partem in pullis et pecunia ex eis.

ITEM DOMINICA POST [FESTUM] STEFFANI

celebratur dedicatio capellae sancti Ioannis in Intzing. Et cooperatores cantent ibi primas vesperas. De mane vero ebdomadarius videlicet Pockinger cantabit officium facietque sermonem et alias solemnitates expediat ut moris est. Et cappellanus plebani die illo impleat loco cooperatorius in Pocking. Habent cooperatores a vittricis ecclesiae sancti Ioannis 24 d. Et si cantentur secundas vesperas iterum 12 d. Et ebdomadarius in Mitich eo citius redeat et cantet pro choro. Habet plebanus tertiam partem in pullis et in pecunia ex eis emptis.

ITEM IN DIE HIPPOLYTI

habeatur una missa ad sanctum Florianum in Ŭnttling in ara sancti Hippolyti aut cantetur officium et fiat exhortatio. Si vittrici salutant, sic pactaverunt mecum, et satisfecerint pro laboribus videlicet 32 d.

ITEM IN VIGILIA ASSUMPTIONIS BEATAE MARIAE VIRGINIS

cantentur vesperae in Hartkirchn et in Mitich.

IN DIE VERO [ASSUMPTIONIS BEATAE MARIAE VIRGINIS]

peragentur divina officia circa singulas ecclesias solemniter. Et in Mitich* Mitich cantentur secundae vesperae, si placet, circa alias ecclesias vero non. Eadem nocte cantentur vigiliae pro anniversario Merbolter. Die vero sequenti, si non est dies celebris, peragetur anniversarius eorumdem cum 1 requiem, 2 missis. Si autem est dies celebris habeatur anniversarius sequenti die vacante.

IN OCTAVA ASSUMPTIONIS [BEATAE MARIAE VIRGINIS]

peragetur anniversarius fraternitatis in Pocking* Pocking cum 1 vigilia, 1 officio de beata virgine integro, 1 requiem, 1 missa. Dant vittrici eiusdem fraternitatis 1 lb. d., de quibus cadent cooperatoribus 30 d., cappelano 12 d. Et cappelanus non habet potum.

ITEM IN PROFESTO AEGIDII

cooperatores cantent vesperas ad sanctum Georgium in Pocking.

IN DIE VERO [AEGIDII]

unus cooperatorum Pockinger videlicet cantet officium et faciet exhortationem. Habent cooperatores a vittricis ibidem 24 d.

IBIDEM DOMINICA ANTE NATIVITATEM MARIAE

celebratur dedicatio in Pocking. Cantentur primae vesperae. Et cooperator, quem ordo tetigerit, cantabit officium maturum de patrono vel de sancte trinitate. Plebanus vero summum officium et faciet sermonem. Et habet plebanus tertiam partem eodem die in collectura tam in pecunia quam in aliis videlicet lino, ovis, pullis etc. Et cooperatores habent de bonis ecclesiae 24 d. Et si cantentur secundae vesperae iterum habent 12 d. Et cooperator debet summo mane esse in Pocking et scribere ac colligere cooperatores. Et plebanus tandem de hiis debet sibi dare bibalis iuxta placitum et exigentiam pecuniae.

ITEM IN EBDOMADA ANTE VEL POST [FESTUM] AEGIDII

peragetur anniversarius Intzinger et suorum antecessorum cum 1 vigilia, 1 *officio de Maria virgine, 1 requiem, 4 missis in Hartkirchn. Dabit Intzinger sive vittrici ecclesiae plebano 1 lb. d., cooperatores 60 d., cappellano 20 d., camponatori 10 d., 8 candelis accensis.

ITEM [IN PROFESTO] NATIVITATIS MARIAE VIRGINIS

cantentur vesperae in Mitich primae et secundae. Et habent cooperatores de qualibet 12 d. Sic etiam aliis diebus festivis. In Hartkirchn cantentur tantum primae vesperae.

IN DIE VERO [NATIVITATIS MARIAE VIRGINIS]

peragentur divina circa omnes sepulturas solemniter. Eodem modo peragetur anniversarius Merbolter sicut circa festum assumptionis Mariae. * Mitich

ITEM IN EBDOMADA ANTE VEL POST [FESTUM] NATIVITATIS MARIAE VIRGINIS

peragetur anniversarius Kŭeppler ab dem Hawß zw Rǒting. In Hartkirchn cum 1 vigilia, 1 requiem et 4 missis. Accendentur 4 candelae. Dabunt vittrici plebano 3 s. d., cooperatoribus 20 d., cappelano 8 d., camponatori 4 d.

ITEM IN OCTAVA NATIVITATIS MARIAE

peragetur anniversarius fraternitatis in Pocking* Pocking, eodem sicut in octava assumptionis.

IDEM CIRCA FESTUM EXALTATIONIS SANCTAE CRUCIS

peragetur in Mitich anniversarius Ottnperger cum 1 vigilia, 1 requiem, 2 missis. Accendentur 6 candelae. Et fiat memoria singulis dominicis diebus in Mitich* Mitich. Habet plebanus 60 d., cooperatores 60 d., camponator 4 d. Et littera fundationis ponit ista fieri in ebdomada post inventionem sanctae crucis. Tamen ex consuetudine servatur ut supra.

ITEM FESTUM MATTHIAE

habet vigiliam cum ieiunio et ce[le]bratur et peragentur divina iuxta placitum. Fiat tamen solemnitas sermo cum circuitu.

ITEM IN ANGARIA

peragenda sunt anniversaria Rotawer, Castner, Caphaimer, fraternitatis in Hartkirchn et fraternitatis in Pocking quemadmodum continetur circa angarum pentecosten sive adventu domini.
Item anniversarius Herlithuester peragetur tempore autumnali quando placuerit cum 1 vigilia, 1 requiem, 1 missa. Dabunt vittrici plebano 3 s. d. 10 d. Ex istis dat plebanus sociis 20 d. Vittrici dabunt camponatori 4 d.

ITEM EBDOMADA ANTE VEL POST [FESTUM] MICHAELIS

peragetur anniversarius Schmecknpfrill cum 1 vigilia, 1 requiem, *officio de beata Maria, 8 missis non ad commodum plebani, quia Wolfgangus Zingknhawser sicut promisit fundare, quia illo tempore erat pastor et si non meliorabitur autem minuetur cum missis debet deponi, quia plebanus nullum habet ex eo commodum. * Pocking

ITEM IN PROFESTO GALLI

habeatur anniversarius Ottnperger de Intzing cum una tota vigilia in Hartkirchn. De mane cum officio de *beata Maria virgine cum 1 requiem et 4 missis. Et accendentur 8 candelae. Et qualibet sexta feria habeatur missa ebdomadalis in ara sancti Andreae. Ibidem cum exhortatione finitur. De quibus vittrici ecclesiae dabunt plebano.

ITEM [FESTUM] SIMONIS ET IUDAE

celebratur et habet vigiliam cum ieiunio et fiat in die exhortatio.

ITEM IN VIGILIA OMNIUM SANCTORUM

ascendet colonus cum curru in Ŏgkershaim. Et unus sociorum celebrabit missam ibidem. Post missam vero cantabit vesperas de festo. Completis illis recipient panes et alia iura parochialia. Similter et triticum ibidem et in villis circumiacentibus ut continetur in registro reddituum.
Eodem die de sero cantentur vesperae in Hartkirchn. Etiam iuxta novam consuetudinem cooperatores cantent vesperas in Mitich et habent solacium suum a vittricis ibidem.

ITEM IN DIE OMNIUM SANCTORUM

peragetur solemniter iuxta omnes ecclesias ut moris est. Et post meridiem cantentur vigiliae totae cum invitatoriis et lectionibus maioribus. Vigiliis completis circuatur cimiterium tribus vicibus cum responsoriis vigiliarum et in tertio circuitu fiet statio ante carnarium et dicatur PS De profundis cum versiculo et collecta pro defunctis. Fiat etiam continue pulsus camponarum. In die animarum eodem modo circuatur sicut de sero factum est. Et dicatur Placebo circa carnarium. Fiat etiam exhortatio pro incitatione populi ad devotionem.
Eodem die ascendet colonus ad divinum officium ad Pocking cum curru ad portandum panes oblatos et per rusticos praesentatos secundum registrum reddituum, quos cooperator completo divino officio conspicere et scribere debet. Similiter descendat unus familiorum ad Mitich ad portandum panes et ova *oblata. Et triticum cum panibus ibidem de rusticis et in villis circumiacentibus ut continetur in registris reddituum.

ITEM IN EBDOMADA POST [FESTUM] OMNIUM SANCTORUM

habeatur anniversarius Pimismayr cum 1 vigilia, 1 requiem et 2 missis. Et accendantur 4 candelae. Dabunt vittrici in Hartkirchn plebano 1 fl. d., sociis 24 d., capellano 8 d., camponatori 4 d. Et plebanus de sua parte vigiliarum 1 fl. [d]. Expediat memoriam dominicis diebus.

ITEM [FESTUM] MARTINI

celebratur. Hic promulgentur indulgentiae 12 dies a cardinalibus.

ITEM PRAESENTATIO BEATAE MARIAE

fit statio cum vesperis et officio propter indulgentias. Etiam in Pocking potest fieri.

ITEM IN EBDOMADA POST [FESTUM] MARTINI

peragetur anniversarius Hŭffringerin in Hartkirchn cum vigiliia, 1 requiem, 2 missis, et accendantur 3 candelae. Vittrici in Hartkirchn dabunt plebano 3 s. d., sociis 24 d., camponatori 4 d.

ITEM [FESTUM] KATHARINAE

celebratur.

ITEM [FESTUM] CONCEPTIONIS BEATAE VIRGINIS

similiter potest fieri statio hic et Pocking propter indulgentias.

ITEM IN VIGILIA ANDREAE

cantentur vesperae in Hartkirchn.

IN DIE VERO [ANDREAE]

circuatur festive cum responsorio. Et cantetur officium in ara sancti Andreae. Et fiat exhortatio de festo. Eodem die divinis completis plebanus ibidem mittet camponatorem de domo in domum ad colligendum distributiones iuxta consuetudinem dudum introductam et tantum in Hartkirchn scilicet de qualibet domo 3 d. de nigra moneta. Facit 52 d. paulo plus vel minus. Et componator comedet in dote.
Eadem nocte aut die sequenti cantentur vigiliae defunctorum pro anniversario Petri Carnificis. De mane vero cum 1 requiem, 2 missis, 4 candelis accensis, de quo plebano 3 s. d., sociis 20 d., cappelano 8 d., camponatori 4 d.

ITEM [FESTUM] NICOLAI

celebratur et plebanus obligatur esse.

ITEM [VIRGILII]

*Anniversarius ipsius? Herl? Schuster peragitur in die Virgilii, aut circa festum Andreae cum vigilia, requiem et missa una in Mitich. Dabunt vittrici plebano 60 d., sociis 30 d. *Mitich

DE ANGARIA

ITEM SEMPER FERIA QUINTA IN ANGARIA

peragetur anniversarius Rotawer in Mitich [cum] 1 vigilia, [1] requiem, 3 missis, 6 candelis accensis.

ITEM SEMPER SABBATO IN ANGARIA

de mane cantentur vigilae in Pocking* Pocking et 1 requiem addita etiam missa ebdomadali per plebanum aut alium loco sui. Et per cooperatorem in missa defunctorum fiat publica memoria fratrum et sororum vivorum et defunctorum ibidem. Dabunt vittrici fraternitatis ibidem 48 d. de quibus sociis 16 d., plebano remanent 32 d.
Eadem nocte cantentur vigiliae pro omnibus fidelibus. Vigilia circuatur cum Absolve. Et circa carnarium dicatur De profundis cum collectis consuetis. Factis illis cantetur Salve aut alia antiphona de beata virgine cum versiculo et collecta.

ITEM DOMINICA IN ANGARIA

Iterum circuatur cum Absolve et cantetur missa defunctorum et fiat sermo ut moris est. Et cappelanus habet potum ad mensam.
Eadem nocte cantentur vigiliae pro anniversario Castner de Intzing. Similiter in allis angariis.

ITEM FERIA SECUNDA [IN ANGARIA]

[Cum] 1 requiem, 2 missis lectis, 8 candelis accensis. Dabunt vittrici ecclesiae sancti Petri plebano semper 60 d., sociis 20 d., camponatori 2 d.

ITEM FERIA TERTIA SEMPER POST ANGARIAM

peragetur [anniversarius] fraternitatis in Hartkirchn cum 1 vigilia, 1 requiem, 2 missis. Dabunt vittrici fraternitatis plebano 60 d., singulis annis sociis.

ITEM SEMPER EBDOMADA SEQUENTI

quamlibet angariam peragetur anniversarius Caphaimer cum 1 vigilia, 1 requiem, 2 missis lectis in Hartkirchn.

ITEM IN VIGILIA *NATIVITATIS

domini suo tempore cantentur vesperae cum thurificatione et aliis solemnitatibus.

[ITEM NATIVITAS DOMINI]

Eadem nocte statim post. 12. horam fiat pulsus ad matutinum. Finito pulsu cantentur matutinae et tantum unus nocturnus iuxta consuetudinem. Quo finita cantetur prima missa iuxta breviarium. Et cappelanus post praefationem cantare debet Sanctus, curssorie, ex post legere suam missam. Sub qua regens completa sua missa cantet EV Liber generationis ut moris est. Ex hinc vero stat in arbitrio regentis si Te deum laudamus, vel unam antiphonarum cum aliqua conclusione perficere velit. Sed non fuit de more.
Secunda missa in aurora videlicet cantatur propter officium.
Summum officium habeatur cum omni solemnitate cum circuitu et sermone. Et cappelanus legere debet suam missam iuxta placitum regentis ne fiat in detrimentum. Secundae vesperae cantentur iuxta consuetudinem introductam.

ITEM [FESTUM] STEPHANI

celebratur et cantetur officium iuxta consuetudinem servatam. Eodem die itur ad sanctum Ioannem ad Intzing et cantentur vesperae. Et regens recipiet panes a vicinis in eadem villa nomine WEYSATPRODT una cum additione secundum consuetudinem diu servatam. Et hoc in cimiterio fit vel ubi placet.

ITEM [FESTUM] IOANNIS

celebratur. Et legatur una missa in Intzing, mane, et reveniat cappelanus ad officium quod cantari potest si placet regenti, sed non fuit de consuetudine. Et post elevationem, cappelanus benedicet vinum pro amore Ioannis porrigendum. Completo officio sive missa regens porrigit laicis vinum bibere ex calice ut moris est. Propterea vittrici dabunt regenti pro uno cantero vini. Similiter vittrici ecclesiarum Pocking et Mitich ubilibet 1 canterus vini. Hos tres bibunt sacerdotes in communitate quando placuerit.

ITEM [FESTUM] INNOCENTUM

celebratur.

ITEM [FESTUM] CIRCUMCISIONIS DOMINI

celebratur. Cantentur vesperae et officium cum circuitu et sermone. Etiam cooperatores cantent vesperas in Mitich.

ITEM [FESTUM] EPIPHANIAE

cantentur vesperae et officium et dies iste celebratur cum omni festivitate, videlicet cum circuitu et sermone. Et plebanus dabit vinum ad mensam propter communitates ex consuetudine. Et cooperatores cantent vesperas in Mitich in vigilia ex consuetudine.

ITEM CONVERSIO PAULI

celebratur.

ITEM SEBASTIANI

Statio hic et Pocking cum legenda, propter officium et festum.

ITEM IN VIGILIA PURIFICATIONIS [MARIAE]

cantentur vesperae hic et cooperatores in Mitich.

ITEM IN DIE PURIFICATIONIS [MARIAE]

benedicentur candelae iuxta morem ecclesiae et peragentur singula solemniter. Et detur cappelano potus ad mensam. Et circa horam prima[m] descendent cooperatores ad Mitich et cantent vigilias pro anniversario Merbolter. Sequenti die vacante peragetur idem anniversarius cum 1 requiem, 2 missis. Pro eodem die vittrici in Hartkirchn 1 lb. cerae. In Mitich vero cooperatoribus 1 lb. cerae.

ITEM IN DIE BLASII

celebratur et benedicatur sal et aqua in Hartkirchn, Pocking et Mitich ex consuetudine corrupta.

ITEM IN OCTAVA BEATAE VIRGINIS [MARIAE]

peragetur anniversarius fraternitatis in Pocking cum 1 vigilia, 1 requiem, 1 officio de beata virgine, 1 missa lecta. De hiis omnibus dabunt vittrici fraternitatis 1 fl. d. Ex quibus succedunt cooperatoribus 30 d., cappelano 16 d.

ITEM IN DIE CINERUM

benedicentur cineres ut moris est etiam in Pocking et Mitich.

ITEM IN ANGARIA

habentur anniversarii ut supra continetur in angaria videlicet Luciae.
Item anniversarius domini Georgii Gansar olim plebani in Peytlspach habeatur circa octava epiphaniae 1 vigilia, 1 officium de beata virgine, 1 requiem, 3 missae, 8 candelis accensi[s]. Dabunt vittrici ecclesiae sancti Petri plebano 6 s. d., cuilibet cooperatori 20 d., cappelano 10 d., camponatori 5 d.

ITEM IN DIE ANNUNTIATIONIS MARIAE

celebratur et in vigilia eiusdem post missam cantentur vesperae in Hartkirchn. Et post meridiem descendunt cooperatores ad Mitich et cantent vesperas ibidem. In die vero cantetur officium et fiet sermo et peragentur omnia solemniter. In Mitich cooperatores cantent secundas vesperas. Et vigilia pro anniversario Merbolter et alia sequentia ut patet.

ITEM IN DIE PALMARUM

benedicentur palmae ut moris est et cantetur officium. Similiter processio ac solemnitates fiant cum cruce ut moris est. Legantur inhibitiones.

ITEM FERIA TERTIA [ANTE CENAM DOMINI]

cantetur hic officium et communicatur tantum iuvenes et antiquus populus. Non in Pocking, nec in Mitich, sed solum hic in Hartkirchn, et sacerdotes manent domi et audiunt confitentes.

ITEM FERIA QUARTA ANTE CENAM DOMINI

de nocte hora. 12. fiat pulsus ad matutinas. Et ex consuetudine introducta cantetur tantum unus nocturnus cum lamentationibus. Quo finito cantetur Benedictus cum sua antiphona. Fiatque pulsus tabellarum et proccessio ut moris est. Eadem nocte non cantentur matutinae in Mitich. Sed cooperatores existant in Pocking et communicent populum in die cenae et cantent matutinam ibidem.

ITEM IN DIE CENAE [DOMINI]

celebratur et cantetur officium iuxta breviarium. Completo officio dicantur vesperae sive cantentur iuxta arbitrium regentis. Et ex post communicet populus tam isti ex Mitich quam ex Hartkirchn. Eadem nocte fit pulsus tabularum ad matutinas, et cantentur matutinae sicut nocte priori. Et quilibet cooperator iuxta ecclesiam sibi conmissam.

ITEM IN DIE PARASCEVES

expediatur iuxta breviarium ita quod lectionum passionis et sermonis fiat finis ante horam nonam. Et tunc immediate incipiantur orationes pro variis necessitatibus et expediatur iuxta breviarium. Et salutatio crucis fiat ante medium altaris iuxta consuetudinem introductam. Eodem die quilibet cooperatorum expediat actus iuxta ecclesiam suam tunc sibi deputatam. Regens mittet colonum ad Pocking pro ovis oblatis. Eadem nocte non cantantur matutinas.

ITEM SABBATO PASCAE

expediantur omnia iuxta breviarium et intersunt cooperatores actibus ecclesiae et legant lectiones. Similiter et cappelanus.
Eadem nocte ante pulsum matutinarum levetur imago crucifixi similter et sacramentum de sepulchro. Post haec circa horam primam pulsentur matutinae et cantentur ut moris est. Simile modo fiat circa filiales ecclesias.

ITEM IN DIE PASCAE

omnia peragentur solemnniter tam in Hartkirchn quam circa filiales ecclesias. Et post benedictionem summi officii exiat cappelanus et benedicat carnes, ova et panes in cimiterio. Et regens interim communicet populum.
Prandio peracto ascendetur ad Pocking. Et fiat ibi sermo solemnis per ebdomadarum vel per regentem si placet, quia multus ibi congregatur populus. Sermone completo cantentur secundae vesperae. Quibus peractis redeundum est iterum ad Hartkirchn et ibi cantentur secundae vesperae secundum breviarium ut moris est.
Aliis vero sequentibus diebus celebribus peragetur singula iuxta placitum.

ITEM SABBATO POST DIEM PASCAE

hora prima post meridiem descendent cooperatores ad Mitich et cantent vesperas ibidem de dedicatione.

ITEM DOMINICA QUASI MODO GENITI

sive in octava pascae peragetur solemnis dedicatio in Mitich et cooperator, quem ordo ebdomadae tetigerit, expediat singula solemniter ut moris est. *Et habet plebanus 32 d.

ITEM IN PROFESTO GEOR[G]II

cantent cooperatores vesperas ad sanctum Georgium circa Pocking. In die cooperator videlicet Pockinger cantet officium et faciet exhortationem. Et vittrici ibidem dabunt 24 d.

*ITEM INFRA OCTAVAS FLORIANI

*peragetur anniversarius Ioannis am ordt de Rǒting. In Mitich 1 vigilia, 1 officium de beata virgine, 1 requiem et 1 missa lecta. De quibus dant vittrici in Mitich plebano 1 fl. d., cooperatoribus 60 d.

ITEM [FERIA SECUNDA ANTE PENTECOSTEN]

*anniversarius Beraner de Mitich? semper habetur feria secunda ante pentecosten cum vigilia, officio virginis et 1 missa. Habet plebanus 1 fl. 60 d.

ITEM NOTA CONSTITUTIONES

ecclesiae sancti Petri in Hartkirchen prope Scherding habetur talis ordinatio.
Item primo singuli reditus et fructus offertoria oblationes mortologium, introductionales ex puerperio baptismales petitionales. Etiam in die dedicationales. Etiam in die Petri et Pauli illa omnia cedunt plebano. Et cooperatores illa debent expedire cum praesentes sint. Et praesentare fructus illos cum praesentes sunt. Nihil eis ex istis attinet. Cum autem non praesentes sunt obligatur facere capellanus et praesentare ut supra. Ego autem ex honestate et non iure dimisi mortologium, baptismales, intruductionales, petitionales cum crucibus convenienter in vigilia ascensionis. Dimisi capellano ut maiorem faciat diligentiam in sermonibus et circa ecclesiam. Sed unus post me plebanus aut vicarius potest facem secundum suam voluntatem.
Item de spuriis triginta duos d[enarii] pertinent plebano per tres ecclesias.
Item cum haberetur officium beatae virginis vel officium alicuius sancti quod rarissime fit. Si canitur hoc [in] Mitich media pars ceditur cooperatoribus, mea pars plebano. Si aut ad sanctum Petrum aut ad sanctum Udalricum tertia pars cedit[ur] sociis reliqua pars plebano. Sed de officiis ex nuptiis pariter proclamationes in cancellis debent simul poni et fideliter in mensa pro vino exponi.
Item cum hic habetur peractio et apud alias ecclesias, quod rarissime fit, cum tribus aut quatuor sacerdotibus socii habent 32 d., superflua habetur plebanus. Dat plebanus ex honestate capellano vinum aut 6 d. Item numquam obligatur plebanus dare potum pro mensa. Ratio capellanus habetur festivis diebus iuxta officium 20 16 30 pro bibalibus. Cooperatores habent sua officia vel offertoria ex Mitich. Sed ego causa honestatis cum habetur communicantes? assumptionis [et] nativitatis Mariae virginis dedi tres medias vini aut duo quartalia. Pariter vigilia pascae, ubi omnes obligantur offerre sacerdotes ex laudabile consuetudine, dedi potum, quia in die scilicet non fuerunt praesentes socii, quia coguntur esse Pocking.
Item de anniversariis fundationis circa omnes ecclesias quilibet recipit suam partem ut habetur in missali in ecclesia iuxta kalendarium scriptam et cetera.
Item Salve canitur sabbatinis noctibus ex fraternitate beatae virginis. Dant vitricii eiusdem fraternitatis [1] lb. d. paschae. Ex illa pecunia quilibet sacerdos habet 50 d. de plebanus 3 s. d. 10 d.
Item in Pocking ad sanctum Udalricum omnia pertinent plebano officia petitionales, baptismales et de spuriis. In dedicatione in die sancti Udalrici omnia pertinent plebano. Sed ex honestate dedi bibales. Sed in aliis videlicet offertoribus et redditibus, nil sibi usurpent praeter D::mediam partem tertiam de tr?mediis quam habent per tres ecclesias et exolvant parti 393 in peractionibus.
Item de anniversariis fundationis in Pocking vident hoc [in] libro missali ut supra.
Item in Mitich ad beatam virginem nihil habet plebanus, nisi de spuriis et de anniversariis ut in libro missali. Sed ex missa cottidiana totum pertinet plebano.
Item in dedicatione templi 36 d. habet plebanus a vittricis. Item in Mitich pro refusione domini Steffani semper habet plebanus per annum 6 s. d.
Item ex missa cottidiana in Mitich dederunt mihi 12 lb. d. quos recepi ignoranter, quia numquam vidi litteram fundationis. Licet plurium pulsavi et impulsavi vitricos ecclesiae, sed numquam potui obtinere mihi ostendere illam ex ordinatione ipsius Wilhelmi Ratawer speciali nostri fa[c]toris per contrarium. Sed veritas non potest occultari: Ma?res eamdem litteram annullarunt et in occulto, me nesciente, ad sanctum Nicolaum ad dominum praepositum interveniunt. Pariter ad dominum de Camer praefectum in Griespach pulsaverunt. Videntes autem domini gravitatem litterae contra omne ius et prde? ius conscriptum. Et id dominus praepositus ex magno labore rescripserunt litteram fundationis missae. In qua copia vidi dolosam invidiam rusticorum ubi fundaverunt missam, ad 16 lb. d. Wiennensium antiquorum, pro tunc dabatur florenos ungaricales pro 5 s. d. Et ex Mitich dederunt illo tempore 12 lb. d. Et hic ex Hartkirchen 4 lb. d., quos hic numquam cepi. Quia hic in Hartkirchen fundarunt propriam bonam missam. Et cum conscientia nihil possum recipere ab eis. Ex tunc habuimus duas diaetas pro innovationem litterae, et nihil fuit expeditum. Quia volui ut missa fundatoris sacerdoti detur ? dies ut communiter habetur circa omnes fundationes. Et plebano cum fuerit peractio quod utitur suo sacerdote in Pocking aut in Mitich aut in Hartkirchen. Et quod non gravatur plebanus cum tali pena inusitata contra omne ius et privilegia sacerdotis. Et amoneo omnes subsequentes mei ut laborant pro illa expeditione. Et si supervixero ad tempus non cessabo vero ex avaritia et in odium gloriosissimae virginis Mariae, sed in laudem eius ut fundatur missa aeternaliter stabilita, quia scio pecuniam beatae virginis per nobiles et rusticos non bene servari. Copiam fundationis invenies in registro, vel aliis privilegiis ecclesiae, non in vindictam, sed com[m]odum et salutem animarum. Quia male venit pecuniis beatae virginis.

[Addendum]

Item cooperatores omni ebdomada persolvere debent unam missam zu Ŭntling de qua habent 1 fl.
Item omni ebdomada unam in Intzing et quando occupati non sunt cum per ?bus legant dilax? de quibus habent 1 fl.
Item semper in sexta feria ebdomadarius legat missam in Ockershaim, de qua habent cooperatores 11 s[olidos] nigros? ago?
Item cooperatores habent collecturam satis bonam de siligine 18 saccis. Item? de avena suppedere volo de lino et pecunia.
Item cooperatores habent mediam partem in confessionibus, in comperationibus?, similiter in missis ipsis datis. Ad missam partem mediam et vul?atur ? quod ? alias usurpent.
Item omni die legat unus cooperatorum missam in Mitich de qua ipsi tabulam habent et omnia offertoria et cetera. Item cooperatores habent hoc in Pocking et in Mitich de anniversariis et ? ebdomadalibus ac de fraternitate habent 10 fl. Item quibus ebdomadarius sedebit Mariae? mense? et stabit in ecclesia sero? in sede proprie, idem et omnes presbyteri? una cum domino quando sunt praesentes debent visitare ecclesiam.
Item institutio plebani magno.
Item Winni?er ex Pocking dat ?
Item conponatur ex Pocking gibt ? von ainem perontlem?
Item Hansl Zimmerman ex Rotaw gibt 60 d. von ainem acker et decimam?
Item Seydl ex Rotaw dat lx d. von ainem ackar? ?
Item Schmid ex Inzing tentur dive oerviam decimam ix ? pro plebano?dilugentie ad aniversarium Gangl ex Hart.
Item ? Kastnpawer ex Inzing? ist ?dug alle yar am Edlenholcz ?

[Kolophon eines Nutzers]

Anno 15+83
Crucem sequitur gloria.
Leonhard Lienhart Vicarius
Manu propria

[Hinweis auf den Aufbewahrungsort im Klostersarchiv von St. Nikola]

Die alten Zehent Register die findt man zŭ S. Niclas in? closter, in dem? grossen Laden vor dem wal? P.