Die Antikerezeption an der Grazer Jesuitenuniversität

Institut für Klassische Philologie

Jesuitenliteratur Antikrezeption - Gedruckter Text

« Deutsch

« Kommentar

Virtus in Hoste Honorata seu Mutius Nobilis Romanus

Anton Maurisperg S. J.
Inhaltsverzeichnis

SANCTO

JOANNI

NEPOMUCENO,

pro servato Sacramenti

arcano

glorioso Protomartyri,

Ecclesiastae aulico,

Honoris vindici,

Famae Patrono,

Provinciarum omnium

Tutelari,

ad aras recens

Solemnissime culto,

Quae alieno ore

in theatris

olim declamavit:

Ut per hunc silentiarium praeconem

discat tacenda silere,

& dicenda loqui,

FACULTAS

R. P. PROVINCIALIS.

Ego infra scriptus per Provinciam Austriae Societatis JEsu Praepositus Provincialis, potestate mihi facta ab A. R. P. Nostro Michaële Angelo Tamburino, Praeposito Generali, facultatem concedo, ut liber, qui inscribitur: IV. Dramata, Mutius, Deodatus, Stanislaus, Joannes Nepomucenus, a P. Antonio Maurisperg ejusdem Societatis concinnata, & a Revisoribus memoratae Societatis lectus,& approbatus, typis mandetur. Viennae 28. Januarii Anno 1730.

JOANNES BAPTISTA THULLNER

[1p] VIRTUS IN HOSTE

HONORATA,

SEU

MUTIUS NOBILIS

ROMANUS,

a

PORSENA ETRURIAE REGE

LIBERTATE, ET PACE DONATUS,

Graecii Styrorum datus in Scenam Anno M. DCC. X.

ARGUMENTUM.

Exactis Urbe, & Regno Tarquiniis, Porsena Rex Etruriae Romam infesto exercitu obsidet, eam, cum oppugnando non posset, sedendo se expugnaturum ratus. C. Mutius (ab usu sinistrae manus Scaevola dictus) adolescens nobilis audaci facinore libertatem populo Romano asserturus, abdito intra vestem ferro penetrare in hostium castra, atque in confertissima turba prope Regium tribunal consi- [2p] stere. Ibi cum stipendium forte militibus daretur, & scriba cum Rege sedens pari fere ornatu multa ageret, scribam pro Rege obtruncat. Elapsum inde, qua sibi ipse viam fecerat, mucrone cruento, satellites Regii comprehendunt, Regioque tribunali sistunt. Rex simul ira incensus, periculoque conterritus circumdari ignes minitabundus jubet, nisi expromeret propere, quas insidiarum minas sibi per ambages jaceret. Tum Mutius accenso ad sacrificium foco dextram injicit, eamque velut abalienato ab sensu animo torret, illud duntaxat confessus: trecentos ejusmodi esse conjuratos in necem ipsius Regis. Attonitus virtutis miraculo Porsena, dimisso honorifice Mutio, per Legatos pacis conditiones ultro Romanis tulit, & acceptis obsidibus Janiculo praesidium eduxit, excessitque Romanorum finibus. Mutius virtutis ergo a Patribus agro, & statua equestri donatur. Livius Hist. Rom. Dec. I. lib. 3. Cael. Rhod. lib. 18. cap. 12. Antiquitatum.

PROLOGUS.

Ambitio Livore, & Furore Comitibus Urbi mundi dominae in vincula, tenebrasque detrusae insultat. Verum Fidelitatis, & Fortitudinis ope rumpuntur catenae, teterque specus in amoenissima tempe (Italiae figuram) commutatur.

[3p] Urbs. Ambitio. Livor. Furor. Fidelitas. Fortitudo.

Amb. Jubilo, triumpho! Iam cincta est Urbs. 1

Io! victoria! Quae mundi domina, iam nostra famula

jubilo, triumpho!

Huc huc Livor, huc huc Furor,

Ridete captivam, & colite me. 5

Sub jugum perenne, serva, mitto te.

Liv. Quod bonum Livori. Fur. Quod faustum Furori.

Liv. Vexemus. Furor. Mactemus.

Liv. Oculos eruo. Furor. In cor irruo.

Liv. & Fur. Ruamus, occidamus. 10

Amb. Ruite, diruite, &victricem colite me.

Urbs. O moestam sortem! acerbam mortem!

Nullusne consilium? nullus fert auxilium?

Quis liberet poenis? exsolvat catenis?

O Superi boni! juvate gementem in vinculis, 15

levate jacentem in tenebris.

Fid. Ad vocem afflictae Fidelitas praesto sum.

Fort. Ut prosim constrictae, Fortitudo tecum sum.

Urbs. Amicae fideles, resolvite me.

Fugate rebelles, erigite me. 20

Ambitio stravit, hoc specu ligavit:

Hinc vexat me Livor, hinc impetit Furor:

eripite me.

Fid. & Fort. Pone metus, pone curas: adsunt, qui vindicent te.

Fid. Non bella geremus: cedat Martis fax. 25

Sed foedus pangemus: est melior pax.

Fort. Sic Diis lubet, sic Fatum jubet:

Rumpantur vincula.

Ex specu infesto, ex carcere moesto

Surgant viridaria. 30

Amb. Fugiamus. Liv. Obruemur. Fur. Opprimemur.

Amb. Fugio. Liv. Sequor. Fur. Insequor.

Fid. Virete, florete horti Italiae.

Fort. Tu gaude, tu plaude Urbs princeps patriae.

Urbs. Haec sedes amata, & Urbi optata, felicior pars. 35

Amicae virtutis, & nostrae salutis haec sana est ars.

Fid. Gaudeamus. Fort. Plaudamus. [4p]

Fid. Fort. Urbs. Gaudeamus, plaudamus.

Urbs. Ambitio fugit. Beatam me!

Fid. Excessit Livor. Fort. Erupit Furor. 40

Fid. & Fort. Felicem te!

Urbs. Libertas patriae stat.

Fid. & Fort. Haec dona Jupiter dat.

Chorus. Gaudeamus, plaudamus.

Libertas patriae stat. 45

INDUCTIO I.

Valerius, & Lucretius Consules labanti patriae fortunae indolent, jamque extrema frumenti cum summa caritate inopia pressi Porsenae, Urbis deditionem per Legatum expetenti, se dedituros spopondissent: nisi Mutius Romanorum nubilissimus Juvenis vitam pro patria offerens, & Lartius, Porsenae olim familiaris, & perfuga, fidem Romanis probaturus, suum, inter se prius communicatum, consilium pandissent Senatui: quod & probatur.

Valerius. Lucretius. Mutius. Lartius. Servilius. Ebutius. Camillus Praef. urbis. Legatus. Janitor Sen. Lictor.

Val. Vix lustra quinque Phoebus infaustis equis

Sub fastuoso Tarquini sceptro inclytae

Induxit Urbi: heu! moesta quae facies fuit!

Fors a superbo capite calcata haud satis

Gemuere membra? Saeva Clusinis fera 50

Erumpere antris debuit, Rex, an latro?

Porsena tyrannus. Proh atrox Urbis malum,

Tragicaque species! Alteras jam per Poli

Duodena signa Cynthius volvit rotas,

Quod Lars tyrannus agmine infesto premat, 55

Et arctet Urbem: tertius modo volvitur

Ab axe rigido circulus, nondum emicat

Finis malorum. Lucr. O asperas sortis vices! [5p]

Haec est doloris justa materies mihi,

Murisque cinctis. Quo plagas Latias ferus 60

Primum subivit Porsena: infaustus nimis

Fuit ille Titan. Erro! Nox caecis erat

Opaca tenebris. Val. Tanta palpari potest

Nox, quae serenum sustulit nobis diem.

Cadente sole, lacrymas, luctus notas, 65

Tristesque modulos Memnonis saxum dabat:

Et quando nostro Phoebus Imperio occidit,

Spectare moestas liceat abs luctu vices?

Lucr. O quae fuisti Urbs inclyta olim, quae es hodie!

Diffusa vastis finibus, spatio gemis 70

Arctata modico. Jacere ter quinum licet

Lapidem, imperia quo nostra jus tendunt suum.

Hostibus adaucta reliqua. Sic prope, & procul

Aper inimicus dente crudeli omnia

Vastavit. Val. O Urbs domina, lumen gentium 75

(Memorasse dolor est) sorte quam tristi occidis!

Cam. Extrema refero: jam gemunt vacuae penus,

Et caritatem populus annonae gravem

Sentire coepit. Per Jovem supplico, Patres

Consulite. Val. Casus quisquis adversus premit 80

Populos, eodem Consules ictu ferit.

Lucr. Quae regio clausis undique annonam dabit?

Val. Suprema patimur. Lucr. Rebus afflictis modus

Nusquam videtur. Civis I. Consules vestram fidem!

Civ. II. Periimus omnes! Civis III. Vestra nisi levet manus. 85

Civ. IV. O fors noverca! Hostis foris, fames domi.

Val. Extremus Urbem, video, confundit pavor.

Civ. I. Vos prima populi fulcra, venerandi Patres,

Subsidia ferte. Jan. Sen. Rege Legatus venit

Etrusco, anhelans Consulum affatus petit. 90

Val. Tulitne fausta? Jan. Nescio. Val. Ingredi jube.

Legatus. Urbis flagellum, siderum terror, meus

Princeps Etruscus moenia hodie Urbis petit.

Mox sibi Capenum limen aperiri jubet,

Vel ferro, & igni cuncta collidet solo. 95

Val. Quantum malorum cumulat unicus dies! [6p]

Lucr. Heu fata iniqua! Leg. Non vacat gemitu locus.

Meo ferendum Principi verbum date.

Lucr. Publi, quid agimus? Val. Nullane superest mora?

Leg. Nulla. Lucr. Heu! Val. Necessitatis o lex ferrea! 100

Lucr. Quot una, quot non parturit luctus dies!

Mut. Necdum dierum Phoebus occidit omnium.

Lart. Fors alia pandet, quod dies praesens negat.

Mut. In corde vivit Martiae flammae calor.

Servil. Mihi dextra fortis. Ebut. Et meus mucro calet. 105

Mut. Avidus metendae gloriae, & patrii soli

Amore suasus meditor ulcisci probrum.

Lart. Pares ad ausus erigo pectus meum.

Lucr. Adhuc juventae in nobili aetatis viret

Spes magna flore. Val. Dent Dii, ut fructus ferat. 110

Cam. Si robur animi vigeat, Urbs nondum occidit.

Val. Quae mens sit Urbis, pateat hostili Duci.

Legate, castra repete, Regi nuncia:

Stillam cruoris ad ultimam populo lubet

In Urbe moenia, jusque tutari suum. 115

Leg. Pernice vestrum refero responsum pede:

Sed qua ruina hoc Urbis? infeste ominor.

Mut. Malus ominetur bubo non faustas vices.

Meliora spero. Mente stat fixum mihi,

Amore patriae sanguinem & vitam piis 120

Litare Superis victimam. Voti reum

Dii notate. Conscium testor Polum.

Patres verendi: pando consilium meum,

Cujus fidelis Lartius testis mihi.

Subire castra Porsenae dictat animus, 125

Amore patriae: veste sub ficta abdito

Acinace, Ducis ipsius petam caput;

De sanguisugae spiritum evellam sinu:

Fluet in paludem sanguine haec tellus natans.

Val. Securiore gloria est facto tibi 130

Paranda, Muti. Mut. Gloria haud ulla est magis

Secura, quam pro patria fortem mori.

Lucr. Plena est pericli ratio. Mut. Sit salvus modo

Populus, periclum capitis haud timeo mei.

Val. Melior coronat tarda consilia exitus. 135 [7p]

Mut. Odere Superi, dum jubent aliquid, moras.

Voto Tonanti Coelitum obstrinxi fidem.

Val. Votum hoc ruina est Mutii. Mut. Imperant Dii,

Dii & secundant. Lart. Juro sidereas domos,

Sin abnegatis Mutio fidem, haec manus 140

Regem superbum Porsenam, monstrum viri

Romae minantis caedet, & pulchra eluet

Ferale probrum clade. Val. Littus tutior

Legit peritus nauta, furibundi & maris

Declinat iram Tiphys. Lart. Haud iram maris 145

Tempestuosi, fluctuum non turbinem

Timete Patres. Hactenus factis meis

Ignotus Urbi, cognitus fieri peto

Ausu fideli. Mut. Rabida ceu tigris fremit

Catulis ademptis; Porsenae sic impium 150

Sitio cruorem. Lart. Dextera aude! perfuga

Fidem probabo. Val. Plus viris juvenes duo

Sapiunt, valentque. Laudo consilium. Lucr. Probo.

Val. Ergo secundis avibus inimica irrue

Romana pubes castra, caede Porsenam. 155

Sed grandiora ne mala afflictos premant,

Secreta, Muti, nostra consilia tene.

Mut. Per astra juro! dextra mutilato prius

Mihi eruetur bracchio, ac verbum effluat.

Lucr. Fortuna fortes adjuvet. Val. Verti queunt 160

Momenta rerum maxima uno temporis

Puncto. Quid Hesper ferus, incertum, ferat.

Servate patriam. Magna vos merces manet.

Mut. Adeste, adeste patriae ultores Dii!

Lart. Mars genitor Urbis, Vesta mihi genitrix ades! 165

INDUCTIO II.

Porsena spe jam Urbem devorans, lustrando exercitum voce ex adsita silva, inopino insuper ostento turbatur viri ignei in aëre conspecti. Aruspices insidias, Regi struendas, interpretantur. Rex igitur scribam in paludamento Regio fidum semper suo dextro lateri adstare jubet comitem.

[8p] Porsena Rex. Tarquinius Superbus. Arioli. Tribunus. Scriba. Milites.

Pors. Nondum rebellis civitas flectis caput?

Ego ille populi terror, & fulmen grave

Urbis superbae, sit licet dextra Jovis

Firmata, seque spondeat, nullo impetu

Laesam, perenne stare: dejiciam solo, 170

et dissipabo moenia, & avido bibam

Ferro cruorem civium. Pactis bonis

Urbem poposci Nuncio misso: jugum

Renuere Proceres Iene, nunc gravius ferent.

Negare justa quid sit Etrusco Duci, 175

Urbs fastuosa, & pervicax hodie sciet.

Non ante Titan merget Oceano caput,

Quam mucro vindex mittat obsessos Stygi.

Lustrare nostras (Munus hoc poscit Ducis)

Juvat cohortes. Mille sunt istis pares, 180

Qui nemore latitant. Regis ad vocem ruent

Omnes in Urbem. Miles instructus, viget

Robore, fidelis. Certa victoria. Bene est.

Me populus hodie Principem Romae colet.

Urbi admovere castra tuus erit labor 185

Tribune. Dextram Martius calor animet.

Trib. Habe obsequentes nutibus Princeps tuis.

Sonus ex vicino luco auditur.

Pors. Silvae profundis saltibus quae vox sonat?

Tarq. Audio. Trib. Et ego. Repetitur. Pors. Auribus iterum alla-

psus meis.

Clangor verendus. Tarq. Hostis hic nullus meis 190

Occurrit oculis; aure tamen & ego sonum.

Mil. I. Hinc nullus, isthinc nullus, ac nullus quoque

Illinc videtur. Pors. Quod novum ostentum ferunt

Nubes? Arioli promite, quod omen rei?

Quid ista? flammas vertice indutum virum 195

Fronte caperata video? Mihi pectus riget.

Ariol. I. Nisi fallat aether, Principi insidias strui

Vir monstrat igneus. Ariol. II. Meus idem indicat tubus.

Pors. Quid sentit Omarus? Om. Ar. III. Fata confestim petam [9p]

Speculo futuri praescio: rerum dabit 200

Species videndas, vera quod loquitur, vitrum.

Quid video! Regem Porsenam insequitur manus

Armata. Pors. Nullus vereor. Om. Insidias cave.

Pors. Vatum fidelis turba, quid caveam, satis

Vestra arte didici. Milites fidi mea 205

Imperia bibite. Quisque tutetur Ducem.

At tu Frogaster, qui meas tuo excipis

Calamo tabellas, dextero aeternus comes

Assiste lateri. Tibi quoque, ut noscar minus,

Insigne Regum pupura ab humeris fluet, 210

Diadema nostro affine simulabit caput.

Latus Frogaster Regium stipa mihi

Per omne similis. Nunquid insidias satis

Sic caveo? Frog. Scriba. Vita Principis mea mihi

Charior: ad omnes sortis adstabo vices 215

Custos fidelis Porsenae. Trib. Exposcit fides

Regi data meo, procul ab aulae limine

Ut hostis absit. Pors. Vestra sic erit salus

Servata vita Principis.

INDUCTIO III.

Lartius immaturo aestu gloriam praerepturus Mutio in hostili veste prior irrumpere castra Porsenae, Regemque trucidare: at, ne voce nota prodatur, stupidum, elinguemque se fingere statuit.

Lartius.

Qua nescio

Vi stimulat animus Mutio fratri meo 220

Praeripere laudem? Subdit immensum mihi

Gloria perennis calcar. Irrumpat prior

Paratus ante. Cur moras Muti trahis?

Adsum expeditus tegmine hostili latens.

Subibo castra Porsenae. Regis sitit 225

Hic mucro caedem. Quid anime dubitas? Lates [10p]

Hac veste tutus. Voce sed prodar? Cliens

Hostilis aulae, notus Etrusco agmini

Etruscus ipse? Consili occurrit locus.

Nil loquere: muto pisce te mutum magis, 230

stupidumque finge. Facilis ad Regem tibi

Sternetur aditus. Sic tuam probas fidem

Proceribus Urbis. Ergo fortunet Polus,

Regatque gressum. Rebus afflictis dabit

Lux ista finem. Castra si Larti subis, 235

Et Marte frangis Porsenam, eventu bono

Facinus peractum est.

INDUCTIO IV.

Valerius, & Lucretius recens conditum Apollinis fanum, uter dicaret, sortiuntur. Evenit sorte Lucretio. Indigne id ferunt Valerii familiares. Postem jam tenenti Consuli nefastum inter precationem Deorum nuncium incutiunt de morte filii. Imperterritus pergit in fani dedicatione, ubi ex Oraculo audit Mutium victum, & victorem fore.

Valerius. Lucretius. Cognati. Nuncii. Oraculum. Lictor.

Lucr. Cuncta relligio potest.

Pleno pericli tempore vocandi utiles

In vota Divi. Conditam Phoebo recens

Aedem sacremus. Num, Publi, cedis mihi 240

Jus dedicandi? Val. Par tuo jus est meum.

Quin majus aliquod tertium Consul valet

Numerare meritum. Lucr. Sed vetant binos Dii

Fanum dicare. Pande consilium novum.

Val. Sorte est agendum. Lictor, huc fer Consulum 245

Signum potestate Regiae, fasces tuos.

Lict. Adoro jussa. Val. Libere in medio fine

Utriusque stare. Cujus in latus ruent,

Is dedicabit. Sorsne; Lucreti, haec placet?

Lucr. Placet. Val. In utrumvis flecte ne fasces latus. 250 [11p]

Emitte tarde. Livida astra! Lucr. Viden Publi,

Fanum dicandi jus mihi sorte obtigit.

Val. Cogn. I. Sed sorte iniqua. Cogn. II. Lictor in partem alteram

Corruptus auro poterat impulsum dare.

Lucr. Poterat? Fatere. Lict. Juro per sceptrum Jovis, 255

Me non dedisse fascibus minimum impetum.

Cogn. I. Senior Valerius Consul est. Senibus honor

Debetur ille. Lucr. Jure non cedo meo.

Val. Agnosco sortem. Perge, quo fatum vocat.

Cogn. I. Me fata pariter ad novas technas vocant. Abit. 260

Lucr. Frater Dianae, magne Castalidum Deus,

Cyrrhaee vates, cui Tenedos, & Regia

Pataraea servit, quem Claros cum Delphicis

Venerantur oris: Roma quoque sternit caput.

Tibi sacratis postibus figo osculum. 265

Nunc. I. Desiste coepto Consul. Obiit filius.

Mater, propinqui, tota turbatur domus.

Nunc. II. Propere citaris Consul. Obitu filii

Polluta domus est. Lucr. Filius obiit? audio.

Domo efferatur, ossa ritu patriae 270

Rogo crementur. Pergo, quo pietas citat.

Decorus arcu, crinibus praestans Deus,

Suscipe benignus cultui fanum tuo

A me dicatum. Thura Romanus feret.

Huc populus, aris victimas crebras dabit. 275

Fanum hoc perennet. Non Aquilo, non Nereus,

Non ira Martis, non vorax flamma eruat.

Fatidice Praefes, quod peto, pretium operae est:

Deprome, quis erit Urbis obsessae status?

Quem sortientur Mutii ausus exitum? 280

Orac. Apol. Recipio fanum cultui nostro sacrum.

Ne metue vinci. Liberum populum reges.

Sed Mutius erit victus, & victor simul.

Lucr. Peracta res est. Reddidit Deus insuper

Responsa nobis. Val. Urbis o faustas vices! 285

[12p] INDUCTIO V.

Dum Porsenensis manipulus Janiculum, suburbanum Romae Castellum, subit, ingressum quoque tentat Lartius; ut gurdus repellitur ab ultimis excubiis. Secure reversurus in Urbem, abjecto hostili vestitu, rusticum gausape ex spoliis relictum assumit.

Tribunus. Milites. Rustici. Lartius.

Trib. Vigilare fidi est militis: quavis via

Ne vi, vel arte penetret hostilis dolus.

Sat impeditus hostis. Insidiis patet

Vix rima tenuis. Ergo Janiculum hilares

Subite socii. Parta in excursu Duci 290

Nostro feremus spolia. At ante, quae, refer

Generosa pubes, parta? Mil. I. Sorte mihi obtigit

Ursina pellis, grande munimen Notis,

Jovique madido, forsan & mollis thorus.

Mil. II. Mihi viator pervicax applicuit hoc 295

Pilum, priusquam sterneret, dextrae manu

Eripio. Mil. III. Gladius cessit in praedam mihi.

Mil. IV. Mihi meliora: rustici vestes novae,

Fulvi metalli nonnihil, gemma rutilans.

Mil. V. Huc huc sodales! Trib. Quis vocat? Mil. V. Sociis opem 300

Adferte. Trib. Ad arma! ad arma! Lart. Nunc tempus favet.

Confusus ordo est. Militi immixtus vago

Penetrabo castra, & Regiam ingrediar Dei

Bicipitis. Astra! (si preces aliquid juvant)

Favete coeptis. Trib. Pinguis in casses fera 305

Delapsa rursum est. Mil. V. Pagus integer rotis

Hisce spoliatus vehitur. Trib. At cur nostram opem

Leporine miles tanto anhelasti sono?

Hostem arbitrabar. Mil. V. Instat. Mil. VI. Alato pede

Nos insecuta turma furiarum ebria 310

Plebis colonae. Mil. VII. Jam audio gressus: fugam

Tentemus una. Trib. Proximi castro sumus.

Ordine subite. Ne quis ex hoste penetret.

Cavete vigiles. Mil. V. Praeda sed nimium gravat: [13p]

Quis me levabit? Trib. Proximis offam hanc dare 315

Praestat colonis: pauper est ruris penus.

Vig. I. Ignotus iste miles! Vig. II. An dormis vigil?

Est noster habitus. Vig. I. Perge. Vig. III. Tu quis?

Vig. IV. Heus! Quis es?

Vig. III. Edic, vel ego te! An percipis verbi sonum?

Vig. IV. Repelle gurdum. Vig. III. Lingua num fari vetat: 320

Regis subire Porsenae castra est nefas.

Apage Choraebe. Reliqua sociorum cohors

Ades: obserabo vecte Castellifores.

Lart. Tutumne? Tutum est. Irritus cessit dolus.

Infauste Larti! Mutus ante, jam loqui 325

Scio: resoluta non tamen lingua est satis

Ad exprimendas sortis infestae vices. Fit tumultus.

Quis hic tumultus? Premeris insidiis novis

Larti. Sub habitu nunquid hostili accolae

Caedent repertum? Tegmen hostile exuo. 330

Obliviosas condo te in tenebras. An hic

Spoliis relictis tegmen opportunius

Fors legere liceat? Rusticum hoc gausape placet.

Sub hoc videbo tutus Urbanos Lares.

Quando periclum sequitur, & nulla est mora, 335

Opus est valere cuncta. Pastorem obvius

Credet. Rust. I. & II. Latrones! heus! adestis! Lart. Denuo

Actum ago: pericli ratio jam instat ultima.

Rust. I. Huc huc sodales! Lart. Angulum quaero obvium.

Ubi, ubi recondar? Huicne fidendum rubo? 340

Sub his latebo vepribus tutus. Bene est.

Rust. I. Nusquam latronum pessimum apparet genus.

Rust. III. Fugere cuncti. Rust. I. Utinam in Stygis vada! Rust. III.

Pavidos.

Carne leporina milites fartos reor.

Rust. I. Et spolia nobis rapta sub aperto Jove 345

Timidi relinquunt. Agite, & occulta via

Revehite mecum. Nullus insidias struet.

[14p] INDUCTIO VI.

Mutius sub pastoris habitu castra, viresque Porsenae speculaturus incidit in latentem inter dumeta Lartium, & cum neutra pars alteram ob vestitum simulatum agnosceret, Mutius Lartio exploratori aestimato oculos parat eruere, & ad Consules mittere captivum: sed e vultu agnitus amicus rusticis hostem credentibus cedit in spolium.

Mutius. Lartius. Rustici.

Mut. Castra speculari, & hostium vires juvat

Pastoribus habitu. Regis o utinam caput

Stratum jaceret! Longa jam omnis est mora. 350

Quousque lentas increpo solis rotas?

Amice Titan! sicne Mutio faves?

Cum longiores opto, ut reddis breves

Horas diei: cum breves precor, rotas

Tu tardiore circulo volvi imperas. 355

Concepta mente flamma lucem in publicam

Prodire gestit. Vota quae fervent, moras

Odere longas. Ibo, penetrabo: ratum est,

Per saxa, perque abrupta, per viam inviam

In castra reptans Porsenae irrumpam, & manu 360

Spargam timores, signa confundam, ordines

Frangam cohortis, sanguinem inimicum bibam:

Audesne? Temere congredi quando lubet,

Perire certum est. Numquid extremum rei

Vides periclum? Quanta in exitium ruet 365

Turba popularis? Sanguinem nostrum suae

Princeps cruentus Porsena litabit siti.

Et qui subibis? Undique armatur aditus,

Omnemque multus ambitum excubitor tenet.

Adire forsan Porsenam tuto licet, 370

Sed non redire. Mente stat fixum tamen,

Urgere coepta, proprii licet salus

Periclitetur verticis. Peream! modo

Una peremptus hostis in ferrum cadat,

Cadet. Serenus vultus est; intus tamen 375 [15p]

Nox horret atra. Gratiis linguam induo;

In corde Furias concito tinctas Styge.

Etiam Sereno fulminat Coelum die.

Videor inermis: pugio ficta latet

Sub veste vindex. Integra in patriam fides, 380

Dextraeque robur, arrha successus erit.

Avernus obstet, Pontus insultet Polo,

Suis revulsa terra cardinibus labet.

Nil me statutis ausibus avernus, mare,

Tellusque dimovebit. Aethere auspice 385

Ibo, redibo salvus. Ah dextram bea

Mucro fidelis! Cujus immanis furor

Fatale certam vulnus ad mortem imprimet.

Sed tutane omnia? Nullus insidiis locus?

Quis hoc vepreto latitat? Insidiae! Latro, 390

Latro perduellis! Fida Pastorum cohors

Adeste! cingite, cassibus ne fera ruat.

Rust. I. Medela facilis: pluribus vel Hercules

Succumbet unus. Mut. Protrahe scelestum caput.

Lart. Eheu! periimus! Rust. I. Arma nullane sunt tibi? 395

En cultri acutam cuspidem. Mut. Justus furor

In versipellem stimulat. Effodio oculos.

Lart. Cui? hosti? amico. Mut. Lartium nosco meum.

Veneror amicum. Parce: simulatus habitus

Suadebat hostem. Lart. Commodum istud accidit. 400

Mut. Festino, quo me patriae impellit salus.

Rust. I. At tu nefande praedo: nam talem probat

Te nostra vestis; sequere praeeuntem Ducem:

Ad Themidis aequam diphtheram impostor tibi

Dico diem. 405

CHORUS.

Castor, & Pollux, jam olim Romanae Urbis Tutores, a Jove submissi, Martem, & Vulcanum nocere prohibent, ac perennes Senatui, Populoque Romano spondent favores.

[16p] S. P. Q. R. Castor. Pollux.

S. P. Q. R. O me afflictum, armis constrictum!

Quis recreabit? Quis liberabit?

Ah Superi juvate: si quae superest spes.

Me miserum beate: nostra labitur res.

Gradivus minatur, Vulcanus bacchatur: 410

Quis immobilis stet?

Ah populo amato, sed jam desolato

Opem Olympus det.

Cast. Ne geme, ne plange, ne curis te frange.

Est Coelo Jupiter, qui adjuvet te. 415

Poll. En fratres amatos, uno ovo prognatos,

ablegat Jupiter.

Cast. Facessat Marspiter.

Urbs libera gaude. Pol. Abs aemulo plaude.

S. P. Q. R. Protegite me. 420

Cast. & Pol. Hae stellae lucebunt tibi in auxilium.

Hae stellae ardebunt hosti in excidium.

Pol. Constantes amores, perennes favores

tibi fratrum turba dat.

Non Mavors terrebit; Vulcanus non nocebit: 425

Pollux pro te vigil stat.

Cast.Castor tibi vigilat.

S. P. Q. R. Tyndarides lucete: erigitis me.

Boni Dii favete: protegite me.

Dum spirabo, sperabo: defendite me: 430

Interim fanum Jovis filiis sacrum

perenne stabit,

Praesidum Deorum cultus perennabit.

Tyndarides lucete, favete.

INDUCTIO VII.

Sicinius occisi ab hoste (ut putabatur) Lartii vestes in Urbem defert: simul captivus (Lartius) Romano Consuli sistitur; interrogato de numero hostium: proficua fraude respondit, suos [17p] (Romanos intellexerat) numero paucos esse. Quo felici errore Romani innumerabilem, ut rumor erat, hostium copiam unice metuentes mirum eriguntur.

Valerius. Sicinius. Camillus. Tityrus. Lartius, Pop. Rom.

Val. De Mutii nihil hactenus,

De Lartii nil mente generosa ad meas 435

Pervenit aures. Fama quid vobis refert,

Juventa patriae? Sicin. Vixit, eheu! Lartius,

Quod, me vidente, tegmen hostile induit,

Nunc est repertum trita ab hostibus via.

Val. Ingrata narras. Cam. Tristia. Tityr. Adduco reum, 440

Inter vepreta latuit; insidias, reor,

Flagrio parabat. Poena jam plectat scelus.

Val. (Uti severa voce cum reo lubet.)

Funesta pestis! Eloquere verum, aut rota

Tibi crura frangam. Quam hostis est noster potens. 445

Lart. Terram, Polumque testor: est modica cohors.

Val. Bene est: id unum scire poscebat animus.

Captivus absit. Carcere obscuro impigri

Vinctum tenete. Totus in plausum migro.

Urbs plaude mecum. Nonne quod pavidos tibi 450

Concussit artus, hostium numerus fuit?

Audis, quod hostis ipse jurata fide:

Terram, polumquetestor: estmodicacohors.

Cam. Beamur! Urbis jam diu afflictae Pater.

Pop. R. Bene est, beate est. Val. Laetus affulget dies. 455

Resonate litui: dulce concertet melos. saltus.

INDUCTIO VIII.

Porsena, auditis in Urbe tripudiis, auxiliares subiisse copias suspicatur, animatque suos ad pugnam, minas jactitans, hodie se de Romanis triumphaturum.

[18p] Porsena. Tarquinius Superbus. Milites.

Pors. Quis jubilus hodie in Urbe non suetus sonat?

Suspecta res est. Forte suppetiis novis

Applausit hostis? Quid? animum despondeam?

Quin, ceu triumphat Pallade affusa lychnus, 460

Sic in furorem concitus Porsena hodie

Spondeo triumphum. Tarq. Justus, o Rex, hic furor.

Superba ferre Urbs regium discat jugum,

Quod illa toties perfida excussit manu.

Pors. Molitur audax forsitan meo quoque 465

Diadema capite tollere, ut nuper tuo?

Tarq. Superba, crede, civitas, si fas foret,

Ejiceret orbe regios omnes thronos.

Pors. Generose miles, acue ferrum, & dexteram,

Ac Martiales spiritus mente indue. 470

Collidere Urbem clade suprema paro.

Tarq. Princeps benigne, quem sinu augusto foves,

Movere fatis exulis regno suo.

Pors. Hodie triumphum, Tarquini, spondeo tibi.

Tarq. Hodie triumphum gratulor Regi meo. 475

INDUCTIO IX.

Dum stipendia militibus solverentur, immixtus turbae Mutius feliciter ad Regis tribunal penetrat, infausto tamen ictu Scribam, dextrae Regis assidentem, pro Rege ferit. Comprehenditur a satellitibus in frusta concidendus, nisi Rex ad arcana Romanorum exploranda eum arctae custodiae demandasset.

Porsena cum aula, & militibus, Mutius.

Pors. Nunc apparate Satrapae in castris locum.

Debita viritim militi stipendia

Dabo. Monetae Praeses huc nummos. Praes. aer. Adest,

Rex magne, Plutus. Pors. Ordine accedant viri.

Scriba duplicatum redde. Major hoc erit 480

Ad praeliandum stimulus. Scriba. Explebo mei

Mandata Domini. Rufinus. Gormoa, quantum refers? [19p]

Gorm. Libras quaternas. Ruf. Redde tantundem mihi:

Nec creditorem me voca posthac tuum.

Gorm. Fur, praedo, nummos redde. Ruf. Quid? Fur, praedo ego? 485

Vah! Trib. Siste! Scrib. Reliqua bellantum cohors

Ad duplicis aeris dona succedat. Cape.

Pors. Miles hic ineptus. Mut. (Dextera aude aliquid mea!

Ibo, penetrabo.) Tenue num Regi licet

Offerre pomum? Morere malefaustum caput! 490

Omnes Quid hoc? Pors. Nefandum facinus! An necem mihi

Parabat? Scriba. Heu! tui vice, o Rex, morior. Heu!

Satrapa I. Vis, dissecemus? Sat. II. Ubi est? ubi scelestum est caput?

Satr. III. Teneo cerastem. Satr. IV. Tartaro bolum dabo.

Pors.Sistite! Cruentus vivat invasor. Scelus 495

Majora poscit supplicia. Vinctum impero

Arcte teneri. Tollite cadaver, & humo

Servum fidelem condite: Familia meo

Aletur aere. Currit occultum gelu

Trepidos per artus. Timeo: nec causam tamen 500

Video timoris. Tarq. Quo pavide Princeps ruis?

Pors. Haec me minacis larva portenti abjicit,

Quam nuper astra nube spectandam dabant.

Scrib. Erigere Princeps! Pors. O Dii! quam me impulit

Sors in procellam. Tarq. Mentis excelsae impetus 505

Supra procellas agitur. Pors. Est aliquid supra,

Quod terret etiam mentis excelsae viros.

Mihi cura rabido dente pectus lancinat.

Tarq. Perime latronem; cura diffugiet tua

E mente Princeps. Mutius. Principem, quid hoc? Vocant. 510

An non necavi Principem? Pors. Invisus latro,

Scribam necasti Principis. Sed hoc quoque

Scelus nefandum. Mut. Principem aggressus, manu

Vindice parabam sternere: infelix manum

Fefellit error. Tartare, umbrosum chaos, 515

Manes silentum, quidquid est atrum nigris

Erebi sub antris, vellite e Coelo diem,

Densoque peplo involvite, ut probrum meum

Non spectet orbis. Sum reus, quod me meus

Fefellit error. Noctis aeternae chao, 520

Infausta vestis, digna quae lateas, abi.

Infide mucro! Vindicem erroris sui

Spectabit hodie Mutium attonitus Polus.

Pors. Vincite Satrapae pluribus vinclis reum.

Tormenta, carcer, hostium arcana eruent. 525

Satr. I. Juro per astra, & inferos manes, ita

Vinctum tenebo, nullus effugii modus

Ut sit latroni. Mut. Stringere licebit quidem

Manus, pedesque: liber at semper sibi

Constabit animus. Sum reus, quod me meus 530

Fefellit error. Dextra quae erravit, sui,

Si libera esset, criminis vindex foret.

INDUCTIO X.

Anxius de ambiguo Oraculi responso Lucretius in spem erigitur a Claudio, & Minutio Principibus Romanis ex numero trecentorum, qui in necem Porsenae conjuraverant, summa de magnitudine Mutii, & in patriam fide promittentibus. Adest subinde transfuga, referens, a Mutio jam captivo Scribam pro Rege percussum esse. Consternatur Lucretius, Populusque Romanus.

Lucretius. Claudius. Minutius. Populus Romanus. Transfuga.

Lucr. Audita nuper Apollinis ab Oraculo

Vox dubia rodit dente solicito sinum.

Sed Mutius erit victus, & victor simul. 535

Devictus ante, victor an fieri potest?

Vinci praeibit; vincimur nos quoque. Prius

Si vinceret, consultius nobis foret.

Minut. Depone dubiam Consul ex animo fidem.

Secura Muti est palma, si spondent Dii. 540

Claud. Meliora juvenis animus, & mascula jubet

Sperare virtus. Min. Consili socii sumus.

Vix fors sinistro fallere eventu potest.

Transf. Infausta fugiens Porsenae castris fero.

Illustris ille Mutius vester, Patres, 545 [21p]

Errore dextrae, vindice aggressus manu,

Dum se ferire Principem ferro putat,

Per omne similem Principi Scribam ferit,

Compactus arcto jam gemit carcere. Lucr. Polus!

Astra! annuentes Urbis in casum Dii! 550

Pop. R. Occidimus! Cam. Eheu! Lucr. Non sinit loqui dolor.

Cam. Urbem necessum est dedere. Min. O fata aspera!

Claud. Adeste Superi!

INDUCTIO XI.

Porsena inflammatus ira, periculoque conterritus produci jubet invasorem. Insidiarum seriem a Rege jussus expromere dexteram accenso ad sacrificium foco injicit, crematque: id solum confitens: trecentos ejusmodi Juventutis Romanae Principes in necem Regis conjurasse. Rex fide, & robore Mutii attonitus ab altaribus eum removeri mandat; quidve agendum, consilium init.

Porsena cum aula. Mutius. Mystae.

Pors. Nescio, in quas me furens

Animus Erynnes incitat? Furor, & metus

In me triumphum vicibus alternis canunt. 555

Crinita colubris foetidam eructans picem

Megaera totam pectori inflavit stygem.

Adducite reum. Criminis poenam luet,

Quam poscit audax facinus. Infamis latro!

Quae (Dii!) furore pectus insolito rotat 560

Cruenta Maenas? Sed (vices miras) furor

Resedit iterum. Mut. Mille me in partes seca!

Adsum paratus Mutius, vereor nihil.

Ad vota venient ensis, equuleus, rota.

Pors. Ara instruatur. Victimae dandae Diis, 565

Quod me negarint victimam structae neci.

Ornate ramis turba mystarum caput.

Manus resolve lictor, & pedes reo.

Fatere liber Urbis arcanas technas, [22p]

Secreta prodi. Mut. Regis haud jussa audio. 570

Pors. Per sacra, quae Diis jam paro, obtestor fidem.

Mut. Suspende pompam mysta. Victimam ego prius

Dabo. Dexteram cremat. Pors. Stupendum facinus! Mut.

Arde, conflagra.

Myst. I. Portenta! Myst. II. Superi! Mut. Dextra, quae erravit, sui

Est ipsa vindex. Cardine evulsum suo 575

Rex crude, mande brachium prius, ac sinus

Arcana pandam. Pors. Testor umbrarum arbitrum,

Stygisque summum Praesidem: hic major viro est.

Mut. Prius igne totus torrear, quam Urbis meae

Secreta pandam. Pors. Mystae ab altari sacro 580

Removete juvenem. Totus in saxum migro.

Manum crematam, & integram stupeo fidem.

Mut. Sed tamen ut aliquid e sinu meo exprimas:

Jurasse nostros scito tercentum pares

Stirpe mihi juvenes in necem, Princeps, tuam. 585

Si me fefellit error, haud fallet alios.

Pors. Viditne Coelum robur, aut fidem parem?

Horresco, turbor. Porsena, quid consili?

Me fateor inopem. Vota secreto legam

Ducum meorum calculo. Adsint ocyus. 590

INDUCTIO Ultima.

Lartius (explorator hostilis creditus) ad poenas poscitur a Senatu. Cum se non ab Etruscis, sed a Romanis, quorum officiis studebat, captivum detineri proderet, laudatur gloriosi juvenis facinus. At Mutii sorte afflicti Patres, ut extremam ab Urbe cladem averterent, claves Urbis ad Porsenam mittere meditantur. Adsunt interea Regii Legati, reducto honorifice Mutio, pacis conditiones ultro deferentes. Porsena, acceptis obsidibus, praesidium Janiculo educit, agroque Romano excedit, commeatu Urbe, & libertate Romanis relicta. Mutii virtus a senatu agro, & equestri statua donatur.

[23p] Valerius. Lucretius. Nobilitas, & Populus Romanus. Mutius. Lartius. Legati Porsenae. Nuncius. Lictor.

Val. Poena est Senatus jure Romani data:

Rotae implicetur, quisquis hostili dolo

Explorat Urbem. Talis hic adstat reus.

Rotam satelles appara. Lucr. Haud poenas atrox

Hostis minores Mutio nostro dabit. 595

Lict. I, rota scelestum postulat. Lart. Quid audio?

Ubi sum? Senatus jure Romani. Ergo ego

Ab Urbe plectar commodis Urbis studens?

Gemui retrusus carcere obscuro hactenus.

Mutanda scena est. Vela removeri juvat. 600

Vinctum tenetis Lartium. Val. Quid Lartium?

Ab hoste caesus vivit Elisiis agris.

Lart. Tuam Valeri nosco, Lucreti tuam

Agnosco vocem. Vester ego sum Lartius.

Venerorque chara capita. Val. Fingis. Lart. Absit. Lucr. Est. 605

Val. Est ipse. Servil. Novi: est Lartius. Val. Coelum beat!

Resolve Lictor vincula. Haud ferrum gravet,

Quae torque digna est aureo virtus tua.

Salvum ergo nobis reddidit te hostis? Lart. Meo

Quidem periclo. Tegmine hostili latens 610

Cum vix Etrusco Principi insidias struo,

Jani repulsus postibus, in alias manus

Incido revinctus, libera at vobis fide.

Non me latebat Urbis extremus timor,

Quam stravit ingens numerus hostium: erigo 615

Techna innocente, quae novos animos dedit;

Dum dico paucos esse, nostros scilicet.

Lucr. Magnanime Juvenis! Val. Laudo generosam indolem.

In nostra fictum commoda errorem probo.

Val. Sed astra tantum parte dimidia favent. 620

O si daretur patriam tandem mihi

Salvam tueri! Lucr. Vota non audit Polus.

Periimus omnes. Val. Quid super consili aliud,

Ac dedere Urbem Porsenae! Sensum tuum

Posco Lucreti. Lucr. Nisi id agamus ocyus, 625

Omnes supremum forte discrimen premet. [24p]

Val. Ergo Camille defer Etrusco Duci

Claves ad Urbem. Finis ita malis erit.

Infauste Muti! Sidere sinistro edite,

In has Senatum rejicis puer vices! 630

Sicin. OculirigatelacrymisUrbissinum!

Sidesitundafletibus, nostrasagat

PatersusurransgrandeTiberinusvices!

Lict. Fores Senatus Nuncii ex castris tenent.

Cam. Recondo claves. Legatus I. Fausta Legati damus. 635

Domitor Etruscus Mutii attonitus manu

Foco cremata, robur invictum, & fidem

In hoste laudat. Mutium en ipsum meus

Princeps honore comite liberum jubet,

Et reddit Urbi, pacis atque offert bonum. 640

Val. Popule, beamur! Lucr. Fata sic mutant vices,

Dum post procellas imbrium Titan redit

Risibus amaenis. Pop. R. Eja! Val. Quod, Muti, tuus

Infaustus error dexterae bonum parit!

Lucr. Quid? Astra! video? Dextera ubi Muti tua? 645

Leg. II. Laudabit omnis sera posteritas foco

Arsisse fortis Mutii ultricem manum.

Mut. Gratulor ab hoste dexterae invisae mihi

Laudem venire. Gratulor at Urbi magis

Rediisse pacem. Nostra consilia Patres 650

Quam bene probastis! Scilicet dolor, & furor

Dextram impulerunt Urbis obsessae diu

In ultionem. Parta jam, parta ultio est.

Claud. Illustriore calle super omnes manus

Gloria lacertum Mutii fractum evehet. 655

Sicin. Cedat gigantis multa Briarei manus.

Ebut. Qua vicit orbem, dextra, Pallaeus puer,

cedat triumphum Mutii victae manu.

Cam. Manus haec in astris digna supremo loco.

Leg. I. Sit venia, Patres: omnis obsistit mora. 660

Viam relegimus. Cuncta Janiculo agmina

Jam Rex Etruscus coepit efferre, obsides

Petit. Val. Ite sena turba, cognati mei,

Animosa pubes, agite Janiculi obsides.

Jubete Regem vivere, & nos dicite 665 [25p]

Recipere pacem. Lucr. Foederis signum novi,

Munera sequentur. Leg. I. Consules almi, vale

Damus supremum. Val. Reddimus nos quoque vale.

Cam. Feliciori consecro claves manu.

Serv. O faustus error dexterae, Muti, tuae! 670

Val. Tune ille juvenis, cujus excelsum in sinum

Delapsa Coelo flamma virtutem exciit

Ad conterendum Porsenae infestum caput:

Proque Urbe patria dexteram litas tuam?

Mut. Vitam litare, non manum solam ardeo. 675

Val. Aevum per omne facinus exurget tuum.

Lucr. Bene est: sereni fulgeant ergo dies.

Urbs mitte gemitus. Sua stat Oraclo fides.

Devictus etsi Mutius, victor fuit.

Terfauste Muti! dextera o quanta est tua! 680

Se debet Urbis faustitas totam tibi.

Val. Virtutis aliquam recipe mercedem: integro

Transcribo posthac jure trans Tiberim tuae

Agrum fidelitati. Lucr. Equestris statua te

Perenne referet patriae nostrae patrem: 685

Hoc stare signum ad Curiam Hostiliam vide.

Mut. Meam benigni vix fidem tanto Patres

Honore dignor. Replicent grates Dii!

Cursor. Jam Rex Etruscus castra mutavit, suum

Eduxit agmen ex agro nostro: obsides 690

Seni beata sorte Janiculum occupant.

Colligere quidquid potuit Etruscis agris

Frumenti, & alia fructuum genera, bonus

Rex inde cedens, dona Romanis dedit.

Jam commeatus uberi cornu beat 695

Cives egenos. Lucr. Lentior venit quidem,

Post tot timores, postque tot acerbas vices,

Fortuna melior, sed tamen tandem venit.

Mut. Humana cum nos deserunt, adsunt Dii.

Val. Terfaustus Urbi cedat in plausum dies. Saltus. 700

[26p] EPILOGUS.

Dum Serenissimo Eugenio Sabaudiae Principi, fideli, & forti hostium Domitori, Pallas Graecensis applaudit; Bonus Genius pacem Europae redituram nunciat: Cui excipiendae a Musis porta triumphalis erigitur, applauditurque Augustissimo Caesari JOSEPHO, & Catholico Regi CAROLO, quibus militat Eugenius.

Pallas Graecensis, Bonus Genius.

Pall. Graec. Io! belle! Io! in Mutio plaudimus Eugenio.

Eugenio fideli, justissimi belli

commissa est res.

In dextera Ductoris, in robore victoris

viret nostra spes. 705

Bon. Gen. Bona nova, bona nova

Bonus nuncio Genius.

Pax amata, pax optata

Nos beabit, recreabit:

Fecit id Eugenius. 710

Pall. Graec. O nuncia bona, pia Superum dona!

Vivat Dux Eugenius!

Pall. Graec. & Bon. Gen. Vivat Dux Eugenius!

Pall. Graec. Ad Martis egressum, & Pacis ingressum

Porta triumphalis stet. 715

Sic populus crescat, in pace florescat,

Coelum hanc perennem det.

Pall. Graec. & Bon. Gen. Vivimus, plaudimus.

Pall. Graec. Porta triumphalis stat.

Bon. Gen. Pax honora veniat. 720

Pall. Graec. Serenae luci, Eugenio Duci

Pro pace sospite, dilecta hospite

sint gratiae.

Pro Caesare pugnanti, semperque triumphanti [27p]

virescant, accrescant 725

palmae, oleae.

Pall. Graec. & Bon. Gen. Eugenio sit gloria.

Bon. Gen. Caesari JOSEPHO, & Regi CAROLO

in bello victoria, in pace sit gloria.

Chorus. Sit gloria, victoria, sit gloria. 730